장음표시 사용
171쪽
- in frustra concidere notissima illa protulit verba : De resurrection mortuorum ego judicor i) . Quam ob rem, et Pharisaeum se, et Pharisaeorum sectam vocat inde certissimam sa). His autem universis plinres accessere gentium philosophi, inter quos Varro 3 Democr, tum , Lactantius ait eminuisse Crisippum .et. Equidem si Tullio fidem praebeo, quoddam huic excidit
verbum de mortuorum anastasi, in Eleusiniis recepta mysteriis, ibcet haec nigro silentii velamine obducerentur: ita enim ait s): Initiaque , ni appellantur , ita rebera principia vitae cognovimus: neque ιοlum cum laetitia vivendi rationem accepimus , sed etiam cum spe meliore moriendi. Et licet verba haec potius animorum immortalitati, quam corporum aptentur anastasi, tamen et anastasi favere vel ex eo colligi valet, quod Tertullianus scripsit, qui in mysteriis traditam resurrectionis imaginem non dubitavit asserere;haec enim s6 habet: Sunat illic in fronte milites suos ; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit. 8. Ac gentes quidem anastasi faventes eo tantam in curandis defunctorum corporibus operam adhibuisse videntur, quo sutura ea crederent resurgendo aptiora . Quanta Aegyptiorum cura circa mortuorum corpora suerit, quantum impendium, ne noctuas Athenas mittam, libens praetereo : eam tamen praeterire legem non possum, quam suis Democritus gentibus adsignavit. Is enim, ut cadavera faceret reviviscendo quandoque habiliora, nedum ne corpora comburerent edixit, verum etiam graviorem illum praecepit
sumptum, ut in mellis dolio servarent. Iure igitur eum risit Varro , dum dixit : Heraclides Ponticus plus sapit , qui praecepit , ut
comburerent, quam Democritus, qui, ut in melle se arent . Quem si vulgus sequutus esset, peream , si centum denariis ealicem mulsi emere
9. Ne vero dubitetis, Sodales, tantum a Democrito jussum impendium . ut condita et Condita sic cadavera aptius reviviscerent , praesto est vobis Plinius , qui eamdem hanc Democriti legem ita insectatur, atque sententiam 8 : Similia et de asservandiscorporibus hominum , et REVIVISCENDIS promissa a Democrito van, ras , qui non revixit ipse .lo. Quod si Plinius, et Varro, et alii quirites, hanc moris mortuorum reviviscentiam improbant, ac derident, non improbant
172쪽
sane, qua nOVam , et inauditam , sed potius qua nimium , quam par sit, humanitati morigeram . Sane Maro noster, dum similem his s) versibus refert anastasim :Has omnes , ubi mille rotam volvere per annos Laetheum ad suυium Deus evocat agmine magno Scilicet immemores , supera ut convexa revisant Rursus et incipiant in corpora velle reverti,
ne nostram erga humanitatem vilis adulator appareat, haec longe
ante praemittit sa) : Sit mihi fas audita loqui.
Puerilium enim ista deliramentorum , avidaeque numquam desinere modi talitatis comenta esse dicebat 3 Plinius ; atque inde non asservata Romanis cadavera, sed combusta. II. Quae igitur, sodales, apud gentes anastasi faventes, Corinporum Causa fuerit sedulo asservandorum , nempe ut aptius reviviscerent , Satis, ni fallor , exhibui. Illud superest, ut Christicolas stendam non ea ductos persuasione si Lactantium fortasse exceperis , quem per summum errorem existimasse indicavi Christi integrum corpus patibulo detractum ..., et sepulchro diIigenter inclusum. . ne laesum , ac dimidiatum corpus ad resurgendum inhabile s redderetur morem illum condiendi aromatibus cadavera , verum ad futuram dumtaxat corporum anastasim declarandam retinuisse. Igitur Pr dentius , postquam venturam praecinit versibus mortuorum anastasim, inquiens: Venient cita secula, cum jam
Socius calor ossa revisat, Animataque sanguine vivo
Habitacula pristina gestit 6 :
Ob hanc rationem, maximam, ait, sepulchris curam impendi,ob hanc myrrha corpus adspergi,nempe,ut Sabaeo Servet corpora medicamine. Hinc maxima cura sepulchris Honor ultimus accipit artus , Et funeris ambitus ornat:. Candore nitentia claro Pretendere lintea mos est ;Aspersaque myrrha Sabeo
CORPUS medicamine SERVAT 7 . II. Huic
173쪽
II. Hunc etiam pertinent, quae nos docet Corippus , qui, dum Iustiniani mortem imperatoris non aspernando prosequitur rac. mine, tot tantisque testatur fuisse unguentis delibutum, quot, qua
laque ad Caesareum cadaver aeternum servandum satis essent I . centum aliae species, unguentaque mira feruntur, Tempus in aeternum sacrum servantia corpus.
