장음표시 사용
421쪽
promulgatio satius fuerat procrastinanda , usque dum omnes
re mature perpensa ultro citroque adquiescerent , reque in bona luce posita omnium facilem extorqueret assensum, non
ne jure cum Cardinalium collegio Galli oratores , cumque Italica Natione ipse Johannes XXIII. rite , jureque refragati sunt, refragatamque fuisse pronum est putare haud minorem Ecclesiae partem , aut maximam Ecclesiarum, Romanam nempe omnium Matrem , ac Magistram , quae a sacro Cardinalium coetu , Johanne, Nationeque Italica sufficienter repraesentata fuerat reputanda i Decretum itaque istiusmodi, cui Ecclesiae uni versae , speciatimque Romanae desideratus est assensus , quis aequi, bonique faciat, factumque conciliariter , sive ad SS. canonum normam justi, rectique aestimator reputet ὸ Plane teste, & auctore ipsomet Petro Allia censi praecit. tradi. de Eccles. potest. absque Cardinalium collegio Romanae Ecclesiae locum , vicemque , eorumdem sententia, gerente nec generale conflari Concilium , neque a Concilio grave quidquam constitui potuisse , ac decernitum temporis pietate, doctrinaque praestantes Τheologi asseverabant: quis igitur Decretum iis invitis, atque contra nitentibus , editum aut obligasse universam Ecclesiam , aut ab Ecclesia universa admissum existimet Θ Quocirca quum Martinus V. Concilii Const.ea tantummodo acta rata habuerit,acceptaque, quae suissent conciliariter facta, palam fit hocce decretum sese. s. ab eo confirmatum non fuisse. Haec dicta sunto juxta hypothesim Theologorum Basileensium, & Parisiensium , scilicet contendentium decretum Constantiense editum suisse ad subdendum Concilio generali cuicumque Pontificem quemlibet, quamvis legitimum. Nos enimnum. I. palam faciemus hoc decretum editum fuisse relate ad Pontificem dubium, locumque habuisse dumtaxat in caussa , aut casu schismatis , seu Pontificis vel haeretici, vel dubii. Interea ex his hactenus deductis liquido constat perperam studio partium abreptos Dupinum, Natalem , Bossuetium , Anonymum dic. scripsisse a. Quod hujusmodi quaestio de auctoritate Concilii supra Pontificem ab annis 4o, quibus schisma Ecclesiam discindebat, diu, multumque suit di ussa Parisiis, Avenione, Romae, Pisis in Concilio quinquennio ante Constantiense celebrato, in quo
422쪽
ViNDICATA. ARTlCULus IV. F. II. in quo sese. I 3. Petrus Plavult Doctor Parisiensis, Se postea Silvanectensis Episcopus affirmarat Ecclesiam esse supra Papam ,
hancque doctrinam esse Facultatum Parisiensis, Andegavens s , Aurelianensis, de Tolosanae, quibus accesserint Academiae Bois noniensis , de Florentina : ut proinde iuxta hanc sententiam Cardinales obedientiae Gregorii XII, inter quos erat odo Columna, postea Martinus V. appellatus, quibus Gregorius prohibuerat,
ne absque sui licentia Luca discederent, a Pontifice ad Concilium appellarim his verbis: Item ad generale Concilium, a quo , ἐν in quo solent tota etiam summorum Pontificum quaecumque retractari, decerni , judicari : cujusce appellationis instrumentum extat in spicilegio Dacheriano , & in Labbeana Conciliorum collectione . a. Quod hujusmodi quaestionem agitatam in Concilio Constantiensi fuisse , atque a doctoribus ad examen acis curate deducta in , reserant Petrus Alliacensis in tract. de auct. Eccl. par. 3. cap. a. Conltantiae elucubrato , Gersonius in serm. Constantiae coram Patribus habito die a 3. Martii ante sese. 3, & intract. de potest. Eccles. , Theodoricus Niemus in vita Johannis XXIII, &c. perhibentes disputatum quidem e R de auctoritate , suisse , sed tamen universos tandem Synodi, seu Nationum sententiae adquievisse . Namque ita scribentes, aut saliuntur, aut volunt fallere. Nam omnis quaestio , omnis disputatis, omni Dque contentio , ut ex dictis constat , versata est circa auctoritatem Pontificis dubii, & in casa schismatis , vel haeresis , tandem que sententia obtinuit , nam via cessionis id obtinere nequivit ut cessante alia via, uti cessionis , Synodi generalis auctoritas in Papam dubium, schismaticum aut haereticum se extenderet, Concilioque Papa hujusmodi foret obnoxius; uti jam ex dictis constat, constabitque magis ex dicendis .
