Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Photii, in quibus a r. canones Sardicenses leguntur. De Eeclesia vero Occidentali constat ex Codice Rom. Ecclesiae , quem vulgavit Quesnellus , ex quo canones Sardicenses sub uno eodemque titulo, ac Nicaenos comprehensos laudarunt S.Siricius epist. 3. ad orthod. ; S. Innocentius I. epist. I s. ad Synod. Tolet. 3 S. Zo- simus epist. ad African. 3 & S. Leo M. epist. ad Theodosiunia Imp. ; ex quo effectum est , ut prqmiscue pro Nicoenis Sardicen- ω allegarentur . Nonnisi ergo maximi habenda est Synodi Sardicensis auctoritas.

Quid autem de Romani Pontificis privilegiis non praeclare dixit, decrevit, scripsit ξ Uno aut altero verbo id omne comprehendam , ut rem omnibus compertam . Canone 3 , 6, & 7. ii edit. Latinis Dionysii, di Isidori, seu can. 3, 4 , & s. in edit. Graecis semel, & ter statuit, ut Episcopus quicumque , undecumque , a quocumque , quinimo ab ipsis Conciliis cujusque generis appellare ad Sedem Apostolicam posset: ita autem appellanti Episcopo successorem neque a Synodo substitui posse , donec Romanus Pontifex sententiam protulisset. Quibus quidem

canonibus non jus novum , ac Ecclesiasticum tributum , sed jusantiquum, ac divinum a Christo Domino Pontificibus collatum explicatur, asseritur, di comprobatur , sicuti par. a. ostendemustum testimoniis S. Julii I. epist. ad orient. ; S. Zosimi epist. ad African. , S. Leonis epist. ad Episcop. provinc. Vienn. ; S. Gelasii commonit. ad Faustum, quod S. Felici III. tribuendum esse censet

Cl. Maisejus, & epist. ad Episcop. Dardaniae; Vigilii epist. ad Profuturum 1 S. Nicolai I. epist. ad Michaelem Imp. , aliorumque Ptum exemplis appellationum , quae tum ante Trullanam Synodum non modo, sed imo ipsam Sardi censem 3 tum post id temporis , omnique tempore ad Apostolicam Sedem interjectae sunt, ac inter alias ex Graecis Marcionis ad Clerum Romanum , Sede

acante; Valentis, & Ursacii ad S. Julium I; S. Athanasii ad eumdem; Eustathii Sebasteni ad Liberium 3 Maximi Cinici ad S. Damasum; S. Chrysestomi ad S. Innocentium I ; Helladii Tar sensis, & Eutherii Tyanensis ad S. Sixtum III ; Eutychetis ad

S. Leonem 3 S. Flaviani ad eumdem ; Jheodoreti ad eumdem

S. Leonem 3 Joannis Talajae ad S. Felicem III 3 Stephani Larissensis Diuitigod by GOoste

182쪽

U iNDi CATA. ARTICUL Us II. F. I. Isrsensis ad Bonifacium II 3, Joannis Lapsensis ad S. Vitalianum; Hadriani Thebani ad S. Gregorium M. Macarii Antiocheni ad S. Agathonem; S. Ignatii Constantinopolitani Episcopi ad S. Nico laum I. Ex Latinis vero Felicissimi, & Fortunati ad S. Cornelium; Basilidis Emeri tensis ad S. Stephanum I; Caeciliani Carthag. ad S. Melchiadem ; Pelagii ad S. Innocentium II Caelestii ad S. Zo sinum; Chelidonii ad S. Leonem ; Lupicini ad eum dein ue Con tu meliosi ad S. Agapetum I Salonii, & Sagitarii ad Joannem III; Januarii , & Stephani ad S. Gregorium M , S. mlfridi ad S. Agathonem; Aldrici ad Gregorium IV ; Vuliadi ad S. Leonem IV; Rothadi ad S. Nicolaum I; Hinc mari Laudunensis ad Hadrianum II; S. Thomae Cantuariensis ad Alexandrum III; pluriumque aliorum , atque praeterea Clericorum ἱ de quorum caussis etiam in prima instantia , ut ajunt, Summi Pontifices cognoverunt , ut eo loci lato calamo planum faciemus . Interea quantum nunc interest , ac pretium operae patitur , Sardicenses canones ab invidiosa , sinistraque quorumdam interpretatione , quos esse in Pontifices Romanos parum aequos perspectum est, vindicare , suoque loco stabilire juvat. Petrus de Marca de Concord . lib. ε. cap. s, postquam a Pontificibus Romanis appellationes a Metropolitanorum judicio ad Apostolicam Sedem introductas suisse scripsisset, & lib. 7. cap. a. can. IS. Concilii Antiocheni an. 34 i. decretum fuisse , ut supremum so-ret Concilii provincialis judicium , a quo nullus amplius appellationi fieret locus , qui quidem canon alibi ad incudem revocabitur a firmasset , canone 3. Sardicensi Pontifici non nisi revisionis judicium , aut jus delatum fuisse contendit . Post Petrum de Marca , Richerium , & Launojum , eamdem in opinionem pedibus,manibusque descendunt Dupinus de antiq. Ecclesiae discipi. dissert. i, Questellus, & Duguet Conferences Ecclesiasiques differt. 67., cujus interpretatio auctori Epitomes hist. Eccles. gallice in. scriptae Aserere dei'ustoire clesiasique tom. a. edit. Colon. anno

