장음표시 사용
471쪽
478 META PHYSICA E SPECIALISmen idcirco illac corruant. Deinde id etiam, quod largiti sumus, re Vocandum est. Ea enim sententia aetio huiusmodi, qua Deus in nihilum creaturas redigeret, absurda esset. Nam actio cum reale aliquid ac positivum sit, pro termino nihilum habere nequit; et cum essectionem ali
quam sibi implicet; hoc ipso quod aliquid destruit, aliud facit. Quapropter Deus agendo, nullam rem sic demoliri potest, ut eius nihil super
sit nec novum aliud exsurgat. Quare potestas sic evertendi realitatem entium creatorum , ut
inde nihil plane supersit; explicari aliter nequit,
nisi cessatione influxus illius, quo antea in existentia retinebantur. Id autem positivam conse
vationem involvit l ).Ut igitur putes las destruendi penitus res semel conditas, easque in nihilum
1ὶ Ad rem Cartesius : a Nec dubium est, Si Deus cessa -
ret a suo concursu, quin statim omnia in nihilum sint abi-α tura ; quia antequam creata essetit, Suum et i Psis concur
a Sum praeberet, nihil erant. Nec per hoc quod substanc tia dicatur per se existere, excluditur concursus divinus, a quo indiget ad subsistendum ; sed tantummodo significae mus, illam esse talem rem, ut ub,que omni alia creata es-ε se possit, quod de modis rerum dici non potest Nec Deus ostenderet potentiam suam esse immensam , Si res tales a ciliceret, ut postea Sino ipso esse possent, sed contra il-α lam in hoc testaretur sinitam esse , quod res semel Crea- g tae non amplius ab eo penderent. 'Nec recido in foveam et a me Paratam, cum dico fieri non posse, ut Deus quidquama aliter destruat, quam cessando a suo concursu ; quia uli O-α quin per Positivam actionem veniret ad non eras. Magnac enim uitarentia est inter ea quae fiunt per positivam Deia actionem, quae omnia non possunt non esse valde bona ;κ et ea quae ob cessationem positiva actionis eveniunt , ut α omnia mala et peccata et destructio alicuius enti,; 'si una quam aliquid exiliens destruatur. η Epist. n. Operum t. 6. n. 7.
472쪽
PABS TERTIA-THEOLOGIA NAI AI as 479rodigendi Deo tribuatur; actio quaedam admittenda est, qua Deus in rerum existentiam iugi ter insuat, ut qua Semel interrupta , res et statae in nihilum rotabantur. Id vero eiusmodi conservationem involvit, quae in perenni quodam influxu posita sit, quo prima causa rerum conditarum pro serendae existentiae operetur. Denique ipsa rerum crealarum contingentia, verila tem quam luemur evidenter confirmat. Ites enim quaeque cum condita e St, non idcirco entis con- ingentis naturam exuit. Quare si germana eius spectetur conditio, indisserentiam semper retinet
ad existendum vel secus. Quidquid enim interna existendi necessitate non si uitur , id ut ad exi nentiam inchoandam,sic etiam ad protrahendam per so minime sussicit. Quamdiu igitur perstat, aliunde ad existendi perseverantiam determinari indiget.
Nec audiendus est, qui diceret causam determinationis eius in ipsa creatione reponi, quae rem primum eduxit e nihilo. Nam Pssectus creationis pleno exhauritur in hoc, quod res condita semel ex literit. Unde quod deinceps maneat, id aliam rationem sussicientem exquirit. Nec dici potest producta existentia se ipsam continuare; in ea enim nihil est, quod huius continuationis sit causa. Ut enim possibilitas actualem existentiarn per se non fert; sic prima rei productio et
existentia eiusdem permansionem sibi non vindicat. Primum enim existendi instans cum ΡΟ- sterioribus nulla necessitate connectitur, Opti ineque concipitur rem gigni, nec tamen praeter unum instans superesse. Non igitur in ipsa , sed in Deo ratio insequentis durationis eius quae-
473쪽
480 META PHYSICA E SPECIALIA . renda est. Quapropter omnino oportet, ut ad in- suxum aliquem Supremae causae revertamur , qui quidem concipiatur tamquam creationis continuatio, ac proinde ab ipsa aliquo pacto distinguatur, qualenus illa primum inflatis rei condi-lae , haec posteriorem eiusdem durationem respiciat.