13. Inde etiam est, quod christianissimi aevo Theodosii nedum a rogis omnes abstinerent, sed . si Macrobio sa) credamus . busta omnino improbarent. Inde demum Theodosio proximus 3 Augustinus haec circa corpora medicamina , et unguentaria piet, iis ossicia , non improbans: ad Mem resurrectionis adstruendam perti
I 4. Haec, Sodales, breviori oratione . ne vestra videar abuisti benignitate recensui ut quae expectanda mortuorum anastasi gentes crediderint, quem inde Christicolae morem derivarint, quodque hac de re ex remotissima temporum antiquitate eruere mihi datum sit haberetis .
Kalendis Aprilibus IT 3o. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
De sacris Choreis . Choreas vel cum ipso terrarum Orbe fuisse exortas ita facile Puto, ut artem omnium primam fuisse concedam . Cum enim illae nil aliud esse videantur, quam viva quaedam gestiendi ars, ob quam vario pedum , brachiorumque motu , intimi animae sensus nedum eliciuntur, verum etiam quodam veluti penicillo oculis subiecta fidelibus exprimuntur . quis prosecto erit tam vecors, quis tam e pers ingenii, qui primos omnium parentes , in illam vitae beatit dinem Ortos, qua mare , terram, arbores , animalia. Omnia denique ipsis facta, quaelibet cum ipsis nata, universa ipsis magno Numinis benificio iidem subiecta prospicerent, non statim con ceptam animo gratitudinem, atque alacritatem palmis, Vultu , oculis , tota demum totius corporis exultatione expressisse arbitretur
174쪽
LIBER III. DISSERTATIO V. Is 9
Iustam igitur hanc erga Dei optimi maximi beneficia exultati nem, gratum hunc totius Corporis motum, principium fuisse non injuria arbitrari quis posset, unde sacrae habuerint ortum Ch reae: itaque sacrae sic omnium primae . a. Sacris quidem Hebraeos Choreis usos nemo non videt ;Aegyptios vero in sacris maxime Isidis, atque Osiridis, Choreis deditos pene omnes tradunt: Orpheus Choreas Graecis dedit, Numa Latinis, qui Salios instituit. Sacro igitur epulo ab his peracto et quidem ita lauto , ut, qui bene coenasset, se saliarem in modum CPQ-nasse diceret sacris opera dabatur Choreis . 3. In ipsis itaque nascentis Ecclesiae incunabulis quo ad Ch reas maxime spectant, aliasque jucundiores vivendi consuetudines rudes plerumque constat fuisse Christicolas , ut vetera , in quibus et nati, et educati, non ita facile instituta relinquerent, aut radicitus exstirparent. Non ego sane Hadriano Caesari assentior, qui ad Servianum scribens , satyram, non historiam , scripsit his I verbis : Aeqntum , quam mihi laudabas, Semiane carissime , totam didici levem , pendulam et ad omnia famae momenta volitantem . Illi, qui Serapin colunt Christiani sunt; et demoti sunt Serapi, qui se Christi episc pos dicunt. Nemo illle archisinagogus Iudeorum , nemo Samarites, nemo Christianorum presbiter , non mathematicus, non aruspex, non aliptes. Ipse ille patriarcha, cum Aegrptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum : et licet Marcellinus de Serapidis templo, tamquam de quodam loquatur a Orbis miraculo, nec ullum suisse in Orbe majus 3 Theodoretus scripserit, adhuc Hadriano, uti pagano, atque ad satyram inclinato , non ita facile, assentior; quia immo judico nobis omnino imposuisse Hadrianum . 