Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quam in istis boni est an contra, omnia o specta, & sceda, & turpia, ipso quo timentur, sunt φ Ira per se deformis est, & manime metuendae at timetur a pluribus, sicut deformis persena ab infantibus. Quid, quoniam per in auctores redundat timor, nec qui1- quam metuitur, ipse securust Occurrat hoc

loco tibi Laberianus ille versius, qui medio civili bello in theatro dictus , totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici affectus: Piscesse es mulios timeat , quem multi t

Ita natura constituit , ut quod alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leoni quam pavida sunt ad levissimos strepitus pectora ea cerrimas seras umbra, vox, & odor insoli- us exagitat . quiequid terret , S trepidat . Non est ergo quare concupiscat quisquam 1a-

CAP. XII. Nec ideo iram magnum qui1- quam putet , quia sermidini est : quoniam quaedam etiam contemptissima timentur: V Mena, &ossa mortifera, & morsus. Nec est mirum , cum maximos serarum greges linea

pennis distincta contineat , & in insidias agat: ab ipso effectu dicta formido. Uanis enim

Vana terrori sunt, Curriculi motus, rotarum Rue versata facies leones redigit in caveam: .lephantes porcina vox terret et Sicuaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a seris rubens pinna . Non ipsa an se quic-Muam habet firmum aut forte, sed vanos a- Mimos movet. Nequitia, inquit, de rerum matura tollenda est , si velis iram tollere:

neutrum autem potest fieri . Primum , potestialiquis non aJgere, quam ViS ex rerum natusa hiems sit - ει mon aestuare, quamvis men. sis ; aut loci beneficio adversus in. anni tutus est, aut patientia codi

toris sensum uitiusque pervincit. Deinde

62쪽

DE IRA , LIB. II.. 3s

verte illud. necesse est prius virtutem ex animo tollas, quam iracundiam recipias: quoniam cum virtutibus vitia non coeunt. Nec magis qui si uam eodem tempore & iratus potest esse, & vir bonus, quμri aeger &fanus Non potest, inquit , omnis ex animo ira tollidi nee hoc hominis natura patitur . Atquirithil est tam dissicile & arduum, quod non humana mens vincat , & in familiaritatem perducat assidua meditatio e nuIlique siunt ram seri & sui juris assectus , ut non disciplina perdomentur.Quodcunque sibi im peravit animus, obtinuit . Quidam ne unquam riderent, consecuti sunt et vino quidam, aIii Venere, quidam omni humore interdixere corporibus. Alius contentus brevi semno , vigiliam indefatigabilem extendit: Didicerunt alii tenuissimis & adversis sunibus currere. , & ingentia, vixque humanis toleranda viribus onera portare , & in immens in altitudinem mergi , ac sine ulla respirandi vice perpeti

maria.

CAP. XIII. Mille sunt alia , in quibus

pertinacia impedimentum omne transcendit,

ostenditque nihil esse dissicile, cuius sibi ipsa

mens patientiam indiceret. Istis, quos paulo ante retuli, aut nulla tam pertinacis studii, aut non digna merces fuat. Quid enim magnificum consequitur ille, qui meditatus est per intenses funes ire ' qui sarcinae ingenti cervices sirpponere ἰ qui semno non suum ittere oculos ' qui penetrare in imum mare ' & tamen ad finem operis , non magno auctoramento,iabor pervenit. Nos non advocabimus patientiam , quos tantum praemium

expectat, felicis animi immota tranquallitase Quantum est effugere maximum malum iis ram, & cum illa rabiem , saevitiam, crudelitatem , furorem, & alios comites eius affectus ' Non est quod patrocinium nobis quaeramus, & excusatam licentiam , dicentes,

63쪽

aut utile id esse, aut inevitabile . emerimitandem vitio advocatus defuit Non est quoadicas, excidi non posse. sanabilibus aegrota. mus malis : ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus , iuvat. Nec, tit quibusdam dictum est, arduum in virtuo es & asperum iter est: plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio. Facilis est ad

beatam vitam via o inite modo bonis auspieiis, ipsisque diis bene iuvantibus . Multo dissicilius est facere ista, quae facitis. Quid

enim quiete otiosius animi, quid ira lab stiosius id clementia remissius, quid crudelitate negotiosius vacat pudicitia, libido

occupatissima est, omnium denique virtutum tutela facilior est: vitia magno coluntur. De-het ira removeri hoc ex parte fatentur et-Iam , qui dicunt esse minuendam . Tota di mittatur: nihil profutura est, sine illa facialius rectiusque scelera tollentur: mali punientur, & traducentur in melius. CAP. XIV. Omnia , quae debet sapiens ,sne ullius malae rei ministerio essiciet, nihil. que admiscebit,cuius causa domum sollicitius Q bservet. Nunquam itaque iracundia ad ml, tenda est, aliquando simulanda, si segnes audientium animi eoncitandi sunt, sicut tarde