Obiic. I. Causae creatae, cum suos producunt essectus, nullum deinceps in fluxum exercoiit; illi tamen, donec non destruuntur, perSlant. Sic cor-Pus, motu semel accepto, quin deinceps assiduo a in olore propellatur, moveri pergit, donec ex resistente aliqua causa', aut contrario impulsu motum amittat. Sic arti sex elaboratum opus derelinquit: illud autem per se pei Severat, et quBmdiu non destruitur, ab artifice servari dicitur.
natione igitur pari , postquam Deus creaturas condidit, hae sponte permanent ; et iure optimo conservari dicuntur hoc ipso, quod illus Deus non demolitur. Respondeo in primis salsum esse generatim
essectus causatum secundarum permanere, e
iamsi illae posthac ah influendo temperent. Non nulla enim sunt quae, abscedente causa, continuo desinunt vel paulatim debilitantur, donec landem omnino evanescant. Sic lux quidquido a sit, quod definire phrsicorum est in aere confesti in corruit, illuminante corpore decedente. Sic remoto igne aut alia quavis calefaciente causa , Sensim remittitur calor et tandem prorsus extinguitur. Quod propterea contingere videtur,
474쪽
PARS TERTII-INEOLOG lx ΝΛTGnΛLIs 48l quia hae causae ita lueem aut calorem in corporibus gignunt vel excitant, ut horum essecluum principium iisdem minime imperii antur. Quarulis summotis, illa ad pristinum statum redire o
Ceterum quidquid de his vel aliis sit; ex causis creatis ad Deum nulla similitudo hac in rotransferri potest, cum in modo . quo essectus utrinque pendent, non solum nulla sit paritas sed etiam summa diversitas. Essectus enim, quicumque sint, in essectione tantum . seu quoad fiunt , ex causis se undis, o quibus sorte producuntur, pendent; nullam autem necessariam et maximo in limam, quae naturam ipsam eorumdem ait ingat, cum iis connexionem habent. Cuius rei indicium est, quod nullus sit essectus, qui determinatae cuiusdam causae secundae existentiam omnino postulet, quique ea dempta, divina saltem virtute produci nequeat. At vero nihil respectu Dei ita se habet. Quidquid enim realitatis est, fontem reali talis omnis et principium omnino subaudit, quo detracto, ne cogitari quidem potest. Quare consentaneum Valde est, ut res creatae non ulcumque, sed in realitate ipsa et persectione naturae ex Deo pendeant, atque ideo longe arctiore vinculo cum Deo, quom cum aliis quibusque causis coniungantur. Hinc mirum esse non debet, si supremae illius causae longe potiorem in nuxum sibi implicent. Hinc quemadmodum, cessante actione causae Secundae rem aliquam producentis, huius essecli i interrumpitur et sistit; sic cessante inlluxu primae cauSae, realitas ipsa creaturarum interit. Exempla vero, quae subduntur, ad rem ha ac
475쪽
debilitandam minime valent. Nam corpus in molia positum , causam quae posteriorem motum gignat, revera continet, nimirum vim motricem quam ipsi motor suo com In unicavit impulsu. Nec
ut illa vis in moto corpore maneat, iugi impellentis iussuxu opus est. Oppido enim illa servatur ope influxus divini, ex quo realitas quaeque pendet. Arti sex vero eum opus aliquod extruit, viribus utitur quae in materia, in qua Operatur, iam ante inerant, quaeque si congruenter interso temperentur, vim consentaneam habent ad formam illam et nexum partium in subiecto retinendum, qui semel inducitur. Nam partes eius variae ita a plantur inter se, ut ratione gravitati S, assinitatis , elasticitatis , ceterarumque Virium, quibus materia donata est, cohaerescere posSint, et inductum ordinem cum stabilitate servare. Non igitur mirum est, si opus deinceps artificis cura non egeat. Nihilominus is elaboratum Opus conservare non dicitur, nisi aliquam erga ipsum deinde adhibeat cautionem. Adeo conservationis notio positivum aliquid, praeter simplicem rei factionρm, involvit. Obiic. II. Si conservatio positiva adstruitur, concipienda erit ut continuata creatio. Res itaque assidue creabuntur, atque una cum existentia modos eliam, quibus assiciuntur, a Deo recipient. Ergo etiam actiones, quibus operantur. Id vero earum dum activitatem omnino pessumdai; nihil enim actuosum est in ea re, quam aliunde recipit. nes p. Haec dissicullas interpretatione nititur inepta Bayliani illius essali: eonservatio est continuata creatio. Ut enim mos est eorum, qui ad
