Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Calicis & verba: S mili modo : omnino autem malefieri, si post Consecrationem abstergantur. V. Sub Oisertorio Calix ita tenendus est elevatus , ut ipsius cupa Oculos non excedat, neque sit infra os, ad dist rentiam Calicis eleriti. Signum Crucis cum Calice fit ambabus manibus, Bauldrius i. c. n. 2. VI. Si fuerint plures Hostiae offerendar, discooperiat eas ante, quam accipiat Patenam , & si spatium patitur, inter Calicem & secretarum tabulam eas collocet: non tamen debet elevare pix idem sub praetextu oblationis, sed sufficit, si intentionem ad eam dirigat, Gavant. I. c. liti. Y. Quod si vero contingat, ut Sacristanum quidem Hostias Ciborio inclusas Altari imponentcm pro Conlecratione viderit, sed tamen ipse ea S aut aperi r ad oblationem, aut corporali Arulaeve admovere oblitus sit, non repetat amplius oblationem, cum La ymanus tr. q. c. 2. n. I s. testetur, esse intentionem &yrax in Ecclesiae, ut in ta It casti particu Iae tales, si forma Consccrationis super eas prolata sit, consecratae censeantur. VII. Dum Cruces sit per Hostiam & Calicem format,non faciat id desccndcndo ad Hostiam, sed aequali tractu trans verse super oram anteriorem Pallae, quae calicem tegit,Gav- I. c. liti. P. Ubi addit, juxta peritiores Romae a se consultos in formandis Crucibus cjusmodi hanc Regulam scrvandam esse, ut duae dumtaxat lineae, non quatitor formentur, Caeque mensuram palmi communis mavus non excedant. Ι-

rem ut transversa pars Crucis fiat manu quoque tram versa, stru paululum incurvata. Ego uti neminem in hac re, de qua Rubricae nihil expresse dicunt, nimis scrupulosum es le V lim , .ita maxime suadeo , ut decentia , gravitasque studiose

Oblervetur, ita ut nec tarde nimis, nec etiam nimis celeriter

fani ejusmodi Cruces, simulque etiam distinctio inter Crucem, quae super utraque oblata,& quae super unum dumtaxat seri praecipitur, appareat, quod fiet, si Crucis illius quae iii- per utrumque oblatum formatur, linea recta initium sumat ab extremitate anterioris partis Pallae, producaturque paululum ultra Hostiam, transversa vero i inca post extremitatem posterioris partis ejusdem Pallar ducatur: illius vero Crucis, quae super solum Calicem formatur, linea recta ab una extremitate ad alteram, linea vero transversa per in

dium

72쪽

dium Pallae pariter ab una extremitate ad alteram ducatur. Et illa tandem Ciux , quae super solam Hostiam sormatur , paululum ante Hostiam inchoetur, paululumque post illam

producatur.

VIII. Psalmus Lamabo dici potest, dum ad medium reditur, modo ad Gloria 1 atra caput inclinetur. Omittitur hic Versus in MisIis Derunctorum, & de Tempore a Dominica Pastionis utque ad Sabbatum sanctum exclutive, in Fessis autem hoc tempore occurrentibus & Mil Iis votivis, etiam de Pallione , & Ciuce , hoc tempore leti; s, non omittitur. Gerlac. p. 2. tit. S. S. I S. Ritus Solemnis. I. Dicto Ossertorio, accipit a Diacono Patenam, & more

consileto osset t. Demde dicto a Subdiacono e Benedacite Pater fleverenti, benedicit aquam more conmeto , & acceptum a Diacono Calicem osseri, ut alias, non tamen palla tegi dipiemet, ted Diaconus. II. Polt Orationem Veni Omnipotens thus in thuribulum ter imponit, interea Oiationem Wr intercessionem ita dis pcn-1ans; ut ad Uerbum benedicere absol veret tertiam impositionem, illudque per signum Crucis benedicere queat. III. Tum arrepto thuribulo ter ducit illud super Calicem& Hostiam si inui in modum Crucis, non veluti per quatuor puneta , sed qua si per lineas rccitas eam formando, & intcrea verba illa Incensum istud l, a te benedι clum ' a cendat ad te Domine, ' dicendo. Post quae ter circum Calicem, bis ad extra ad sinistiam suam, & semel a sinistra ad dextram ducit , & ad primum diletum verba dejcendatjuper nos,ad secundum misericordia, ad tertium tua pronuntiat. Et tandem Altare more ibi lio incensat,non omittens tamen interca Preces

in Missali praetcriptas recitare, quas aliqui ita dividunt, ut singulis prope ductibus singula verba respondeant: alii t men non iunt tam scrupulosi, sed singulos sensus continuatos Pronuntiant, & inter incensationes distribuunt. Peracta imceniatione reddit thuribulum Diacono, & stans in loco ab illo incensatur. . TITU-

73쪽

In ipsa Missa observandis.

