Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

rao PRIVILEGIA ROM. PONTIFICI

Geloiam non audierit 3cc. unde S.Paulus Petrum reprehendit non recte ambulantem ad Evangelii veritatem : unde S. Gregorius M. epist. ad Joannean Constantinop . EF in mea,inquit,correctione despieior, restat ui Geloiam debeam adhiberem Silvester II. epist. i i . ad

Seguinum Archiepist. Senonensem, cistanter dico, inquit, quod ye Romanus Episcopus in Fratrem peccaverit , saepi0que admγnitus Ecclesiam non audierit . . . . praecepto Dei es habendus sicut Ethnicus, & publicanus. Quarto illud Μatth. ibid. A mecumque

alligaveritis uper terram Sec.ex quo loco Claves immediate Ecclesiae datas contendunt: unde S. Augustinus Ser. io 8. de divers. Has enim claves , ait, non homo unus, sed unitas accepit Eccle- fae .... sed hoc Petro dixit, uiscias quia Petrus universe Ecclesiae personam tune gerebat. Eum dem locum vehementer adVersus Pontifices pro Concilio urgent Gersonius tract. de potest. Ecclesconsid, ; Joannes Major comm . in i 8. Matth. , & alii Parisienses.

Quinto illud Act. 8. asPuum audissent Apostoli flec. miserunt ad eοι

Petrum, O Foannem. In quae verba Gersonius loci cit. consid. I Is

soli, inquit, miserrunt in Samariam Petrum, es Foannem , tamquam subditos Ecclesa ; & Renatus Benedictus in Panopita adversus haeres. Gregorio XIII. dicata an. i 3 7 3. PDs est miyiui, inquit, Petrus ab aliquo in particulari,ses ais illis congregaris, qμi Ecclesiam representastunt. Mn fuit autem B. Petrus superior tota Ecclesia, sicut nee nune successor eius Papa, Jatrem in determi

nando : aliud autem Useputoforsan in determinationum executio. ve . Quam interpretationem , inquit NMalis r aequi, bonique-

duxit Gregorius XIII. Responsioni praemitto, eos , qui supra Pontificem Concilii

Oecumenici potestatem adeo extollunt, & exaggerant, non recta meo sensu incedere , sed in transversum ire . Ecclesiasticam Μο- narchiam Aristocratia xemperatam esse propugnantes, cavcnus propugnant, quia propugnant Concilia Occumenica a Cbristo Domino auctoritatem immie diate obtinere , ex Christi promissione in fide nec falli,nec sallere posse; ideoque Pontifici ipsi potesta-

Ie praestare: Episcoporum etiam jurisdictionem a Christo immediate proficisci , ac permanare, non a Pontifice: itaque illos in Conciliis conSrobatos tota potestate pollere, ut uci in Pontificem Diuiligod by Cooste

152쪽

U1NDICATA. ARTICU Lus I. I I ipsum sint potes. Ut argumenta dimittantur , quibus persectam in Ecclesia Monarchiam, loco statuere suo adnixi jam sumus ;quae quaeso ea est regendae Christianae Reipublicae ratio Monarchica Aristocratia mixta , in qua corpori Caput, coetui Princeps , gregi Pastor , familiae Pater : verbo : Concilio Ponti sex subjici , fascesque submittere cogitur Nonne magis dicenda est Aristocrattea Monarchia, si jubeant, temperata forma ista in Ecclesiam invecta, utpote cujus praecipua , ac suprema pars non apud Pontificem , ted apud Concilium omnino consistit Θ Nonne etenim Pontifex ita Monarchae nomen praeseri, ut rem plane praeserat Concilium, cujus est Pontifici ipsi leges praescribere, inque , Pontificem animadvertere quoque poenis Θ Hinc vero huc facit,

quod de Pseudo-Synodo Basileensi id potestatis supra Pontificem , inque Pontificem evehenti, sibique vindicanti Eugenius Papa, ac Petrus Meldensi. Episcopus, & Caroli VII Galliarum Regis Ora

tor olim pronuntiarunt apud Raynaldum ad an . I I. num. I o,&seqq. Nobiles am politiam, quae Beatitudinem coelisem habet prosne ad democratiam, facile fit, unoque gradu fit ab Aristocratia ad

democratiam transius: exemplo, experimentoque est Anglicana Ecclesia, quae Pontificis Monarchia posthabita ad Aristocratiam primo se convertit , atque ad Democratiam postremo devenit,

