Catulli, Tibulli, et Propertii Opera

발행: 1772년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Hoc magis assueto ducere servitio pTu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu Spartanae referas laudibus Hermionae, Et quascunque tulit formosi temporis aetas, Cynthia non illas nomen habere sinat: Ne dum si levibus fuerit collata figuris, Inferior duro judice turpis eat. Haec sed forma mei pars est extrema furoris :Sunt majora, quibus Basse, perire juvat: Ingenuus color, et multis decus artibus, et quae Gaudia sub tacita dicere veste libet. Ouo magis et nostros contendis solvere amores, Hoc magis accepta fallit uterque fide. Non impune feres. Sciet haec insana puella, Et tibi non tacitis vocibus hostis erit. Nec tibi me posthac committet Cynthia, nec te iniseret Erit tanti criminis illa memor. Et te circum omnes alias irata puellas Disteret Heu nullo limine carus eris. Nullas illa suis contemnet fletibus aras, Et quicunque sacer, qualis ubique lapis. Non ullo gravius tentatur Cynthia damno Quam sibi cum rapto cessat amore DeuS, Praecipue nostri. Naneat sic semper, adoro Nec quicquam ex illa, quod querar, inVeniam.

IN ID L, tu tandem voces compesce molestas,

Et sine nos cursu, quo sumus, ire Pares.

Quid tibi vis, insaties meos sentire furores 'Infelix properas ultima nosse mala: Et miser ignotos vestigia ferre per ignes, Et bibere e tota toxica Thessalia. Non est illa vagis similis collata puellis.

Molliter irasci non sciet illa tibi.

Quod

162쪽

154 PROPERTII LIBERI.

Quod si forte animis non est contraria nostris, At tibi curarum millia quanta dabit PNon tibi jam somnos non illa relinquet ocellos. Illa feros animis alligat una VirOS. Ah mea contemtus quoties ad limina curres Cum tibi singultu fortia verba cadent; Et tremulus moestis orietur fletibus horror, Et timor informem ducet in ore notam Et quaecunque voles fugient tibi verba querenti; Nec Poteris, qui sis, aut ubi nosse miser. Tum grave servitium nostrae cogere puellae Discere, et exclusum quid sit abire domum. Nec jam pallorem toties mirabere nostrum, Aut cur sim toto corpore nullUS ego. Nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti: Nescit Amor priscis cedere imaginibus. Quo u parva tuae dederis vestigia culpae, Quam cito de tanto nomine rumor eris PNon ego tum potero solatia ferre roganti, Cum mihi nulla mei sit medicina mali: Sed pariter miseri socio cogemur amore Alter in alterius mutua flere sinu.

Quare, quid possit mea Cynthia desine, Galle. Quaerere. Non impune illa rogata venit.

Ν ego nunc Adriae vereor mare noscere te

cum,

Tulle, neque Εgaeo ducere vela salo. Cum quo Riphaeos possim conscendere montes. Ulteriusque domos vadere MemnoniaS. Sed me complexae remorantur Verba Puellae, Mutatoque graves saepe colore Preces.

Illa mihi totis argutat noctibus ignes, Et queritur nullos esse relicta Deos.

Illa

163쪽

PROPERTII LIBER I. i55

Illa meam mihi am se denegat: illa minatur, a a solet irato tristis amica Viro. His ego non horam possum durare querelis. Ah pereat, si quis lentus amare potest. An mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas, Atque Asiae veteres cernere divitias; Ut mihi deducta faciat convicia puppi Cynthia, et insanis ora notet manibus;

osculaque opposito dicat sibi debita vento, Et nihil infido durius esse viro PT patrui meritas conare anteire secures, Et vetera oblitis jura refer sociis. Nam tua non aetas unquam cessavit amori, Semperat armatae cura fuit patriae. Et tibi non unquam nostros puer iste labores Asserat, et lacrymis omnia nota meiS. Me sine, quem semper voluit Fortunajacere, Hanc animam extremae reddere nequitiae. Multi longinquo periere in amore libenter, In quorum numero me quoque terra tegat. Non ego sum laudi, non natus idoneus armis.

Hanc me militiam fata subire volunt. At tu, seu mollis qua tendit Iouia, seu qua Lydia Pactoli tingit aratra liquor; Seu pedibus terras, seu Pontum carpere remis Ibis, et accepti pars eris imperii; Tum tibi si qua mei veniet non immemor hora, Vivere me duro sidere certus eris.

CUM ibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae,

Armaque fraternae tristia militiae; Atque ita sim felix, primo contendis Homero, Sint modo fata tuis mollia carminibus;

164쪽

156 PROPERTII LIBER I.

Nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,

Atque aliquid duram quaerimus in dominam: Nec tantum ingenio, quantum servire dolori Cogor, et aetatis tempora dura queri. Hic mihi conteritur vitae modus haec mea fama est Hinc cupio nomen carminis ire mei.

