Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

η . L. ANNEI SENECAE

magis , surioses & irrevocabiles φ Ea demunivelocitas placet , uuae ubi iussa est , vestigium sistit , nec ultra destinata procurrat, ct quae flecti, & a cursu ad gradum reduci

potest. AEgros scimus nervos esse , ubi invitis nobis moventur . senex , aut infirmi cor poris est , qui cum ambulare vult , currit L lanimi motus eos putemus sanim mos vali-diaimosque, qui nostro arbitrio ibunt , non suo serentur . Nihil tamen aeque profuit , quam primum intueri deformitatem rei, de- linde periculum. Non est ullius aflectus facies turbarior . pulcherrima ora foedavit, tor os vultus ex tranquillissimis reddidit . Li. quit decor omnis iratos : & sive amictus iblius compositus sit ad legem , attrahet Vese in , omnemque curam sui effundet . Si cupillorum natura vel arte jacentium non i formis est habitus; cum animo in mescunt, tumescunt venae , concutitur crebro spiritu Pectus, rabida vocis eruptio colla distendita tunc artu& trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio. Qitalem intra putas esse animum, cuius extra imago tam foeda est Aquanto illi intra pectus terribilior Vulsus acrior spiritus est , intensior impetus , T sturus nisi eruperit i Quales sunt hostium Vel ferarum caede madentium , agi ad caedem euntium aspectus et qualia Poerae inflatana monstra finxere , succincta serventibus,

S igneo flatu ; quales ad bella eXcitanda , di. scordiamque in populos dividendam , pacem

que lacerandam teterrimae Inferum exeune

Furiae : talem nobis iram figuremus , flam ina lumina ardentia, sibilo mugituque & ge

mitu & stridore , ic si qua his invisior voκ

est, perstrepentem , tela manu utraque quatientem . neque enim illi tegere se, cura est. torvam, cruentamque , & cicatricosam, deverberibus suis lividam , incestibus vesanis, offusam multa caligine, incursitantem , Va-

stan

82쪽

DE IRA, LIB. II. es

s antem, lagantemque , & omnium odio laborantem, sui maxime: si aliter nocere non possit , terras , maria , coeluia i ruere cupientem, infestam pariter, invisamque. Vel, si videtur , sit qualis apud vates nostros est, Sanguineum quatiens dextra Bellona flagel- .

scilis gauden e vadit Discordia statia raut si qua magis dira facies excogitari diri assect is potest. CAP. XXXVI. Quibusciam , ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse spectilum . pe turbavit illos tanta mutatio sui: velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se,& Quantulum ex vera deformitatoe imago illa speculo repercussa reddebat c animus si ostendi , & si in ulla materia perlucer' posset, intuentes nos confunderet, ater macu

losusque, aestuans, &distortus, & tumidus. Nunc quoque tanta deformitas ejus est perqsa carnesque, & tot impedimenta effluentis: quid si nudus ostenderetur e Speculo equidem neminem deterritum ab ira credo. quid ergo λ qui ad speculum venerat, ut se

mutaret, iam mutaverat. Iratis quidem nubia est formosior emgies, quam atrox & horirida , qtialesque esse , etiam videri volunt Magis illud videndum est , quam multis ira per is nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas , & sanguinem supra vires elatu clamor egessit, & luminum suffudit aciem in oculos vehementius humor egestus , & iii morbos aegri recidere. nulla celerior ad inis saniam via est . Multi itaque eontinuaveis

runt irae surorem ; nec quam expulerant mentem , unquam receperunt . Aiacem in mortem egit furor , in surorem ira . - Morintem liberis, egestateni sibi , ruinam domui imprecantur: & irasei se negant, non minusquam insanire, furiosi. Amicissimis hostes se vitandi que cariisimis :. legum , nisi qua no-C cent,

83쪽

s L. ANNAEI SENECR

eent, immemore , ad minima mobiles . riore sermone , non ossicio , aditu faciles. Omniave vim gerunt , gladiis & pugnare parati , ει incumbere. Maximum enim malum Illos cepit. & omnia exsuperans vitia. AlIa pauislatim intrant Q repentina & umverta vis is ius est . omnes denique al1os affectus sibi subjicit: amorem ardentissimum vincit. Irant foderunt itaque amata corpora, & In eorum , quos occiderant , jacuere complexibus . Avaritiam durissimum malum, minImumque

flexibile ira calcavit, adacta opes fluas liparis nere, & domui, rebusque in unum collatis injicere ignem. Quid ρ non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia, honoremque delatum repulit λ nullus aflectus est, in quem non ira dominetur .