descenditque vel ad Arisocratiam redigere Basleenses melle, ulterius in malis procedendo , unum Mi in capite assum se , quino n eis praeferretur, fit quoque facile Aristocratia in Ecclesiam

semel invecta Pontifice legitimo abrogato alterum Schismaticum in abjecti locum subrogari, ac tandem omni prorsus rejecto , ut A nglicanae Ecclesiae evenisse compertum est , vel semet in supremum jus adserere , vel in Principis laici jura transcribere quin etiam , ajebat Meldensis Antistes, quid quaeso magis posset in perpetuitatem Schlymatis tendere, quam Monarchiam Ecclesae , quae Chrisianos tenuit in unitate , tollere, oe abolere e quam auctoritatem supremam multitudini , quae cito scinditur, tribuereὸ quam potesatem judicandi Superiores inferioribus dare P. . . quibus

santibus non es pax in Eccles Dei psisibilis. Porro quae ex Basileensium facto evenisse perhibentur , eadem pariter ex horum Recentiorum doctrina evenire iacile nemo non videt. Illud vero

Pars L. in fieri

153쪽

raa PRIVILEGIA ROM. PONTI pi CI fieri interea consequens est non eam Ecclesiam esse , quam Christus Dominus instituit, & quoad vixit administravit; si quidem

suprema , atque Monarchica , absolutaque auctoritate eam administrasse certo certius est: nunc vero raxio cui ejusdem administratio subesset, non absoluta, ac Monarchica esset, sed magis dependens, atque Aristocratica . Propterea rectius Petrus de Marca , homo alioquin de Pontificibus haud optime meritus, de Concord . lib. 1 , cap. 8. g. q. sicuti in Comitiis Imperii penes Imperatorem, ita in Conciliis Ecclesiae penes Pontificem rerum summam stare debere, conservandae unitatis sive Civilis , sive Christianae caussa observavit: Rerum, inquiens , gerendarum , Ufantiendarum auctor Pontifex esse debet, quemaamodum es Senatus consulta olim in imperio sebant auctore Principe. Hisce prae- habitis, quae pluribus egregie illustrat, exornatque Claris. Orsius de Rom. Ponti f. auctori t. lib. 8. cap. a , & seqq. , jam ad obiecta diluenda progrediatur oratio . Respondeo primo Concilia convocare , Conciliis praesi- sidere , Concilia confirmare , quorum si alterum ex Concilii culpa , vel Pontificis repugnantia desit, Concilia frustra abeant, juris Pontificis esse, ex quo Pontificibus, tum infallibilitatem , tum supra Concilia praestantiam vindicabimus , & suo loco ostendemus. Perperam ergo Concilii auctoritas adversus Pontifices effertur , quum Conci Ilum sine Pontifice esse nequeat, & de Concilio suo Capiti coadunato Scriptura intelligenda sit . Respondeo secundo. Ecclesiam sane errare non posse inconcussa veritas est: at inerrantiam hancce duplicis generis esse diligenter est animadvertendum et passivam aIteram , qua nempe fides in credendo omnino in tota Ecclesia deficere nequeat, hanc ultro citroque Ecclesiae etiam a Pontifice abstrahendo adserimus : alteram activam , qua fides in docendo non deficiat, seu potius in quaestionibus fidei noviter emergentibus definiendis nec saltat , nec saltatur : atque hanc Ecclesiae prout a Pontifice distinctis denegamus , id contendentes Ecclesiam absque Pontifice nil posse de novo Fidelibus credendum proponeret Naemadmodum animal, inquit Didacus Payva inde sens. Trid. fidei, capite absciseo trun-

cui es , atque Ilipei , ita Episcoporum quantumvis frequentis mo

154쪽

UiNDICATA. ARTICULDS I. Iaseontentui Concilii nomen convenire minime potes , ni Romani Pontificis , qui universalii Ecclesiae Caput, es moderator es, imperio convoeetur, auctoritate ρυeatur, nutu gubernetur ... Fuem

