장음표시 사용
331쪽
stigio suo, si tuto liceat, descendere. nam ut nihil extra lacessat , aut quatiat , in se ipsa sortuna ruit. CAP. U. D. Augustus , cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desiit quietem sibi precari, vacationem a Reyub. petere. Omnis ejus sermo ad hoc seni per revolutus est , ut sibi speraret otium . Hoc labores suos, etiam si salse, dulci tamen oblectabat. solatio, aliquando se ricturum sibi. In quadam ad senatum missa epistola , cum requiem suam non vacuam fore dignitatis nee a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec verba inveni : Sed illa seri speciosius, quam pronuiti possunt . me tame cupido temporis optatissimi mihi provexit, ut quoniam rerum laetitia i ratur adhuc, perciperem aliquid voluptatis ex verborum dulcedine. Τanta visa est res otium, ut illam , quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia videbat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibu siue fortunam dabat, illum diem laetillimus cogitabat, quo
magnitudinem suam exueret. Expertus erat. quantum illa bona , per omnes terras sui. gentia, sudoris exprimerent , quantum Occultarum solicitudinum tegerent: cum civibus primum, deinde cum collegis , novis sme cum assinibus coactus armis decernere, mari terraque sanguinem fudit : per Macedoniam, Siciliam, AEgyptum , Syriam, Asiamque , & omnes prope oras bello circuni actus, Romana caede lastas exercitus ad externa bella convertit . Dum Alpes pacat,iminixtosque medrae paci & imperio hostes perdomat, dum ultra Rhenum, Euphratem, α Danubium terminos movet , in ipsa urbe , Muienae, Caepionis, Lepidi , Esnatio.
Tum in eum mucrones acuebantur . Non
dum holum effugerat insidias: filia , & tot nobile. . iuveneo astu terjψ νςlut sacrame
332쪽
to adacti, iam infractam aetatem territabant: postqtiam & iterum timenda cum Antonio mulier. Haec ulcera cum ipsis membris absciderat: alia sitibnascebantur . velut cum grave multo sanguine est corpus , partes sem. per aliquae rumpebantur . Itaque otium optabat: in hujus spe & cogitatione labores eis jus residebant: hoc votum erat ejus, qui voti compotes facere poterat. Marcus Cicero in
ter Catilinas Clodiosque iactatus , Pompeiosque & Crassos ,l partina manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum Republica , S illam pessum euatem tenet, novisti me abductus, nec secvn. dis rebus quietus, nec adversarum patiens,
quotiens illum ipsum consulatum suum non sine caussa, sed sine fine laudatum detestatur quam flebiles voces exprimit in quadam ad Atticum epistola, iam victo patre Pompeio , adhuc filio in Hisipania fracta arma' re venter Quid agam, inquit, hic quaeris moror in Τusculano meo se miliber . Alia deinceps adjicit, quibus & priorem aetatem complorat, & de praesenti queritur , & de sutura desperat . Semiliberum se dixit Cicero . at mehercules nunquam sapiens in tam humile nomen procedet , nunquam semiliber erit: integrae semper libertatis & solidae,1blutus, & sui juris , altior ceteris . Quid enim supra eum potest esse , qui supra fortunam est fCAP. VI. Livius Drusus , vir acer &vehemens, cum leges novas & mala Gracchana movisset, stipatus ingenti totius Italiae coetu , exitum rerum non providens , quas nec agere licebat, nec jam liberum erat semel inchoatas relinquere , exsecratus inquietam a primordiis vitam , dicitur dixisse : Uni sibi , nec puero quidem , unquam ferias contigi sie . Ausus est enim & rupiblua adhuc , Praetextatus i judicibus reo,
333쪽
commendare, & gratiam suam interponere tam effcaeiter, ut quaedam judicia constet ab illo rapta. Quo non irrumperet tam immatura ambitio φ scires in malum ingens N privatum , & publicum , evasuram illant, tam praecoquem audaciam . Sero itaque quirebatur, nullas sibi serias contigisse : a puero seditiosus , & foro gravis.. Disputatur, an ipse sibi manus attulerit . siubito enim , vulnere per ing-n accepto, collapses est: aliquo dubitante , . an mors voluntaria esset inullo, an tempestiva. Supervacu De com
memorare plures: qui eum aliis felicissimi viderentur , ipsi in se verum testimonium
dixerunt , perosi omnem actum annorum suorum. Sed his querelis nec alios mutaverunt, nec se ipsos . Nam cum vestru erum verent, affectus ad confiteatψinem relabebantur . Uestra mehercule, vita , licet: supra mille annos. exeat , in arctissimum contra. hetur. Ista, vitiae nullum non saeculum deo vorabunt : hoc vero syatium, . quod , quamvis natura. currit, ratio dilatat,. cito vos es. fugiat necesse est. Non enl.m apprehenditis t. nec retinetis, nec Velocissimae omnium rei moram, saetiis , sed abire ut re ire supervacuam ac reparabilem sinitis . In primis autem& illos. numero es qui nulli rei L nisi vino ac libidini: vacant . nullit enim, turpius occupat sunt: ceteri , etiam si vana gloriae i magine teneantur speciose tamen errant. Licet avaros mihi , licet vel iracundos enumeres, veI odia exercentes iniusta , vel bella : omnes isti virilius peccant . in Venerem a libidinem prejectorum inhonesta labes est.
