Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

36 URBAN RUM QUAESTIONUM.

laeta ergo itidem illa, qua juventutem exuerent, atque in Viros prima barbae abrasione transirent . Xenia igitur, coenae, Convbvia I , atque , ut ait Iuvenalis sa), , , Plena domus libis , mosque hic adeo fuit Constans , ut usque ad sequiora imperii tempora perduraverit ἱ nec vilia dona , sed eo preciosa in mores inducta , ut . qui modica darent, aut levia, Ammiano 3 tradente, conviciis appeterentur . I 4. At quaeret fortasse quispiam , quinam in radendi ministerio essent Servos , servasque fuisse primum so huic muneri destinatas, in publicis degentes tonstrinis, de quibus passim Plautus noster λ . Servas etiam dixi , quarum quaedam , fortasse serinma Praestantiores , crumenis potius sedulam , quam barbis radem dis, navabant operam , ut proinde festivissimus ille Martialis ad rem optime scripserit S . Sed ista tonstrix , Ammiane, non tondet: Non tondet, inquis . Quid ergo facit p radit. as. Enim vero nobiliores Quiritium pueris egregia venustate tonsoribus utebantur : hinc poeta idem noster magnis extollit

Tonsorem puerum , sed arte talem , Qualis nee Thalamus fuit Neronis , Drusorum cui contio ere barbae.

Unde vero tantam in pueros artem advenisse putemus p A novaculis primum rudibus, ac retusis, quibus artem auspicarentur pueri, quo audaciores fierent , neque ad strictum peracuti ferramenti genus expavescerent, ut ex iis colligo Petronii 7) verbis: rudis enim novacula, et in hoc retusa , ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret.

16. At quousque viguit novaculae ministerium 8 Ad Aelium usque Hadrianum , qui prominentem harbam restituit, ut Dio 8), et melius exhibent nummi 9 quot extant. Ab Hadriano pogonati omnes ad Maximinum civi Ciclopem , quem rasum t I numismata ostendunt: rasos item inspicimus Gordianos ambos, quos Africanos dicunt, Caeliumque Balbinum Ia : prolixam Pupienus

retinuit I3 barbam; at Philippus coercuit, et quodammodo I4

52쪽

LIBER I. DISSERTATIO III. ' 37

Drnavit . Decius si novaculis est usus . Α Treboniano ad Gallienum barba ad cutem tonsa, et pene sa) rasa, si quosdam ex Ura

nis excipias, qui barbam 3 exhibent longam . A Claudio Gothigo

ad magnum usque Constantinum nummi, quotquot extant, ita diminutas ostendunt barbas, ut videantur hae suscipiendae denuo novaculae procliviores λὶ . Constantinus itaque novaculam revocavit,

eique reliqui s Caesares usque ad Phocam , si unum 6 philos phum Iulianum excipias, morem gessere. Eadem pene proximis praeteritis hisce saeculis obiter noto in barbae sors obtigit. Julius

secundus barbam restituit, quae ad Clementem usque octavum ob longa , donec varie tonsa , et castigata, variasque perpessa Vicissitudines , sub Clemente undecimo omnino fuit abrasa. Ad antiquos redeo. Phocas, cum imperium ad Graecos vere transisset, aulae ba

ham reddidit 7 ; et Constantinus quartus ex prolixa barba POgo natus est dictus . Ghoti, quippe qui Romanis obsequentes, rad hantur s8 : contra vero Longobardi, quasi Longobarbi, a prolixa barba sic nuncupati 9 ; quin etiam foeminae fluxam ita caesariem genis aptabant, ut nedum barbatae, sed horridae viderentur . Brittanni vero , ut ait Caesar Io superiore labro excepto,