'tus Communis.

prima oratio integre terminatur cum tota inclusione: in quo non pauci errant, existimantes, primae orationis conclusionem abrumpendam esse, omittendo verba illa , Per omnia saecula saeculorum, Amen, perperam intelligentes Rubricam: quae cum dicit, Orationes dicuntur secreto, usque ad ilia verba in eonclusione, Ter omnia saecula saeculorum, plus non vult, quam in conclusione ultimae Orationis verba illa, non siccreto, sed clara voce dicenda esse. Gerlac ρ. I. tit. I 2. S. 2.

TITULUS XX. DE PRAEFATIONE

Ritus Communis. I. Icitur semper Praefatio, praemissis Versibus notatis,l I inter quos diligenter attendendum est, ut ad Gratias agamus jungat manus, de ad DEO nostro, elevet oculos, caputque inclinet. N B. II. Si infra Octavam Festi habentis propriam Praefati nem occurrat Festum ex Majoribus non habens propriam, dicitur Octavae Praefatio, licet de ea nulla fiat Com

memoratio,

III. Infra Octavam Nativitatis Domini , de Festo oceum rente, ut puta SJoannis Aposto si & Evangelistae, non dicituralia Praefatio, quam de Nativitate. Hinc si infra camdem Octavam, Missa votiva vel privata, Vel solemnis pro re gravi dicatur , Praefatio quoque de Nativitate dicenda erit, etsi alioqui votiva propriam Praefationem habeat: in aliis autem Octavis propria votivae Praefatio pr serenda erit, quod idem etiam dicendum est de aliis Missis propriam Praefationem habentibus.

EIV. Si

74쪽

6s Pars II. De Ritibus IV. Si infra octavam, quae habet Presationem propriam,

dicenda sit Missa de Feria privilegiata v. g. Quatuor Temporum aut Vigiliarum, non dicitur aha Praelatio . quam Communis. Excipe Uigilias Paschae, Ascensionis, Pentecostes, & Missam Litaniarum majorum &' minorum, in quibus Praefatio Paschalis vel Pentecostes dicitur. Arnaudus ρ. I.tιt.12. n. 2. CV . V. In Festo Coneeptionis B. Virginis, cum Ecclesia pe mittat modo in partibus Aug. Imperatori subjectis Festum Immaculatae Conceptionis cum Octava celebrari , addi potest in Praefatione: Et te in Immatulata Conceptione B. MARIAE &c. uti Dioeceses aliquae instris Directoriis monent.

Ritas Solemn M. I. Absoluta Prelatione exspectat,donec Diaconus &' Subdiaconus ad utrumque illius latus accesserint, re cum iisdem, sed media tantum voce Sanctus pronuntiat. II. Verba illa: Benedictus qua venit me. non cantari deberent a Choro , nisi post elevationem Calicis , etiam in Defunctorum Missis, ut in Capella Papali observari testatur

Corsetius tr. a. p. I. . . n. 3. cr ex Caerem. Disc. l. 2. c. coia ligitur, licet hoc a paucis observetur .

III. Quando Miisa votiva pro re gravi aut publica Ecclesiae causa celebratur, dicitur Praefatio in Lono solemni Ar

naudus tr. I. p. I. n. I 2.

TITULUS XXI.

I. Emper dicitur Canon,& quidem tanta cum obI igati o ne , ut teste Suar d. 83. a. 3. non desint, qui putent pe care mortaliter eum, qui vel unicum verbum culpabiliter mittit etsi vero ipse cum Filluc. & aliis communiter id n get, Omnes tamen fatentur, facilius in hac parte, quam in aliis peccari per omissionem. Et ideo sorte Canon , id est, regula conficiendi Sacrificii per Antonomasiam est dictus. Vocatur etiam . tio, eo quod in hae actone sit legitimus ordo& Regula stabitis ad Sacramentum hoc conficiendum com

75쪽

In ipsa MD observandis. 6

prehensus. In ordine ad praxin Tamburinus post S. Gregorium apud & cum P. Gobat n. si . eum ad initium oratio nis Dominicae finiri putat. Tannerus autem q. I . n. 9 . in m orem in minorem dividi solere ait, & per minore quidem intelligi ea, quae ab offertorio usique ad Consecrationem fiunt; per majorem vero ea, quae a Consecratione utque ad

Communionem peraguntur.