L. ANNAEI SENECAEDE IRA, LIB. III

Argumentum, & ordo.

E Vequitur alteram staptem Remedἰῶ, 'γἰore medio libro positam , sed duaram et in ira peccemus ; id est , refrenemus eam , γ' Coia hibeamus . Id varie sim : Iedinemper , satimose faetendum in Assedi ρηα:ρ D, O incitato suem A istoteles excuset: Ied 'se erim acci ai , forditatem iterum irae ostend-r. Haec ad Cast rusque iv. Tum parti ur , tria Ie di tradium : priamum , suemadmodum non irascam tir; deindo, Quemadmodiam ab ira liberem Ar; terrio , VJiemadmodum alium irascentem Mamus , placem que . Haec , etsi alibi cum repetitione prio

84쪽

m IRA, LIB. III.,

finem libri exsequitur,. O a rea , Υe atherea habebis monita , O di ta .

nunc facete tentabimus , iram excidere animis, aut certe refraenare , &impetus eius inhibere. Id aliquando palam

aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur: aliquando ex occulto, ubi nimium ardet , omnique impedimento exas ratur lacrescit. Reseri, quantas vires, quamque integras habeat: utrumne verberanda & agenda retro sit, an cedere ei debeamus, dum tempestas prima desievit, ne remedia ipsa cum

ferat , consilium pro moribus cujusque capiem dum erit . Quositam enim preces vincunt:

quidam insultant, instantque submissis. QuoΚdam terrendo placabimus: alios objurgatio, alios conseiso,alios pudor coepto dejecit. alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissii me descendendum est. Ceteri Gnim affectus dilationem recipiunt, & curari tardius possunt: hujus incitata,&se ipsa rapiens violentia, non paulatim procedit, sed dum incipit, tota est . Nec aliorum more viti rum solicitat animos, sed abdiicit; & impotentes sui, cupidosque vel communis mali, exagitat : nec in ea tantum , in quae destinavit , sed in occurrentia obiter furit. Ceatera vitia impellunt anin1os: ira praecipitat. Ceteris etiam si resistere contra affectus suos non licet, at certe aste stabus ipsis licet st re . haec non secus quam sulmina procellaeque , & si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis tendit. Alia vitia a ratione , haec a sanitate desciscit . alia accessus lenes habent, di incremcnta salientia: in ira dejectus animorum est . Nulla itaque res urget magis C s a

85쪽

attonita , 8c in vires fias prona ; Luccessit , superba , sive frustratur , Insiana ς ne repulsa quidem in taedium acta, ubr ad IN

sarium fortuna subduxit, in seipsam movitas suos vertit: nec refert, quantum sit, ex quo surrexit. Ex levissimis enim in maxima Eva-

'CAP. II. Nullam transit aetatem : nullum hominum genus excipit. Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxura am . quaedam , quia exercitae & vagae fiunt, e tu-gere pigritiam . quibus incultus mos , agrestis vita est , circumscriptio ignota cst , Rhaus ; & quodcunque in foro malum nascitur nulla gens est , quam non ira instiget,

tam inter Graios quam barbaros potens : non minus perniciosa leges metuentibus, quam quibus jura distinguit modus vitium . Denique caetera singulos corripiunt: hic unus astectus est , qui interdum publice concipItur. Nunquam universius populus unius seeminae amore flagravit: nec in pecuniam aut lucrum tota civitas spem suam misit. ambitio viritim singulos occupat: impotentia non est malum publicum: saepe in aram uno a mine itum est. viri , sceminae , sene S, Pue-τi, principes, vulgusque consenlere: multitudo paucissimis vcrbis concitata I plum concitatorem antecessit . Ad arma pro il-nu ignesque discursum est , & rn icta smn timis bella , aut gesta cum civibuS. Totae cum stirpe omni crematae domus e & modo eloquio favorabilis habituS , in medio honores iram suae concioni S CX cepit. Inratorem situm legiones Pila tori erunt. Dis

sedit plebs tota cum pari ibu S: publicum consilium , senatus, non expectatis dilectibus , nec nominato Imperatore , subitos irae suae duces legi V ac per tecta urbis, nobiles con sectatus viros , suppliciunt manu sumpsit.