476쪽
PARS TERTIA- THEOLOGIA NATΠna Lis 483vori talem non illustrandam sed obscurandam philosophantur. pronuntiatum illud Bayle perin-do intelligit, quasi rerum existentia per conservationum iugiter renovetur l. quod idem sermo esset . ac si res semel conditae assidue in nihilum laberentur et iterum divina ope ad exi stolidum redirent. Id profecto si ita contingeret, obiecta absurditas vitari non posset. Verum et satum illud longo aliter intelligendum est. Nouenim aliud sancit, nisi quod positiva conserva - ο, quam ad rerum perseverantiam esse necessariam vidimus, cogitanda Sit tamquam continuatio actionis illius qua Deus creaturas eduxite nihilo, ac proinde virtutem exigat infinitam. Ceterum superiore sensu quem modo innuimus excepto conservatio a creationo dissert; ut ex utriusque munere et essectu luculenter apparet. Nam creatio existentiam rei, quae ante non erat, Primum tribuit; at conservatio rem iam exstantem subaudit, eandemque ipsam, quas priuS erat, in existentia retinet. Quod quidem in limum quemdam inlluxum in ipsam rei existentiam importat; sed ipsam non renovat nec producit. Sic explicata res in certissimis hahenda est, nedum obsurditatem ullam involvat. Atque hac interpretatione posita, tota prorsuS eva nescit dissicultas. Quoniam vero cetera etiam, quac ille addit, ancipiti laborant sensu, id quo que notaro praestabit. Itaque cum inquit res
iὶ Dictisu. Art. Pyrrhon. et alias. Atque hoc loco veluti per transennam advertimus, ea quae contra Statutum a nobis veritatem disputat CPousag Exam. du PIrrhsu. -t. IX ) nonnisi eadem estahi illius praeposterδ interpretatione niti, ut opus ipsius consulenti pateri POle, i.
477쪽
484 METAPHYSICAE SPECIALIS conditas una cum existentia modos etiam, quibus assiciuntur: mutuari; verum id esso reponimus de modis, qui naturam ipsam determinant definiuntque; non autem de iis, qui adventitii
sunt et cum rei nBini a neceSSario vinculo non connexi. Ita est do actionibus, quas tangit obie-clio; quae naturam iam determinatam subnu diunt ex eiusque viribus prosiciscuntur. Hae enim actiones etsi Dei concursum exquirant quemadmodum non multo post dicturi sumus ;iamen a Deo unice tribui atque a creatis substantiis recipi tantum dici nequeunt. Vere enim ex earum vi et activitate dimanant, quamquam, ut exerantur, supremae causae comitu tum quemdam et impulsum postulent. Instant: Demonstratio istaec, res conditae exstare nequeunt per Se; ergo, POSiquam PXStant, Per SB manere noti possunt; sutilis hahenda est. Consequentia enim ex antecedente non sequitur. Praeterea positivae conservationis necessitas inde oriretur, quod res conditae in nihilum revertini tantur. At vero is nisus et pr9pensio absurda
neSP. ad primum. Consequentia illa est legitima et ex antecedente optime nectitur. Ens enimeontingens quemadmodum rationem sussicientem chr sit non con lectitur, ita quoque cur Perseveret nullam habet. Existentia enim primi in- Stanti S cum posteriorum existentia non connectitur necessario, nec ad eam gignendam cou- ferre potest. Quamquam non uno hoc argumento
ad rem sirmandam usi sumus; sed alia adiecimus, quae Praesens non tangit dissicultas. Ad stltorum dico in robus creatis inesSe qui-
478쪽
PARS TERTIA-THEOLOGIA ΝΛTusta Lis 485dem propensionem et nisum nil manendum Potius, quam pereundum; res enim quaeque ad existentiam ex bonum non vero ad malum et perniciem vi naturae inclinantur. Attamen huic insitae propensioni satis sacere per se nequeunt, idque ex earumdem naturae limitibus derivatur. Quare cum ad eiusmodi permansionem hahendam necessarius sit continuatus quidam inlluxus Supremae causae, . res creatae dici possunt propendere in nihilum negat ire; quatenus licet manere appetant, lamen quia id non nisi opitulante Deo consequi possunt, in nativum nihilum relaberentur si divina acti O removeretur.
