Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Quanto nunc satius erat, amicos parare, inmmicos mitigare , Rempub. administrare, transferre in res domesticas operam: quam

circumspicere quid alicui possis facere ma Ii pquod aut dignitati ejus, aut patrimonio, aut corpori vulnus infligas ς cum id tibi contin gere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inseriore concurses. Vinctum Iieet accipias, & ad arbitrium tuum omni patientiae expositum: saepe nimia vis caedent. eis aut articulum loco movit, ' aut nervum an his quos fregerat, dentibus issxit. Μultos iracundia mancos, multos debiles secit, emiam ubi patientiae est nacta materiam . Adjice nunc, quod nihil tam imbecille natum est, ut sine elidentis periculo pereat. imbe-eillos valentissimis alias dolor , alias casus

exaequat . inrid, quod pleraque eorum pro xter qiue irascimur , offendunt nos magis , quam laedunt multum autem interest , ui. trum aliquis voluptati meae obstet, an desit reripiat, an non det. Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferax, an neget: utrum spem nostram praecidat, an differat: utrum κontra nos faciat, an pro se: amore alterius, an odio nostri. Quidam vero non tantum justas causas standi contra nos, sed etiam honestas habent . Alius patrem tuetur , alius fratrem, alius patruum , alius anticum. his

tamen non ignostimus id facientibus t quod nisi facerent, improbaremus . a , quod est incredibile, neve de facto bene exaltimamus, de faeiente male - - CAP. XXIX. At meheremes vir magnus ae justus, fortissimum quemque ex hostibus Dis, 3c pro libertate ae salute patriae peribtiaci 1simum suspicit , & talem sibi civem, talem militem contingere optat. Turpe est, vidisse quem laudes: quanto vero turpiuS, obia aliquem odisse , propter quod miseriis

i xdia dignus est s si eaptivus in servitutem

112쪽

subito depressus reliquias libertatis tenet . nee ad Qrdida ac laborios a ministeria agilis

occurrit, si ex otio piger equum vehiculumisque domini cursu non exaequat, si inter quotidianas vigilias sessiim somnus oppressit, si

rusticum laborem recusat , aut non fortiter obit, a servitute urbana & feriata translatus ad durum opus. Distinguamus , utrum ali quis non possit , an noli z. multos ab lye mus, si coeperimus ante judieare, quam irasci. Nunc autem primum impetum sequimur. deinde quamvis vana nos c*ncitaverin Persoveramus, ne videamur coepisse sine caustia: & quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae. Retinemus enim il-Iam, & augemus: quasi argumentum sit ius se irascendi, graviter irasti . Quanto melius est, initia ipsa perspicere, quam levia sint, quam innoxia ρ Quod accidere vides in ani' malibus mutis, idem in homine deprehem des : frivolis turbamur, & inanibus . CAP. XXX. Taurum color rubicundus excitat , ad umbram lassis' exurgit , urses leonesque niam proritat. omnia, quae natu ra fera ac rabida sunt, consternantur ad va. na . Idem inquietis re stolidis ingeniis evonit. rerum suspieione seriuntur. adeo qu i dem, ut interdum injurias vocent modica heneficia : in quibus frequentissima , certe acerbissima iracundiae materia est. Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint, quani mente concepimus, quam quae alii tulerint: eum utriusque rei paratum reo

medium sit. Magis alteri indulsit nostra nos sine comparatione delectent. nunquam erit felix , quem torquebit felicior. Minus habeo quam speravi λ sed sortasse plus spera. vi, quam debui. Haec pars maex e metuemda est . hinc pernaciosissimae irae nastuntu , di sanctissima quaeque invaserae. Divum Iuretium pliu es Mulci coalacnuar, quam inimi

113쪽

Is L. ANNAEI SENECAE.

ex , Quorum non expleverat spes inexplebr-les. Voluit quidem ille: neque enim quiς quam liberalius rictoria usus est, ex qua nihil sibi vindieavit, nisi dispensandi potest

tem . sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum poterat unus e Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis

commilitones suos, Cimbrum Tillium acer rimum paulo ante suarum partium discnsis rem, aliosque post Pompeium demum Pom

peianos . .

