장음표시 사용
71쪽
CAP. XXIV. Tollenda ex animo suspi. eio & conjectura, fallacissima irritamenta. Ille me parum humane salutavit, ille oscu-Jo meo non adhaesit, ille inchoatum sermo. nem cito abrupit, ille ad coenam non vocavit, illius vultus aversior visus est. Non deerit suspicion j argumentatio: simplicitate opus est , & benigna rerum aestimatione . Nihil nisi quod in oculos incurret, manifestum que erit, credamus' & quoties suspicio no-Πra vana apparuerit , objurgemus credulitatem . Haec enim castigatio consuetudinem e Gficiet non facile credendi.
CAP. XXV. Inde & illud sequitur, ut
minimis sordidisque rebus non exacerbemur. Parum agilis est puer, aut tepidior aqua potui, aut turba tu S torus, aut mensa negligentius posita. Ad ista concitari, insania est. aeger, Scinfelicis valetudinis est, quem levis aura contraxit: astecti oculi, quos candida vestis obturbat di lutus deliciis , cujus latus alieno labore condoluit. Mindyridem ajunt sui se ex Sybaritarum civitate et qui cum vidisset sodientem, & altius rastrum allevantem, lassum se fieri questus, vetuit illum opus in conspectu suo facere . idem pius questus est, quod soliis rosae duplicatis incubuisset . ubi animum sint ut & corsus voluptates corrupere , nihil tolerabile videtur : non quia dura, sed quia molles patimur. Quid enim est curtullis alicujus, aut sternutamentum , aut musca Parum citrio se fugata, nos in rabiem agat, aut Versus calix, aut clavis negligentis servi manibus c- lapsa Θ Feret iste aequo animo civile convitium , & ingesta in concione curiave male
dicta, cujus aures tracti subsellii stridor o Lfendit Perpetietur hic famem, & aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur p
CAP. XXVI. Nulla itaque res magis i.
72쪽
i vacuncti an 'alit, quam luxuria intemperans. & Impatiens : dure tractandus animus est , I ut ictum non sentiat, nisi gravem. Irasci. i mur aut his, a quibus nec accipere injuriami potuimus, aut his a quibus accipere potuis mus. Ex prioribus quaedam sine sensistunt: ut librum, quem minutioribus literis scriptum saepe projecimus, & mendosum laceravimus ut vestimenta, qtiae, quia displicebant, scidimus. His irasci quam stultum
eis: quae Iram nostram nec meruerunt, nec
sentiunt re Sed nos offendunt videlicet, qui illa fecerunt. Primum, saepe antequam hoc apud nos distinguamus, irascimur: deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes justas afferent . Alius non potuit melius facere, quam fecit ; nec ad tuam contumeliam parum didicit . alius non in hoc, ut te οὐ
fenderet, fecit. Ad ultimum , quid est dementius, quam bilem in homines collectam. in res e fundere: Atqui ut his irasci dements s est, quae anima carent, sic & ni uti sanimalibus: quia nulla est injuria, nisi a consilio profecta . Nocere Itaque nobis possunt, ut ferrum aut lapis: Injuriam quidem facere non possunt. Atqui contemni se quidam putant, ubi equi iidem obsequentes alteri equiti, altera contumace S sunt.' tanquam judicio, non constetudine, & arte tractandi,
quaedam quibusdana subjectiora lint.
