Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ferre sine lapsit: at quae alienis in nos nibus imposita aegre sustinemus, victi in proximos estundimus , & dum stamus sub sar cina, impares oneri Vacillamus. . . CAP. VII. Idem accidere in rebus t I viis Iibus ac domesticis scias. negotia expedita& habilia sequuntur actoreni ingentia , &supra mensuram agentis, nec dant se facile; S si occupata sunt, premunt atque adducunt administrantem, tenerique iam visa , cumi pi cadunt. Itaque fit, ut frequenter irrita sit ejus voluntas, qui non quae facilia sunt, aggreditur , sed vult sacilia esse, quae aggressus est . Quotiens aliquid conaberis, te simul & ea quae paras , quibusque parariS, ipse metire . Faciet enim te asperum poenitentia operis infecti . Hic interest , utrum quis fervidi sit ingenii, an frigidi, atque ii milis. generoso repulsa iram exprimet, lan guido inertique tristitiam . Ergo actiones nostrae nec pravae sint , nec audaces , nec inI- probae. in vicinum spes exeat. nihil conemur , quod mox adepti quoque successisse

miremur.

CAP. VIII. Demus operam , ne accipia mus iniuriam , quana ferre nescimus. Cum placidissimo & sacillimo, & minime anxio

morosisque vivendum est. Sumuntur a conversantibus mores: & ut quaedam in c9ntactos corporis vitia transiliunt , . ita animus mala siua proxim1s tradit . EbriosuS convictores in amorem vini traxit; ampudicorum coetus seriem quoque, S siliceum virum e molliit : avaritia in prOXimos Virus su uni

transtulit. Eadem ex diversio ratio virtutum est, ut omne quod secum habent, mitigent. nec tam valetudini profuit utilis regio & fa lubrius coelum, quam animis parum firmis in turba meliorum versiari. Quae res quantum rostit, intelliges, si videris feras quoque com

victu nostro mansuescete ; imm ni

Corale

92쪽

DE IRA , LIB. III. G .

m bestiae vim suam permanere , si homrnis contubernium diu passia est . Retunditur omnis asperitas, paulatimque inter placida dediscitur. Accedit hue , quod non tantum exemplo melior fit, qui cum quietis hominibus vivit'. sed quod caussas irascendi non

invenit, nec vitium suum exercet . Fugere itaque debebit omnes, quos irritaturos ira

eundi ana sciet. Qui sint, inquis, isti multi ex variis caussis idem iacturi . Offendet te

superbus contemptu, dives contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate , pugnaπcontentione, ventosus & mendax vanitate. non feres a suspicioso timeri , a pertinace

vinci, a delicato fastidiri. Elige simplices,

faciles, moderatos; qui iram tuam nec evo cent, & ferant. Magis adhuc proderunt submissi de humani, & dulces, non tamen G Iue in adulationem . nam iracundos nimiae assentatio offendit. Erat certe amicus noster , vir bonus, sed irae paratioris, cui non magi Serat tutum blandiri, quam maledicere . Cae Iium oratorem fuisse iracundissimum constat. Cum quo , ut aiunt , eoenabat in cubieulo

lectae patientiae cliens, sed dissicile erat illi

in erapulam conjecto , rixam eius cum quoi

edebat , effugere. optimum iudieavit, qui Vquid dixisset, sequi, & secundas agere . Non tulit Caelius assentientem , sed exclamavit rDic aliquid contra, . ut duo simus. Sed ille quoque, quod non irasceretur iratus . cito sine adversario desiit. Eligamus ergo vel hos potius, si conscii nobis iracundiae sumus , qui vultum nosti um ac sermonem sequantur. facient quidem nos delicatos, &in m iam constetudinem inducent , nihil contra voluntatem audiendi r sed proderit , vitio suo intervallum, & quietem dare Dissicilis quoque & indomita natura blandientem se. xet e & nihil asperum tetrumque palpanti est .

Quotiens disputatio longior dc pugnacior

93쪽

rit, in prima resistamus, antequam robur accipiat. Alit seipsem contentio et demissos altatius tenet. Facilius est se a certamine abiti nere, quam abducere. CAP. IX. Studia quoque graviora Iracu dis omittenda sunt , aut certe citra lassitudinem exercenda: & animus non Inter plura versandus , sed artibus amoenis tradendus . Lectio illum carminum obleniat, & niuoria fabulis detineat: molliux delicati utque tra-Zetur. Pythagoras perturbatione& animi lyra componebat . quis autem ignorat, lituos o tubas concitamenta esse ; sicut quoidam cantus blandimenta, quibus mens resolvatur e Confusis oculis prosunt yirentia, & quibuNdam coloribus ins a acies acquIestat, quo