4. Illud tamen inficiari certe non possum quemdam altius ita insedisse aliquorum animo errorem circa ea praesertim numina, in quorum Veteri praecipue tutela conquieverant, ut penitus avelli vix potuerit; ut in Africa de coelesti dea vel Salvianus evenisse testatur , quam ut propriam , atque indigetem plures sane Chriasticolae , et quidem spectatissimi, adorare non detrectabant s) . s. Igitur Christicolis in fide tyronibus, atque ad vetera inclinatis , non alienum duxere pastores sacras in ecclesiam Choreas inis
175쪽
patres abhoruisse agnovissent. Quare diebus sestis , quos populari epulo peragebant, Θmnum Christo ut ait IJ Plinius, quasi Deo ean
bant ; ut proinde cantui gestus, gratum animum, ac laetitiam exprimentes, fuisse adnexos facile sit conjectare. Mos enim cantum exprimendi gestibus, res, quas canebant, decentibus, eo fuit perantiquus,
ut Philo Hebraeus a quem , etsi de Essenis loqui videmus, de pri mis omnino Christicolis censet locutum esse Baronius 3 tradat eosdem in ipsis mel nascentis Ecclesiae initiis ad hymnos religiose et
Choreas post epulum devenisse, ita enim ait: Ubi omnes consurrexere, duo ebori sunt in medio eo maculi, alter virorum , alter feminarum: utrique stius concentor praeficitur, honore praestans , et canendi peritia ; deindι eantant Ρmnos ad Dei laudem compositos variis metrorum carminumque gemneribus , nune uno ore , nunc alterno , non sine decoris, et religiosis gest,
bus , et accentibus , MODO STANTES , MODO RETRORSUM GRADUM MOVENTES. utcumque res postulat; deinde postquam uterque s Orsim EXPLEVIT HIS SE DELICIIS etc. : Cujus sane Chore
Tum generis per haec meminit, recitatis similia verba Plutarchus :Adjunguntur gestus convenientes personarum motibus , et vocis sectiones
dictis congruae M . 6. Cum primum Christicolis erigendi facultas conventiculi per Caesares , quamvis Ethnicos licuisset, si ullam Gallico scriptori, caeteroquin docto g fidem praebeamus, summo loco quemdam quasi aggerem in theatri formam excitabant, cui chori nomen , uti Choreis aptum , assignarunt qui sane extruendi chori mos usque nunc inviolatus existit ubi sane hymnis vacarent atque Choreis . Quin etiam hic 6 Scaligerum allegat, qui salso dictos non aliunde, quam quod Saliis praeessent nostris, nostros authumat praesules. . Verum quicquid de Galli scriptoris sententia dicendum sit, nulla sane quod addimus falsitate laborat. Cum laetissimus Anti chiam nun eius de Iuliani caede pervenisset, diem tam auspicatum Choreis celebrare Christicolae non destiterunt. In qua sane re diu, multumque mihi Theodoreti verba notavi, qui cum bellissimum retulerit Christianorum tripudium, plenaque non tam THEATRA . quam TEMPLA , effusa eorum exultatione descripserit , THEATRA quidem vocibus, TEMPLA vero Choreis laetissima praedic, vit : En ejus verba : Antiocheni, cognita caede illius, publicis epulis.
eontemplativa . t a Carii. Earon. tom. a. Annal. Ecelecp. 396. et seq.43 Plutare. quaest. eonvivat. q. Cah sae Aeeademie. Scientis et Are Borus . in auo traetae de Choreis edit. Baga Comitam panes Ne ume I s . t. l.
