장음표시 사용
481쪽
488 METAPnYSICAE SPECIALIS tum Dei eoncursum tuentur. Quisquis enim dore theologica vel leviter eruditus est, ignorare minime potest nomen eiusmodi non omnibus,
qui duas illas opiniones defendunt , sed peculiari
cuidam eorum generi solere tribui. Nam etsi g neratim theologi in positiva consservatione adstruenda consentiant, Omnesque etiam , Uno excepto Durando, concursum Dei immediatum admittant, tamen non omnes in eius ratione explicanda conveniunt. Sunt enim qui inlluxum Dei actioni causarum praeire ducent, illumque ita a Deo in creaturas proscisci opinantur, ut Sit veluti complementum facultatis agendi, aut Praevia conditio ad operandum requi Sita , quae causas sio determinet, ut earum nequeat non sequi actio. IIi dumtaxat praedeterminantium nomino donati sunt. At ceteri omnes, qui concurSum praevium actioni eamque omnino determinantem reiiciunt, sed simultaneum sic tuentur , ut creaturas ad ceriam actionem non delerminet sed iuvet, ac prout carum natura fert ad operandum expediat ; eo nomine insigniri nequeunt. Hac animadversione praemissa, quae Voci S errorem 2- mendat, ne ex voce in rem ipsam irrepat; dicimus, concursum illum praevium a praedeterminantibus inductum, qui praemotio vel etiam prae- determinatio dici solet, a nobis non admitti . Ut enim omittamus an cum libertate satis conciliavi possit, de quo in utramque partem Theologi disputant, certe Supervacaneus nobis videtur; Si quidem actionem praecederet ac proinde novum Concursum exquireret Simultaneum , qui actionem ipsam comitaretur. Ne igitur saltem inutilia, sino sussicienti ratione, obtrudantur; moti O-
482쪽
PARA TERTIA-UEOLOGIA NATURALis 489nem omnem praeviam et determinantem reiicimus , et in solo concursu simultaneo et indisserenti sistimus. Hic enim salis superque , t ad explicandum quomodo creata lacultas , elsi adhuc perficienda sit per actum. tamen actum emittere, Deo opitulante, POSSit.
75. At ad hunc quoque simultaneum concursum pellendum e medio, haec potissimum opponunt adversarii. I. Causae creatae Satis Superque ex Deo pendere cogitantur, si ab ipso existentiam et vim agendi suscipiant, quin novo egeant ad operandum influxu. Ergo concursus hic immediatus
omnino redundat. hII. Si Deus in actiones creaturarum ingueret, hae actionem reciperent non elicerent. Activitate igitur destituerentur. III. Posito concursu Dei, causae Secundae nequeunt non agere. Fulla ergo libertas Superesset, quae in potestate agendi vel non agendi sita est. Res p. Falsum Omnino eSSe pronuntiatum primum. Ut enim argumenta supra a nobis prolata declarant, rerum creatarum conditio seri ut non modo existentiam et vires agendi a Deo recipiant,
sed etiam ut in singulis quibusque actionibus actu iuventur. Quod quia satis ex dictis innotuit,
ulterius confirmari non eget. Secunda vero dissicultas ex ipsa concurrendi Voce, qua USi Sumus, resutatur. Nam Deum nouseorsum et unice iussuere diximus, sed una cum creaturis concurrere eisque ad agendum opitu-
483쪽
490 METΛ PHYSICΛE SPECIALIS lari. Quod quidem non esset, si creaturae vi sibi
interna, quam a Deo creatione acceperunt, nil actionem. illam non actuose conferrent. Quo tu Sautem quisque est qui non vi doni nihil activitatis inde detrahi, quod huiciens finitum opem superioris causae ad operandum adsciscat' An veroni hores et omne plantarum genus actionem Dullam exercent, propterea quod, nisi sole foveantur , ni res ossundere aut fructus generare non possunt 3 Enimvero a clivitas non punitur in hoc, ut Superior causu nulla subvoniat, sed ut olliciens nil agendum actuose iussu at; quod quidem
concursu altioris cata Sae non rem OV tur.