ARTI cdLus II. De divino concursu.l70. Qui positivam eonservationem, ut proposita a nobis est, reiiciunt, hi immediatum etiam
Dei concursum in actionibus ossicientium crea lorum detrectant. Quae duae sentcntiae ita inter se aptae videntur et colligatae, ut una n0queat repudiari, quin altera quoque reiiciatur. Praecipua enim necessitas divini concursus inde do promitur, quod congruenter nequeat sinita ulla realitas exstare, nisi Deus assii mate in ipsam in si ual. Vicissim, si essectus a causis secundis prosciscentes, dum gignuntur, ex nullo Dei pendent in fluxu et reapse non penderent si Deo non concurrente sierent ).ne postea quidem, dum
permanent, a Deo exigent con Servari. Quae cum
ita sint, quisque Optime Perspicit in quam sententiam hac in re simus ituri. enim positivam
479쪽
rerum conservationem iant Opero vindicavimus, consecutione pro socio quadam adducimur, ut immedia luna etiam Dei concursum in singulis actionibus causarum Secundarum defendamus.
Deus immediate concurrit in omnibus actionibus creatorum agentium. l Tl. Proposita veritas, ut ipse rerum fert nexus, ex positiva conservatione oppido perfundetur. Nam si crea in omnia, dum sunt et purmanent, certum quemdam Dei inlluxum exquirunt; dum fiunt etiam et inchoantur, eumdem POStu lunt necessu est. Nihil enim magis postquam sactum ost, quam dum siebat, EX Bliena causa pendere potest. I inmo Vero contrarium potius C Onsentaneum videtur, ut nimirum magis in inchoatione res pendeat a suis causis, quam cum completa persectaque omnino e Si. Quare si, ut supra vidimus, rus omnes dum perstunt, Dei egent influxu ; eiusdem longe maiorem usum habent, cum ipsarum inchoatur essectio. Oportet igitur, ut quoties essectus aliquis a causa quavis creatus rogignitur, certus etiam supremae causae illic intercedat in suxus. At vero id aliud non est quidquam, nisi Deum in singulis creaturarum actionibus concurrentem inducere. Praeterea res creatae, dum agunt, ipso activitatis exercitio augescunt quodammodo, ac ratione aliqua saltem physice perficiuntur. Plus enim profecto est actu ngere, quam nondum agere sed Sola agendi potestate gaudere. At vel ο Dulla res
480쪽
PARS TERTIA-INEOLOGIA NATURA Lis 48T sine locupletioris causae adminiculo largiri sibi potest id, qu0d non actu sed potoni in tantum habet; actus enim procedit ab actu. Ergo em
cientia quaevis circula ut agant, ab altiore quadam causa iuvari egent. Haec autem, ut perspicuum ES l. non nisi Deus esse potest; si quidem tantum Deus extra agentium creatorum ambitum reperitur, ac persectionem omnem et realitatem eminenti quadam ratione complectitur. Nec vero quis inqui ut res creatas susticienti a tivitate instructas esse, cuius ope actiones eliciant
marte Silo, quin ei Sdem Supremae causae Subveniat adminiculum. Nam quod actuosau sint, id optime probat eos in actionibus illis revera agere, ni minime inlluxum Dei opitulantis excludit Immo potius revera infert. Nam vis agendi, vir lute tantum actionem possidet. Haec autem virtualis possessio minor profecto est possessionuactuali, quam causae habent cum actu operationem eliciunt. Id enim si non esset, nunquam illa o ad agendum prosilirent nec actione, quam exerunt, persicerentur. Quare omnis creata activitas mixtio quaedam est polentiae et actus; quatenus vi quidem constat sed ita, ut eius usit
cacitas actione exercenda ulterius compleatur. Denique concursus eiusmodi magnopere Commendat amplitudinem divinae potentiae et ad in aximum eius pertinet persectionem. Quod autem talo est, id iure meritoque Deo tribui debet. 72. IJt autem rite intelligatur modus quo concursus hic adstruendus sit, errorque Omnis Se dulo caveatur, uolandum est in primis perperam a nonnullis nominari praedeterminantes eos Omnes, qui positivam conservationum et immedia