Adstruo A. decreta sese. 4, & s Constantiensis Synodi infirma admodum esse , dubiaeque auctoritatis ea praeterea ratione ,
quod tum , idest sese. 4 , dc s , dum aberant Obedientiae Gregorii XII , & Benedicti XIII, non esset oecumenica, non secus ac
cumenici nomine non esse donandum non absimili ratione Concilium Pisaniim superius admonebamus I atque iccirco ejusdem nutare auctoritate minullam ex Ecclesiae assensu ei accessiise, adeoque
423쪽
que decretis illis neminem asci: neque illa plane suisse a Mar- tino V approbata, ut qiue obedientiis illis intercedentibus conciliariter ficta nequaquam suerint. Evasisse vero Oecunaenicani, post
quam ad illam accesserunt Gregorii,&Benedicti obedientiae. Ita in apologia Eugenii IV rejecta ad calcem tom. i 8. Conci l. edit. Ven. asseruit Johannes de Turre cremata oratori Basileensium respondens opponenti decreta sess. 4, & s Concilii Const. Id vero in caussa est l. Nam si iure Concilii Pisani auctoritas in dubium revocatur , non indubia plane est asserenda electio Alexandri V ,ejulque successoris Johannis XXIII, ac proinde dubitare jure est, an Constanti ense Concilium generale fuerit in primis sessionibus,
quibus solus praefuit Johannes,a quove solo convocatum illud fuerat. a. At esto eo in casu schismatis se mei potuerit rite cogere Ecclesia , attamen si ulla absque schismatis nota Nationes pleraeque Pisanae Synodo adesse detrectarunt, Gregorio , vel Benedicto addictae, eaque de re Pisana Synodus Oecumenica esse nequivit Sita pari modo primis Concilii Const. sessionibus pleraeque Nationes , quin schismate notari ullo modo possint, interesse nolueriant, ut quae Benedicto , aut Gregorio adhaererent; illud vero Concilium , a solo Johanne , quem legitimi loco non habebant , fuerit congregatum; atque adeo in primis sessionibus Constantiense Concilium , a quo aberant tot Nationes, non fuerit Cecvmenicum . Atque equidem paucos ei Concilio ex obedientia Johannis XXIII. adstitisse constat ex actis collectis a Vonder Hartuom. q. pag. 73. Constat enim sese. 3 die 26 Martii , ides quatriduo ante se si . , celebratae, nonnisi Episcopos 7o adfuisse, ut proinde longe abs vero aberraruerit, qui inconsulto scripsit intersui Dis 3 oo Episcopos . Quam plurimos vero ex aliis Obedientiis Gregorii, & Benedicti iis primis sessionibus defuisse constat: liquet enim ex dictis de Concilio Pisano non exiguas numero Nationes Cum Gregorio , tum Benedicto etiam post Pisanam Synodum , atque post sessiones aliquas Constantiensis adhuc studuisse : constat vero Gregorii obedientiam nonnisi sese. 14 Concilio se adjunxisse . Sed S illiud diligenter animadvertendum est, quod e ademsess. 14 Gregorii duo diplomata lecta sunt, quorum uno Gregorius suis Legatis facultatem tribuebat ipsius vice ad unionem Ec-
424쪽
lesiae promovendam idem Concilium Constantiense convocatum quatenus a Rege , non quatenus a Balthassare Cossa, scilicet Johanne XXIII, suo etiam nomine convocandi, & comprobandi, &quae in eo fierent confirmandi ea lege, ut Balthassar ipse nec praeesset, nec adesset. Altero vero diplomate pleniorem facultatem
tribuebat ad munus illud exequendum Carolo de Mala testis Domicello Ariminensi, a quo illa transfusa est in Joannem Dominici Cardinalem Ragusinum , qui proinde declaratione solemni Gregorii nomine Concilium convocavit , & confirmavit, cui declarationi titulus est: Schedula auctoritationis Concilii ; lectum subinde est procuratorium Gregorii ad cedendum Pontificatui datum praememorato Carolo de Malalestis , quam cessionem in manibus Sigismundi Imperatoris, non Synodi fieri Gregorius voluit. Quibus peractis Cardinales Gregorii admissi sunt, Curiae ipsus ministri suis in officiis , & gradibus confirmati, censuraeque omnes inobedientias Johannis, & Gregorii Iatae occasione,vel caussa schisiamatis irritae declaratae.