Denique, quod-tertio obiectum est, duplici ratione vanescit. Primum, quia concursus a nobi Sadstructus indisserens plane est ei.voluntatem iuvat tantum, at minime per se dumtaxat ad alterutram optionis partem inclinat, sed huiusmodi determinali O ex uolunt alis arbitratu procudit. 'Deinde, quia actionem voluntatis non antevortit Sed comitatur. Quare concursus Dei cogitari nequit ut actu positus, quin hoc ipso una simul cogitetur libera determinatio, quae a voluntati Screatae optione proficiscatur. Quamobrem necessitas illationis illius consequitur non antecedit exercitium libertatis; quia in tantum posito concurSu nequit non poni actio, in quantum illa iam
libere emersisse concipitur. Instabis : si Deus actione sua in quam. Ο-perationem innueret, auctor peccati habet ous csset. Flagitiosa enim actio, quemadmodum voluntati cruatae tribuitur, sic etiam Deo in ea hypothesi tribuenda osset. Id vero divinae sancti tuti vehementer re pugilat.
484쪽
PARS TERTIΛ-THEOLOGiΛ ΝΛΤΠn1Lis 49lsepono, ex iis, quae statuimus, neutram illationem deduci posse. In primis enim poscatum , qua late est, non positione aliqua reat i totis constituitur, sed carentia moralis ordinis , seu convenientiae cum regula morum, quae recto rationis dictamine continetur. Quocirca peccati , inquantum peccatum est , non tam eniciens quam deficiens causa quaeri debet. Ex quo sit ut ex pluribus causis ad actionem eius in udi concurrentibus, illi tantum culpa tribuenda sit . quae deficit
in agendo; quod in Deum cadere minime poleSt, sed in creatam voluntatem dumtaxat. Deinde notandum est, actionem non esse stagitiosam , nisi
prout determinata est peculiari quodam genere et actum quemdam exhibet individuum. Non enim quis peccat, quia generatim libertatem exercet ; sed quia in cortis rerum adiunctis ea lacitvel omittit, quae non sacere vel non Omittoro tu nebatur. Unde peccatum illi causae revera impulari de bot, quae in actionem non utcumque Sed ita innuit, ut eam determinet et certam ac sit gularem ess ciat. Iam vero, ut supra dixi , Deus concursum exhibet indisserentem et generalem qui proinde eiusmodi naturae est, ut dii neutram optionis partem creatam voluntatem irassectat, sed ei tantummodo opituletur et ad agendum prout lubet integram potestatem faciat. Peculiaris vero actionis determinatio a nativa et libera voluntatis creatae activitate dimanat. Quare huic lantum non supremae causae si agitiosa actio er- tenda vili O cSt.
485쪽
l74. Providentiae nomen saepst ad ipsam rerum gubernationem atque administralion om significandam usurpatur; interdum vero subtilio-ro quadam intelligentia inde distinguitur, ac divinam ipsam rationem cuncta disponentem ordinantemque, Seu rerum dispositionem et ordinem a Deo concuplum et divina voluntato sancitum designat l). Executio vero huius ordinis , qua Deus actu res semel conditas procurat, debito donat nexu, totamque mundi universitatem et cunctas eius paries in proprium cuiusque et communem omnium sinem dirigit, gubernatio nominatur. Nos hanc vocem superiore interpretatione , quae magis familiaris est, accipimus ; tuemurque Deum ita Omnibus et singulis rebus assidue prospicere , ut ne ulla quidem lantula sit res, quae ab eius cura et administratione eximatur. Id enim ubi eluxerit, posterior etiam eius nominis usurpatio elucebit. Nam nequit profecto evinci pulcherrimam hanc rerum universi talem a Deo gubernari et regi, quin una etiam perspicuum sisti rationem ipsam gubernationis mento
i) Quare Boethius providentiam divinam ita describit,
ut sit a dioina ratio in summo omnium Principe con Stituta, qua cuncta dasPonit. 3 Sanctus vero Thomas eam delinit rationem rerum in senem, quae existit in Deo. Quo loco scite uotandum est, nomine rationis, etsi potissimum conceptio mentis intelligatur, tamen includi etiam voluntatis decretum, quo conceptus Ordo executioni mandatur.