Consurgentes ad cursum equos stimulis , facI-husque siabditis excitamus. Aliquando Incutiendus est his metus, apud quos ratio non proficit. Irasci quidem non magis utile est, quam moerere, quam metuere . Quid crgo 'non incidunt cause , quae iram lacestant i Sed tune maxime illi opponendae manus sunt, nee est difficile vincere animum , cum Athletae quoque in villissima sui parte occupati , tamen ictus , doloresque patiantur , ut vires cadentis exhauriant, nec , cum iras det, feriunt, sed cum occasio. Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnio, solituma, uat his, quos exercebat, prae ope.

64쪽

DE IRA , LIB. II. II

cipere, ne Irascerentur . Ira enim pei tuo bat artem, &, qua noceat tantum , non qua caveat, aspicit. Saepe itaque ratio patiemtiam suadet, ira vindictam , & qui primis

defungi malis potuimus, in majora devolvimur . mosdam unius verbi contumelia , non aequo animo lata, in exilium projecit, & qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti fiunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate diminui, servile

in sese attraxerunt iugum.

CAP. XV. Ut scias, inquit, an ira habeat an se generosi aliquid , liberas videbis gentes,

quae iracundissimae sunt , ut Germanos, &Scythas. Quod evenit, quia fortiora, solida. que natura Ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt . . laedam non nis melioribus innascuntur ingeniis: sicut valida arbusta, & laeta, quamvis neglecta; tellus creat& alia foecundi soli sylva est . Itaque & ingenia natura fortia iracundiam serunt, nihilque tenue, & exile capiunt ignea, & fervida: sed imperfectus ille vigor est, ut omnibus, quae sine arte , ipsi iis tantum naturae bono exurgunt:

sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini avia erant,audaciae, temeritatique consuescunt.

Quid λ non mitioribus animis vitia leviora conjuncta sunt ρ ut misericordia, amor , & verecundia . Itaque tibi saepe bonam indolem in malis quoque tuis ostendam , sed non ideo viistia non sunt, si naturae melioris indicia fiunt. Deinde omnes istae feritate liberae gentes, lemnum, luporumque ritu, ut servire non posisunt, ita nec imperare. Non enim humani vim ingenii, sed feri, & intractabilis habent. Nemo autem regere potest, nisi qui & regi . CAP. XVI. Fere itaque imperia penes eos uere populos , qui mitiore coelo utuntur . In frigora , septentrionemque vergentibus immansueta ingenta sunt, ut ait Poeta, ... smiuima caelo.

65쪽

Animalia, inquit, generosissima habentur, quibus multum inest irae . Errat , qui ea in exemplum hominis adducit , quibus pro ratione est impetus , homini pro impeta ratio est. Sed nec illis quidem omnibus idem

prodest . Iracundia leones adiuvat, pavor cervos accipitrem impetus, columbam fuga. Quid, auod ne illlud quidem verum e optima animalia esse iracundissima Feras ne putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores , quo iratiores Patientiam laudaverim boum , &equorum fraenos sequentium . Quid autem est, cur lio in inena ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum, De unique , quem ex omnibus animalibus, ut sqlus imitetur, solus. intelligit c Simplici stimi, inquit .

omnium habentur iracundi. Fraudulentis enim , & versutis comparantur , & simplices videntur, quia expositi sunt, quos quidem non limplices dixerim , sed incautos. Stultis, luxurio iis, ne tibiisque hoc nomen imponimus, & omnibus vitiis parum callidis. CAR. XVII. Orator , inquit , iratus aliquando melior est . Imo imitatus iratum . Nam &histriones in pronuntiando non ir ti populum movent sed iratam bene agentes: &apud iudices itaque , & in concione,& ubicumque alieni animi ad nostrum a bitrium agendi sunt, modo iram , modo metum , modo misericordiam , ut alliS Incutiamus, ipsi simulabimus, & tape id, quod veri affectus non essecissent, effecit Imrtatio affectuum. Languidus, inquit, animus est, qui ira caret . Uerum est, ii ita hil habet ira valentius .: Nec latronem oportet esse , nec praedam , nec amisericoidein , nec crudelem .

illius nimis mollis animus, hujus nimis du-xus est ., Temperatus sit sapiens , & ad ress fortius agendas non iram , sed vim adhu

CAP. XVIII. Quoniam, quae de Ira quae

66쪽

DE IR Α , LIB. II.