17 a. art. I 3. n. 7. arrisit, nec ab ea ab lusit Gerbasius de AntiqQ

9 major. Episcop. caussis. Igitur juxta ipsos illiusmodi ius a Sardicensi Synodo Pontifici Romano collatum nuperum , noVumquccst , nec tamen Synodorum provincialium juri detractu .n ab ea

dicen

183쪽

is a P Ra v I LEGIA ROM. PONTIFIC dicendum , siquidem revera appellandi jus a Concilio provinciali

ad Romanum Pontificem non inductum sit, sed solummodo jus revisionis, sive recognoscendi de judicio ita Iato , istud que veIconfirmandi, vel reprobandi: neque vero id juris absolutum , sed limitatione , certaque lege adhibita 3 idest ut allegationibus hinc, illinc adducendis rite perpensis, non quidem finitivam sententiam proferret Ponti sex , sed caussam iterum dignoscendam ,

ac dijudicandam Episcopis provinciae dimitteret. Id liquere excan. 7. ejusdem Sardicensis Concilii , liquere scilicet Pontifici haud licitum e sse de Synodi provincialis judicio judicare . nec judicium istud rescindere , nec judices, ut libuerit, judicii jam

lati revisores designare . Quam vero a veteri Ecclesiae doctrina, & disciplina interpretatio ista aliena sit, & aberret, pari. a , ubi de jure appellat. ad Pontificem agendum erit, palam fiet. Impresentiarum ut illud praeteream, quod , ut mox innui, privilegium istud divino jure Pontifices sibi jugiter vindicarunt : illud praeterea , quod vel Fleurius animadvertit, Sardicensi huic canoni locum ficisse

S. Athanasii ad S. Julium a judicio Synodi Tyriae appellationem , in qua quidem summo jure a S. Julio judicatum , rescissumque Synodi judicium , suo Ioco, quo alia quoque, &quam plurima ejus

modi appellationum exempla persequemur , faciam palam . Cer te eumdemmet canonem Sardicensem 7. in edit. Dionysii Exigui, s. in edit. Graeca Gentiani Herveti, quem sibi praesidio esse putant, obesse magis mox ostendo . Enim vero eo canone statui-

ur: a , quod Episcopus a Synodo damnatus , si sententiae stare noluerit, Romam Pontifici scribat; ut renovari, retractarique

aliat in Synodo judicium jubeat: a , quod Romanus Pontifex judicet num renovandum sit , retractandumque judicium: 3 , quod si judicaverit renovandum judicium, judices det, aut in pro Vincia, aut ex provincia : 4, quod si e re Ne is existimarit, Legatos suos ad seeundum judicium dirigat. Quae quaeso quid aliud praeserunt apud aequum rerum aestimatorem , quam quod contendimus, scilicet canone Sardicensi assertum Sedi Apostolicae supremum appellationis jus Θ ejusmodi enim juri nihil oscit, quod judex num retractandum judicium sit diiudicet: quod ju-