486쪽
PARS TERTIA-THEOLOGIA NATUnALis 493 conceptam et voluntate decretam in Deo ab aeterno reperiri. Deus enim quidquid agit, intollo-ctu et voluntate agit; quidquid autem in Deo inest, omnibus retro Saeculis insit necesso est. Sequentem igitur propositionem constabilimus.
Deus sapientia sua res omnes administrat
475. In primis haec veritas ex iis . quae supra disputavimus, luculenter apparet. Nam Deus, ut probatum est, non modo mirificam hanc mundi compagem e nihilo condidit, sed et res quascumque inlluxu suo continenler conservat, Atque ad singulas operationes adiuvat. Iam vero cum Deus sit intelligens ; haec omnia non caeco, Sine consilio et cum temeritate operatur, sed rationis ductu atque ad finem spectando aliquem. Ergo universa, quae in mundo contingunt, nulla excepta re, ex divina pendent operatione ab ipsaque ad certum quemdam sinem diriguntur. at vero id notio providentiae importat. Deus igitur rerum omnium est gubernator et rector.
Deinde ex Dei prudentia et bonitate idem elucet. Nam prudentis bonique artificis proprium
1 Contrarios hic habemus De istas, sutalistas, Epicureos;
qui quamquam Deum exstare fatentur, ipsi tamen adimunt providentium. Omnia enim ex naturae impetu et ineluctabili nece,sitate ac temeritate fortuita ferri temperarique deblaterant. Stoici vero etsi rerum praecellentium cura in Deum gerere BdStruerent, lamen minimarum procurationem divinitate rebantur indignam ; quorum sententiam ecineribus Cud oct iterum excitavit. Diqilia oste
487쪽
494 ' METAPHYSICA A sPECIALIsi si, ut operum, quae callidissimo artificio olabo ravit atquo ad certos usus iis maxime accommodatos genuit, curam gerat consentaneam, ipsa que, prout eorum conditio seri, ad praestitutum sinem consequendum foveat. Ergo nisi Deus imprudentiae et seritatis impie insimuletur , rebus quibusque consulere ac prospicere dicendus est. Praeclare S. Ambrosius : α quis operator neglia gat operis sui curam 8 quis deserat et destituat si quod ipse condendum putavit 3 Si iniuria esta regere , non est maior iniuria secisse 2 eum au liquid non secisse nulla iniustitia sit, non cu-u rare quod feceris summa inclementia si). sEt re sane Vera quaenam causa Deum ah eiusmodi administratione rerum deterreat p Numquod ipsa divinam dedeceat dignitatem' At id
potius eam amplificat maximeque commendat. An vero quia non omnia eius potentiae et cognitioni subduntur Θ Nihil profecto minus. Dei enim scientia et potestas nullis coercetur limitibus, sed ad omnia tale protenditur. An denique, quia Deus providendo nimium satigaretur, aut quia honam erga res conditas voluntatem in contrariam commutarit 8 Verum utrumque hoc sino absurditate dici nequit; quippe cum Deus labori non sit obnoxius, sed simplici voluntatis nutu Omnia peragat; tanta vero assiuat bonitat se et constantia, ut ab hac deficere minime possit. Tertio, idem ovincitur ex miro elegantiquo ordine, quo mundi machina instructa est et assa-hre temperata. Iu tanta eni in rerum vicissitudine et varietate, in tanta elementorum contrariosi) mmil. adpopuI. X.