reliquam radebant barbam : itemque Franci, ut ex Caroli Magni imagine colligi facile potest so) . Contra vero Sparta es, Plutarco la tradente . barbam nutriebant , quia ornatum putabant pulcherrimum , ac minime sumptuosum . Philosophi etiam omnes, ac vilioris, tristiorisque vitae homines, barbam alere, melius dicam non curare , ad sequiora usque Apollinaris Sidonii tempora consuevere 13 . 17. Quid vero de Christianis dicam, ac praecipue Romanis, de quibus hanc septimus ille Gregorius , et quidem Maximus, sententiam pronunciavit, Romanae Ecclesiae clerum ab ipsis Fidei Christianae primordiis barbae radendae morem 4 tenuisse Θ Gregorium veneramur , doctrina , sanctitate , robore , animi firmitindine , potestate praecipuum : verum in his , quae facti sunt, hominem novimus; in historia porro errare, decipi, labi humanum est. Itaque audacter censeo primos Christicolas barbam aluisse universos; idque ex plurimis colligo . Primo , quia Christianorum

53쪽

38 URBANARUM QUAESTIONUM.

religio nova quaedam Philosophorum secta reputabatur; ideoque palliis potius, ac penulis utebantur, quam togis; suamque Paulus penulam Troade rogat afferendam I . Secundo quia Clementis Alexandrini tempestate in Christiano homine barbam mittere inter Crimina quodammodo censebatur ; ait enim ipse in Pedagogo nesas esse barbam , capillumve radere cain quae est pulchritudo congenita. et ingenita . Tertio , quia contra Gregorii sententiam a concilio quarto Carthaginensi barbam radere clero praecipue interdictum:

sic enim canone quarto habetur : clericus nec comam nutriat , nec

barbam radat 3). Quarto tandem Gregorii opinionem labefactant pretiosa illa intimae antiquitatis monumenta , vitris depicta, a Bonarotio, ac Boldetto exhibita in quibus iterum , atque iterum , Petrus, Paulus, caeterique nascentis Ecclesiae patres, flu-Xa , ac prominenti barba graves apparent ; ut proinde Gregorii sententia Latinis non vera , Graecis non grata . IS. Indicanda supersunt, quae religiosum quodammodo tomdendi , ac radendi morem fecere . Quaedam jam degustavimus , dum harbam . comamque alicui deo dicatas scripsimus . Hinc Dratam s) barbam hoc est numini consecratam apud Statium invenimus, et diis 6 libatas florentes genas apud Martialem. Taceo vetustissimum illum Narareorum ritum Deo comae pascendae, dicandaeque . Illum unice attingam tondendae, aut radendae comae in summo rei , vel publicae, vel privatae discrimine ; illumque alterum in mysteriorum initiatione celebratum . I9. Ad primum quod attinet, patres familias filiorum capita devovisse Tertullianus admonuit: quis enim ait ille non exinde totum siti caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem , aut tota novacula prosecat pro publica aut privata devotione Z Idem factum pro obtinenda , vel recuperanda corporis valetudine tradit Censorianus 8 . Tenaces autem hujus moris usque ad sequiora tempora suisse Romanos vel illud ostendit, quod in vita Benedicti s) tradit Anastasius de Romano Imperatore filiorum capillos Vaticanis aris offerente : maximus enim ille Pontifex una ctim eiero, et exercitu , suscepit mallones capillorum domini Iustiniani, et Heraclii silarum clementissimi principis. 2Ο. Idem omnino erat cum pelago ventus irasceretur Io , s