184쪽

dex alios judices deleget: quod judices in provincia , vel ex provincia deligat , utpote quibus maxime perspecta caussa sit, ac finiendae caussae sint praesto: quum id omne , idque quam maxime , quod a latere Legatos dirigere in potestate ipsius sit positum, nihil aliud praeserat , quam jus appellationem recipiendi, aut res puendi , atque jus de primo judicio judicandi, illudque aut probandi , aut reprobandi: multo magis , quod eodem canone T. Sardicensi tum in versione Dionysii latina , quae aliis est anteferen da , quum Sardicenses canones latine editi sint, tum in versione Graeca Gentiani Herveti appellationis vocabulum adhibetur . Praeterea hoc revera Patribus Sardicensibus insedisse consilium fit manifestissimum ex altero capite, ubi egregium de Romani Pontificis Prima tu testimonium perhibent: in epistola siquidem Synodica ad S. Julium apud S. Hilarium in fragmentis haec habent : He enim optimum, es congruentissmum esse videbitur ,s ad Caput, ides ad Petri Aposoli Sedem, de gulis, quibuyque sprovinciis Domini referant Sacerdotes . Ad haec Τheodoretus lib. a. hist. Eccles cap. 8 3 Sozomeniis lib. 3. cap. ia I & Vigilius Tapsensis lib. s. contra Eutych. auctores sunt a Patribus Sardicensibus fidei sormulam , apprime quidem Nicaenae consonam ,

sed verbis explicatiorem, exaratam : Veritos vero , ne ea de re in

crimen vocarentur , scripsisse ad S. Iulium, operis , & consilii eum certum facientes , quippe intelligebant sine Julii consensu novam cudi fidei sermulam non licere : Eodem tempore , scribit Sozomeniis, aliam sei formesam ediderunt, pluribus quidem verbis seriptam, quam quae in Concilio Nicano edita fuisset, sed tamen eamdem complectentem sententiam , es verbis non multum ab illa discrepantem . Ad extremum Osus , o Protogenes veriti, ne quib0dam viderentur decreta Concilii Nicaeni innovari , scrip

sere ad Fulium, ἐπ tesati sunt se illa quidem rata habere , sed

quo facilius intelligerentur , eadem pluribus verbis explicasse, eo constio , ne Arianis , qui brevitate formulae stii in eo cincilia editae abutebantur , facultas ex verbis daretur imperitos in absurdam aliquam opinionem rapiendi. Verum quia ista fidei professio Sardicensis eruditis suspecta est , eo quod Synodus Alexandrina anno 36 a. sub S. Athanaso epist. ad Antiochenos negat:a Syno' Pars I. V do

185쪽

do Sardicensi ullum editum fidei exemplar, idemque confirmavS. Eusebius Vercellensis subscriptione sua ei adiecta epi stolae ,

nolim ex incerto monumento Pontificum Romanorum caussae ,

quam ago , patrocinium quaerere. Conser Christianum Lupum in scholiis ad can. 3. Sardi c. ubi Theodorum Balsamonem , Georgium Cedrenum schismaticos homines canonem 3. Sardicensem sinistre interpretantes de appellationibus ad Roman. Pontificem tanquam Patriarcham a solis occidentis Episcopis ejusdem jurisdictioni Patriarchicae subjectis interponendis, testimoniis , exemplisque ab Ecclesia Orientali desumtis resellit, & rcsutat. Ex Concilio Constantinopolitano I. anno 38 i. sub S. Dama celebrato ad Romani Pontificis, quibus de agimus, privilegia vindicanda egregia excerpere est argumenta. I .Enim Vero,quum Paulo ante definivisset S. Damasus Patri, Filioque Spiritum Sanctum esse consubstantialem , Concilium in Illyrico anno 367..celebratum religioni duxit a Pontifice definitis stare, integreque adquiescere : Nor non aliter, ajentes antistites, sentimus atque du0 Concilia , quorum alterum jam Roma, alterum habetur in Gallia,

nimirum unam , eamdemque essentiam esse Patris,.Filii, es Spiritus Sancti in tribus personis , hoe es in tribus perfectis h Uasibus . Quibus postremis verbis sat significarunt vocem h posuis pro persona a S. Damasci assumtam se amplecti. Nec absimili sibi

agendum ratione orientales Episcopi existimarunt: vix enim accepto epistolarum a S. Damaso in Romana Synodo elucubrato exemplari, quo a Pontifice Ariani, Macedoniani , Apollinaristae , harumque similes pestes anathemate percellebantur , fideique formula adversus has haereses praescribebatur , quam legere est apud Theodore tu in lib. s. cap. io. , confestim Antiochiae an. 378. Longregati eidem syngrapham adjicere suam ossicio, ac religioni duxerunt, scilicet Meletius Antiochenus Episcopus, Me tropolitae alii sex, aliique 146. Episcopi hisce verbis, ut habetur in collect. Roman. Holstenti pari. i. Conjentio omnibus supraqcriptii; oesi quis praeter haec sentit, anathema sis. Quid imo, quod ut

en Sozomeno lib. 6. capp. I o, II, & a x, sive a a. edit. Valesii observavit etiam Illustrisi. Bossuetius, Macedoniani ipsim et Spiritus Sancti Divinitati infesti, sibi nihilominus quiescendum S. Da