II. . Caput etiam hic ad nomen Papae inclinatur, quia in Rubrica de Oratione, ubi id fieri praecipitur, non est addita

particula tantum.

IIJ. Quando nominandus est Episcopus, nominari debet

Episcopus loci, in quo celebratur, non celebrantis. Arnaud. xit. 8. n. 3. & Rubrica 3. 8. de Canone. Quod si tamen aut nic, aut Papa sit mortuus, omitti debent verba illa, cum

Famulo tuo, aut cum Anis te nosero. IV. In Memento pro vivis vocem non alte proserat, nec oculos elevet, sed demisIos modeste teneat, caputque modice inclinet, & manus junctas ante pectus csub utroque Memento in ad faciem usque elevet. U. In Commendatione Uivorum ficienda, poterit secundum S. I homam ρ. 3. q. 79. a. q. quatuor observare . I. Ut intendat omni meliori modo prodellie iis, quorum Ecclesia expresse in Canone meminit, quibus DEUS distribuat pomtionem Sacrificii generalem pro corum capacitate ac mensura. 2. Ut provideat sibi ipsi de portione debita, quam solus DEUS novit, quanta sit. Quantacumque tamen sit, certum est este majorem, quam relarat is , qui Sacrificium tale fieri jubet. Unde S. Thomas ait, Celebrantem magis p It tigum aliis , si hunc tructum, in quantum satisfactorius cst. Orierat, quam si simpliciter pro illis celebraret. 3. Ut sit stragata intendat, quando potest assectu iis, quibus sive ex Ooc sientia , si ve ex titulo Benefici i, Legati, Contractus rationabilis, promisIionis , voti, Eleemosynae acceptae aut Pro-Hissae prodes sie per hoc Sacrificium tenetur, & ea ratione,qua obligatur. Si vero ii non egeant, aut sint incapaces, substituat alios per secundariam intentionem. q. Ut aliis etiam

prodesIe intendat sine praedictorum praejudicio, eo ordine &quantitate i uctus, quo DEUS seit ipsum teneri, & eos specialiter nominandos DEO commendet, sive ad penarum re-

76쪽

missionem , sue ad variarum gratiarum impetrationem. Quae omnia cum proportione etiam in Commendatione Defunctorum post Consecrationem observet. VI. Si Festum habet proprium Communicantes, & Pra fationem, infra Octavam illius dicitur alia MisIa habens etiam propriam Praetationem, propcir quam Plaetatio Octavae omitti debeat, non hoc ipio etiam Communicantes Octavae omittendum est: & sic contingit, si Festum SS. Apostolorum Philippi A Iacobi infra Octavam Asi cnsionis oc

VII. Communicantes A Hanc igιtur, Propria Festorum, non dicuntur in Missis Defunctorum intra quascumque Octavas sorte dicendis, Gerlac. p. I. tιt. I 2.n. 6. Sub ipsa Consecratione non nimium se inclinet cum Rubrica tantum caput inclinari iubeat , nec unum pedem stipra alterum ponat, aut ad singula verba caput moveat, aut illa cum violentia aut grandi aspiratione extrudat , aut Calicem, dum consecrat, super Hostiam teneat. Bauldrius p. 8. tit. 8.

VIII. Dum adorat Hostiam, unico genu id faciat, cubitis extra Altare possitis, & manibus super extremitate Altaris

retentis, ut commode usque ad terram genuflectere queat. Non autem diu elevatam teneat, & in Elevatione digitos extentos jungat, uti & imas partes manuum, ut lolidius ει decentius eam elevet. DId. n. s. IX. Uerba illa me quotiescumque profert genuflcctendo, antequam Calicem in altum clevet. Non autem elevet Hostiam aut Catieem extra Corporale, aut supra caput, nec nimis alte, nec nimis lente, nec manum aut Hostiam osculetur. Elevata autem Hostia, cam adoret prius, quam Calicem detegat. Et sub utraque Elevatione oculos in id, quod elevat , intentos habeat . Restituto autem Calice prius cum palla cooperit, quam Senuflectat. X. Ad Memento pro Defunctis non jungat manus, antC- quam dixerit verba illa in somno mcis, memineritque ad per Cbrilium Dominum caput inclinare. XI. Cum ad illas voces Nobis quoque mccatoribus pectus percutit, tribus digitis ultimis id faciat, ne pollex ge index

