Cl. Galeni De Hippocratis et Platonis dogmatibus libri 9. Iano Cornario ... interprete. His accedunt ultra editiones caeteras, dispositiones argumentorum ad sua quaelibet capita, adnotationes praeterea quaedam, eorum quae praestantiora uisa sunt cum

발행: 1550년

분량: 742페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

definita , atque explicata, maxime necessarium videtur esse, ut accurate singu-Ia nomina,qua de re dicantur, in praesentia definiamus. praesertim, cum ex hoc etiam contigat, Ut noontaliae quas distut ramus quaestiones,sacile enodentur.qualis scilicet ca est. virum cupiditas ct iracundia,operationes an affectus appelladi sint, reliquaque id genus. operatio itaque m

io tio est effectiva affectivam dico, quae ex se proficiscitur. Affectio est motio ex alio in

alio. Quo fit, ut necesse sit,frequenter operationcm ' affectionem in uno coiiamq; stibiecto conuenire, neque eo quicquam, sed ratione tantum distare. Nam quae ab incidente in re incisa,diviso efficitur,cum unum & idem sit,incidentis Operatio,incias assectio est. Eode pacto, ira operatio est iracundiae, reliquarum vero duarum para o tium, adde etiam totius corporis nostri, cum utique ab ira ad actiones violenter impellitur, affectio est. Atque hoc unum

est, virorumque horum nominum signia scatum. alterum illud , cum operationem secundum naturam , affectionem contra naturam,motum esse intelligimus.

Sed cum secundu natura multis modis dica

412쪽

dicatur,in eum sensum accipiendum nune est, ut significetur , quod prima ratione 1 natura st. prima vero ratione illa natura fieri dicemus , quae quas scopi ac snes,

ab ea coniectantur,non quae ex consecutione quadam aliis succedere consueuertit. ta Iis motus secundum naturam est, sue ex se aliquid sine ab alio moueatur. patere iam arbitror quod dico.melius tame essivi exei plo rem adhuc euidelius expoliamus.M 3 .

rus cordis,qui in pulsibus fit, est operatio, ut in palpitationibus,est assectio. Ex core quidem, est etiam quae ex palpitatione

sit motio non tamen secundum naturam.

Ex eodem est pulsiium agitario,sed secundum naturii pulsus vero nomen, ita in praesentia accipi velim sculpraxagoras,&Ηerophilus, atq; omnes sere posteriores, ad nostram usque artatem usi sunt. Nam antiquior huiusce vocabuli usus, ut in Eras- χο strati ' Hippocratis scriptis videre licet, diuersiis quidam est , de quo nonnulla,ostea dicemus. Crim igitur proprium cordis motum,nos pulsum appellemus palpitatio affectus in secundo signiscato nominabitur,neque tame pulsus omnis est operatio. maiorem enim aut minorem,quIm na irraiis costitutio patiatur,velociorem aut tardioret

413쪽

dio rem frequentiorem aut ratiorem, aut quouis alio modo exturbatum pulsum nullo modo appellare operatione poteris, in secunda operationis significati .Na qu uis in eiusmodi pulsibus, cor exseipso moueatur, secundu natura tamen non moue- itur.ut si ita contingat nihil mirum esse debeat,una eandemq; rem, & operatione nominare,' affectione.verbi caula,minor naao turali pulsus, non eodem quidem significaro, sed priori tantum, operatio est.motio enim huius, quoque est effectrin. secunda autem significatione non operatio, sed an

festas,quia contra natura moueatur,dic

dus est,eodem modo in ira, ct reliquis assectibus, se habet res.omnes siquidem si ad , primu operationis significatu spectemus, sunt operationes, assectibus obnoxiae ania maea artis: quatenus vero effusi, ct imm eto derati motus sunt,neq; secundu naturam, non operationes,sed affectiones, dicentur, in secunda significatione sumpto vocabu- Io.Qualis enim est in motu,arteriaru m gnus pulsus, talis in motu iracundiae ira.

qualis ite paruus pulsus talis est letitudo, quae nihil aliud est,quam desecta quaedam

iracudiae motio.at quae in ira sit,modii e cedit, nimisque vehemens ac redundas est. x atq;