CAP. XXXI. Haec res sua in reges armae eonvertit, fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus, & ante quos mori votum habuerant . Nulli ad aliena respicienti sua placent. Inde diis quoque irascimur, quod aliquis nos antecedat, obliti quantum sequatur a tergo ingentis invidiae . Tanta tamen importunitas hominum est, ut quamvis mustum acceperint, injuriae IoeOsit,. plus accipere potuisse . Dedit mihi praeturam l . sed consulatum speraveram . Deindit diurulaeim fasces ρ sed non secit ordinarium constitem . A me numerari. voluit a

num 3 sed deest mihi ad sacerdotium. Cooptatuς ineollegium, sum Z sicil cur in unum Consilivmavit dignitatem meam ὶ sed patrimonio nihil contate Ea dedit mihi, quatdebebat alicui dare: de suo nihil. protulit.

Age potius gratias ,. pro him quae accepisti: reliqua expecta , & nondum plenum te esse gaude. Inter volupta*Sest, superesse quod speres. Omnes scrui Prim um te esse in animo amici tui laetare. multi te vincunt pconsidera, quanto anteceda S Plures. quam sequariS,

CAP. XXXII. Qiiod sit in te maximum

vatium, quaeris falsas rationes conficis: d ta magno aestimas, accepta parvo. Aliud in alio nos deterreat. quibusdam timeamus ira

sci,

114쪽

. DE IR A , LIB. III.

Di, quibusdam vereamur , quibus3am fastidiamus. Magnam rem sine dubio sexerimus , si servulum infelicem in ergastulum miserimus . Quid properamus verberare statim , crura protinus frangere F non peribit potestas ista , si differetur . sine id tempus veniat , Quo ipsi jubeamus: nunc ex imperio irae loquimur. cum illa abierid, tunc videbimus , Quanti sit ista lis aestimanda . In hoc enim praecipue fallimuria ad serrum, venimus, ad capitalia stipplicia: & vinculis, carcere, fome vindicamus rem castigandam. flagris levioribus L Quomodo, inquis , nos jubes intueri, quam omnia, per quae laedi videmur, exigua, misera, puersia sim 3 Ego vero nihil magis suaserim, quam sirmere ingentem animum , & haec propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia &abjecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat, respicienda. Circa vecuniam plurimum vociferationis est: haec fora delatigat, patres libero ue committit , venena miscet gladios tam pere utaribus auam legionibus tradit ia haec est sanguine noro delibuta. propter hane uxorum marit xumque noctes. strepunt litibus , &. tribun tia magistratuum premit turba, reges saeviunt, rapiuntque, & civitates longo seculorum i

h re constructas evertunt, ut aurum argem. tumque in cinere urbium scrutentur ..

CAP. XXXIII. Libet intueri fiscos in amgulo iacentes. Hi sunt, propter quos. oculi clamore exprimuntur : fremitu iudiciorum basilicae resinant: evocati ex longinquis r gionibus iudices sedent , iudicaturi, utrius justior avaritia sit. Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris , aut imputatum a servo denarium , scnex sine haerede moriturus stomacho dirumpitur ἔ Quid ii propter usu1am aut ni illa simam, valetudinarius scinxerator distortis pedibiis,& manibus ad comm

115쪽

nutandum modo relictis, clamat, ae per va

dimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat p Si totam mihi ex omnibus

metallis, quae cum maxime depromimus,

pecuniam proseras, si in medium projicias quicquid thetauri tegunt, avaritia iterum subterras reserente quae male egesserat: omnem

istam congeriem dignam non putem, quae frontem viri boni contrahat. Quanto rimprosequenda sunt, quae nobis lacrymas ed eunt e

CAP XXXIV. Cedo nunc, persequere

cetera, cibos, potiones, horumque caussa paratam ambitionem, munditias, verba , contumelias, & motus corporum parum honorificos, & suspiciones, &contuniacia jumenta, & pigra mancipia, interpretationes malignas vocis alienae: quibus emitur, ut inter injurias naturae numeretur sermo homini datus. Crede mihi, levia sunt, propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam & jurgium concitant .

Nihil ex his, quae tam tristes agimuS, 1erium est, nihil magnum. Inde, inquam, vobis ira & insania est, quod exigua magno aestimatis. Auferre hie mihi hereditatem

voluit: hieme diu spe suprema captatum cr1rminatus est; hie scortum meum concumVit. Quod vinculum amorix esse debebat, sedistionis atque odii caussit esto idem valla. CAP. XXXV. Iter angustum rixas transhuntium coneitat: dissi .&-patens via ne populos quidem collirit. quae appetitis quia exigua sinit, nec possitnt ad alterum . nis alteri erepta, transferri: ea tam ereantibus pugnam jumia excitant. R

ndisse tibi indignaris libertum, & ux xem, & clientem: deinde idem de Repub. libertatem sublatam quereris , quam domi iustulisti . Rursus si tacuit interrogatuS , contumaciam iocaa. Lo gratur, dc tacea