rundam splendore praestringitur : sic men traegras studia laeta permulcent. Forum , ad vocationes, iudicia fugere debemuS , & omnia quae exulcerand vitium ; aeque cavere lassitudinem corporis . consumit enim, qui 'quid in nobis mite placidumque eit, N aclia concitat. Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas majoris negotii, bl-lem cibo temperant, quam maxime move cfatigatio: sive quia calorem media compebiit' & nocet sanguini, cursumque eius , Venis laborantibus, sistit, quia corpus a enuatum & infirmum incumbit animo. certe

ob eandem caussam iracundiores Y vale

tudine aut aetate sessi. Fames quoque u si vis, ex eisdem caussis avitanda est: exasperaeonim & incendit animo. . 1 m :CAP. X. Vetus dictum est , A lasso ri. eam quaeri . AEquei autem & ab eluriente , R a sitiente, δε ab omni homIne quem , liqua res urit. Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactim. condolescunt : ita animus affectus minimis. offenditur. adeo ut quosdam salutatio, epIstola , oratio , α interrogatio in litem evo

cent

94쪽

DE IR A, LIB. III. ετ

cent. Nunquam sine querela aegre tanguntur . Optimum est itaque , ad primum mali sensem mederi sibi: tum verbis quoque suis minimum libertatis dare, & inhibere impetum . Facile est autem affestus mos , cum primum oriuntur , deprehendere . morbum signa praecurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris, omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam prae

nuntia. Qui comitiali vitio 'lent corripi, jam adventare valetudinem intelligunt, si calor mmma deseruit, & incertum lumen ,

nervorumque trepidatio est, si memoria sub . labitur, caputque versatur. Solitis itaque remediis incipientem casum occupant, & Ο-dore gustuque quicquid est quod alienat ani. mos, repellitur; aut somentis contra frigus rigoremque pugnatur; aut si parum medicina profecit, vitaverunt turbam , & sine teste ceciderunt. Proderit morbum suum nosse, & vires ejus antequam spatientur , Opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium reis Tum contumeliae movent. hic vult nobilitati

suae , hic formae suae parci . ille elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus . hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ; ille servos

non putat dagnos quibus iras catur ; hic intra domum saevus est, foris mitis. ille rogari, invidiam judicat: hic, non rogari, contumeliam . Non omnes ab eadem parte seria.

untur . .

CAP. XI. Scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas

Non expedit omnia videre , omnia audire . multae nos iniuriae transeant: ex quibus plerasque non accipit, qui nescit. Non vis e L

se iracundus λ ne sis curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiamsi secreta habiti sint, eruit, se

95쪽

ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo permillicit, ut videantur iniuriae. Itaque alia di ferenda sunt, alia deridenda, alia donanda. Circum scri benda multis modis ira est, pleraque in lusum iocumque vertantur. Socratem, aiunt , colapho percussum nihil amplius dixisse, suam Molestum esse, quod nesciis rent homines, quando cum galea prodire deis haerent. Non quemadmodum facta sit ini xia refert, sed quemadmodum lata. Nee viis deo quare dissicilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida Si fortuna Mileentia ingenia, familiarem sibi saevitiam repressiisse. Pisistratum certe , Atheniensium

tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem ejus ebrius conviva dixisset, nec deessent qui vellent manus ei commoda.

re & alius hinc, alius illinc faces siubderent; placido animo tulisse, & hoc irritantibus rem spondisse: Non magis illi se succensere, quam si quis obligatis oculis in se incurrisset. Μagna pars querelas manu fecit, aut falsa suspicando, aut levia aggravando. CAP. XII. Saepe ad nos ira venit, sepius nos ad illam, quae nunquam accersenda est retiam cum incidit, rejiciatur. Nemo dicits biiHoc propter quod irascor, aut seci ,

aut secisse potui. Nemo animum facientis , sed ipsum aestimat factum.'amui ille intuendus est s an voluerit, an incideriti coactu usit, an deceptus p odium secutus sit, an praemium t sibi morem gesserit, an manum alia teri commodaverit. Aliquid peccantis aetas. seeit, aliquid fortuna et ut ferre ac pati , aut humanum, aut humile sit Eo loco nos eonias ituamus, quo ille est cui irascimur. nunc Deit iracundos iniqua nostri aestimatio: &quae facere vellemus, pati nolumus. Nemo se differt. atquῖ maximum remedium irae dilatio est r ut primus ejus servor relanguescat, dc ealigo quae premit mentem, aut .m-