Me laudent doctae solum placuis se puellae, Pontice, et injustas saepe tulisse minas. Me legat assidue post haec neglectus amator, Et prosint illi cognita nostra mala. Te quoque si certo puer hic concusserit arcu, Quod nolim nostros violasse Deos; Longe castra tibi longe miser agmina septem Flebis in aeterno surda jacere situ;

Et frustra cupies mollem componere Versum, Nec tibi subjiciet carmina serus Amor. Tunc me non humilem mirabere saepe poetam: Tunc ego Romanis praeferar ingeniis. Nec poterunt juvenes Itostro reticere sepulcro Ardoris nostri magne Poeta, jaces. Tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu. Saepe venit magno fenore tardus Amor.

TUNE igitur demens P nec te mea cura mo-

An tibi sum gelida vilior Illyria PEt tibi jam tanti, quicunque est iste, videtur, Ut sine me vento quolibet ire velis Tune audire potes vesani murmura ponti PFortis et in dura nave jacere potes PT Pedibus teneris positas fulcire ruinas PT potes insolitas, Cynthia, ferre nives O utinam hibernae duplicentur tempora brumae. Et sit iners tardis navit Vergiliis Ne

165쪽

PRO PER I LIBER J. 157

Ne tibi Tyrrhena solvatur funis arena,

Neve inimica meas elevet aura PreceS: Atque ego non videam tales subsidere ventos, Cum tibi provectas auferet Unda rates: Et me defixum vacua patiatur in ora Crudelem infesta saepe vocare manu. Sed quocunque modo de me, Perjura, mereris, Sit Galatea tua non aliena Viae ;Ut te felici praevecta Ceraunia remo Accipiat placidis Oricos aequoribUS.

Nam me non ullae poterunt corrumpere, de te Quin ego, vita, tuo limine Verba querar. Nec me deficiet nautas rogitare citatos Dicite, quo portu clausa puella mea est.

Et dicam, licet Atraciis considat in oris, Et licet Eleis illa futura mea est. Hic erit, hic jurata manet. Rumpantur iniqui. Vicimus: assiduas non tulit illa preces. Falsa licet cupidus deponat gaudia livor:

Destitit ire novas Cynthia nostra vias. Illi carus ego, et per me carissima Ronia Dicitur et sine me dulcia regna negat. Illa vel angusto mecum requiescere lecto, Et quocunque modo maluit esse mea Quam sibi dotata regnum vetus Hi Ppodamiae. Et quas Elis opes ante Pararat equi S. Quamvis magna daret, quamvis majora daturus. Non tamen illa meos fugit avara sinus: Hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,

Sed potui blandi carminis obsequio. Sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo:

Queis ego laetus amo. Cynthia rara mea est. Nunc mihi summa licet contingere sidera Plantis. Sive dies, seu nox venerit, illa mea est. Nec mihi rivalis certos subducet amores. Ista meam norit gloria canitiem.

166쪽

DICEBAM tibi venturos irrisor, amores, Nec tibi perpetuo libera verba ore. Ecce aces supplexque Venis ad jura puellae,

Et tibi nunc quovis imperat emta modo. Non me Chaoniae vincant in amore columba Dicere quos juvenes quaeque puella domet. Me dolor, et lacrumae merito fecere Peritum: Atque utinam posito dicar amore rudis.

Quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen PAut amphioniae moenia flere lyrae

Plus in amore valet Mimnermi versus Homero Carmina mansuetus lenia quaerit Amor.

Ι quaeso, et tristes istos depone libellos, Et cane, quod quaevis nosse puella velit. ina id si non esset facilis tibi copia nunc tu

Insanus medio flumine quaeri aquam. Nec dum etiam Palles, vero nec tangeris igni. Haec est venturi prima favilla mali. Tunc magis Armenias Cupies accedere tigre S, Et magis 11fernae vincula nosse rotae; Quam pueri toties arcum sentire medullis, Et nihil iratae posse negar tuae. Nullus Amor cuiquam faciles ita praebuit ala S. Ut Don alterna Presserit ille manu.

Nec te decipiat, quod sit satis illa parata. Acrius illa subit Pontice, si qua tua est. Quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos,

Nec vigilare alio nomine, cedat Amor. Qui non ante patet, donec manus attigit ossa.

Quisquis es, assiduas aufuge blanditias. Illis et silices, et possunt cedere quercUS,Ncdum tu possis spiritus iste levis. Quare i

167쪽

PROPERTII LIBER q. 459

Quare, si pudor est, quam primum errata fatere :Dicere quo pereas saepe in amore levat.

O Jucunda quies, primo cum testis amori Adfueram vestris conscius in lacrymis. O noctem meminisse mihi jucunda voluptas

O quoties volis illa vocanda meis Cum te compleXa moriente in Galle, puella Vidimus in longam ducere verba moram. Quamvis labentes premeret mihi somnus Ocellos. Et mediis coelo Luna raberet equis; Non tamen a vestro potui secedere luso

Tantus in alternis vocibus nidor erat. Sed quoniam non es veritu concredere nobi S.