Omnia istorum tempora excute . aspice quan diu computent, quandiu insidientur, quandiu timeant, quandi in colant, quandiu colantur, quantum vadimonia sua atque aliena. occupent, quantum convivia, quae iam ipsa
offeta sunt videbis quemadmodum. illos:
334쪽
ye spirare non sinant vel mala sua, vel b na. Denique inter omnes convenit, nullam rem bene exerceri, posse ab homine occupato: non eloquentiam, non liberales dici. plinas: quando, districtus animus nihil altius. recipit, . sed omnia velut inculcata respuit. Nihil minus est hominis occupati , quam. vivere t nullius rei, difficiliori est scientia.. CAP. VII. Prosessores aliarum artium. vulogo multique sunt. . quasdam' vero ex his pueri admodum. ita percepisse visi sunt ,. ut editam praecipere possent. Vivere tota vita distendum est. &. quod magis fortasse mi r beris, tota vita discendum est mori. Tot maximi viri, relictis omnibus impedimen. tis, eum. divitiis, oficiis, voluptatibus renunciassent , . hoc unum, in extremam usque aetatem egerunt, . ud vivere scirent: plures
tamen. ex his nondum se scire consessi , evita ab erundi, nedum ut isti sciant.. Μagni, mihi crede, & supra humanos. errores emi nentis. viri. est, nihil ex suo tempore deliba.ri sinere e &. ideo. vita ejus. longissima est, cui quantumcunque patuit, totum ipsum v cavit. Nihil inde incultumi otiosumque jacuit di nihil subia alio. fuit. neque enim quidis quam reperit: dignum, quod cum tempore suo permutaret, custos eius parcissimus. Ita que satis illi fuit. his vero necesse est defuiΩse , ex quorum, vita multum populus tulit. Nec est quod putes, . hinc illos. non intellia gere damnum suum. plerosque certe audies ex his, quos. magna felicitas gravat, inter clientium greges, aud caussarum actiones , aut ceteras honestas. miserias exclamare interdum : Μihi vivere non licet. Quidni non liceat omnes illi qui te sibi advocant, tibi abducunt. Ille reus. quod dies abstulit ἰ quot ille candidatus e quot illa anus, efferendis heredibus lassat quot ille ad irritandam au vitiam captantium simulatus aeger i quot ille
335쪽
potentior amicus, qui vos non in am Icilia. sed in apparatu habeti Dispunge, inquam, ac recens e vitae tuae dies et videbis paucos admodum & rejiculos apud te resedisse. Assecutus ille quos optaverat fasces, cupit pone-aee, & subinde dicit: Quando hic annus praeis teribit Facit ille ludos, quorum sortem sibi obtingere magno aestimavit: Quando, inouuit, istos effugiam ρ Diripitur ille toto foro patronus, & magno concursu omnia, ultra quam audiri potest , complet, Quando inquit, res proserentur Praecipitat quisque vitam suam, & futuri desiderio laborat , praesentium taedio. At ille, qui nullum nyn
tempus in usus suos confert, qui omnes dies tamquam vitam ordinat, nec optat crasti nunt, nec timet. Quid enim est, quod jam ulla hora novae voluptatis possit afferre λ Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt: de cetero sors fortuna ut volet ordionet, vita jam in tuto est . Huic adjici potest, deti alii nihil; &adjici sic, quemadmodum saturo iam & pleno aliqiiid cibi, quod ne desiderat, nec capit. CAP. VIII. Non est itaque quod quemquam, propter canos aut rugas, putes diu
vixisse . non enim ille diu vixit, sed diu fuit. Quid enim ς si illum multum putes
navigavisse, quem neva tempestas a portu exceptum huc & illue tulit ac viribus vento. rum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit φ non ille multum navigavit, sed multum iactatus est. Mirari soleo, cum vudeo aliquos temyus petere , & eos qui rogan tur facillimos. illud uterque spectat, propter quod tempus petitum est: ipsum quidem neuter. Quali nihil petitur, quasi nihil datur;
re omnium pretiosissima luditur. Fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit : ideoque viliss1ma aestimatur, imo pene aullum Pretium elua est.