54쪽

LIBER I. DISSERTATIO III. 39

tumque nautis immineret extremum : Capillos enim ponere naufragorum erat ultimum votum, quibus irascentia maris numina se plucare arbitrabantur . Si ergo voti compotes fierent: Tunc stagnante sinu gavdent ibi vertice raao. Garrula securi narrare pericula nautae IJ . Capillos vero nocte intempesta in navi praecidere scelus erat; ne licebat id, nisi cum mare inhorruisset. Itaque in navi Lycae Tarentini sa) unus forte ex vectoribus notavit sibi ad lunam tonsorem intempe rivo inhaerentem ministerio , execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum . in cubile resectus est. Georgius Herardus, a Franciscus Hotto manus, duo certe lumina prima Senatus, de hoc ritu locutum fuisse putant gentium Apostolum , cum fluctus irati. nubesque undique adductae diem tenebris obruissent: cum enim Paulus nautas exterritos, atque ad officia trepidantes inspiceret, sic eos est affatus: nullius vestrum capillus de capite peribit: quasi dixisset eo non esse vectoribus aequor iratum , ut naufragorum imi tari ultima vota debuissent. Contra ego, et absque errandi formi dine , Apostolum , a gentium ritibus abhorrentem , ad haec fa ne Censeo non respexisse, sed ad ea nostri potius verba Servat ris dicentis numeratos esse capitis nostri capillis, ut sic in divini Numinis custodia securi nautae conquiescerent. a I. Satis de his: ad initiationes veniamus. Initiationis cujusque mysterium hoc erat s tondendae scilicet comae : viderint ergo immane quantum aberraverint, qui Clericorum tonsuram a se vili schemate putant acceptam , quasi clerici, ut divino mancipati servitio, ita ad servorum instar detonderentur . Qui ista credunt et maximi sane scriptores credunt mirum errant in modum : ista porro non Comae tonsurae, sed coronae calvitio sunt unice tribuemda . Si contumeliosam ergo hanc, servilemque decalvationis figuram in clericos manasse dicamus , ut tamquam Deo mancipati haberentur, et contumelias pro ejus nomine facilius sustinerent, non abnuo; si hac de causa detonsos, et abnuo , et contra Sen

tentiam dico , 22. Apud plerasque gentes , ipsosque item Romanos , illatam capitis abrasione contumeliam plures tradunt 6 . Itaque primis illis nostrae Religionis propagatoribus, contumeliosa haec inter alias poena a Romanis 7) inflicta: Novacula acuta caput ejus radire

55쪽

4o URBANARUM QUAESTIONUM.

te ut vel sic erubescat. Abraso capite decalvetur I) : ita loquebantur immanes illi Caesares, proconsules,. propraetores. Ignominiosa ea igitur capitis deformatio , qua martyres multi, ac primus inter Ecclesiae Pontifices summos Petrus affecti sunt, clericalem Coronam P IeriSSe censetur, quae, ut ait alter a ex Patribus, infamiam in onorem, illusionem in gloriam converteret. Quam ob rem tantasuit corona haec veneratione donata , ut per eam adjurare nec 3 Hieronymus erubuerit, neque Augustinus. 23. At non idem dixerim de Τonsura. Haec erat sane initiationis cujusque mysterium , quasi ita detonsus novam vitam ingrederetur , atque in tondentis quamdam veniret adoptionem.

Hinc nova nupta, tamquam novam sentiens vitam, ac potestatem,

detondebatur s , ideoque virgines dicebantur intonsae, a quo VO cabulo nomen apud Insubres defluxit di rasa, e tosetta , ut Muratorius 6 observat. Sequioribus usque seculis Romani patricii 7 non aliter adoptabant quam adoptandos detondendo. Dum igitur Iaicus in sorUm Domini esset advocandus , dum coelestis vitae admitteretur initiis, dum in Pontificis sacra , potestatemque Veni

Tet, aequum erat profecto, ut eam capitis experiretur tonsuram . quae initiationis cujusque mysteria comitabatur. 24. Haec de radendi, ac tondendi more dixisse satis puto. Quaedam sorte superessent analecta: servorum nempe, libertorum que rasura : Crinium in morientibus fatalis ablatio , Mercurio aut Proserpinae adscripta : varia comae, aut barbae tondendae ratio

subjectis gentibus a victoribus imperata . Sed ne vestra abuti benignitate melius dicam ne noctuas videar Athenas mittere , conticesco , plura me dixisse fortasse ratus, quae magis silentii decebat

obsequio praeterire. Pridie kalendas Quinctiles I77s. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. DIS

56쪽

LIBER I. DISSERTATIO IT

DISSERTATIO IV.

De varia Omae , aut Barbae tondendae ratione victu populis a victoribus impetrata.