uncti Planetam tansant: sinistram vero super Corporale,

77쪽

non stiper pectus teneat . Meminerint quoque illa verbs voce media dicenda esse. . XII. Quando ad illa verba Per i sum ter signum Crucis cum Hostia facit inter labia Calicis, ipsam Hostiam aliquanis tutum infra medium orae apprehendat, ut dictas Cruces facilius formare possit intra Calicem. Bauldrius i. c. n. 3.

o Parasceves. II. In fine non dicit Sed libera nos secreto , sed Ministro dicendum relinquit, ipse vero Amen dicit. III. Dum dicit orationem Libera nos, Patenam aliquantulum Pur. ficatorio extergens, eamque inter indicem Se me dium digitum accipiens supcr Altare erectam tenet, sinistra super Corporale posita. IV. Dum Hostiam frangit, incipiat a Superiori parte,pa ticulam vero in calicem immittendam, ab inferiori parte in manu sinistra relicta praecidat. Gavant. p. a. tit. IO. liti. TFlitus Solemnis. I. Finita oratione Dominica patenam a Diacono accipit, eamque, ut in privata Mi ssa super Altari erectam tenet. II. Quando vult genuflectere post verba illa ab omni mrturbataone securi non apte pallam detrahit, sed Diacono id faciendum relinquit, qui & eadem palla iterum cooperit Calicem , postquam particulam Calici Celebrans immerserit.

TITULUS XXIII. DE AGNUS DEI

Ritus Communis . ia

I, C Emper dicitur innui DEI, praeterquam in Sabbaisto Sancto .

78쪽

o . Pars II. De 'tibiis II. Quando dicit bis Miserere nobis, & tertia vice dona nobis pacem, percutit tribus ultimis dextrae digitis pectus, manu sinistra interim super Altare posita; quin etiam dextra post primum & secundum pectoris putium , nisi tam cito dicat illa verba, ut qui eicere manus non possit. Deinde junctis is per Altare manibus dicit tres Orationes consuetas cum humerorum inclinatione , quia licet Rubrica dicat Agnus DEI inclinato capite dicendum, ipse tamen ordo Missae jubet, ut inclinatus sper quam vocem , teste Bauldrio, humerorum inclinatio indicatur illud pronuntiet, atque adeo priorem Rubricam explicat.

Dtus Communis.

I. TN Missis privatis non datur Pax, nisi quando Pra L latus aut Princeps interest. Bauldrius tit. Io. II. In Missa pro Defunctis neque Pax datur , neque oratio pto Pace dicitur . III. Quando Celebrans in Missa privata ante Praelatum intelligendo per hunc non Ecclesiasticos tantum aut Religiosos Antistites, sed etiam saeculares Principes Orati

nem pro Pace dixit, & Altare in medio osculatus est, osculatur pariter instrumentum a Ministro oblatum, manibus ante pectus junctis, Be iterum ad Altare se convertens, solitas Orationes prosequitur. Bauldrius p. s. c. I .

Ritus Solem s.

I. Si in Missa solemni Diacono daturus est pacem , post

dictam Orationem osculatur Altare in medio,& sinistra gena eidem Diacono appropinquans, cumque ita amplectens,ut brachia bina iis per humeros illius ponat ut Arnaudus timo. n. 26. & Ordo Romanus praescribit dicit ad eum: Pax tocum. Si tamen alicubi consiletudo habeat, ut, qui dat pacem, solam manum dextram super sinistrum humerum accipientis; sinistram vero sub axillis ponat, poterit di illa rotineri.

II. Aliqui ante quam Diacono pacem Offerant, prius

79쪽

In ipsa Missa observandis. TIVen. Sacramento genuflectimi, idque iterum iaciunt, qua do se ad Sacramentum convertunt; sed quia Rubricae & Authores sio Ium jubent genuflectere, quando accedit vel recedita medio Altaris, in quo SS Sacramentum expositum prostat, neque ullius talis genuflexionis mentionem faciunt, ideo rectius videtur Omitti .