Violavit legationes rupto jure gentium, riu

86쪽

hiesqtie infanda civitatem tulit: nee dat uni tempus, quo resideret tumor publicus: sed deductae protinus classes, & onerat e tumultuario milite. Sine more, sine auspiciis, populus. ductu irae suae egrestis , fortuita rapta quo pro armis gellit: deinde magna cla. de temeritatem audacis irae luit. CAP. III. Hic barbaris forte ruentibus imbella exitus est . cum mobiles. animos si1ecies injuriae perculit, aguntur statim 1 & qua dolor traxit, ruinae modo regionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula appetentes sua: gaudent feriri, & instare ferro, & tela corpore urgere,. & per suunt vulnus exire Non est, inquis, dubium, quin magna asta & pestifera sit vis : ideo quemadmodum sanari debeat , monstra . Atqui,

ut in prioribus libris dixi , stat Aristoteles

defensor irae, & vetat illam nobis exsecari.

Calcar ait esse virtutis : hac erepta , inermem animum, &ad conatus mag nos pigrum, inertemque fieri. Necessarium est itaque foeditatem ejus. ac seritatem coarguere, Scante Oculos ponere , quantum monstri sit ho mo in hominem furens: quantoque impetaxuat, non sine pernicie sua perniciosus . Scea deprimens quae mergi nisi cum mergente non possunt . Quid ergo sanum hune aliquis vocat, qui, velut tempestate correptu S, non it, sed agitur , Sc furenti malo servit ὸ nec mandat ultionem suam , sed ipse ejus exactor, animo simul ac manu sae

vit, carissimorum , eorumque quo S mox amisbs fleturus est , carni sex ς Hunc aliqvix

aflectum virtuti ad litorem comiteinque dat, contilia ,. sine quibus virtus gerit nihil, obturbantem Caducae linistraeque sunt vires , S in malum suum validae, in quas aegrum morbus δι accestio erexit . Non est ergo, quod me putes tempus in supervacuis conis

sumere,. quod iram , quasi dubiae apud ho-

87쪽

ὸi . L. ANNAEI SENEC E

mines opinionis sit, infamem : cum aliqu7ssit , & quidem deiillustribus philosophis, qui illi indicat operas , & tanquam utilemae spiritus subministrantem in praelia , in

actus rerum, ad omne quodcunque calorct aliquo gerendum est, vocet. Ne quem fallar, tanquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eatis e strae nata &attonita: aliparatusque illi reddendus est ius, 'eculei, & fidiculae, & ergastula, & cruces, re circundati defixis corporibus ignes, & cadavera quoque trahens uncus , variis v Incu-Iorum genera, varia poenarum, lacerationes

membrorum , inscriptiones frontis , & hestiarum immanium cavear. Inter haec instrumenta collocetur ira , dirum quiddam atque horridum stridens , omnibus per quae furit

tetrior.

CAP. IV. Ut de ceteris dubium sit, milli certe affectui peior est vultus, quem inurioribus libris descripsimus, asperum &

ἀrem , & nunc subito reti orsit in sanguine fu-Fato, pallentem , nunc in os omni calore ac spiritu verso , subrubicundum , & similem . ruento, venis tumentibus, Oculis nunc ire vidis. & exsilientibus, nunc in uno obtutu Pefixis& haerentibus. Adjice dentium inter se arietatorum , & aliquem esse cupientium, non alium sonum, quam est Uris, tela sua attritu acuentibus. Adiice articulorum cie ἀPitum , cum sic ipsae manus frangunt, & puI- satum saepius pectus, anhelitus crebros, traiasosque altius gemitus, & instabile corpus, incerta verba stabitis exclamationibus , tre mentia labra , interdumque compressa , &dirum quiddam exsibilant Ia. Ferarum , meis hercules , sive illas fames exagitat, sive infixum yisceribus ferrum , minus tetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimea morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagranti . Age , si exaudire voces ac minas

88쪽

IR A., L IR. III.

vllcet, qualia excisnificati animi verba sunt enonne revocare se quisque ab ira volet, tum intellexerit illam a suo primum malo incitinere 3 Non vis ergo admoneam eos qui iram in summa potentia exercent , 8c argumen. tum virium existimant , & in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem , quam non sit potens , imo nee liber

quidem diei possit , ira captus f Non vis a/moneam, quq diligentior quisque sit, ut ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere,iracundiam etiam eruditis hominibus, 3cinalia fanis, irrepere padeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant, & vulgo credatur facillimuscquisiiue huic obnoxius . CAP. V. Quorsus, inquis, hoe pertinet 'Ut nemo se judicet tutum ab illa: eum lentoS quoque natura, & placidos in saevitiam, ac violentiam evocet . Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas cor poris, & diligens valetudinis cura e promi-uue enim imbecilla robustaque invadit: ita ab ira tam inquietis moribus periculum quam compositis de remissis, quibus eo tuo vior ae periculosior est quo plus in talis mutat. Sed cum primum sit , non irata ;secundum, retinere; tertium , alienae irae me deri . dicam primum, quemadmodum in iram non incidamus ; deinde, quemadmodum ab illa liberemur ; novissime , quemadmodum irascentem retineamus placemusque , & ad sanitatem ruducamus . Ne irascamur, praeo stabimus, si omnia vitia irae nobis subindo proposuerimus,& illam bene aestimaverimus. Accusanda est apud nos, damnandae perstrintanda ejus mala, & in medium protrahenda