admodum universalis Eccles dici non potes, quae Capitis experisit, ita neque universalis Ecclesiae judicium , in quo uuiversalis Capitis sententia desideretur. Respondeo tertio Concilium seiunctim a Pontifice Ecclesiam universam representare non posse , a Pontifice autem optime Ecclesiam universam absque Concilio representari e unde verba illa in object. laudata de Concilio , sicut de Apostolis, & de Ecclesia secluso Petro , vel Pontifice intelligi nullo modo possunt: at verba Petro dicta : Tibi dabo Claves &c. Tu es Petrus &c. Rogavi pro te Petre Aec. de solo Petro optima ratione intelligenda sunt: unde , ut supra diximus , saepe S. Ait gustinus asserit S. Petrum Ecclesiae personam gestasse , eo nempe serme modo , quo Familiam Pater , Regnum Rex , Ovile Pastor representant et unde si ille in fallibilis est , ille ceteris omnibus praeest , qui Ecclesiam representat, hujusmodi plane est Romanus Potis ex . Ex quibus facile objecta refelluntur . Verum ulterius respondeo ad primum, si in iis verbis vim faciunt, id privilegii sore concedendum etiam Concilio Provinciali rat si de Concilio universali intelligi iubeant, intelligenda dicimus

de Concilio non seorsum a Pontifice congregato , secus enim nullius auctoritatis est , etsi numerosissimum, quale fuit Pselido. Concilium Constantinopoli an . 737. habitum. Respondeo ad secundum , eo loci non excludi Petrum, seu Pontificem, sicut a corpore non excludendum est caput, a quo sicut in corpus influxus promanat, ita Spiritus Sancti adsistentia a Petro, se ii Pontifice in ceteros Episcopos derivatur . Quamvis Apostolos cunctos fatemur speciali, atque extraordinaria Spiritus Sancti assistentia donatos fuisse, quia id Ecclesiae infantia exigebat 3 quam negamus in ceteris Episcopis; eam tamen Spiritus Sancti adsistentiam in Petro ordinariam suisse , atque ad Romanos transiisse Pontifices , a quibus in Ecclesiam, seu Concilium dissiliat. Qua ratione intelligendum

S. Leonem ostendemus, quum de Concit. Chalced. sermo erit. Respondeo ad tertium ea verba dicta esse rupectu fratris , non respectu Patris . Verum correctionis fraternae officium, veluti cha. Q rita is Dissit reU ny Corali

155쪽

ia PRIVILEGIA ROM. PONTIFICIritatis opus ab inseriori praestari potest. Ad quartum responsio patet ex dictis: conser quae dicta sunt in Proleg. g. 3.in resp. ad a. Ad quintum respondeo Missionem non semper signum esse superioritatis , ut patet in divinis Personis . Ullo demum absque delectu dicitur a Gregorio XIII. ratam habitam expositionem .Renati ideo , quod ei fuerit dicata. Hactenus de primo argumento ex S. Scriptura. Jam vero sequenti art. a. instaurandum argu mentum ex Conciliis , ac primo . Ex Oeeumenicis Geloia Orientalis Conciliis.

De Auctoritate Conciliorum Generalium

PRO LEGO ME NON.

Concilia Oecumenica ex majori Episcoporum numero coacta, si eis Romani Pontificis, cujus esse Concilia cogere, Sc confirmare , eisque praesidere, & praecipere, nec non sermam praescribere luculento sermone suo loco par. a. demonstrabimus, accedat auctoritas, tantae in Ecclesia evadere, ut absque piaculo , &fidei periculo illis de fide pronuntiantibus denegari obsequium , & animi adhaesio non possit, Theologi nostrates probant, eo praeceteris ineluctabili argumento , quod quum Et clesa indeficiens in fide sit, eadem autem sit, quae extra Concilium dispersa , atque quae in Concilio collecta , eodem procul dubio privilegio

utroque modo polleat . Contra pugnant Protestantes, ac nonnulla momenta objectant, quibus suadere conantur erratum a

Conciliis Oecumenicis : quae quia nullius negotii sunt, si alioquin exsufflata visere aveas, nostrates homines adeas apud Melchiorem Canum de loc. Theolog. Iib. . de Conciliis ; Bellarminum lib. a. cap. a. , & seq. S Alphonsum a Castro lib. . adv. haeres. V. Concilium , Suare etium de fide disput. II. 3 Aetorium tom. a. par. a. lib. s. cap. I a. , Τ rnellium de Ecclesia q. 3. art. 3 , Bail in ap par. Concit. i aliosquet innumeros auctoritate praesertim Tertulliani Dissiligod by Gorale