Accipe commisia munera laetitiae. Non solum vestros didici reticere dolores: Est quiddam in nobis majus, amice, iide. Possum ego divisos iterum conjungere amantes: Et dominae tardas possum aperire fores :Et possum alterius curas sanare Tecente S: Nec levis in verbis es mediciua meis. Cynthia me docuit semper, quaecunque Petenda, Quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor. Tu cave ne trili cupias pugnare puellae, Neve superba loqui, neve tacere diu Neu si quid petiit, ingrata fronte negaris Neu tibi pro vano verba benigna cadant. Irritata venit, quando contemnitur illa Nec meminit justas ponere laesa minas. At quo sis humilis magis, et subjectus Amori, Hoc magis effecto saepe fruare bono. Is poterit felix una remanere uella, i nunquam vacuo pectore liber erit.

168쪽

ECQUID in mediis cessaniem, Cyntilia, Baii

Qua jacet Herculeis semita litoribus, Et modo Thesproti mirantem subdita regno Proxima Misenis aequora nobilibus, Nostri cura subit memores adducere noctes JEcquis in extremo restat amore locus An te nescio quis simulatis ignibus hostis Sustulit e nostris, Cynthia, carminibus

Atque Utinam mage te remis confisa minutis Parvula Lucrina cymba moretur aqua: Aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda Alternae facilis cedere lym Plia manu , Quam vacet alterius blandos audire susurros Molliter in tacito litore compositam Ut solet amoto labi custode puella Perticla, communes nec meminis e Deos. Non quia perspecta non es mihi cognita fama, Sed quod in hac omnis Arte timetur amor.

Ignosces igitur, si quid tibi triste libelli

Attulerint nostri: culpa timoris erit. An mihi non major carae custodia matris P Aut 1me te vitae cura sit ulla meae Tu mihi sola domus tu, Cynthia, sola Parente S. Omnia tu nostrae tempora laetitiae. Seu tristis veniam seu contra laetus amicis

Quicquid ero dicam, Cynthia causa fuit. Tu modo quam Primum corruptas desere Baias: Multis ista dabunt litora dissidium: Litora, quae fuerant castis inimica puellis :Ah pereant Baiae crimen amori aquae. ELF-

169쪽

QUI D mihi desidiae non cessas fingere crimen,

Quod faciat nobis conscia Roma moram Tam multa illa meo divisa est millia lecto Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano.

Nec milii consuetos amplexu nutrit amor SCynthia, nec nostra dulcis in aure sonat. Olim gratus eram D non illo tempore cuiquam

Contigit, ut simili posset amare fide. Invidiae fuimus. Num me Deus obruit an quae Lecta Prometheis dividit herba jugis

Non sum ego, qui fueram : mutat via longa Puella S. Quantus in exiguo tempore fugit Amor Nunc primum longas solus cognoscere noctesCogor et ipse meis auribus esse graVis. Felix qui potuit praesenti flere puellae Non nihil aspersis gaudet Amor lacrymis. Aut si despectus potuit mutare caloreS Sunt quoque tranflato gaudia servitio. 1 meque amare aliam neque ab hac discedere fas est.

Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.

TU quod saepe soles, nostro laetabere casu,

Galle, quod abrepto solus amore Vace Iia. At non ipse tuas imitabor, Perfide, voces. Pallere te nunquam, Galle, Puella C. it. Dum tibi decepti augetur fama Puel IIS, Certus et in nullo quaeris amore moram Perditus in quadam tardis pasescere curis Incipis et primo lapsus adire gradu.Haec erit illarum contemti poena doloris Multarum miseras exiget una Vice S.

170쪽

Haec tibi vulgares istos compescet amores:

Nec nova quaerendo semper amicus eris. Haec ego non Umore malo, non augure doctus:

Vidi ego: me, quaeso, teste negare Potes PVidi ego te toto vinctum languescere collo, Et flere injectis Galle, diu manibus; Ε cuperemptatis animam deponere verbis, Et quae deinde meus celat amice, Pudor. Non ego compleXus potui diducere vestros; Tantus erat demens inter utrosque furor. Non sic Emonio Salmonida mistus Enipeo Tamarius facili pressit amore Deus: Nec sic coelestem flagrans amor Herculis Heben Sensit in Oetaeis gaudia prima jugis. Una dies omnes potuit praecurrere amantes: Nam tibi non tepidas subdidit illa iaces: Nec tibi praeteritos passa est succedere fastus, Nec sinit abduci te tuus ardor aget. Nec mirum : Cum stJove digna, et proXima Ledae, Et Ledae partu gratior na tribUS. Illa sit Inachiis et blandior Heroinis; Illa suis verbis cogat amare JOVem. Tu vero quoniam semel es Perituru amore, Utere non alio lumine dignus eras. Quae tibi sit felix quoniam novus incidit error: Et quodcunque oles una sit ista tibi.

TV licet abjectus Tiberina molliter Unda Lesbia Mentoreo vina bibas opere;

Et modo tam celeres niti Ieris currere lintreS,

Et modo tam tarda funibus ire rates; Et nemus omne istas intendat vertice silvas, Urgetur quantis Caucasus arboribus; Non

SEARCH

MENU NAVIGATION