sunt: ut qualis sit appareat, comparanda cum pessimis est . Avaritia acquirit, de contrahit, quo aliquis melior utatur : ira impendita

paucis gratuita est. Iracundus dominus quose dam

89쪽

εα . L. ANNAEI. SENECAE ' .

dam in fugam servos egit, quosdam in moNtem: quanto plus iras endo , quam Id erae propter quod irascebatur, amisit e Ira patri luctum , marito divortium attulit, magistratui odium , candidato repulsam . Peior est etiam quam luxuria r quoniam illa sua voluptate fruitur , haec. alieno dolore. Vincit malignitatem x invidiam : illae, enim infelicem fieri volunt , haec facere : illae fortuitis malis delectantur, haec non potest expectare fortunam, nocere ei quem odit, non noceri vult . Nil est simultatibus gravius rhas ira conciliat: nihil est bello funestius. in hoc potentium ira prorumpitia coeterunt etiam illa plebeia ira & privata , inerme , ω lsine viribus bellum est. Praeterea ira, ut se-Ponamus quae mox secutura sunt damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis λ- licitudinem, dat poenas dum exigit : naturam hominis mutat. Illa in amorem hortatur, haec in odium, illa prodesse iubet, haec nocere. Adjice, quod cum indignatio eius a. nimio sui suspectu veniat, animosa videatur , pusilla est & angusta nemo eniqx non eo, a quo se contemptum judicat, minor est. At ille ingens animus, &Verusae' stimator sui, non viudicat iniuriam , qui ianon sentit , Ut tela a duro resiliunt, dccum dolore caedentis solida seriuntur: ita nullaema um animum iniuriae ad se m sui adaducit, fragilior ea quod petat. Quanto pulchrius est , veludi nulli 'in rabuem telo , omnes injurias continnin a, que reIytrere e Ultio , doloris consessio est , non est magnu animus , quem incurvanans uria . Aut .potentior ite, auarimbecillior laesit. ii imbecit Itor, parce illii si potentior, tibi .. , CAP. VI. Nullum est argumentum ma gnitudinas certim quam nihil posse, quo in. 'accidere . Pars superior mundi α

ainatior i ac propinqua sideribus nec in

90쪽

riubem cogitur, nec in tempestatem impetilitur , nec versetur in turbinem : omni tuni ultu caret . inseriora fulminant . Eodemni odo sublimis animus, quietus senaper, &in 1latione tranquilla collocatus , intra se premens quibus ira contrahitur , modestus & venerabilis est & compositus t quorum nihil invenies in irato Quis enim traditus dolori & iurens non primam rejecit ver eundiam Et quis impetu turbidus , & in aliquem ruens , non quicquid in se verecundi habuit, abjecite cui ossiciorum numerus aut ordo constitit incitato ς quis linguae tempe ravit quis ullam partem corporis tenuit equis se regere potuit λ In immensum proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum

quo monstratur tranquillatas. , si neque, pri. vati m , neque publice multa , aut maiora viribus nostris egerimus. Nunquam tam se liciter in multa discurrenti negotia dies transisit, ut non aut ex Komine aut ex re os, sensa nascatur , quae animum in iras paret. Quemadmodum per frequentiae urbi L loca properanti in multos incursitandum est , & a.

lieubilabi necesse est, alicubi retinerti alicubi respergi: ita in hoc vitae actu dissipato α vago , multae impedimenta , multae qum relae incidunt. Alius. spem nostram sesellit, alius dissulit, alius. intercepit : non ex destinato proposita fluxerunt . nulli fortuna tam dedita est, ut multa tentanti ubique re pomdeat .. Sequitur ergo , ut is, cui contra quam proposuetat, aliqua cesserunt, impatiens homminum rerum que sit: ex lavissimis. caussis irascatur, nunc personae , nunc negotio, nunc loco, nunc fortunae , nunc sibi. Itaque ut quietus possit esse animus. ,. non est jactan. duS, nec multa sum , ut dixi , rerum actu fatigandus, nec magnarum, supraque vires appetitarum. Facile est, levia aptare cervicabu , hanc aut in illam partem trans

SEARCH

MENU NAVIGATION