176쪽
ae festis indulgebant; neque in ecclesiis solum . atque ad. MARTYR UM
MONUMENTA . CHOREAS AGEBANT . Sed in theatris praedica
bant Crucis victoriam , et vaticinia illius cachinnis prosequebantur IJ . 8. Verum laudandae , ac religiosae istae Choraee , seu dr,maticae cantiones, sive , ut ipsiusmet verbis nostrae utar Ecclesiae. dulcia cantica dramatis Augustini usque tempore , in saltationes er pere. Jam vero quantum a lascivia alienum sacro cantui brachi rum , pedumque motum decenter accomodare , tantum profecto saltationem vel ipse a) testatur Tullius : Vitiorum omnium esse postr mum : nemo enim fere saltat sobriua , nisi forte insanit , neque in solitudine , neque in convivio moderato , atque honesto . Intempestivi contisti, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. 9. Choreae igitur istae degeneres, saltationes hae nedum ad I xuriam Vergentes, Verum etiam petulantia procaces, atque omni refertae libidine, nostram misere invaserunt Ecclesiam, ut merito deinbuerint et iras antistitum experiri, et perpetua patrum oratione damnari. Quare optimo sane jure magnum Africae lumen Augustinus obscoenas illas saltationes his 3 increpat verbis: Aliquando ante annos
non talde multos istum locum invaserat petulantia saltatorum : istum tam sanctum locum, ubi jacet tam sancti martTris corpus,sicuti meminerunt multi qui aetatem habent , locum inquam tam sanctum inυaserat pestilentia , et petulantia saltatorum ζ per totam noctem cantabantur hic nefaria , et cantantibus saltabatur. suando τοIvit Dominus, per sanctum fratrem nostrum , episcopum vestrum , ex quo hic coeperunt sanctae vigiliae celebrari , illa pestis aliquantulum reluctata postea cessit diligentiae, erubuit
Io. Licet autem pestiferam hanc tam valida Ecclesiae sui mina consuetudinem ita everterint, ut obscoenae a templis saltationes omnino exulaverint, sestis tamen diebus crassiores prope templa Christicolae Choreas agere non cessarunt; quod sane octavo usque
Ecclesiae seculo est factum , prout Zachariae Papae Bonifacius Mo-guntinus episcopus his vi exposuit verbis: Alamanni , Bajoarii, vel Franci , si juxta Romanam sorbem aliquid facere .vident ex his peccatis,
quae nos prohibemvs , licitum , et concessum a sacerdotibus esse putant, et nobis improperium deputant, et sibi scandalum vitae accipiunt. Sicut affirmant se vidisse singulis annis in Romana Urbe et juxta eccIesiam , in die veI nocte , quando halendae Ianuarii intrant Paganorum consuetudine choros ducere. X II. Enim
177쪽
II. Enim vero crebris, validisque conciliorum , praesulum. ac regum ictibus, nefarius omnino cecidit, atque e xulavit abusus: quae tamen fulmina obscoenas tantum dicimus perculisse Choreas; nam decimo ac septimo usque seculo , hoc est proxime elapso, pre-εbyterorum coetus , populusque Limosinus in sesto S. Marcelli, ad finem cujusque in ecclesia psalmi. se in honorem Marcelli saltare. et cantare elata voce si profitebantur : cujus rei quid simile Iesulta olim Meneterius se vidisse sa) testatur .
a. Puram, germanamque istam in sanctos laetitiam , non Sua Sane vacuam virtute , moribus dicamus oportet praeditam fui εe simplicibus , a simulatione quavis immunibus . Hodierni mores majorem quamdam praeeserunt mentis aciem accuratioremque mum ditiam . Simplicitatem odimus. creduliores dicimus veteres , omnia censoriis oculis judicamus. universa rhonchis excipimus, naso quaelibet adunco suspendimus , nil nisi cum judicio . ac delectu agendum esse praedicamus. Verum dum frontem ubique contrahimus , dum omnia depresso ad mentem supercilio damnamus, vitia nova fortasse discimus, virtutes veterum abdicamus . Sexto Kal. Novemb. IT 8 .
Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
De diυersis Gentium ritibus ad Christicolas derivatis . Christianos quaedam ab Ethnicis accepisse , plura derivasse ἔ a cepta vero , ac derivata defaecasse , sanctificasse , superioribus t te paginis disseruimus . Quae Supersunt, nec sane pauca supersunt, quoniam suum ad finem nostra properare videtur oratio. idem probare conantur institutum, at nisi sorte me communis decepit, bene probabunt. A' templis igitur, sive potius a germana hujus vocis significatione , sermonem incipiam . a. Christiani, Antoninorum aevo ad tempora Constantini, illum non alio nomine donabant locum, quo ut exolverent vero Deo vota conveniebant, quam ecclesiae, basilicae , tanυenticuli . Ipsimet Ethnici templum , et ecclesiam res duas esse censebant, velut alteram alteri adversam , atque omnino contrariam . Quare Caesar
178쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. 363
Aurelianus in sua ad senatum epistola haec I ait: Miror mos , patres sancti , tamdiu de aperiendis Sybillinis dubitasse libris . proinde quasiis Christianorum ECCLESIA.non in TEMPLO deorum Omnium tractaretis. 3. Hanc eamdem vetustiores sententiam habuisse Christicolas. e Zenone Veronensi ca) quam nitide eruimus Mente: Proponimus itaque, ut saepe Contigit, in unum sitimet convenire diversae religionis diem ,
quo tibi ECCLESIA. Hli adeunda sint TEMPLA : quibus verbis nil
certe clarius ad ostendendas ecclesias templis fuisse oppositas . 4. Basilicas quoque nostri, et conventicula, ante imperantem Constantini sobolem ecclesias appellavere, non templa: nulla enim habuisse Christianos templa Minucius 3 assirmat: cui lavens Arnobius , de Caesaribus queritur, cur jusserint: Conventicula dirui, in quibus summus oratur Deus Oratoria vero verborum volubilit te Lactantius , quasi nil Christiano homini esset cum templis age
dum s) ita gentes insequitur: Quid sibi TEMPLA. quid arae volunt,
quae ipsa simulacra , quae aux mortuorum , aut absentium monimenta
sunt 3 Ideoque cum Christianorum alio loco 6 nominare cupit ecclesiam, haec ait: Uniυerrum populum cum ipso pariter CUNVEMTICULO concremavit. s. Quid . quod recentior ipsis Ilieronymus, basilicae nomen usurpans, templi vocabulo opposuit inquiens : Cum Iuliano pers evrare sanctorum BASILICAS aut destrueret, aut in TEMPLA Gn- verteret T . 6. Tandem Christianae legis amplificator Constantinus, ejusque soboles, dum templa nominavit, gentilium fana intellexit, ut patet ex ipsiusmet legibus 8) in Orbe Romano tunc editis ; ide
que acris ingenii vir Gothosredus 9 recto argumento nos docet no clum anno CCCXXVI. a Constantino templa gentilium eversa; nam ita ea se Io lex habet: Provinciarum judices commoneri praecipimus, tit nihil se novi operis ordinari ante debere cognoscant, quam ea comple verint , quae a decessoribus inchoata sunt; exceptis dumtaxat TEMPLGRUM aedificationibus: ubi templa interpres eximius non sane pro ecci nis, sed pro fanis sumenda esse animadvertit. X a P. Vec Q Flavina vopiseus in Vit. Aurel. a a Zeno Verone .ln sem de Continent. 3 a Minue ina Felix in Oetavio . Areob. eonte. Nation. cia Laetant. Firmian. Inatit. Divin. l. a.
Fid. Cathol. et tot. tit. de Pagania Saeris e. et templis . ua Dionis. Gothost. i. Ieg. 3 de operi sublie. Cod. Theodos. Ivi dicta lag. 3. Cod. Theodosian.