Etsi vobis, Collegae optimi, omnia suppetant, quae Consequi ingenio , aut usu homines , aut diligentia possunt , alienum tamen non arbitror analecta illa colligere, quae, imperio vestro, a me COLligenda duxistis. Cum enim de vario veterum tondendi, aut radem di more, superiori, Gellium redarguens, oratione tractaverim, de illa me comae , aut barbae tondendae ratione acturum dixi . quam subjectis populis victrices imperant nationes, aut in mores inducunt. De his igitur dum paucis disseram, patrio more ramum oleae protendam ; vobisque , nunc in tuenda , nunc in evertenda Gellii memoria , utraque acie pugnantibus , eas , caduceatoris j re , faciam inducias , quibus hodie saltem , Gellio sit terra levis, manesque placide Conquiescant. a. Ea quidem impotentium hominum saepe in hac vivendi consuetudine animos incessit superbia, ut subjectis gentibus eam ingerant sormidinem , qua animam , et corpus ad servilem quam dam nedum virtutum,sed et vitiorum imitationem sorte componant. De Antiocho , post oculum telo ammissum, est traditum eum exblio multasse, qui caecum pinxisset; praemiis vero, qui oculi vitium converso vultu pingens celasset, affecisse; favore demum eos fuisse aulicos prosecutum , qui lumine, vel lippiente, vel obducto, suum studiose regem imitati fuissent. De Aethiopum autem gente id nos edocet Diodorus si , eos adeo suum esse regem imitatos, ut, si quando aliqua ille corporis parte debilitaretur, omnes sua Spon te dolerent ; turpe existimantes. rege claudo , aut monoculo, Claudos omnes non esse, aut monoculos. Plura de Romanis quae instituti potius nostri ratio est exempla narrantur: unum ego Neronis afferam , cujus histrioniae artis, et mimicae mirus ardor, cujus luxuria in omnia pene vitia diffluens , in causa suere cur aediles , praetores, consules, histrioniam facere cogerentur, cur illustribus matronis prostibula ipsa prostarent, Cur demum teterrima vitia, virtutum imitamenta viderentur a .

F 3. At

co Diodor. Simi. l. s. p. Ioa. ca Tacit. et Sueton. in Neronis

57쪽

hic profecto ad nos usque constantius manavit . Quorum enim arma Praevaluere , eorum et Vestis , et lingua , et tonsura caeteris quoque gentibus vivendi fuit canon; ut qui victorum veste, et lingua , et tonsura uterentur, se beatissimos reputarent. Duo ViX eL fluxere secula, vigetque adhuc ejus temporis memoria , quo Carolus Romanorum imperator, filiusque rex Philippus varios impe- Tio populos rexerunt. Italia , olim gentium sere omnium domina , deinde serva ad quarti aevum usque Philippi, et barba, et coma, et veste , et eloquio Hispanicum avide morem secuta est I . Ad Gallos hinc ab Hispanis fortuna deflexit; statimque rasa penitus barba, caesaries corymbio Commutata, Vestes Gallorum receptae, dictum non elegans, nisi Arari advectum: majori ne cum Italorum injuria , an ignominia , non satis facile constat . 4. De hac igitur re pauca disserens, illud demonstrare conabor, acceptum vestium , linguae , ac tonsurae morem, Singia

lare erga illos obsequii pignus ostendere, a quibus accipiebantur, ac non levius praebuisse illorum dominii , aut principatus indicium . Hinc coloniis quibusdam , tradente sa) Livio, concessum, ut Romana et Veste, et lingua uterentur. Quare non injuria tamquam imminutae majestatis reum , Metellus Siciliae praetor Marcum Tullium arguens dixit, indignum facinus esse , quod ipse in Siracusarum senatu Graeca verba fecisset: quod quidem apud Graecos graece Iocutus esset; id feri nullo modo posse 3 . Optimo item jure Germanicum Tiberius increpuit, quod Alexandriae Graecum habitum λὶ usurpasset. Hinc Antoninum Septimii Caesaris filium, a Germanica veste Caracallam nuncupatum , senatui legimus invisum , quod ita Germanos amaverit, ut, quo eorum usque comam rectius imbiaretur , flavicomum capiti corymbion aptasset Ilinc e contrario Claudius Pamphiliae virum Latinae linguae ignarum civit te 6 privavit; ac Tiberius centurionem graece in senatu loquentem tacere 7 jussit. Haec autem, Collegae optimi, ea duci ratione non ignoratis , qua , ut ait Valerius 8ὶ Maximus, Romano rum honos per omnes gentes diffunderetur Venerabilior; quippe qui nulla in re pallio togam subjici debere arbitrarentur . s. Romanorum imperio a barbaris afflicto, atque ad exitium