Ad haec post sessionem et o die 3o Januarii an. a 4ris congregatione generali habita capitula inter Sigismundum , & Legatos Concilii ex una parte , & Legatos Regum , ac Principum Benedicto adhaerentium ex alia parte , jam anno superiori die I 3 De. cembris Narbonae concordata , proposita sunt, & in altera congregatione die Februarii communi Patrum consensu approbata: quorum capitulorum num. Ia summa erat: r. Ut a Concilio iterato convocarentur , qui a partibus Benedicti stabant, Reges , &Praelati ; iique infra tres menses conventui se sisterent: a. in Concilio nonnisi unum de exscindendo schismate negotium exagitaretur : 3. ad Concilium advenientes confestim ad consessum admitterentur, non secus atque cum aliis Obedientiis factitatum fuerat 3 itaque a Concilio in unum conveniente tum demum
in Benedictum suapte abdicare se abnuentem judicium institueretur ζ 4. Censiirae omnes, sententiaeque a Gregorio , Johanne , eorum praedecetaribus , & Concilio Pisano a tempore exorti schismatis in Benedictum, modo is dignitatem abdiceret, atque Benedicti partiarios Reges, Principes, Academias , personasque aliavquaslibet intortae aboleremur, nullaque earum haberetur prorsus - Pars I. - Ddd ratio. Diuitiaco by Corale
425쪽
ratio : 3. Rati haberentur collationes omnes a Benedicto iactae, acibeneficia iis impertita, qui obedientia sibi erant obstricti: ε. Cardinales Benedicto olim addicti ad Concilium admitterentur , neque in novi Pontificis electione suffragio diminuerentur suo r . Curiae Romanae administrandae a Benedicto admoti, modo eumdem abnegarent, ab officiis minime amoverentur : 8. Si contingeret Benedictum ante abdicationem fato defungi suo , non alter sufficeretur Pontifex , quam qui Concilii votis comprobaretur &c. Missisque ceteris capitulis ad rem non facientibus , ut conventa utrinque juramento firmarentur, & a singulis Constantiensis Concilii Patribus, ac Principum oratoribus probarentur. Sess. a a. denique Regis Aragonum Oratores ad Concilium sunt admissi ; tum capitula Narbonae conventa executioni a Concilio mandari caepta. Sess. 13. admissi oratores Comitis Fuxensis. Sess. α 6. admissi oratores Regis Navarrae . Sess. 3 o. subtractionem
obedientiae Bene dicto a Ferdinando Aragonum Rege iactam suadente S. Vincentio Ferrerio Concilium approbavit. Sess. 33. Johannis Regis Castellae, & Legionis oratores intromissi sunt . Sess. demum 37. in Petrum de Luna Benedictum XIII. in sua pertinacia permanentem lata est exauctorationis sententia , tanquam inperjurum, universae Ecclesiae scandaliZatorem , & perturbatorem, fautorem, & nutritorem inveterati schismatis , schismaticum , haereticum , atque articuli fidei et am sanctam Catholieam Ecelsam violatorem pertinacem. Irin vero decreta sese. 4, & s, quibus aberant tot obedientiae, quis dixerit suisse Concilii vere
cecumenici scetum, aut a Martino V , qui tantummodo conciliariter facta approbavit, confirmata ΘVerum caussae adversariorum admodum interest, ut Concilium Constantiense etiam in q, & s. sessi ne cacumenicum extitisse aestimetur : unde ex multiplici capite Concilio Constantiensi etiam sese. Α, & 3. caecum enici auctoritatem, gradumque adsciscere adnituntur . Itaque contendunt. r. Ecclesiam universam in sola obedientia Iohannis XXIII.collectam extasse, ut cui soli certum,ratumque jus ad Pontificatum susseagaretur, ut qui proinde Johanni
parere detrectarent in schisinatis culpam vocandi essent,non minus
ac Donatis adversus Ceciliani in Episcopum Carthaginensem ab
426쪽