186쪽

masi definitioni duxerunt Θ Utpote , inquit Sozomenus , controversia judicio Romanae Ecelesiae terminata ,singuIι quievere , es quaesto finem accepisse videbatur. a. Quia vero postea pace abrupta

Macedoniam non modo non conticuere , sed turbas imo majoresciebant, adstipulatique iis Apollinaristae turbabant omnia, Luideque cuncta agebant, atque hinc , & illinc ingentibus jactari procellis Nicaena fides non desinebat, partium esse sitarum duxit S. Damasus coacto Concilio quaestionibus finem imponere , Nic namque fidem in tuto collocare . Ergo Episcopis Graecis , Latinisque diem dixit, quo Romae consisterent Synodum celebraturi . Praesto suere Latini: Graeci, qui Constantinopolim simul convenerant, datis ad S. Damalam litteris, directisque legatis moram stam excusarunt, scilicet ob siarum Ecclesiarum discrimen in Oriente detentos Romano Pontifici obtemperatum se proficisci non posse . Legere est hasce epistolas apud Theodoretum lib. s. cap. 9,quibus id quoque significant Constantinopolim se conveni Dia jutas litteris a Pontifice superiori anno ad Imperatorem missis: Conveneramus apud Constantinopolim, inquiunt, ad litteras a Reverentia vestra superiori anno pos Concilium Aquilejense ad Religiosissimum Imperatorem Theodosium missas . Ex quo corruit eorum assertio , qui inconsulto S. Damaso Constantinopolitanum hocce Concilium ab Imperatore indictum contendunt. Agnoscebanter o dubio procul Damasi Primatum, eique jubenti, vocantique obediendum sibi esse, & obsequendum : obediere vero, reque ipsa obsequii sunt S. Paulinus Antiochenus , & S. Epiphanius in Cypro Episcopi, ut auctor est S. Hieronymus epist. a . ad Eustochium . Exinde vero liquet in errorem a Theodoreto lib. s. cap. g. raptum Coutantium , dum in monito praevio ad epist. Synod. Concit. Constantinopolitani censuit Orientales Episcopos ob prisvata negotiaConstantinopolim convenisse: siquidem in vim Syno. dicat a S. Damaso directae convenisse ipsi met in Synodica indicata apertissime profitentur . Etsi vero , ut Baronio vitiun est , ad Ι - ciendum sucum ab orientalibus Synodica illa composita suerit, ex ea tamen constat parendi Romano Pontifici onus ab Orientali.bus , vel re parere renuentibus , agnitum , & affirmatum . Concilium egere ergo Constantinopoli Graeci ad aso. ε

187쪽

PRIVILEGIA RON. PONTIFICI

scopi. Initio generale non suit, quia nec a S. Damaso congregatum , ut nonnullis placet, nec ei S. Damasus per Legatos praesuit : ea de re oecumenicum non audivit, nec ab occidentali Ecclesia receptum est, donec S. Damasi calculo comprobaretur eunde Episcopi Italiae epist. Synodica ad Theodosium Concilio huic Constantinopolitano profecto, & palam refragati sunt, ita enim scripsere : Ms igitur in Synodo ea, qua ratius orbis Episcepi, videbatur esse praescripta , nihil temeresatuendum esse ee uimus : at eo ipso tempore , qui generale Concilium sic vocant Romanum a Damaso an. 3 8 o. celebratum declinaverant, consantinopoli quae gessisse dicuntur λ Num quum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum , ut eausam in Synodo ageret suam sqvo etiamsi indictum Concilium non fuisset 'e. Ea etiam de re S Damasus illud pro Oecumenico non habuisset, iccirco praesertim quod ipse epist. ad orient. apud Theodore tum lib. s. cap. 22. Ariminense exploserit, quia Romani Pontificis non fuisset sententia expectata , neque ejusdem Pontificis Legati intersuissent.