III. Si in hac Missa etiam Praelato alicui pax danda est, tum Diaconus sub prima Oratione Domine IESU Cbriste ad dextram Celebrantis progresIus accipit instrumentum, seu tabellam pacis, gelua flectit, finita oratione surgit, & primo

cum CeIebrante Aliare osculatur, postea apposite porrigit tabellam osculandam Celebranti, qui solus eam osculatur dicens: π tecum, cui Diaconus respondet: Et eum Spiritu tuo, Ss mox iacta genuflexione vadit ad Praelatum,eique rigens instrumentum pariter dicit: Pax tecum, tum ad Subdiaconum Vadens, ei quoque instrumentum nisi alicubi consuetudo habeat, ut per amplexum fiatὶ osculandum o fert, pacem precatur ; Subdiaconus vero Caeremoniario per amplexum pacem desert. Gavant. tit. Ita n. 8. IV. Qui pacem dat, ante nulli se inclinat, sed post tantum . Dum vero instrumentum porrigit, prius reverentiae causa, illud quasi osculaturus decenter ad os suum retrahit,& tunc primum osculandum offert. Idem .

Τ I T U LI S XXV. L. DE SUMPTIONE HOSTIAE ET CALICIS

Dius Communis.

I. dicit: Domine, non sum dignus, non imponat Al- tari sinistrum cubitum, sed inter pcinus& Calicem suspensum teneat, quia Rubrica jubet, ut postea primum cubitis super Altare positis Corpus Christi sumat, sed nec corpus profunde inclinet, dum cadem verba recitat; quia Rubricae parvam tantum inclinationem praecipiunt. Neque teneat Hostiam elevatam ad latus, ut a POpulo videatur,neque eo pus contorqueat, aut unum pedem alteri imponat. Aliqui . dum Hostiam in manu tenent, manum decenter arae impo

80쪽

Pars II. De Ritibus

nendam esse contendunt, ne libera diu in aere haereat; sed hi minus conformiter Rubri eis agunt, utpote quae nihil dicunt de manu Altari imponenda , quod tamen alias diligenter faciunt. Neq; inconveniens est, manum in aere suspei sam teneri, si in aliqua re tenenda occupetur. Poterit tamen Zr hic quisque communiori consuetudini se accommodare. Bauldr. tit. Io. n. 9. ad illa verba NB.

II. Aliqui ante Sumptionem Hostiae Meditationem instituunt, aut varios actus virtutum, ut humilitatis, contriti

nis, amoris, &c. exercent, aut vota sua si Religiosi sunt renovant, in quos Dicastillo d. . dub. I s. n. 269. tanquam nimis devotos in iurgit; sed eorum Patrocinium suscipit P. GObat. n. 736. dicens: Puto, non venisse ulli Pontifici in mentem, prohibere moram in his actibus, utpote qui sint Semultis consilendi, illis scilicet, qui cum conscientia certa aut dubia peccati mortalis inchoa veirant sacrum , vel eo jam inchoato recordantur admissi,& longe plurimis perquam piis animis quodammodo naturales: & sicuti hodie frequentantur a permultis, nemine Superiorum reprehendente, ita etiam haud dubie fuerint a totidem ante Rubricas editas frequentati , non solum sine ulla per se indecentia , sed etiam admodum congrue & consentanee tanto mysterio. Censeo igitur , cavendam saltem in publico longam moram, permittendam brevem, scilicet tantam, quanta impenditur recitationi unius Pater & Ave, dicendumq; confitetudinem manifestam adeo multorum sitfficienter interpretari, Rubricis non repugnare , quos nimis devotos nuncupat devotionis laude celebratus P. Dicastillo. Sane dum Rubricae permittunt brevem Meditationem post Sumptionem Corporis Christi, videmur etiam permittere aliquam immediate ante, quia de similibus est simile judicium ferendum. Ita citatus Author . Poterit

ergo quivis eam sententiam sequi, quam stiae devotioni Scscopo magis opportunam judicaverit. Certe S. Franciscus Xavemus, ut in ejus vita habetur, orationem bene longam pro Peccatoribus ante Communionem recitavit. III: Dum cum Hostia signat seipsum, Crux non egrediatur limitas Patenae, ne fragmenta cadent extra illam. Dum vero Calice suinit, dextra illum dumtaxat movere de

bet , Patena & manu sinistra super Astare retenta, donec iu-

mere

SEARCH

MENU NAVIGATION