Ecclesia admissi electionem olim obnitentes nigra schismatis nota fuerunt inscripti. Verumtamen si semel id adstruatur, Johannem scilicet indubium suisse Pontificem , eique non adhaerentes uti schismaticos habendos; ergo non schisma compescuit, sed turpissime in schisma potius Constantiensis Synodus prolapsa est, obedientiam a Johanne abstrahens, tyrannico quoque more egit a Pontificatu Johannem dejiciens , atque inverso, nefarioque modo in ipsius jus intentans , jureque optimo proinde egit Pontifex suga e tali Synodo se surripiens . Sane , ut supra innuimus , exardescente schismate ut de aliis sileamus in Octaviani sub nomine
Victoris , Callixti, & Paschalis adversus Alexandrum III, quamvis pro iis pugnaret Fridericus II, & pro iisdem staret Germania serme omnis , magnaque Italiae pars; nihilominus nulli Gali rum praesertim, qui extinguendo schismati egregiam navarunt operam, id animo occurrit, ut exscindendo schismati cogendum Alexandrum sere dicerent, ut Pontificatu se abdicaret. Plane Alexander a Friderico Imperatore,quasi ex parte generalis Eccle-sae, ad Papiensem Synodum, ad quam Episcopi e quinque Regnis advenerant , invitatus , ut in ea caussa ipsum inter , & Victorem versans exagitaretur, finireturque, et Synodo interesse constantissime renuit, Ne , ajens , privilegium amitteret , aut violareta Chriso Domino S. Petro collatum, aeper ipsiam Geloia Romanae , atque ad id usque temporis interrum issum, ἐν quam um ruit , etiam eum Iantuinis in Oneservatum : videlicet illud erat privilegium , subdebat Pontifex , quod Ecclesia Romana omnium Ecclesiarum caussas examini subjiciat, ac decretoria sententia dirimat, ipsa vero nullius judicio sub aceret. Quis sane non videat, 'uod semel tunc a Friderico adversus Alexandrum III. tentatum fuit, scilicet ut incenso schismate verus Pontisex a dignitate detruderetur , id quoque ab aliis Potestatibus in exemplum facile trahi posse ; atque ita amplam , & a poetissimam schismatibus , si stet semel opinio illa, viam parari, & sterni'ὸ . . Contendunt a. adversarii absentiam Episcoporum legitime convocatorum, praecipue quaesit eκ indu iura , non prohibere quin legitimum evadat Concilium , sique loco oecumenici habendum . Exemplum adserunt Synodi Ephesinae , in qua , quum
427쪽
lata in Nestorium sententia est , non aderant equidem Patriarchaistus Antiocheni Antistites , nec Johannes Patriarcha Antioche. nus , quae Synodus nihilominus legitima, & oecumenica audit . In Synodo pariter Tridentina, quamvis in quibusdam sessionibus perpauci essent Episcopi, ratae tamen, & Concilii Oecumenici auctoritate praeditae eae sessiones habitae sunt. Verum id, quod iuqiiaestione versatur , adversarii supponunt, & assiimunt in argumentum , scilicet Episcopos Obedientiae Gregorii, & Benedicti legitime fuisse accersitos, inque schismatis notam incurrisse st tim , ac Pisana Synodus in Gregorium , & Benedictum animadvertit , quoscumque illis adhaerentes Pontificibus. At ex dictis de Pisana Synodo , ex dictisque superius de Synodo Constantiensi id
plane corruere necesse est : nam, ut celera praetereamus, illud que tantummodo repetamus, nonne Constanti ense Concilium
Gregorii XII. diplomata admisit, quibus Concilium Cecumeni cum aperte abnegabatur, Johannes XXIII. a Concilii praesidentia dimovebatur , Concilium iterum a Gregorio proprio nomine indicebatur, cuique novae convocationi Concilium ipsum ultro citroque consensi Θ Nonne & capitula obedientias Benedicti i ter , & Constantiensem Synodum concordata admissa sunt, quiabns inter reliqua, ut iterum Concilium illa convocaret, Benedicti Obedientiae a Patribus Constantiensibus facultas est sacta ΘId totum concessam, inquiunt, oeconomiae caussa, pacisque studio, ut schisma tandem sedaretur, proculque e provincia abigeretus. PIane ita pari ratione ab schismatis macula purgare student factionem revera schismati eam Basileensium . Quandoqtaidem qui inpe Nicolaus V. indulgentia erga conventus Basileensis