Interea, ut mea nunc interest, eodem in Constantinopolitano Concilio can. s. constitutum est circa rimum Oecidentalium eos

recipiendos , qui Antiochiae unam, eamdemque esse Patris, Filii, & Spiritus Sancti Divinitatem consessi fuerant. Occidentalium autem rimi nomine fidei sermulam designatam a S. Dama adornatam, subscriptamque ab Antiochena synodo anno 378. recte admonent Valesius in not. ad cap. 3. lib. I. hist. Theodoreti, & Balvetius in collect. ad an. 37 . Nee a Valesio , & Balvetio mul tum abludunt Baronius, & Pagius: siquidem inter eos tota in eo sita lis sit, an in Synodo adversus Atianos, Macedonianos, &Apollinaristas, an magis in Synodo adversus Auxentium habita ea demum a S. Damaso fidei sermula suerit elucubrata , directaque ad Paulinum, ut legitur apud Theodore tum , sive potius ut

observarunt eruditi, ad Acholium Thessalonicensem . Non m ror autem Iustellum Tomi nomine interpretantem decreta a a Concilio Antiocheno adversus Arianos : nam rimus iste a Concilio Constantinopolitano Occidentalium diei iis est, Concilium autem Antiochenum ex orientalibus fuit conflatum. Nec moror

magis Beve regium, & Waneipentum, qui quamvis pro rimo

188쪽

U i N D a C A TA . A R Ti Cu L u S II. r. I. Is occidentalium intelligant epistolam Synodicam a S. Damaso in Synodo Romana adornatam, qua in quo pariter falluntur ad

Concilium Romanum Orientales Episcopi invitabantur, contra fidem codicum , & eruditorum omnium sententiam canones Concilii Constantinopolitani ad unum omnes supposititiis admi-merant. Moror multo minus Balsamonem, Zonaram , & Scho

liastem Harmenopoli, ad quos accessit demum Andreas Rhodius in Concilio Florentino sessione 7, arbitratos rimi occidentalium nomine significatam ivisse fidem Nicaenam in Synodo Sardicensi firmatam: quid enim, amabo, Sardicensis Synodi ad Antiochenos siquidem Sardicensi omnes serme in orbem Ecclesue adhaeserint, ut ob adhaesionem proinde peculiari nota assicienda

non fuerit Antiochena . Concilio absoluto Constantinopoli, apprime compertum

habentes Episcopi absque Sedis Apostolicae assensu, 8e auctoritate infirma fore , floccique facile habenda, quae in Concilio de

erevissent, litteris , Legatisque una cum gestorum relatione ad S. Damasum directis rogarunt etiam, atque etiam, ut rata omnia

ab se statuta esse juberet: Auibus , inquiunt, rebus tanquam canonice , ae legitime apud nos castitutis vestram quoque Reverentiam gratulari Obsecramus, Diritali eharitate nos mutuo devinciente. Oecumenicum ergo evasit Concilium , & ut Canonica ab Ecclesia universa recepta sunt ejus circa fidem statuta , statim ac S. Damasus dignitatem , &auctoritatem tribuit, & assensu suo roboravit. De esusmodi assensu, & auctoritate Romani Pontificis, quae Concilio Constantinopolitano I. actesseri t, equidem dubitant eruditi nonnulli, eo praesertim, quod Flaviano Antiocheno Episcopo, cujus ordinatio, agente in vivis adhuc Paulino, occidentalibus probata non fuerat, fuerat vero orientalibus ita Concilio, quo de agitur, communione annis Ir , idest ad annum usque 398, quo a S. Ioanne Chrysostomo redintegrata est, Pontifices Romani conjungi renuerint. Attamen de hoe S. Damasi aD

sensu scripsit Photius Iib. de Synodis : Euibus Episcopis non

multo pos tempore etiam Dumajus Romanus Antistes eadem confirmans agnosectatur eonsentaneus decretis factus: acclamavere

Patres VI. Synodi act.1 8 : Macedonius Deitatem Spiritus Sancti

189쪽

is 8 P Rivi LEGIA ROM. PONTIF a Cldenegabat, sed Maximus Imperator Theodosur,.Damasus adamas et , cuiussolida mens adgressionibus , atque eonfictibus adienarum sectarum nullatenus eratfauciabilis ... in hae regia Urbe S nodum congregabant, Usacrilegam quidem linguam a Sacerdotio asescindebant e & legitur in codice vetustissimo Bibl. Vaticanae, nec non in alio S. Mariae Majoris, quos laudant Baronius , &B ius: Sententiam de damnatione Macedonii , Eunomii Damasus eon mari praecepit etiam in sancta Synodo II, quae praeepto,