. . sidat ,

96쪽

fidat, aut minus densa sit. Quaedam ex his

quae te praecIpitem serebant, hora, non tam tum cies molliet: quaedam ex toto evanescent. Si in hoc erit petita advocatio, apparebat iam iudicium este, non iram. Quie- voles quale sit scire, tempori trade . Dihil diligenter in fluctu cernitur. Non potuit impetrare Plato a se tempus, cum se vo suo irasceretur, sed ponere illum statim tunicam, & praebere scapulas verberibus jus 11t, sua manu ipse percussurus . Postquam j-llaxit irasci se, sicut sustulerat manum, Lu1i1ensiam detinebat, & stabat percussuro similis. Interrogatus deinde ab amico, qui forte intervenerat, quid ageret Exigo, imquit, poenas ab homine iracundo. velut sit vens , gestum illum saevituri deformem s pienti viro servabat, oblitus jam servi: quia alsum quem potius castigaret, invenerat. Itaque abstulit sibi in suos potestatem, &obveccatum quoddam commotior i Tu , inquit, Speusippe seivulum istum verberabus obju ga . nam ego irascor. Ob hoc non cecidit, Propter quod alius cecidisset. Irastor, imquIte Plus faciam quam oportet: libentius taciam: non fit iste servus in ejus potestate . qui in sua non est. Aliquis vult irato committi ultionem , cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ρ Nihil tibi liceat, dum Ii ascea IS. quare quia vis omnia licere. Pugna tecum ipse . si iram vincere non potes, Illa te Incapit vincere. Si absconditur, si il--l datur, signa ejus obruamus :& Illam, quantum fieri potest, occultam

secretamque teneamus.

L Cap. XIII. Cum magna id nostra mol

uia het. Cupit enim exilire, & Incendere& mutare faciem et sed si imminere' Illi extra nos licuit, supra nos est. In imo Pectoris seciatu recondatur, feraturque, non urat. Imo Iu contrarium omnia ejus Indi

97쪽

ro L. ANNSI SENEC E

eia flectamus. Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior : paulatim cum exterioriis hus interiora sernientur. In Socrate irae Qgnum erat, Vocem submittere, loqui paracius: apparebat tunc illum sibi obstare . De prehendebatur itaque a familiaribus & coadigue tur nec erat illi exprobratio latitantis irae ingrata. Quidni gauderet, quod iram stam multi intelligerent, nemo sentiret 'sensisset autem , nisi ius amicis objurgandi

se dedisset , sicut ipse tibi in amicos sumpse.

Tat. Quanto magis hoc nobis faciendum est

Togemus amicissimum quemque , ut tunc maxime adversus nos libertate utatur, cum minime illam pati poterimus: nec assentiatur irae nostrae . Contra potens malum, & apud aios gratiosum, dum conspicimus, dunio fri sumus, advocemuS

CAP..XIV. Qui vinum male ferunt, diebrietatis suae temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suIs, ut e convivio auferantur. Intemperantiam in morbo suant e

Perti , parere lib1 in adversa valetudine vetant . Optimum eli , notis vitiis impedimenta prospicere, & ante omnia ita componere animum, ut & grravastunis rebus subitisque eoncussus ii .im aut non sentiat, aut magΠi tudine inopinatae injuriae exortam in altum trah/t, nec dolorem suum profiteatur. . Id fieri posse apparebit, si pauca ex ingenti turrba exempla Protulero: ex quibuS utrumque discere licet , quantum mali habeat ira, ubi hominum praepotet uin potestate tota utitur equantum sibi imperare possit, ubi metu ma- ore compressa est . Cambysen regem nimis deditum vino, Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet: turpem esse dicens ebi letatem in rege, quem oculi omnium aurcsque sequerentur. Ad hoc ille e Ut scias, inquit, quemadmodum nunquam

excidam mihi, approbabo jam, & oculo a

98쪽

DE IRA , LIB. III. I

vost vinum an officio est e, & manus. Bibit 'ein de liberalius quam alias, capacioribus scyphis; & jam gravas, & temulentus, objurgatoris sui filium procedere ultra limen jubet, allevataque super caput sinistra manu stare . Tunc intendit arcum, & ipsum cor

adolescentis id enim se petere dixerat) figit,

recisoque pectore haerens in apso corde simi. culum ostendit: ac respiciens patrem, An satis certam haberet manum interrogavit. At ille negavit Apollanem potuisse tertius dimittere. Dii allum male perdant, animo magis quam conditione mancipium . Eius rei laudator fuit, cujus nimis erat spectatorem sui sie . Occasionem blandita arum Putavit,

vectus filii in duas partes diductum, & cor sub vulnere palpitans . Controve istam illifaccre de gloria debuit, & revocare jactum,

ut rogi liberet in Ipsb patre certiorem manum ostendere. O Regem cruciatu mi o di.