runtur, tractavimus , accedamus ad remedia eius. puo autem, ut opinor, sunt, scilicet, De incidamus in iram ; & ne in ira peccemus. Ut in corporum cura, alia de tuenda yaletudine, alia de restituenda, praecepta sunt: ita aliter iram debemus repellere, aliter com Descere, ut vincamus . inaedam ad univc iam vitam pertinentia praecipientur : ea in educationem, S in sequentia tempora dividentur . Educatio maximam diligentiam , plurimumque profuturam desiderat . Facile

est enim teneros adhuc animos componere . Dissiculter reciduntur vitia ,. quae nobiscum creverunt . Opportunissima ad iracundiam fel vidi animi natura est. Nam cum elementa sint quatuor, ignis sa qua, aer, &terra, pote.

states pares his fiant, frigida, fervida , arida,

atque humida . Et locorum itaque, & animalium , & corporum , & morum varietates mixtura elementorum lacit, & proinde in aliquos magiς incumbunt ingenia, prout alicujus elementi maior vis abundavit . Inde quasdam litimidas vocamus , aridasque re giones, & calidas, & frigidas. Eadem animalium, & hominum discrimina sunt. CAP. XIX. Refert quantum quisque humidi in se, calidique contineat. Cuius in illo elementi portio praevalebit, inde mores erunt. Iracundos fervida animi natura faciet. Est enim actuosus, & pertinax ignis. Frigida mixtura frigidos facit. Pagrum est enim, contractumque frigus. Volunt itaque quidam ex nostris, iram in pectore moverI estervescente care ea cor sanguine . Causa, cur hac potissimum assignetur irae locus, non alia est, quam quod in toto corpore calidissimum pectus est . Quibus humidi plus inest, eorum paulatim ci cicatira,quia non est paratus illis calor, sed motu

acquiritur . Itaque pueroruna, pira inarum ruetra acres magis, quam graves sunt, levioresique,dum incipiunt Siccis aetatibus vehemenS

67쪽

robustaque ira est , sed sine incremento , noram ultum sibi adjiciens, quia inclinatum ca-Iorem frigus insequitur. Senes dissiciles, α queruli sunt, ut aegri, &convalescentes, Mquorum aut lassitudine. aut detractione fanis guinis exhaustus est calor. In eadem causta sunt siti, fameque rabidi, & quibus exangue corpus est, maligneque alitur ,& descit. Vinum incendit iram, quia calorem auget pro

cuiusque natura.

- CAP. XX. Quidam ebrii egervescunt, quI.dam sicci . Neque ulla alia causa est, cur ar cundissimi sint flavi, rubentes lue, quibus talis natura color est, qualis fieri caeteris intra iram solet. Mobilis enim illis, agitatusque sanguis est . Sed quemadmodum natura quosdam pumclives in iram facit, ita multae incidunt ca s,, quae idem possint, quod natura . Alios moi bus, aut injuria corporum in hoc perduxit, alios labor, & continua pervigilia, noctesque sollicitae, A desideria, amoresque: de quicquid aliud aut corpori nocuit, aut animo, aegram mentem in querelas parat. Sed ista omnia initia , cautaque sunt, plurimumque potest consuetudo , quae si gravis est i vitium alit . Naturam quidem mutare dissicile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convexintere Sed in hoc noscere profuit,ut calentibus ingeniis subtrahatur vinum, quod pueris Plato negandum putat, & igne na vetat igne incri ri. Nec cibis quidem implendi sunt. Ulitem dentur enim eorpora , & animi cum corpore tumescent. Labor Illos citra lalutudinem ex erceat, ut minuatur , non ut consumatur ca

jor , nimiusque ille fervor despumet. Lulus

quoque proderunt . Modica enim voluptas laxat animos. & temperat. H umidi ori bus,si eioribus , & frigidis non est ab ira periculum, sed majora vitia metuenda sunt, pavor, dissucultas, & desperatio, & suspiciones.

68쪽

talia ingenia, & in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram , aliis contra tisistitiam remediis utendum est, nec dissimilibus tantu illa, sed contrariis curanda fiunt,semper ei occurremus, quod increverit. Plurimum , inquam , proderit pueros statim salubriter imili tui. Difficile autem regimen est: quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nu. triamus, aut indolem retundamus. Diligenti observatione res indiget. Utrumque enim& quod extollendum, & quod deprimendum est , similibus alitur . Facile autem etiam attendentem similia decipiunt. Crescit licen. tia spiritus, servitute comminuitur . assur

git, si laudatur , & in spem sui bonam adducitur . sed eadem ista. insolentiam & iracundiam generant. Sic itaque inter utrum. que regendus est, ut modo fraenis utamur,

modo stimulis: nihil humile , nihil servile

patiatur . Numquam illi necesse sit rogare suppliciter ; nec prosit rogasse . potius caussae suae , & prioribus factis , & bonis in futurum