58쪽

LIBER I. DISSERTATIO IV. 43

tium pene Vergente , rempublicam a Zenone Caesare Theodoricus beneficiario quodam, ut ita dicam , jure regendam suscepit. Non igitur mirum , si Romana et veste, et tonsura usus fuerit, ut in ejus nummis intuemur; si eadem dignitatum Romanarum nomina retinuerit , si leges, si edicta suis usque Gothis Romana lingua dictaverit, ut Cassiodorus I indigitat . Contra vero Longobardis , quia nullo alio , quam belli jure , rerum in Italia potiti

sunt, Romanam placuit evertere vestem , atque tonsuram : cervicem quippe ipsi , tradente Paulo 2 Diacono , usque ad occipitium radentes nudabant , capillos a facie usque ad os dimissos, fluxosque habentes , quos in utramque partem in frontis discrimina dividebant : vestimenta vero eis erant laxa, et linea, ornata institis latioribus vario colore contextis. Bellum hinc perpetuum, una et mortiferum , inter Romanos , ac Longobardos exarsit :qui ex his quandoque fidelitatem sancto Petro juravere verba r fero 3 Anastasii more Romanorum fuere tonsurari: qui ex illis aiuLongobardos transierunt, et in adversum ire morem debuere :Liu randus enim sunt verba vitae Gregorii tertii multos nobiles de Romanis more Longobardorum totondit , et vestivit M . En igitur , ut puto , perspicuum in subeunda Vestis , ac tonsurae varietate, varii principatus indicium , atque argumentum . 6. Tandem a Longobardis ad Francos devenit imperium; sed audax omnia perpeti potius, quam Caroli jugum, Beneve tanorum princeps Grimo aldus , cum Francis varia belli fortuna

congressus est. donec majori potentiae cessit, nonnulla tamen dignitate retenta, ac beneficiario imperio super Beneventanos Conservato ; ea tamen lege, ut ab A non imo Salernitano s) habemus, qua Longobardorum mentum tonderi faceret, ut Francos imitarentur, utque ex hoc tonsurae imperatae more quae victrix, quae domina gens esset, quam commode agnosci posset.

T. Exemplum aliud hujusce rei praeclarissimum in Carolino codice Hadrianus exhibet primus in sua 6j ad Magnum Carolum epistola de Arrigisio duce , Graecorum partibus favente : libeat

hic ipsam et verba tanti referre Pontificis: Arrigistis a Graeco imperatore petiit auxilium , et honorem patriciatus una cum ducato Neapolitano sub integritate: pro qua re pollicitus est, tam in tonsura , quam investibus usu Graecorum perfrui sub ejusdem Imperareris ditione. Haec au-

, F a dieiis

Cassiodor. variar. . ca) Idem in vita Gregorii III. cal Paul. Diae. l. 4. e. 21. de Gest.Long. cca Anonim. Salere. e. 4. 3 Anxitas. Babliothee. in Vie. Hadriant co) In epiat. s8. eodicia Carolini . papae Primi .

59쪽

44 URBANARUM QUAESTIONUM .

diens autem Imperator, emisit illi suos legatos ferentes secum vestes aura textas , et pectinem , et forcipes sicuti illi praedictus Arrichisus iudui, et tonderi pollicitus est. Quanti ergo veteres solemnem hanc secerint tonsurae Caeremoniam ad praebendum principatus indicium satis

liquere jam puto. S. A Carolo Magno Pontificis maximi res amplificatae . Cum

ergo Francorum Romae praevaleret imperium , Graecorum in tomsura proinde mores Pontificum a Romanis absimiles. Hinc sibi notat Agnellus , Ravennates , quippe qui Graecum , non Romanum Sequerentur morem , incessisse barbatos IJ et Goldastus ipse in Caroli Μ agni vita a cunctas sere vetustissimas monachorum im- magines testatur se inspexisse barbatas ; quin immo Sidonius ipse Galliae clericos Galliis nondum Francorum vi, ac virtute subj

gatis Galliae clericos affirmat barbatos 3 .