336쪽
est. Annua cqngiaria homines clarissimi aescipiunt , & his aut laborem, aut operam , aut diligentiam suam locante nemo aestimetae tempus. utuntur illo laxius, quasi gratuito. At eosdem aegros vide, si mortis periculum admotum est propius , medicorum genua tam gentes; si metuunt capitale sirpplicium, mnania sua, ut vivant, paratos impendere et wma in illis discordia allectuum eth. Quod
si posset, quemadmodum praeteritorum amnorum cujusque numerus proponi , sic futurorum: quomodo illi, qui paucos viderent siperesse, trepidarent, quomodo illis parcerent, Atqui facile est, quamvis exiguum dispensare, quod certum est : id debet ser v xi Miligentius, quod nescias quando desciat. Nec est tamen, quod ignorare putes illos, quam cara res sit. Dicere solent eis quos validissime diligunt, paratos se Partem annorum suorum dare . Dante nec Intelligunt. dant autem ita, ut sine illorum incremento sib1 detrahant : sed hoc iplum ari detrahant, nesciunt: ideo tolerabilis est illis j
etura detrimenti latentis. Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. . Ibit qua corsit aetaS, nec cursum suum aut revocabit aut supprimet: nihil tumultuabitur , nihil admonebit velocitatis suae, tacita labetur. Non Illa se regis Imperio , non favore popu.li longius proferet. iicut jussa est, a primo die curret: nusquam divertet, nusquam reis morabitur. Quid fieti tu occupatus es, va ta festinat: mors interim aderat, cui, velis nolis, vacandum est.
CAP. IX. Potestne quisquam, dico, hominum eorum qui prudentiam jactant, de OpeI osius occupati sunt, quam ut melius pol sint vivere impendio vatae vitam instruunt, cogitationes sitas in longum ordinant: maxruma porro vitae jactura, dilatio est. Illa priamina quemque extrahit diem, illa eripi I Prae
337쪽
Tentia , dum ulteriora promittit. Maximuiri vivendi impedimentum est, expectatio, quae pendet ex crastino. Perdis hodiernum. quod in manu fortunae positum est, disponis: quod in tua, dimittis. Quo spectas , quo te extemdist omnia quae ventura sunt , in incerto i, cent: protinus vive. Clamat ecce maximus vates, & 'velut di vino furore instinctus salutare carmen canit . istima quaeque dies mi ris mortalibus αδ Prima fluit. . .
'Quid cunctaris, inquit, quia cessas Nilluccupas, fugite cum occupaveris, tamen sugiet . Itaque cuni celeritate temporis, utem di velocitate certandum est . velut ex torrem te rapido, necsemper casuro, cito hauriendum est. Hoc quoque 'pulcherrime ad emprobrandam infinitam cogitationem , quod non optimam quamque aetatem , sed diem dieit. Quid securus, & in tanta temporum fuga lentus, menses tibi, & annos, & longam seriem, utcunque aviditati tuae visum est, exporrigis Θ de die tecum loquitur, &de hoc ipso fugiente. Non dubium est erugo , quin prima quaeque optima dies miat mortalibus miseris, id est, occupatis ,r quo rum pueriles aciive animos senectus opprimit , ad quam imparati inermesque veniunt et
Nihil enim provisum est: Tubito in illam ,
nec opinantes inciderunt: accedere ean cottidie non sentiebant. Quemadmodum quos aut sermo , aut lectio, aut aliqua interior cogitatio ver facientes decipit, Mervenisse se ante scimi, quam applopmquasse: ita hoc iter vitae assiduum & citatissimum , quod dormientes vigilantesque eodem 3radu faciamuS, occupatis non apparet, nisi in fine. CAP. V. Quod , proposui , si in partes velim & argumenta diducere, multa mihi o current, per quae probem brevissimani esse mccisatorum vitam. Solebat dicere Fabi
338쪽
mus , non ex his cathedrariis pbilosephis
sed ex veris & antiquis, contra assectus insepe tu , non subtilitate pugnandum , nec natis nutis vulneribus, sed incursu avertendam ciem . Sugillationem enim retundi debere , non vellicari . Tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non tantum deploram di sunt . In tria tempora vita dividitur .