reliquias usus si , pieque egerit , conjicere volunt Basilaensibus haud quaquam schismatis labem adhaesisse : quandoquidem Vero Constantiensis Synodus cum obedientiis Gregorii, & Benedicti ita egit, ut se iterum convocari , se iterum confirmari siue rei, ut censuras intortas irritas declararet, ut nonnisi conse tientibus illis obedientiis oecumenica agnosceretur, id totum in quam, oeconomiae, & studio pacis adscribendum volunt. Naese se ita extricare inaniter contendunt i Quam dispar caussa fuit linam dispar agendi ratio i Nicolao v. universa adhaerebat Ec
428쪽
cle ta , cujus electio apertissime erat legitima ; Basileensium factio ex adverso palam schismate afflata : cum iis igitur nonnisi expietate , & indulgentia egit Nicolaus. Gregorii vero, & Benedicti obedientiae non minorem Ecclesiae portionem , quam obedientia Johannis XXIII, complectebantur i, Gregorii, & Benedicti jura probabilia erant, testeque ipso Alliacensi eorumdem obedientiae probabiliter tenebant eos legitimos esse Pontifices , non
ergo oeconomiae caussa cum iptis a Constantiensibus Patribus actum est, neque oeconomiae caussa id agere est, concedere ut Concilium iterum convocetur 3 in eo Johannes non praesideat 3 acta iterum confirmentur 9 censurae inflictae irritae declarentur 3
nullo modo schismatis nota eae obedientiae inurantur &c. Contendunt 3. Concilium Constantiense ab exordio Iegitimum, S. Oecumenicum fuisse , quia alioqui si tum solummodo Cecumenicum evasisset, quum Obedientiae Gregorii, & Benedicti accessere, quum hae accesserint partim sese. I , ut Obedientia Gregorii; obedientia vero Benedicti partim sess. aa , quoad Regnum Aragoniae 3 partim sese. a 6, quoad Regnum Navarrae ;partim sese. 33, quoad Regnum Castellae , & Legionis 1 ante
sess. 33. non extitisset revera in cumenicum e atqui sese. 8. damnati sunt s. Johannis Viciessi articuli, cui damnationi omnes Catholici tibi cribunt: sese. I a. depositus est Johannes XXIII,
cui depositioni omnes Catholici acclamarunt: sess. 13. editum fuit decretum de communione sub unica specie b quo omnes Catholici se affici credunt: sese. I P confixa fuit cum erroribus persona Johannis Idus , & sese. ai. Hieronymus Pragensis diris devotus est, quas damnationes Catholici Omnes amplexati sunt . Addunt, quod Martinus V. in Bulla, quae extat ad calcem Comcilii, decrevit, ut qui a Niclessistis , aut Hussitis ad Ecclesiam redirent,illius decreta tamquam a Concilio generali edita se amplincti profiterentur : Item, inquit, utrum eredat, quia condemna
tiones Iohannis Wielusi, ἐς Iohanais Hus, ἐπ Hieronymi de Praga factae . . . per sacrum generale Consantiense Concilium rite , busefactae , es a quolibet catholico pro tali tenendae, es 'miter
asserenda : agnovit ergo Martinus V. Concilium oecumenicum a
sese. 8 , ergo etiam a sese. 4, & 3. Verunitamen corruit statim
429쪽
invictum hoc , uti illud vocant, argumentum ; si dumtaxat animadvertas semel ea omnia decreta Constantiensis Synodi jure optimo apud eat holicos omnes obtinere , jureque decreta Synodi cecumenicae denominari, non ea ratione quidem , quod sessiones illae, in quibus edita suere , oecumenicae suerint, sed quia obedientiae Gregorii , & Benedicti Concilio tandem adstipulatae ea omnia decreta calculo comprobarunt, praecipue vero, quia sese. 43. Martinus V. Concilio approbante eosdem errores Wicles.fi , & Ilus proscripsit, ac decreta primo edita probavit, firmavitque . Legendus cum apologia Eugenii IV , qui apologiae hujusce auctor circumfertur, Doctiss. Cardinalis de Turrecremata lib. a. de Ecclesia cap. 99. Adjungo s. decretorum 6, & s. sese. nutare,& concidere auctoritatem, utpote ex iis, quae Martinus V. Pontifex Maximus no quaquam approbavit. SaneMartinusV.sess.qs. expressim professus est Se omnia, tu gula determinata, eoaeluo, es decreta in materiis mei per conellium Consantiense conciliariter tenere velle ,