414쪽

3ax DE HIPP. ET PLATONI satque hac ratione ira, moeror imor,libido,ocandescentia,' ciusdem generis reliqua simul operationes, ct esse mones dice Operatio tur. Quinetiam quatenus totum corpus, Fe- una clim anima ab iisdem his rapitur,m Ctio mix-tio ea animalis affemo in utroq; fgnifica μ. to erit.saepe enim sit,ut iracundia,sepc ut cupiditate, reliquae duae partes sequaniuxtra' .ac rapta non secus atq; in bigis euenire interdus olet.alter enim equus, vin sementi mi impetu proruἴs, alterum una cutoto curru-rectore secum trahit.alter obffinbecillitatem, trepidus sequitur, id ipse quoque auriga Violenter sertur. Tuc portu effrenati equi motio, dici & operatio & affectio ipsius poterit. operatio in primo si gnificato,quia motio ex seipso est. in sec

go vero,cum motus contra natura ipsi sit. non operatio amplius,sed assemorat auri gae motus neutra significatione operatio, o

est,sed utrobiq; affectio. siquidem neq; ex seipse neq; secundum natura ipsi est.mulu-taeendu motiones, licet neque es ctrices, oequeeκse fuerint,vla tamen laci dum ι naturam itini, operatiqnes dicuntur, qua- lis cruxis sui totiust nisus motio est .aliu-- de cnim no ex se,simi cor , principium agi

tationis habent.: α tamen ingrestio ipsa

415쪽

eriirum,operatio &est de dicitur in secundo simificato. quaquam nonnulli harum signisaeationu impcriti, ingressum no crum per crura operationem esse assi man)tavere illud quidem,quantia ad priore praecipuamque vocabuli significationem

in eo tamen nonrecte quὁd Ita tantum diacendum esse cessem,ncque dant, ut alio modo possimus interpretari. S ic liaque ira-ao scentia & cupiditas ' opcrationes,' affectiones dicentur. Nam cum sint facultatu sanimae, commotiones quaedam immoderatasncque secundum naturam eo quod exae: mouentar,operationes,quia immoder

te mouentur erunt faculeatumidi sertim affectione'. Adde, quod assimae etiam totius non facilliatu 'tantu ambarsi sagitararimi

affectiones, conrra natura erunt iidem illi .i motus facultatum,quia immoderatae; atii- dio mὰ totius , quia contra naturam mouen-ἀur. non enim a motionibus affectibus obiam tae partis , scd yrationis iudiciis .regs,admihilistariq; vitam nostraret conuenit. QuJd si econtrario fiat contra naturam fliud est. aride ob id, ex Furturbatione etia, vita inlis traducitur: his i igitur de causis;

siquis caminili libidinA aut aliqua que in his mistit pius batio,vel operationeim,vcl

416쪽

assectionem appellarit, is sane minime est reprehendendus prius si ab eo vocabuli significatum requisiveris,ad quod spectans, ita appellauit. Na Plato etia ipse fame, &. stim l ibidine denique, & ira modo oper

tiones,modo affectiones inuenitur nominare: nihilq; ad propositum negotium a tinere,siue hoc, siue illo modo dicas,s quarto Reipu.ostendit,ita scribens. So. Quid vero annuere & renuere, appetere aliquid ct recusare,trahere ct reiicere,altaq; id genus omnia,none cotraria inter costitues,siue effectiones,siue affectiones fuerint Deinde exemplis planius id sacere volens,ita subiicit. Soc. quid igituri sitire,esurire, ct demum cupere, & velle, ct eligere, nonne hqc omnia ad eas quas modo diximus species reserenda putast verbi causa cupientis anima, nonne vel appetere illud quod cupit , vel attrahere quod elegerit, vel ad illud annuere quod sibi suppeditari velit, amantis alicuius more expetente, ut id sibi contingat Glau. Ego quidem. Soc.Quid no eliger nollemo cuper nonne ad rei ciendi,expellendiq; a se omniuque his contrariorum species reponemust Haec sunt Platonis verba: quq no modo,ut dixi,aperte probat,nihil interesse,siquis esurire, su

417쪽

DOGMATI Bus L I A. VI.r cupere omnino aliquid,vel appeterein declinare effectiones, siue affectiones, hoc est, operationes, siue affectis appellauerit, sed etiam de animae partibus docenr. Vnde rectius profecto erit,si eas non praeter mi tamus,sed totu illu sermone, que in qua to Reipubdisserit,ues esse affirmans animae nostrae species,repetam . ARGvMENTUM CAP. II.

io Tres anima facultates, Plato partes seperies appellat.A ri telis G Posidonius acuit tes unius subsantia ex tarde proficiscetis. Cbr sppus invitam subsantiam ac faeritatem iram

e V eupiditatem cogit. Recitantur Platonis verba,in Putas eas cum partes, tum anima species

nominat.