quod est, quod fuit, & quod laturum . Ex his , quod agimus , breve est : quod Meturi sumus , dubium : quod egimus , certum Hoc est enim , in quod fortuna ius perdidit , quod in nullius arbitrium reduci
potest. Hoc amittunt occupati . nec enim illis vacat τraeterita respicere: &si vacet, imiucunda est poenitendae rei recordatio . Inviori namque ad tempora male exacta animum
xcvocant, nec audent ea retentare, quorum
vitia etiam quae aliquo fraesentis voluptatis lenocinio subripiebantur , retractando patescunt . Nemo , nisi a quo omnia acta sunt sub censura sua, quae nunquam 'sallitur , libenter se in praeteritum retorquet . Ille qui multa ambitiose concupidi, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose tieepit, vare rapuit, Prodige effudit, necesse est me. moriam suam timeat . Atqui .haec 'in pars teioporis Mostri iacia ac dedicata, omnes hinmanos casius supergressa , extra regnum foditunae subductae quam non Smyia, non meis tuS, non morborum incursus exagitat. Haec
nec turbari, nec eripi potest: perpetua ejus
di intrepida possinio est . Singuli tantum
dies, &hi per momenta praesentes sunt: at praeteriri temporis omnes, cum iusseris, a erunt , ad arbitrium tuum se inspici ac d
tineri patievitura quod facere occupatis non vacat . Securae & quietae mentis est , in omnes vitae suae partes discurrere : Occupat
rum animi velut sub jugo sunt , flectere se ac respicere non posunt . Abiit igitur vita
339쪽
eoruin in profundum , & ut nihil prodest ,
qtiantumlibet ingeras, si non subest quod excipiat, ac servet ; sic nihil refert, quantum temporis detur, si non est ubi subsidat. per
uuasi s soratosque animos transinittitur. Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, in quibusdam nullum videatur: in cursu enim semper est: fluit & praecipitatur: ante desinit esse, quam venit; nec magis moram Patitur, quam mundus, aut sidera, quorum irrequieta semper agitatio, nunquam in eo dem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus: quod tam
breve est, ut arripi non possit, & id ipsum illis, districtis in multa, subducitur. -
CAP. XI. Denique vis scire, quam non diu vivant λ vide uuam cupiant diu vivere. Decrepiti senes paucorum annorum accessi nem votis mendicant . minores natu se ipsos
esse fingunt: mendacio sibi blandiuntur; &tam libenter fallunt, quam si ista una decipiant. Jam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitaxis admonuit, quemadmodum
paventes moriuntur, non tamquam exeant
de vita, sed tamquam extrahantur 3 sultos se suille, quod non vixerint, clamitant, &si modo evaserint ex illa valetudine, in
tio victuros. Tunc quam frustra paraverinr, quibus non seuerentur , quam inrasium omnis labor ceciderit, cogitant. At quibus vita procul ab omni negotio agitur , quidni
spatiosa siti nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil negligentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est: tota ut ita dicam9 in reditu est . Quant lacunque itaque abunde susticit: & ideo quandocunque ultimus dies venerit, non cunctabitur vir sapiens ire ad mortem certo gradu.Quaeris forte , quos occupatos vocem p non
340쪽
siliea immissii cem uni canes ejiciunt et quos aut in sua vides turba speciositis elidi , aut in aliena contemptius 3 quos officia domibus suis evocant, ut alienis soribus illi dant; quos hasta praetoris infami lucro , & quandoque suppuraturo , exercet . Quorumdam otium occupatum est in villa , aut in lecto suo, in media selitudine , quamvis ab omnibus recesserunt , sibi ipsi molesti sunt : quorumdam non otiosa vita est dicenda , sed desudiosa occupatio. CAP. XII. Illum tu otiosum voeas , qui Corinthia paucorum furore pretiosa , anxias ibtilitate concinnat , & maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit ἐ- qui in ceromate nam, proh facinus, ne Romania quidem vitiis laboramus spectator purrorum rixantium sedet i qui vinctorum sum rum greges in aetatum & colorum paria diducit i qui athletas novissimos pascit φ Quide illos oti ossis vocas , quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur , dum decerptitur , si quid proxima nocte succrevit, dum de singulis opillis in confilium itur , dum aut disjecta coma restituitur , aut deficiens hine atque illinc in frontem compellitur eQuomodo irascuntur, si tonsor paullo negligentior fuit λ tanquam virum tonderet. Quomodo excandescunt, si quid ex iuba suade- cisiim est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt: Quis est Istorum , qui non malit Rempublicam tur hari , quam comam suam λ qui non solicitior sit de capitis sui decore , quam de salute eo ut non comptior esse malit, quam hone-uior' Hos tu otiosos vocas, inter pectinem speculumque occupatos Quid illi , qui incomponendis, audiendis, discendis canticis operati sunt: dum vocem , cujus rectum cur sum natura & optimum & 1implicissimum fecit , inflexu modulationis inertissimae tor . . Iom. I. O qucntr