116쪽

& rinat . coram domino p inquis. imo coram patrefamilias . Quid clamas λ quid umesseraris e quid flagella media coena petis , quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba concionis est, & silentium solitudinis In hoc habes aures, ut nisi modul, ta tantum & mollia, & ex dulci tracta com- Dositaque accipiant λ Et risum audias oportet, & fletum, & blanditias, & lites, &Drospera, & tristia, & hominum voces, &fremitus animalium latratusque . Quid miser

expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum ceris, ad ianuae impulsum cum tam delicatus fueris, tonitrua audienda sunt. Hoe Quod de auribus dictum est, transfer ad oculos .

qui non minus fastidio laborant, si male

instituti sunt. macula ostenduntur &sordibus, ει argento parum splendido, & stagno non ad seleni perlucente. Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium, ac recenti cura nitenS marmor, qui mensam nisi crebris di. stinctam naevis, qui nolunt domi nisi auro Dretiosa calcare: aequissimo animo soris &scabras lutosasque semitas spectant, & majorem partem occurrentium squalidam, pa-xietes insularum exesos, ruinosos, inaequa.

CAP. XXXVI. Quid ergo aliud est quod

illos in publico non ostendat, domi moveat, quam opinio illic aequa & patiens, domi m rosa dc querula λ Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem . natura patientes sunt , si animus illos desinat corrumpere, qui quo tidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum .' Quod hodie malum tuum fanasti l cui vitio obstitisti λ qua parte melior es ς Desinet ira, & erit moderatior, quae sciet sibi quotidie ad judicem

esse veniendum. Quid ergo pulchrius hac

117쪽

s, L. ANNAEI SENECAE

consuetudine excutiendi totum diem t qualis illi mnus post reeognitionem sui sequitur λquam tranquillus, altus ac liber , cum aut laudatus est animus, aut admonitus, & speculator sit, censerque secretus cognoscit de moribus suist Utor hac potestate, & quotidie apud me caussam dico: eum sublatum e conspectu limen est, & conticuit uxuor m ris iam mei conscia . totum diem mecum serutor, facta acgicta mea remetior. Nihil mihi ip abscondo, nihil transeo et quare senim quicquam ex erroribus meis timeam

euoi possim dicere : Vide ne istud amplius facias, nune tibi ignosco . In illa disputatione pugnacius locutus es : noli postea comgredi eum imperitis. nolunt discere, qui nunquam didicerunt. Illum liberius admonuisti,. quam debebas.. itaque non emendasti, sed ogendisti .. de cetero vide, non tantum ain

verum sit quod diciς , sed an ille cui dieitur, Veri patiens sit. CAP. XXXVII. Admoneri bonus gaudet : pessimus quisque correptorem asperria me patitur. In convivio quorundani te sales, & in dolorem tuum iacta verba tetig runt. vitare vulgarem convictum memento .sblutior est post vinum licentia, quia ne 'Ahriis quidem pudor est. Iratum filisti amicum tuum ostiatio causidici. alicuius aut ὁμvitis , quod intrantem *bmoverae r & ipse Iroi Io iratus extremo si ancipio fuisti. Ir ceris ergo cathenario gant f & hic eum mulatum latravit, obiecto cibo mansuescit. rec de longius , & ride. Nunc iste aliquem se putat , quod custodit litigatorum turba li. men Alessum . nune ille qui intra iacet, felix fortunatusque est A beati hominis aepotentis iudieat indicium, difficilem januam . ne it durissimum esse ostium careeris. Praeis sume animo, multa esse tibi patienda. Num- se hieme algere miratur . numquis in

mari

118쪽

mari nauseare, in via concuti s Fortis est animus, ad quae praeparatus venit . Minuthonorato loco positus , irasci carpisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid interest,. quam lecti premas variem e laonestiorem te aut turpiorem , Dotest sacere pulvinus Non aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo male locutus est . Recipis hanc legem i ergo te Ennius, quo non delectarix, odisset: & Horaeensius simultates tibi indiceret: & Cicero, si derideres carmina ejus, inimicus esset. CAP. XXXVIII. Vis tu aequo animo Pa ti candidatus sustraria ρ Contumeliam tibi fecit aliquis. nunquid majorem quam Diogeni , philosopho Stoico e cui de ira cum maxime disserenti, adolescens protervus inspuit. tulit hoc iste leniter ac sapienter. Noo quidem , inquit, ixascor et sed dubito tamen, an irasci oporteat. Cato noster melius. cui cum causam agenti in frontem mediam , quantum Poterat attracta pingui saliva , inspuisset Lemtulus, ille patrum nostrorum memoria fa ctiosus & impotens, abstersit faciem , & , Assirmabo, inquit, omnibus, Lentule, sal.