SEd animaduertendum hic est, ipsisque

etia nominibus attendendum,neq; existimare debemus Platone, cum dixerit ani, o ma nostra,tres habere species,ac deinde intres partes,eandem distribuat,eorum quae dixerat,suisse oblitum.nam rationem, iracundiam cupiditate, recte possumus ct species,& p rte. animae appellare.perinde, ac si quis cu venas,arteri.is neruos,ossa, chartilagines,carnes, reliqua eiusdem generis, corporis species Vocauerit, mox de iisdem

agat,quasi de partibus. Etenim & partes, X 3 re

418쪽

re vera corporis nostri haec sunt, quippa cum ipsis totum perficiatur , ct species item nihilominus. in solis enim fimilarita diuersa species non est, siue sit carnis , sin venae,seu adipis pars.neq; verum est, si de his intelligentes dicamus ex tot, talibusq; quibusdam speciebus,totum constitui. Sed in disi im itaribus id fit, ut specieru forma-runam differentia. numerum partibus praescribataimilem quendarem esse animano Iostrain ait Plato, ex tribus compostam partibus,quas ita effingit. Vt concupistibilem Variae cuidam multorumq; capitu beluae, irascibilem leoni, homini rationalem comparet. haec quippe imago aptior conuenietiorque ea est, qua in Phedro posuit, ubi duas partes equisormi animaliaertia aurigae simile facit. Quanquam prioris illius

imaginis,in nono quoqς de Rep.meminit quasi euidentius, qualis unaqΠaeq; animae species sit per eam ostendatur. Plato qui

dem. quippe qui & sedibus eas separatas,

ct naturis longe inter se discrepantes opisnetur, merito species, ct partes appellat. Aristoteles & Posidonius, non species aut

partes esse sed unius substantiae δ corde Pficiscentis, lacultates dicunt. ApChrysippus, sicut in unam substantiam , ita etiam in

419쪽

In unam facultatem; ct iram ct cupiditate cogit qui quatu a veritate diuersus abeat,

satis superque monstratum iam arbitror. De Aristotelis verὁ errore,qui tres Vnius naturae potentias ct facultates esse existi- mat,tametsi abunde diximus,nibilo secius tamen,in sequenti libro etia diminus. Ca terram prius Platone ratione,irascentia, &eupiditate tum partes,tum species animae

appellareo ipsius verbis Pbabimus. qui in Timaeo,deconcupiscentia animae disserens, cuius etia stirpes ait esse participes, ita scriptu reliquit. Hoc tam e quod nuc dicimus, tertiae animae speciei est particeps, . quae inter praecordia i& umbilicu collocata est. Item in eodem hoc libro, in huc modum, in rationali anima inquit: Hoc iam de praecipua in nobis animae specie consideradum ita est, ut dicamus genium a deo. 'in ipsa singulis concessiim este. que quide: genium,in suprema corporis nostri parte habitare.& nos a terra ad coelestem cognatione attollere asserimus. Rursus in eodelibro, cupiditatem & iracundiam simul utrasque animae speciem appellauit, his verbis. Aliam quandam in ipso animae

speciem astruxerunt mortalem, quae V lhementa4, ac necessarias in se affectio in 3 4 neg

420쪽

nes haberet. In eodem quoq; Timaeo, tres animae nostrae partes, species Vocat hac oratione. Est enim id quod saepenumero diximus,tresvidelicet animae species in nobis suisse constitutas. S imili modo in Repu.in quarto,cum irascentiam diuersam Iconcupiscentia esse docuisset,quaerit deinceps,nunquid a ratiocinante etia differat,

atq; ita subnectit.Num diuersum quid est,

an ratiocinatis species quaeda:ut non tres, 'Qsed duae sint in anima species aliocinans nimiruo concupiscens iNec secus etiam in nono his obis scribit.Sed ubi duas animae species sedaueris,lertiamq; in qua prudelia est indita,agitaueris ct moueris. His .etia. Quemadmodu igitur dix i, altercantur uniuscuiusq; speciei voluptates, atque ipsa vita,no modo ad honestius & turpius aut peius Rc melius, sed etia aucundius aut in iucudius vivendum. qua ratione fiet, ut 'quaenam ex his verissimδ dicat,cognoscamus Quid amplius opus est verba Plat nis ascriberet Satis planb vel hae orati nes esse debent, quibus hominis sententia innotescit, tres utiq; animae species has esse, rationale, concupiscibile, It irascibilem. Adde,s solas has duas separatim inueniri inquit,cocupiscibile in stirpibus,in diis ra -

SEARCH

MENU NAVIGATION