156쪽

& ib. s. cap. 3 I S. Caelestini I. epist. ad Synod. Ephest, S Leonis M. epist. 63. ad Theodore tum , in edit. Quesnelli 93 ,

nunc I . ad Marcianum August. , 73 , nunc I It ad Leo

Vistilii epist. ad Episcop. Galliar. 3 S. Gregoria M. lib. i epist. a S & S. Agλthonis epist. 8. ad Cariarium Arelu.

pugnantes adversus Lutherum art. 29 , Kem nutum praef. I. p. xam. Concit. Trid. ; Consession istas Virtemberg. cap. de Con-

est aliasque hujus generis pestes , contra quas pugnant quinimo Calvinus lib. 4. Instit. cap. S. I 3 , oecolampadius epist. ad Bertoldum Halterum , Palatini Pseudo-Theologi admonit. de lib. concordiae cap. io , aliique, quos posthabeo , quibusque eadem perinde sententia haesit. Quinimo eadem Concilia , etsi ex Epigoporum minori parte coalescant, si tamen absentium sententiam , & numerum suppleat praesentia sua, aut potestate Ponti sex , eadem non minoris esse auctoritatis , adeo ut promto animo ab eis pronuntiatis obsequendum sit ab omnibus, nuriamque inobedientiae caussam obtendi legitimam posse , ostendunt ex eo, tum quod quandoque Generalia longe minorem Episcoporum numerum recensuerint, uti II. Synodus, Constantinopolitana nempe I., quae Antistites Iso. dumtaxat numeravit , quam a Nationalia , uti Concilium Carthaginense , cui interfuit S. Augustinus, quodque Episcopis a I7. constitit: tum quod celabiata in Oriente , non nisi ex Orientis , si solos exceperis Apostolicae Sedis Legatos, non secus ac celebrata in occidente malorI parte ex solis occidentis Episcopis , si Lugdunense II , & Florentinum detraxeris, conflata fuerint: tum quod Concilia generalia rata non haberi, quoadusque Romanus Pontifex ipsis Sedis Apostola cae robur adjecerit ue quinimo Concilia particularia, quae firma idem Pontifex esse jusserit, confestim invictum robur obtinuisse , atque demum extra Concilium etiam de fide pronuntianti Romano Pontifici ex animo omnino auscultandum sore , eumdeinque ita pronuntiantem , aut ulli , au lallere nefas enc a Vi aias

157쪽

ias P Ri vi LEGIA ROM. PONTIFICI

data ope ia demonstrandum suscipiamus ; ut ea de re huic veritati demonstrandae longiorem operam navare supervacaneum sit . Adi- sis interea , si aveas , Cab assutium Notit. Eccles Saeculi I. observat. de Concit. Ecclesiae , Suare zium de fide disp. ii. de Conciliis seci. a , aliosque infra laudandos , cum quibus conser , quae Cl. Bossuetius passim in defens. hist. Variat. adv. Baisagium hanc in rem nostram observat, nec non in Instruct. pastor. Juper promisis Ecclesiae secundis curis adornata contra eumdem Ba stagium adfert. Nihilominus nobis lapis unus hic amovendus. Quandoquidem Protestantium vestigia prementes Jansenistae , atque inter

istos Auctor libri gallici du Temolnage de la verite, cujus nefandi libri infelix parens circumfertur Pater Ia Borde oratoriensis apud Auctorem Bibl. Jansen ., cuique libro a Comitiis Cleri Gallicani an. I7I s. anathema dictum non modo, sed imo a suprema Parisiensi curia edicto publico inflicta infamiae nota fuit; atque Auctor alter libri Gallice inscripti: a merite renis jens,le a loviele Mnde contre les defenseurs de Ia Gnsitution Unigenitus , quem librum in Episcoporum , Regis , Pontificisque potestatem injuriosum , si quem alterum , quam maxime , nuncupavit quondam Episcopus Suessionensis apud Auctorum Bibl. Jansen. 3 Jansenistae, inquam , vesaniam imo imitati Donatistarum , e quibus Vincentius apud S. Augustinum epist. 48I , nunc s3. cap. s, Luci serianorum apud S. Hieronymum in dialogo adversus ipsos 3 &Pelagianorum, e quibus Julianus apud S. Augustinum lib. a. operis impers cap. 3 , & lib. I. adv. ipsum cap. 73 , qui ut in suorurro parVO numero veram Christi Ecclesiam integram consistere sibi suaderent, nec de paucitate sua pudore suffiinderentur , Ecclesiae multam, majoremque partem turpiter in errorem prolapsam dictitabant, & scripturiebant, veramque inter fines , vel Asricae , uLDonatistae, vel Sardiniae, ut Luciferiani, vel loci alterius, ut Pelagiani conclusam suisse a Christo effutire non erubescebant bquod quidem vetus figmentum avide a Lutheranis, & Calvinistis arreptum jam pridem penitus convulserunt, & consutarunt prae

aliis doctissimus Bossuetius in celebri ea de re collatione habita cum Ministro Claudio , atque ipsemet imo Jansenius libro ,