ου auctoritate ejus apud Consantinopolim celebrata es. Non tamena S. Damaso in auctoritatem admissus est canon. 3. ab eodem Concilio adornatus, quo secundus post Romanum Pontificem dignitatis gradus Constantinopolitano Episcopo tribuebatur: neque etiam ipsius successoribus idem canon acceptus fuit, sed imo potius rejectus , ut de S. Leone liquet ex epist. 33. ad Anatolium ἔde S. Gelasio constat ex epist. 7. ad Episcop. Dardaniae; de S. Gregorio M. liquet ex lib. 6. epist. 3I ; quo ex desectu despicatui habitus est , nulliusque honoris canon ille , donec Innocentius III in Concilio Later. IV. can. . illum valere sivisset. Attamen e dem canone 3. agnovere , fassique sunt Graeci Antistites iuris

esse Divini Romani Pontificis primatum , quandoquidem post ipsum primatus honorem Constantinopolitano Episcopo asseruere , asserturi proculdubio primum, si non obsistere divinam institutio

nem reputassent. Praeterea Symbolum eodem in Concilio conditum , seu verius verbis expressioribus expositum , quod aut ab eo tempore Nicaeni mutato nomine Constantinopolitanum audivit, aut retento Nicoenum adhuc vocatur, quamvis ab omnibus Graecorum Ecclesiis confestim Nicaeni loco habitum fuerit , Ecclesiae tamen latini eloquii, quibus antiquius erat Apostolicum ad Missarum solemnia decantare dumtaxat Symbolum , nonnisi longum post aevum Apostolicum in Constantinopolitanum mutatum adhibere coeperunt e scilicet Hispana sub Reccaredo Rege in Synodo

Toletana III an. 3 39; Gallicana sub Carolo Magno in Synodo Aquisgranensi an. 8os, Romana nonnisi post aetatem Joannis VIII,

sub quo necdum Romae Symbolum Constantinopolitanum decantabatur . Sed de hoc argumento alibi . Jam vero quis non miraretur, si quem ex actis Constantino. pollia Dissiliaco by Gorale

190쪽

politani Concilii aliquid expiscari, & exculpere conantem cerianeret, quo Romani Pontificis in fide indeficientiam enervetis ae,s fieri posset, evertat P Nihilominus Bossuetius sive auctor quisquis id sit Desens. declarat. Cleri Gallic., nam de Bossuetio non nemo dubitat Bossuetius , inquam , vir alioquin dignitate , ac doctrina conspicuus , atque ob alia egregia in Ecclesia meritaeelebris, lib. O. cap. 8. id conatus est . In id enim incumbens totus, ut sola Ecclesiarum consenssione quaestiones fidei finitas suadeat, adeoque Romanum Pontificem in huiusmodi iudiciis serendis infallibilem minime esse , nisi ei ita judicanti Ecclesiarum accedat consensus , contendit Synodi II Patres id dumtaxa ea S. Damaso postulasse , atque ab Episcopis sub eo congregatis in Romana Synodo, ut consensum suum a Concilio definitis praeberent : scilicet ut communi orientis , & occidentis consen Eone decreta firmarentur. Id vero suadere sibi videtur ex verbis Synodi in epist. ad S. Damasum , quibus, post supra recitata , sub

nectunt: Ut quum verbum Dei eommuni consensu sabilitum , er risiana inter nos eharitas confrmata fuerit, dicere de amus :Ego quidem sum Apollo, ego autem Cephae At vero eum longe a

vero abire ex eo suadetur, quod de verbis ne viti litigemus vel existimat consensum expetitum a S. Damasis alterius esse rationis , ac sit consensus expostulatus ab alio quovis Episcopo , vel non : si postrem in , igitur quemadmodum uniuscujusque Episcopi consensus non est necessarius, imo etfi sid contrarius , nihil obstat a Synodo communibus suffragiis decretis, ita rata, di firma erunt Synodi decreta, quamvis iis non accesserit Romani Pontificis assensus , imo etsi adversus extiterit e quod nemo dixerit. Si primum , quaeso , iterumque qiueso is alterius ratio nis consensus , quis tandem sit, nisi quem ex Synodi actis exhibuimus , ac talis , tantusque , ut eo adjecto Synodi decreta rata, habeantur, eo deficiente ea nihil obtineant: huius autem generis consensus quid aliud praeseseri, quam supremam in ipsa Concilia potestatem Θ Quandoquidem, ut verbo repetam , Pontifici soli definienti adhaerere Concilium oporteat, Concilio autem definienti Ponti sex denegare assensum impune possit, eoque dene gato confestim a Concilio definitum quodlibet concidere nece sic.

SEARCH

MENU NAVIGATION