179쪽
. Verum cum Caesarum religio Christianorum paulo post aut dirueret, aut in ecclesias gentium templa converteret, sensim templi vocabulo odium detractum , aut imminutum . Quam ob rem templorum nomen nostris acceptum, atque a sanctioribus rei Christianae scriptoribus ecclesiis omnino attributum ἰ eoque res postea defluxit, ut apud cultioris notae homines visum sit ecclesiae vocabulum Graecam potius linguam , quam Latinam sapere simplicitatem . Uno, ut rem conficiam , Theodoreto utar scriptore , atque teste , qui I haec ait: Dirutorum templorum materia , templis arisque martyrum excitatis, expiata est: suis enim mortuis Dominus noster in templo pro diis vestris induxit; pro Pandiis enim, et Diariis , et Diondistis, hoc est Iovis , Liberique patris solemnitatibus, Petro . Paulo, Thomae , Marcello , Antonio , Mauritio , aliisqtie sanctis martyribus so- Iemnitates populari epulo peraguntur. En igitur templi vox, a qua veteres abhorrebant Christicolae, post Constantinum ad nos usque , nedum Christianis accepta, verum etiam in scribendi morem im
8. Atqui nedum templa , sed et vasa suere gentium sancti DCata , in usumque nostrum optima sane ratione conversa : cujus
pervetusti moris, laudeque dignissimi, clarissimum habeo testem Optatum a) Mileuitanum, qui ne dum de vasis, verum etiam de similibus gentium usuariis rebus a Christianis in Sacros, aut pios usus commutatis, haec ait : Si adsit in υocatio nominis Dei; ipsa invocaris sani cat, quod pollutum esse videbatur. 9. A Vasis pio usui, vel sacro destinatis, ad lavationes, in sacris adhibitas . descendamus . Lavationes in quibusque religi num ossiciis debitum sacrorum censeo fuisse initium. Ita enim ait 3 Plautus: Nune lavabo, ut rem divinam faciam.
Et aliis locis ubique passim .io. Qui ergo sacrificaturi non lavabant , quodam sagrilegii crimine polluebantur teste s) Livio , qui haec habet : Quidnam tu hospes , paras ' Inceste sacri in m Dianae facere , quin tu ante vivo perfuderis sumine Z cum quo consonat belle Virgilius 6 :
180쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I 6s
Patriosque penates Me tanto e bello digressum , et caede recentem Attrectare nefas , donec me sumine vivo , Abluere oec. quam ob rem de Aenea ramum Proserpinae sacraturo haec infit: Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti
I. Aquam inde lustralem in templorum ingressu Romani sucerdotes sa) semabant: quin , et populum olivae ramo, vel lauri adspergebant: Idem ter socios pura circumtulit unda Spataens rore Imi, et ramo felicis olivae 3 '. Ramum vero hunc in illud postea instrumentum Commutarunt vulgo dictum asperges, quo et nos utimur, pro ut nummi exhibent v teres Iulii Caesaris, aliorumque pontificum maximorum s s) . II. Aquam hanc a lustranὸo nomen accepisse, vel ex Juvenale 6 colligitur: Quare Caesaribus templa ingressuris praesto erat pro ut etiam nunc moris est ad sores ponti sex cum ministris lustralis aquae vasculum suggerentibus, qua Caesares, aulicosque suos , leviter aspergebat . Memorandum prosecto hujusce moris exemplum Valentiniani nobis historia suppeditat. Dum enim is Flavium Iulianum templum Coeteris Cum aulicis ingressurum triti nus comitaretur, Ponti sex paganus Cum aqua lustrali, aut casu , aut consilio, conspersit. Indignatus ille colapho, ut quidam v lunt, iniuriis certe pontificem lacessivit: quidam addunt, gladio vestis partem aqua respersam, abscidisse T); tunc Maximus philosophus, Augusti familiaris, rem detulit ad nescium sorte Iulianum, qui valentiniano vel vota divis exolvenda, vel tribunatus dimissionem indixit. At ille, omni penitus exauctoramento contentus, paulo post Dei optimi maximi nutu, ductu, auspicioque tribunatum cum imperio Commutavit 8 . I 3. Illud quoque obtinebat apud Quirites, ut quibus veneria nox externa fuisset, sacris esset postera die Omnino abstinen