ipsequese eoneiliariter facta approbare, o ratiscare , es nis ali,
rer , non alio modo . At a. pIurima in Concilio Constantiensi non conciliariter, nec proinde legitime acta suisse ab ipsius exordio , liquido constat ex querelis Johannis XXIII., tum in epist. ad Ladisia um Regem Poloniae, qua conqueritur a quorumdam caecas di inconsulta temeritate ab ipso Concilii principio omnia per Versa , omnia perturbata ita suisse , ut schismata potius, & scandala amare , ac quaerere viderentur , atque nullo antiquorum Conrciliorum ritu observato, non publice, sed privatim conciliabula celebrasse , multaque machinatos fuisse contra decus Apost licae Sedis e tum in epist. ad Ducem Biturigum , quae in Sorbona
publice lecta fuit, legique datur in duobus codicibus Mss. biblior. S. Victoris, qua improbat plane quod a Concilio Constantiensistatutum fuerat, ut singulae Nationes unam dumtaxat Vocem, seu suffragium ferrent, quando Anglicana tres tantum Episcopos, di quosdam clericos dinumerabat , Gallicana vero , & Itala ducentos z quando alioquin juxta canones vis suffragii non competat , nisi Cardinalibus , Patriarchis , Archiepiscopis, & Episcopis , quorum suffragia requircnda quoque sint in sessionibus pinDissiliaco by Gorale
430쪽
V1N DICATA . ARTICU Lus IV. F. II. 3ssblicis , & non in privatis coetibus . Addit etiam per minas , &terrores ab Imperatore incussos pleraque suffragia extorta fuisse . Similia Basileensibus objecit postea Eugenius IV. in apologia . a. Praesertim vero decreta sessi φ , & F. non conciliariter facta suisse jam, ut videor, satis ostendimus, ostendentes sacrum Cardinalium collegium , a quo plane Ecclesia Romana repraesenta. batur, Mater scilicet, & Magistra Ecclesiarum omnium) decretis illis obstitisse , & contra eadem scripto excepisse . Illud addiderim , quod qetatuor Mss. codices reserunt de actis in 7. sessione rvidelicet sess. 7. die a.Maji anno et s. citatio in Johannem XXIII. Concilii nomine evulgata est ad s. dies , insta quos regrederetur Constantiam , & in Concilio compareret de fuga , aliisque criminibus per semet responsurus , dato ei salvoconducto : hujusce ergo sessionis occasione haec reserunt laudati codices : Cardinales
licet praesentes in Iesione fuerint, nunquam illam formam viderunt ; eodem enim die circa horam 7. de mane fuit data eis copia ad
deliberandum Iuper illa , quum jam plures Praelati sederent, Nimmineret relatio novorum facienda Regi, θ' deputatis Nationum insuersia , in qua relatione praesentesfuere, nec poterant illam formam videre , quum satim facta relatione perventum es adsessionem , quae jam peram erat , ita pene in omnibus decretismaeilii factum e s. Cardinalibus ita arcto, o brevi tempore sulano Junt decreta jam conclusa a Nationibus, ut non fuerit in eorum potestateyuper illi uilicienter deliberare, imo fuerunt in magnum eontemptum habiti: Ita 4. illi codices Mia. Qua de re Petrus de Alliaco, ut habet in suo tram de Ecclesiae, & Cardinat.
auctoritate par. I. cap. 4 , ante adventum oratorum Regis Castellae , & Legionis , Concilio decernendum proponere jure debuit r An excluso Cardinalium collegio quatuor Nationes cincilium facerent generale r ac deposcere subinde, ut in ConciIiosuper his deliberetur , o provideatur , quod in futurum am non possint ab aemulis reprobari. At id deliberatum fuisse non legimus. At nedum Cardinalibus liberum non fuisse esuisseque tempus ad
deliberandum, sed eisdem imo metum inculsum, in eosque turbas excitatas perhibent laudati codices referentes protestationem Cardinalium, & trium Nationum adversus Natiouem Ge Imani,