158쪽

Vi Nn1CATA . ARTrCULUS II. PRO LEGO ME NON. III cui titulum secit Spongia notarum adversus metium Sylυaeducensem Ministrum, cujus proinde isthaec agendi ratio ipsos ab eo

jam absoluto recudendo, ac recoquendo argumento absterrere

debuisset, Jan senistae iterum, ut secessionem ab Ecclesia suam excusarent, atque pugnacis frontis adversus Romanos Pontifices audaciam suco delinirent, & obducerent, Ecclesiam , seu potiorem Episcoporum partem una cum Romano Pontifice errare posse , sive in Concilio definientes , sive extra Concilium Pontifici definienti adquiescentes , refricant, & repetunt . Id autem ut eficiant, Ariminensis Concilii exemplum resumunt, & regerunt , quod quidem ex majori Episcoporum parte conflatum fuisse ogganniunt , atque, quod pejus , turpiter prolapsum una cum Liberio Pontifice blasphemant . Utrumque autem toto ostio ab Suero aberrare brevi oratione est ostendendum . Equidem istud me hic agere id ipsum videri potest, atque praeter rem meam agere, sed quia a fundamentis, ut serunt, disputationem meam , quam mox ex Conciliorum Generalium auctoritate conficere adgredior, pulsari , atque impeti cerno, patiatur liberalis lector, ut quatenus patitur pariter ratio prole gomeni , extra propositum unum vel alterum gradum exeam , ut firmato ita sundamento tam secure postea , quam solide aedificium superstruam . Principio igitur Patres Latinos Ariminensis Concilii , atque una quidem cum Praesulibus Graecis Concilii Seleuciensis numero longe inseriores fuisse ceteris per Orbem dispersis Episcopis ita demonstratur. Non eo inficias Ariminensi interfuisse plus quam 4 oo. ex Occidente Episcopos : Se Ieuciensi autem sub idem tempus collecto ex oriente Praesule si s o. plus minus adstitisse. At longe plures in Orbem dispersos Antistites numerabat Ecclesia r Nam P. Labbeus in sua Conci l. collect. mille in Occidente Episcopales Cathedras adnumeratas , & in Oriente octingentas testatur , & Carolus a S. Paulo Episcopus Abrincensis in Occidente I 3I6., in Oriente 723. recensuit . Certe Nilus Doxo patritis lib. 1. de Thronis Patriarchal. suo , idest XI. saeculo , Patriarchar Alexandrino Metropoles I 3. obnoxias , ingentesque numero Episcopales sedes descripsit: Antiocheno Metropoles i 3 , Epi' scopatus omnino Ias: Hierosolymitano praeter inseriores, Me

159쪽

128 PRIVILEGIA ROM. PONTI pi Citropoles 4 , Archiepiscopatiis vero a 3 : Constantinopolitano Metropoles Io , Episcopales minores Ecclesias 664. Conser Ρagium ad annum 37 , & Lequiennium in Oriente Christ. , de quibus nos luculentius alio in loco. a. Vel in sola Africa Episcopales sedes numeratae sunt ex Catholicis 486 , ex Donatistis vero a 7s , ut constat ex Breviculo collationis cum Donatistis in collatione primae diei apud S. Augnstinum cap. i4 : etsi vero sub Hunnerico Vandalorum Rege minor eorum fuerit, magnus tamen adhuc numerus fuit 3 quippe in provincia Proconsulari 3 a. Episcopi erant: in Provincia Numidiae ra3: in Biaacena ii 3: in Pro. vincia Mauritaniae 3 16: in Sitifensi 44: in Tripolitana 3 : omnes omnino 463, vel etiam 466 , quot nempe anno 484. iniqui Regis jussu Carthaginem convenientes , postquam egregium orthodoxae fidei testimonium perhibuissent, in exilium pulsi fuerunt. Videsis Notitiam Episcoporum Africae apud Schelestratiun lom. a. Antiq. illust. in append. , & apud Pagium ad an. 484. num. I 8. Si tantus autem in Africa, quantus putas in Italia, Illyrico, Gallia , Germania &c. numerus fuit P 3. Auctor est S. Augustinus lib. 3. contra Crescon. cap. 3. sub arvum S. Cypriani multa extitisse Episcoporum millia, a quibus error Ana baptismi ) a S. Cypriano primum exortus, a Donatistis postea re vocatus, suerat explosus; proinde inquit: Si omnino jam credendum sit 3 o. Episcopis Orientalium cum Firmiliano id esse v sum, quod 7o. Afris cum S. Cypriano , vel aliquanto etiM ,