Ii eos , qui te negant os habere.

CAP. XXXIX. Contigit iam nobis, No.

Vate, bene componere animum, si aut non1entit iracundiam , aut superior est: vide, naias quomodo alienam iram leniamus: nec enim sani esse tantum volumus , sed sanare . Primam iram non audebimus orationent ulcere: surda est & amens: dabimus illi

spatium . remedia in remissionibus prosunt: nec Oculos tumentes tentabimus, vim rigentem movendo incitaturi , nec cetera vitia dum fervent. Initia morborum quies curat. Quantulum , inquis, prodest remedium tuum,

si sua sponte desinentem iram placat Primum , ut citius desinat, evicit e deinde cui hodiet, ne recidat: ipsum quoque impetum

quem

119쪽

utiem non audet lenire, saltet. Removeb1e omnia ultionis instrumenta, sintulabit iram, ut tanquam adiutor & doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat. moras nectet & dum majorem quaerit poenam , praesentem differet. omni arte requiem furori dabit. Si vehementior erit; aut pudorem illi cui non resistat, incutiet, aut metum. Si infirmiori sermones inseret, vel gratos, vel novos, recupiditate cognoscendi avocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet, nec sine serro posset, dum tumentem mammam

Ieniter fovet, scalpellum spongia tectum induxisse. Repugnasset puella remedio palam

admotor eadem, quia non expectavit, dolorem tulit.

CAP. XL. Quaedam non nisi deerina

nant . Alteri dices: Vide ne inimicis ira cundia tua voluptati sit . Alteri: Uide ne magnitudo animi tui, creditumque apud pi rosque robur cadat. Indignor mehercule ,

α non invenio dolendi modum: sed tempus expectandum est. dabit poenas. Serva illud

in animo tuo. cum potueris, & pro morae

reddes. Castigare vero irascentem, & ultro obviam ire ei, incitare est. Varie aggredieris, blande que . nisi forte tanta persona eris ,

ut possis iram comminuere: quemadmodum

feeit divus Augustus , cum comaret apud Vedium Pollionem. Fregerat unus ex seravis eius erystallinum . rapi eum Vedius juL sit, nee vulgari quidem Periturum mortemuraenis objici iubebatur, quas ingens piruicina eontinebat. Quis non hoc illum putaret luxuriae caussa facere λ saevitia erat. Evivasit e manibus puer, & confugit ad Cars ris pedes, nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, nec esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar, & illuni quidem mitti, crystallina autem omnia coram se fram

i iustu complerique piscinam. Fuit Caesa-

120쪽

2i sic castigandus amicus: bene usus est viis aethus suis. E convivio rapi homines impeis ras, & novi generis poenis lancinari ρ si calix tuus fractus est, viscera hominis distrahentur e tantum tibi placebis, ut ibi aliquem duci jubeas, ubi Caesar est: CAP. XLI. Sic instandum potentiae est , ut iram ex superiori loco aggredi possit. male tractabilem , ac talem dumtaxat, qualem imodo retuli, feram, immanem , languinariam, quae jam insanabilis est , nisi majus aliquid extimuit. Pacem demus animo , quam dabit praeceptorum salutarium assidua meditatio, actusque rerum boni, & intenta mens ad unius honesti cupiditatem . Conis sicientiae satis fiat. nil in famam laboremus: sequatur vel mala, dum bene merearis. At vulgus animosa miratur, & audaces in honore stant: placidi pro inertibus habentur. vrimo forsitan aspectu : sed simulac aequalitas vitae fidem facit , non segnitiem illam animi esse, sed pacem veneratur idem illos Populus colitque . Nihil crgo habet in se utile

teter ille & holtilis asiectus.' at omnia e conistrario mala , ferrum , IgneS : Pudore calcato, caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit. Nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non Infamiae metuens, inemendabills cum ex ira In odium

. CAP. XLII. Carpamus hoc malo, purgemusque mentem, &exstirpemus radicitus ea vitia, quae quamviS tenuia undecunque haeserint, renas centur: & Iram non temperemus, sed ex toto removeamus. Quod Gnim malae rea temperamentum est poterimus autem , adnitamur modo. Nec ulla res magis proderit, quam cogitatio mortalitatis. tibi quisque ux alteri dicat : Quid juvati, tanquam In aeternum genitos iras indicere ,

di brevissimain aetatem dissipare i quid ru-

SEARCH

MENU NAVIGATION