9. Enim vero Gregorius ille septimus, quem non modo magnum , sed maximum aequo sane jure appellamus , ut ad debitam erga Latinae , atque ideo universae Ecclesiae supremum Pomtificem obedientiam omnes gentes excitaret, in Graecis barbam

sacerdotibus improbavit ; hincque dissidium Graecos inter L

tinosque excitatum, licet Gregorius Romanae Ecclesiae clerum ut superiori oratione adnotavimus ab ipsis Fidei Christianae primose diis barbae radendae morem tenuisse pronunciaverit. Quamobrem etsi rebus addicti secularibus barbam omnes enutrirent , eam tumen statim ponebant, cum sacris initiarentur: hinc Petrus Dami nus haec s ait: Ecclesiarum rectares tanto vertiginis jactantur impulsu, ut eo a secularibus barbirasium quidem dividat , sed actio non discernat:

et de Dominico adhuc laico , quem Veneti episcopum postula runt , ait Dandulus 6 invitum , abscissa sibi barba, episcopatum cepisse . Tandem de Gregorio ipsemet septimo ejus 7 vita clarissimum exhibet testimonium . Ipsum nempe pontificem sexaginta beati Petri mansionarios exilio multasse : Erant enim resero ipsa verba eives Romani uxorati, seu concubinarii barba rasi , s mitrati,

asserentes se cardinales presburos esse .

Io. Gregorium sequuti , qui post ipsum Romanam cathedram tenuere . nedum barbae rasuram , sed etiam linguam , qua Latina Ecclesia usa semper fuerat, aeternum retinuendam esse censuerunt . Cum enim sub Iulio secundo laxiores Romanorum m

60쪽

LIBER I. DISSERTATIO IV. 4s

res in luxuriam vergerent, cum nemo ex clericis sibi placeret, nemo sibi bellus videretur , cui non prominens, ac fluxa barba; hinc sinodus Lateranensis , hinc Septimus Clemens , hinc Paulus tertius licet Pierius Valerianus cruditam pro sacerdotum barbis Orationem scripserit perpetua clericalem barbam abrasione damnvrunt . Quo Vero ad linguam pertinet, quot rixas, quot dissidia, quot pene dixerim praelia nostrates inter , et novatores, ista non peperit, quam hi a sacrificiis, a precibus expungendam expost labant Z Verum Tridentini patres, ut aeternum Romanae Ecclesia super caeteras principatum ostenderent, Conservarentque, Lai, nam linguam in sacrificiis, ac precibus, eousque duxere servandam . Dum pater Aeneas Capitolii immobile saxum

II. Haec sunt, Collegae optimi, analecta illa , quae imperio vestro colligenda suscepi . Recte ne colleῖerim , senserimVe, doctiorum , immo vestrum judicium esto , quibus me libentissime, meaque haec universa subjicio. Idibus Maii I 776. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .

DISSERTATIO U.

De Flagris, et Fustibus . Duo legenti mihi Amphitruonis fabulam Plauti nostri carmina Occurrunt, Sodales, quae vobis hodierna die proferre injucundum

non arbitror: ait enim Sosiae Mercurius sa) : Faciam ego hodie te superbum , nisi hinc abis suo nam modo inquit Sosia : reponit vero Mercurius :Auferere , non abibis, si ego futem sumpsero . Cur superbum facturus fuisset Sosiam Mercurius, si fustem sumpse. rit, a nemine dictum inveni. Tacent enim hic Taubmannus in adve sariis , Parens in Electis, Gruterus in Acidaliis ; Caeterique, quos viderim , haerent. Itaque non abs re , Sodales, me facturum puto, si qualiscumque ea sit, meam in hunc locum sententiam proferam. a. Qui Plautinis numeris delectantur, et salibus, optime callent plurimos Marcum Accium in verbis jocos secisse ; ut proinde

SEARCH

MENU NAVIGATION