guum in quem omnium suorum arcus verteis

rentur s Cum execrati suerimus illum con vivia suppliciis funeri husque solventem, taunaen sceleratius telurri illud laudatum est , quam millum . Videbimus quomodo se pater gerere debuerit, itans super cadaver silii sui caedemque allam , cujuS & testis fuerat α caussa : id de quo nunc agitur, patet ,rrana supprimi posse . Non maledixit regi , nullum emisit ne calamatosi quidem verbum, cum aeque cor suum, quam filii, transfixum videret. Potest daci merito devora Lie verba. nam si quid tanquam iratus db xillet, nihil tamquam pater facere potuisset. Potest , inquam , videri sapientius se in illo casu gellille, quam cum de potandi modo

Praeca perci : quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cujus manus poculi S occupari pax erat. Accessit itaque ad numerum Cois Ium , qui magnis cladibus ostenderunt, quan

99쪽

2 L. ANNAEI. SENE

CAP. XV. Non dubito, quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque Raserit, quo offensus, liberos illi epulandos apposuit, & subinde quaesiit, an placeret eo ditura λ Deinde ut satis illum plenum malis suis vidit, afferri capita illorum iussit, re

Quomodo effet acceptus, Interrogavit. Non desuerunt misero verba, non ΟS concurrat: Apud regem , inquit, omnis coena Iucumda est. Quid hae adulatione profecit ne actreliquias invitaretur. Non veto patrem a mnare regis sui factum, non veto quaerere dignam tam truci portento poenam: sed nocinterim intelligo , posse etiam ex ingentibus malis naicentem iram abscondi, & ad verba contraria sibi cogi. Necessari a est ista doloris restae natio, utique hoc sortitis vitae genus, & ad regiam adhibitis mensam . dic estur apud illos, sic bibitur, sic relpondetis: funeribus suis arridendum est . An tanta fit vita, videbimus: alia ista quaestio est. Non

conssilabimur tam triste ergastulum, non a hortabimur ferre imperia carnIncum. Dite demus in omni servitute apertam sideriata

Viam. Si aeger animus, & suo est, huic miserias finire secum t& illi qui in regem ra amicorum petentem , N-

nus liberorum te a Eemis demens, quid expectas, ut te aut iam stis aliquis per exitium gentis tuae vindicet, aut rex a longinquo potens advolet Quocimaque respexeris, ibi malorum finis est. UDdes illum praecipitem locum allac ad liber talem descenditur. Vides allud mare, vides illud flumen D illum puteum i libertas illic in imo sedet. Vides illam arborem, brevem , retorridam, infelicem p pendet inde libertas.

Vides jugulum tuum, guttur tuum, cor tuum p effugia servitutis sunt. Nimis nHhI o. Perosos exietua mouitras , dc multum animi

100쪽

. DE IRA , LIB. m.

ac roboris exigentes. Quaeris, quod sit ad libertatem iter et quaelibet an corpore tuo Ye.

. CAP. XVI. Quandiu quidem nihil tam

an tolerabile nobis videtur , ut nos expellate vita, iram , in quocunque erimus statu, removeamus . Pernicio* est servientibus . omnis enim indignatio in tormentum suum proficit, & imperia graviora sentit, quo contumacius patitur . Sic laqueos sera dum iactat , adstringit; se aves viscum, dum tre vadantes excutiunt, plumis omnibus illinunt Nullum tam arctum est jugum, quod nonnianus L dat ducentem , quam repugnantem. Unum eu 1evamentum malorum ingentium ,

pati , & necessitatibus suis obsequi. Sed cum utilis sit servientibus , astectuum suorum , α huius praecipue rabidi atque effraenis continentia, utilior est regibus. Perierunt omnia, uba quantum suadet ira, sortuna permittit:

nec diu potest , quae multorum malo exer- , potentia stare . Periclitantur enim , ubi eos qui separatim gemunt , communi Smetus Iunxit . Plerosque itaque modo sin VII mactaverunt , modo universi , cum illos conferre in unum iras publicus dolor coegisset. Atque plerique sic iram , quasi insigne regium, exercuerunt. sicut Darius, qui, post ablatum Mago imperium , Pei 1as & magnam partem Orientis obtinuit. Nam cum belluin Scythis indixisset, Orientem cingentibus, rogatus ab Oebazo nobili

sene, ut ex tribus liberas unum in selati vinPltra relinqueret, duorum opera uteretur: Pius quam rogabatur pollicitus, omnes se illi dixit remisiurum Soccisos in conspecta Parentis abjecit, crudelis futurus, si omnes abduxisset.

CAP. XUII. At quanto Xerxes facilior

qua Pythio, quinque filiorum patri , unius vacationem petenta , quem vellet , eligeret Tom. I. D per-

SEARCH

MENU NAVIGATION