488쪽
PARA TERTIA-THEOLOGIA ΝΑΤΠnALis 495rum pugna iam mirabilis consensio, mutuus nexus. conspiratio et, ut ita dixerim, concentus consistere nequaquam posset; nisi adesset moderator aliquis cuius imperio parerent omnia ac nutibus temperarentur. An opinabimur navigium sine gubernatore Veli sicari non posse; urbem ,
semoto principe, destitui ordine; gymnasium vel domum, si nemo adest qui praesit et cui pareatur , dissolvi penitus; rerum autem creatarum molem illis omnibus longo ordinatiorem ag na iuris magis dissentientibus coagmenta tam , regenio at late administrante nemine, posse servari
l76. Quod si ad homines actionesque humanas sermonem con Vertamus, multo dilucidior veritas haec fiet. Nesas enim omnino est tantum sa- cinus de divina bonitato vel suspicari, ut postquam hominem procrearit eique nobilissimum sinem proposuerit; deinceps vel lacti poenitens vel in cur in naccescens illum sibi prorsus ac sortunae lusibus praetermiserit. Quomodo sanctitas divina constaret, si Deus postquam naturalem legem digilo veluti suo in nobis sculpserit, quar vocamur a turpi et ad honesium incitamur; decoras actiones hominum a pravis non discerneret, neque illis praemia, his congruas poenas praepararet PQuomodo Dei sapientia subsisteret, si hominum voluntates libertate, ut eorum natura fert, Saria tectaque servata non ita moderaretur, ut deler minatus ordo et sinis, quem praestituit, non frustretur sed potius nitescat magis P Si Deus humanum genus providentia sua non regeret, sibi ipsu non consentiret, qui tanto studio tanta quo cura ea, quae minus hominis intersunt, comparavit. Enimvero quis admiratione non Per
489쪽
496 METAP-sICAE SPECIALIS cellitur cum humani corporis structuram , pulchritudinem, varietatem, usum singularum partium, ordinem contemplatur' quid vero dicendum , si ad artificiosissimam mundi fabricam, quae homini quasi domus quam habitet data est, oculos convertamus Z Tot tantaque in eo portenta conspiciuntur , ut copia et varietate mentompropemodum obruant. Vel ipsi consid strentur 11 sculi , cuius generis multitudo quotidie pedibus teritur. Tanta eorum quisque solertia atque arte in singulis suis partib0s sormatus est, ut vel peritissimus arti sex simile aliquid facere nequeat
tanta autem colorum venustate et lepore Ornatur,
ut praestantissimus pictor in imitando laboret. Quanta vero ars in tantulo sici grano aut acino vinaceo aut frugum ceterarumque stirpium minutissimis seminibus prosus a conspicitur 3 in quibus immanes trunci et rami, qui deinceps explicantur, iam omnes delinenti insunt et veluti in exiguum angustumque conclusi p Omitto celera, quae utpote grandiora et spectabiliora per se contuentibus admirationem in generant. Iam vero credibilene est, aut conceptu informari potest tam honesi cum Numen et benignum , quod tam largitiose cum homine egit in iis , quae viliora sunt ut minus intersunt, pristinae dilectioni. quasi oblitum non curare celera , quae antinum , mores, et finem attingunt Z Huc, nisi amens sit, De mo suspicabitur. Denique, ne in longum abeam, Suadetur haec veritas ex perpetua utque unanimi gentium consensione et innata humano generi propensione naturae. Quae qu dem ut ipsius rationis lucidissimum suffragium haberi debet, tantaque constat
490쪽
PARS TERTIA-THEOLOGlΛ NΛTcn ALIs 497 si rutilato, ut ea summota , veri latos omnes una labantur. Quid vero tam commune et ratum apud omnes plane gentes, quam divinae providentia ooxistimatio 2 Id quidem religio, quae ab omni hus
non modo cultis sed etiam vel maximo barbaris nationibus supremo Blicui Numini exhihelur, ostendit; id sacrisicia vel ad bona consequenda vel ad mala avertenda significat; id conscientiae stimuli, quibus homines nequam ob stagilia animis latentia prorsus anguntur; id virtutum occultarum exercitatio; id sponte sua erumpens in periculis supremi numinis invocatio; id in rebus adversis ad Deum fusae preces; id vel ipsae blasphemiae, sacrilego licet. tamen evidenti et ineluctabili testim unio manifestant. Non enim deliri homines atque impii in divinitatum quasi ulciscendi libidine inveherentur, nisi persuasum
ipsis foret nihil in mundo contingere, praeter Supremi moderatoris permissionem aut imperium. Haec igitur cum certo constent, ne diutius in roSatis aperta moremur, ad nonnullas potius dissicultates dissolvendas veniamuS.
Soliuntur dioicuitates. 177. Obiic. I. Si omnia Dei providentia administrarentur, nihil esset in mundo fortuitum. Atqui permulta sunt quae sortuna et casu contingere dictitamus. Ergo nou omnia procuratione
Deinde , ut arguit Velleius apud Tullium , rerum mundanarum cura divinae detrahit beatitati. Fam beatus esse non potest, qui negotiosis adeo curis implicatur et molestiarum plenis,