CAP. XXVII. Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris, & non multum a puerorum prudentia distantibus. Omnia enim ista peccata apud aequum judicem Pro Innocentia habent imprudentiam . Gaedam
sunt, quae nocere non Possunt, nullamque
vim nisi beneficam & salutarem habent: ut dii immortales, qui nec volunt obesie, nec possunt. Natura enim illis mitis & placida est a tam longe remota ab aliena Injuria, quam a sua. Dementes itaque Magnari ve
73쪽
ritatis, illis imputant saevitiam maris, Imis
modicos imbres, pertinaciam hiemis . cum interim nihil horaim, quae nobis nocent prosuntve , ad nos proprie diri 'tur. Non enim non caussa mundo sumus, hiemem aestatem que reserendi. suas ista leges habent, quibus divina exercentur . nimis nos suspicimus , si digni nobis videmur, propter quo S tanta mois eantur . nihil ergo horum in nostram iniuriam sit: imo contra, nihil non ad salutem. aedam esse diximus , quae nocere non possunt: quaedam, quae nolunt. In his erunt boni magistratus, parentesque, & Praecepto. res, & judices; quorum castigatio sic acer. pienda est, quomodo scalpellum & abstinen tia, & alia quae profutura torquent. Afiecti sumus poena Succurrat non tantum quid patiamur, sed quid secerimus: in consilium de
vita nostra mittamur. Si verum 'ipsi dicere nobis Vesuerimus, pluris litem nostram aestimabimus. Si volumus aequi omnium rein xum judices esse , hoc primum nobis suadea muS, neminem nostrum esse sine culpa. Hinc enim maxima indignatio oritur. NihIl peccavi, nihil seci: imo nihil fateris. Indignantur aliqua admonitione aut coerciti ne nos castigatos et cum alio 4 pQ tempore peccem us, quo adjicimus malefactrs arrogantiam a &contumaciam. Quis est aste, qui se profitetur omnibus legibus innocentemt Ut hoe i ta sit, quam angusta innocentia est, ad legem bonum este quanto latiuS omciorum patet, quam iuris regula Θ quam multa pietas,
humanitas, liberalitas, iustitia, fideS exigunt,
quae omnia extra publicaS tabulas sunt re
CAP. XXVIII. Sed ne ad illam quidem
arcti itimam innocentiae formulam praestarenos possumus. Alia fecimus , alia cogitavimus, alia optavimus , aliis favimus.' an quibusdani innocentes sumus, quia non succesiit, Hoc cogitantes, aequiores limus delub
74쪽
Quentibus, cedamus objurgantibus: utiquem obis ne iraticamur, cul enim non , si nobis Quoque minime diis. Non enam illorum ICcllege mortalitatis patimur, quicquid in. commodi accidit. At morbi doloresque in- chirrunt. Utique aliqua fugiendum est, domicilium putre sortitis. Dicetur aliquis ma. Ict de te locutus, cogita an prior feceris, coissi ita de quam multis loquaris. Cogitemus Imquam, alios non facere iniuriam, sed re'
Donere z alios pronos facere , alios coactos facere, ali OS Ignorantes etiam eos qui volentes iciemesque faciunt, ex injuria nostra non Ipsam iniuriam petere 4 Aut dulceriane urbanitatis prolapsus est, aut fecit a-timi id , non ut nobis obesset, sed quia con-LE QUI I pse non poterat, nisi nos repulisset. di se adulatio, dum blanditur, offendit . Quil quis ad te retulerat, quoties ipse in su-Ipic Ionem falsam inciderit, quam multisoLticias suIs sertuna speciem injuriae induerit,
quam mvatos poli Odium amare coeperit
poterit non statim irasti: utique si sibi tacitus ad singula, quibus offendi uir, dixerit :Haec & ipse commili. Sed ubi tam aequulniri dicem Invenies Z Is qui nullius non uxo-iem concupiscit, & sati S iustam caussam putat amandi , quod aliena est, idem uxorem 1liam aspici non vult: & fidei acerrimus exactor, est perfidus: & mendacia persequiis tur , Ipsi perIurus , & litem sibi inferri ae
gerrime calumniator Patitur. Pudicitiam serivulorum suo tum attentara non vult, qui non peperit Iuae. Aliena vitia in oculis habemus: a tergo nostra fiunt. Inde est, quod
tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat. Nihil alienae luxura at ignoscit, qui nihil suae negavit: & homicidae tyrannuS Irascitur, & punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est, quae non peccatis irasci sed peccantibu3. Faciet nos moderatIO
75쪽
res respectus nostri , si contulueramus nos. Nunquid & ipsi aliquid tale commisimus e Nunquid se erravimus t Expeditne nobis ista
damnari λ Maximum remedium est Ira , m ra. Nec ab illa pete initio, ut ignoticat, sed ut iudicet. desinet, si expectat. nec univeris sani illam tentaveris tollere . graves habet impetus primos: tota vincetur, dum parti.