yro inlisis donetur. In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur , nec irasci. demus operam, ut familiaris sit his , cum quibus contendere solet: ut in certamine assuescat non nocere velle , sed vincere . Quoties

superaverit, & dignum aliquid laude fecerit, attolli, non gestire patiamur. Gaudium enissi exultatio, exultationem tumor, & nimia aestimatio sui sequitur . Dabimus aliquod laxamentum : in desidiam vero otiumque non resolvemus, & procul a contactu deli. ciarum retinebimus. Nihil enim magis facit iracundos , quam educatio mollis & blam da. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupil lisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis, cui nihil unquam ne-gὶtum est, cui lacrynias solicita semper morer abstersit, cui de paedagogo satisfactum en . Non vides, ut majorem quamque fortunam major

69쪽

maior ira comitetur ' In divitibus nobilibu1que & magistratibus praecipue apparet, cum quicquid leve & inane in animo erat, siecunda se aura sustulit. Felicitas iracundia minutrit, ubi aures superbas assentatorum turba circumstetit . Tibi enim ille respondeat . Non pro fastigio te tuo metiris: iple te proiicis: &alia, quibus vix sanae, &ab initi'

bene fundatae mentes restiterint. Longe I taque ab assentatione pueritia removenda est . Audiat verum , & timeat : interim vereatur οῦ semper majoribus assurgat . Nihil per iracundiam exoret. Quod flenti negatum fuerat, quieto e ratur: & divitias parentum in con-6ectu habeat, non in usu ia Exprobrentur 1νli perperam facta .. . CAP. XXII. Pertinebit ad rem , praecepto res paedagogosque pueris placidos data . Proiaximis applicatur omne quod tenerum eli, &in eorum similitudinem crescit , nutricum N paedagogorum. retulere mox in adolescentiam mores. Apud Platonem educatus puer, cum ad parentes relatus, vociferantem vide rei patrem ; Nunquam , inquit , hoc apud Platonem vidi. Non dubito quin citius pae trem imitatus sit, quam Platonem . Tenulsante omnia sit victus , Sc non pretios a Vestis, & similis cultus cum aequalibus . Non irascetur aliquem sibi comparari , quem ab initio multis parem feceris. Sed haec ad li.

heros nostros pertinent. In nobi S liquid enistis nascendi & educatio nec vitii locum , nec iam praecepti habet: tequentia or inanis da sunt . Contra pri Da S ita dae catissas pu.

gnare debemus. Caussa autem iracundiae , o. pinio iniuriae est e cui non facile credendum est, nec apertis quidem manifestisque statini accedendum. Ollaedam enim falsi veri sipe ciem feriint . Dandum semper est tempus :veritatem dies aperit. Ne sint aures crimi

nantibus faciles . hoc humanae naturae vitium suspe

70쪽

DE IRA, LIB. II. 4r

sii pectum notumque nobis sit: quod quae inviti audimus, libenter credimus: & antequam iudicemus, irascimur . . CAP. XXIII. Ouid , quod non crimina tionibus tantum, sed suspiciqnibus impelli-nHir, & ex vultu risuque alieno pejora interpretati , innocentibus irascimur λ Itaque agenda est contra se caulla absentis, Scin Dpensis ira retinenda. Potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari. No. tus est ille tyrannicida, qui impersecto opere comprehensius,&ab Hippia tortus, ut con. scios indicared, circumstantes amicos tyranoni nominavit, quibus quam maxime caram salutem ejus sciebat. Et cum ille singulos, ut nominati erant, occidi jullisset, interrogavit, Ecquis superesisset Tu, inquit , Ω-Ιus: neminem enim alium, cui carus esses, reliqui . Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus commodaret, &praesidia sua gladio suo caederet. Quanto animosius Alexa, der : qui cum legisset Epistolam matris, qua admonebaetur, ut a veneno Philippi medici

caveret, acceptam Pntionem non deterritus

bibit Plus sibi de amico sito credidit. Dignus suit qui innocentem haberet, dignus qui faceret. Hoc eo magis in Alexandro laudo , quia nemo tam obnoxius ita e fuit. Quo rarior autem moderatio in regibus di hoc laudanda magis est. Fecit hoc & C. Caesar , ibi e qui victoria civili clementissime usus est. cum scrinia dπrehendisset epistolarum ad Pompejum mi Grum ab iis , qui videbantur aut in adversis, aut in neutris suisse partibus , combussiit: quamvis enim moderate soleret irasci, maluit tamen non posse . Gratillimum putavit genus veniae, nescire quid quisque peccasset. Plurimum mali credulitas facit . Lepe ne audiendum quidem est :quoniam In quibusdam rebus satius est declis

vi , quam dissidere .

SEARCH

MENU NAVIGATION