pluribus , eontra tot millia Glycoporum , quibus hic error in toto orbe displicuit i 4. Sub tempus Concilii Ephesini, hoc estan. 43I . idest annis 7 o. post Concilium Ariminense , sex numerabantur in orbe christiano Episcoporum millia. Id constat ex re scripto Episcoporum Orientalium Constantinopoli commorantium ad commonitorium Synodi Ephesinae: in eo si quidem rescrip to sic Dalmatius Archimandrita affatus legitur Theodosium Imperatorem : Sex millia ne Episcoporum audire mavis , an unum hominem , eumque impium Nestorium nempe Sex millia autem eos uebam, qui sub Metropolitanorum Sanctifimorum Episcoporum potesate detunt. I. S. Athanasius epist. ad Jovinianum Imperat. anno 363, idost

160쪽

UiNDi CATA. ARTICUL Us II. PRO LEGO ME NON. I sduobus annis post Ariminense Concilium conscripta, paucos admodum Nicoenae fidei adversos i visse scribit : Scito, inquit, religio ibsime Auguste ... hanc ibam fidem .... sv fatis stio comprο-bure universas totius Orbis Ecclesias , nempe Hispaniae , Britanniae , Galliae , totius Italiae , Dalmatiae , Daciae , QTO , ocedoniae , Graeciaeque , V Africae univeryae , necnon Sardiniae , Cypri,

Cretae , Pamphyliae, Lyciae , LDuriae , AEx pti, Libae , Anti ,

Cappadociae , vicinas quoque nobis, necnon Orientis Ecclesas , paucis exceptis , quae Arii haeresm sequvntur . 6. Lucifer Calaritanus in libello, cui titulum fecit, ρλιοd moriendum sit pro filio Dei an 36o , adeoque sub tempus ipsum Ariminensis Concilii exarato , Constantio exprobrans Eudoxii Ariani hominis in Sedem Constantinopolitanam opera sua intrusionem , quod factum an . 36o. refert Socrates lib. a. capp. qa , ct 43 , eidem Imperatori exprobrat quoque exiguum admodum Arianae haereseos sectatorum numerum : Omnes , inquiens , momento si myses peragrare gentes, invenisses ubique Chrisianos,icut nos crisere . . .

at tua novella praedicatio, ἐπ recens Religio sub praetextu ei blasphemia ... non solum adhuc limitem Romanum peragrare non valuit . . . sed S ubi radices Aere tentaverat, aruit recedentibus Icilicet ιmnibus Dei famulis a te , atque paucis tuis . . . tecum manentibus . 7. Socrates lib. a. cap. 27. tempus , quod paul- Io antecesserat Synodum Ariminensem , commemorans , Achajae,

inquit, Illyrici civitate; , ἐπ reliquae Occiduarum partim G-clesae tranquillae adhuc erant, es incincusae, tum quia interis . consentirent, tum quod fidei regulam a Nicano Concilio tradiatam consantissime retinerent. 8. Sozomenus lib. 6. cap. I a. de Synodo Tyanensi scribens, in qua doctrina constabilita est, & Liberii, & Occidentalium Episcoporum litterae recitatae

sunt, testatur Episcoporum eamdem doctrinam assere uti iam numerum longe majorem fuisse eorum, qui Concilio Ariminensi adsuerant . Scripserunt, inquit, ad omnes Ecclesias Episcopi Tyanens s Synodi ut Occidentalium Glycoporum decreta perlegerent, ἐπ epi tis , tum Liberii, tum Episto orum Italiae , Africae, Gallia, s Siciliae ; nam forum litteras attulerant Legati a SI nodo Lampsacena missi r, atque omnium illorum numerum conse

SEARCH

MENU NAVIGATION