CAP. XXIX. .Ex his quae nos offendunt. alia renuncianuir nobis , alia ipsi audimus aut videmus. His quae narrata sunt, non debemus eito credere . Multi ementiuntur, ut decipiant e multi, quia decepti sunt. a. lius criminatione gratiam captat , fingit injuriam, ut videatur doluisse factam: est aliquis malignus, & qui amicitias cohaerentes diducere velit. est suspicax, ct qui spectare ludos' cupiat ; ut ex longinquo tutoque 1s culetur, quos collisit. De parvula summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur : testis sine jurejurando non valeret: mirique parti dares advocationem , doraten pus , nec mel audires. magis enim verbras elucet, quo sepius ad manumitvenit. micum condemnas de praesentibus, antequam audias, antequam interroges t illi , antequa aut accusatorem suum nosse liceat, aut cramen . irasceris Iam enim, iam q- π1 que diceretur, audisti. Hie 3pse ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. Non est, inquit, quod me protrahas. ego
productus negabo - Αlioqui nihil unquam ti- hi dicam. Eodem tempore & ii igat, & L e se certamini & pugnae subtrahit. Qui discere tibi nis elam non vult, pene non dieit. Quid est iniquius, quam secreto crede, re, palam irasti CAP. XXX. Quorundam ipsi testes s
mus τεΙn his naturam excutiemus, voluntae que facientium. Puer elit aetati done
76쪽
tur: nescit , an peccet. Pater est aut tam tum profuit , ut illi etiam iniuriae ius sit: aut fortassis ipfuna hoc meritum eius est , quo offendimur . Mulier cst Θ eriat . Iussus est necelsitati quis, nisi iniquus, succenset. Laesus estς non est iniuria, pati quod prioPfeceris. Iudex est plus illius credas sentemtiae, quam tuae. Rex est f si nocentem pu.nit, cede iustitiae: si innocentem , cede fortunae . Mutum animal est , aut simile muto imitaris illud , si irasceris. Morbus est, aut calamitas λ levius transiliet sustinentem. Deus est ρ tam perdis operam cum illi irasceris , quam cum illum alteri precaris iratum . Bonus vir est , qui injuriam fecit 3 noli credere . Malus noli mirari. Dabit Poenas alteri, quas debet tibi: & jani sibi dedit, qui peccavit. Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitant. Primum, si injuriam videmur accepisset de hoc satis dictum est. Deinde, si inique accepisse : de hoc dicendum est. Iniqua quaedam judicant homines, quia pati non debuerint: quaedam, quia non
speraverint. Indigna putamus, quae Inopina ta sunt . Itaque maxime commovent , qua contra spem , expectationemque evenerunt.
Nec aliud est, quare in domesticis minima ostendant, in amicis induriam, vocemuS ne gligentiam .
CAP. XXXI. Quomodo ergo , inquit,
inimicorum nos injuriae moventi quia non expectavimus illas , aut certe non tantas . Hoc efficit amor nostri nimius . inviolatos nos etiam inimicis judicamus esse debere.
Regis quisque intra se animum habet , ut licentiam sibi dari velit, in se nolit. Aut ignorantia nos Itaque rerum , aut insolentiae
Iracundos facit. Ignorantia: Quid enim mirum est, malos mala facinora edere Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendir, Elius labitur , se ivus peccat ' Turpissima oan, I C aje-
77쪽
aiebat Fabius Impeia tota excusationem esse, Non putavi: ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta, etiam in bonis nio. ribus aliquid existct asperius. Fert humana natura inlidiosos amicos, fert instatos, se it cupidos , sert Impios. Cum de moribus unius judicabis, de publicis cogita . Ub I ma. Nime gavdcbis, maxime mctu e S: Ubi tran. quilla tibi cmnia videntur, abi nocitura non desunt, sed quiescunt. semper futurum aliquid, quod te chendat, ex illima . Gubera
nator nunquam Ita totos limis explicuit se. curuS, ut non expedita ad contrahendum aris amenta dat poneret . Illud ante omnia coogita, foedam elle & execrabalem vim nocendi, & alienissimam homini, cujus beneficio
etiam saeva mansucscunt. Aspace elephantorum jugo colla sit binissa , taurorum pueris pariter ac sceminis persultantibuS terga In Pune calcata, & repentes inter pocula linus. t. e innoxio lapsti cracones, & intra domum tribrum Lomimque ora placida tractanti. tius, adulantesque dominum feras: pudebit cum alia mali bu pei mutaste mores . Nefas est nocere patriae: ergo civi quoque . nam
hic pars patriae est . Sanetae partes sunt , fiunt, et silm venerabile est: ergo & homo ho-
man I. nam hac in majore tibi urbe ci Visost. Quid si nocere velim manus Pedibu S ' m, Nabus ocula Θ Ut omnia inter sse membra consenta uiat, quia singula servari, totius inia tereth i ita licinnies tingula b Parce nc , quaa ad coetii ni genati sutri tib s salva autem et e societas nisi una Cre &'custodia parturna nonroicit . Ne viperas quidem & natrices , α
78쪽
enim irascitur, sed cavet. Nam si punien-
lus est , cuicunque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
CAP. XXXII. At enim ira habet aliquam voluptatem : & dulce est , dolorem reddere . Minime . non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias injuriis . illic vinci turpe est . hic V Incere . Inhumanum verbum est , &quidem pro justo receptum , Ultio : & a contumelia non disteri nisi ordine. Qui dolorem regerit, tantum excusatius peccat. M. Catonem in balneo quidam percussit imprudens . quis enim illi sciens faceret injuriam' postea fatisfacienti Cato, Non memini, inquit, percussit in me. Melius putavit, non agnoscere, quam vindicare. Nihil, inquis, Post tantam petulantiam mali factum est e Imo multum boni. coepit Catonem nosse. Magni animi est, injurias despicere: ultionis contumeliolnsimum genus est, non esse Visium dignum , ex quo peteretur ultio . Multi leves injurias altius sibi demisere , dum Vindicant: ille magnus & nobilis est , qui
more magnae serae , latratu S minutorum carium securus exaudit. Minus, inquit, contemnemur , si vindicaverimus injuriam. Si tanquam ad remedium venimus, sine ira veniamus: non quasi dulce sit vindicari , sed quali utile . Saepe autem satius fuit disti mulare, quam ulcisci.
CAP. XXXIII. Potentiorum iniuriae hilarI vultu , non patienter tantum serendae sunt. Facient iterum , si se feci se crediderint . Hoc habent peissimum animi magna fortuna insolentes, quos laeserunt & oderunt. Noli ilina a vox est ejus, qui in cultu regum consenuerat . cum illum quidam Interrogaret, Quomodo rari flunam rem in aula con secutus estet, senectute in ' Injurias, inquit, siccipiendo , dc gratias agendo. Saepe adeo im C a ruin
79쪽
iuriam vindicare non expedit , ut ne fateri quidem expediat. C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodi a habuisset, munditiis ejus & cultioribus capillis ostensius, rogante Patre , ut falutem subi filii cor cederet, quati de stipplicio ejus adisnionitus, duci protinus jussit. Ne tamen inmitia inhumane faceret adversiuni Patrem , ad coenam illum ii vitavit eo die. venit P
sor, nihil vultu exprobrante . Propinavit ilisti Caesar heminam: & posuit alli custodem. Pet duravit miser , non aliter quam si filii
sanguinem biberet . Unguentum & coronas milit, & observare justit an sumeret . sumpsit eo die, quo filium extulerat, imo quo
non extulerat. Jacebat conviva cente1inius, di potiones vix honestas natalibus liber Tum podagricus senex hauriebat : cum imterim non lacrymas emisit, nec dolorem ali quo ligno erumpere passus est . Coenavit , tanquam pro filio exoras et . Quaeris, quare Θ
habebat alterum . Quid ille Priamus λ nonduli mulavit iram , & Regis genua comPlexus est Z funestam perfusamque critore filii manum ad os suum retulit , & coena vir , sed tamen sine unguento , sane coronis: Mallum hostis saevissimus multas 1blatiis , uxcibum caperet, hortatus est, non ut Pocula ingentia, super caput posito custode, sicca-τet. Com psisset Pastorem, at sim vi isset: nunc iram compescuit Paetas . Dagnus fuit, cui permitteret a convivio ad ossa filiiugenda discedere. Ne hoc quident pernii siti benignus litteram & conri4 adolescens propia nationibus senem crebri , ut cura leniretur, lacellebat: contra ille se laetulia, & oblitum Muid eo csset actum die, praestatat. Perierat
alter Elius, si carnifici conviva non placuisi tari P. XXXIV. Ergo ira abstinendiima ι; e par est qui laces endus e it, sives
80쪽
superior, sive inferior. Nan cum pars convitondere anceps est z cum superiore , surio stam: cum iri seriore , serdidum . Pusilli hoc. minis & miseri est , repetere mordentem .. mures & formicae , si manum admoveris , ora convertunt . imbecillia se lardi putant, si tanguntur. Faciet nos mitiores , si cogitaverimus, quid aliquando nobis profueriti Ite, cui irascimur, , meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum commendationis nobis allatura sit clementiae fama , 8cquam multos venia amicos utiles fecerit. Ne irascamur inimicorum & hostium liberis . Inter Syllanae crudelitatis exemplae est, quod a republica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquias, quam aliquem heredem paterni odii fieri. Cogitemus , quotiens ad ignoscendum difficiles erimus , an
expediat omnes nobis inexorabiles esse . Quam saepe veniam qui negavit, petiit quam saepe pedibus erus advolutus est, quem a suis.
repulit λ Quid est gloriosius, quam iram amicitia mutare φ Quos Populus Rom. fidelio res habet socios , quam quos habuit Pertinacissimos hostest quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisse: victoribus t Irascetur aliquis y tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas, ab altera parte deserta . nisi par noimpugnat. Si utrinque certabitur, ille est melior, qui prior pedem retulit : victus est , qui vicit . Pervicussit te e recede . reseriendo enim & occasionem fiepius seriendi dabis, &excusationem. non poteris revelli, cum voles. Nunquid velit quisquam tam graviter hostem se iarire, ut relinquat manum in vulnete, & se ab ictu revocare non pollit c atqui tale ira telum est; vix retrahitur. . CAP. XXXV. Arma nobis expeditae prospicimus, gladium commodum Sc habilem: non vitabimus impetus animi , his D avem
