P. Cornelii Scipionis Aemiliani Africani Minoris, ac Numantini vita, vel eius dispersae potius reliquiae ex multis probatissimorum auctorum scriptis collectae, et in ordinem, et modicum quoddam corpus redactae, per Antonium Bendinellium Lucensem. Add

발행: 1568년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

gam. nec quo modo id fieripossit diuinare queo.

Tum Piso eductbsim ex hybernis exercitu Carthaginis

partem eam', quae continentem spectat, oppugnabat. AppianuI. Calpurnius' autem Piso oppugnabat oppida mediteranea. Sigonius. Militibus egregie laboran tibus urbem ingredi conabatur Dum sigoniu, breuis esse hoc loco praeter consuetudinem Iaborat, ita fit obscurus, ut quid narret, non intelligatur. Me Appianus . ' Quidam militum audacter in murum ascere metunt, sed Carthaginienses contempta Paucitate portam ad eas rupes serentem aperuerunte & in Romanos impetu secerunt rat Romani fusis, fugatisque Poenista. urbem una cumi illis per portam irruperunt . . Militibus, inquit, Si-gonius egregie laborantibus. pro strenue operam nauantia bux. quod mihi est inauditum. reliqua consideret, aequus lector. . Sitomo: O Nuncios statim ad principes Vticen summittit, qui eos ruanto in periculo sit,quantaque comeatuum penuria comictetur, edoceant, eos ei vestigio,ut sibi subsidio sint, rogeti Appianux narrat, Mancinum iteras msisse, non nuncios, his. verbis . Scipio circa mediam noctem ea legit, quae Mancinus scripserat. dicit etiam Sigonius, scipioni tertia largvigilia nuticiat suisse ea de Mancino . ego no puto inediam.

Ab adolescentibus Uticensium qui per aetatem poterant

commeatum ad naves comportari iubet. υ I. iri ni μου aD loci mill i Scipio iussit statim per praecone eon uocari ad mare tu ventutem Vtjeensuim. Non video, elimFigonius scripsserit qui per aetatem poterant . Si erant adolescentes, cur non terant commeatum ferret sed Appianus dieit, id onerii senioribus a Scipione suisse impositum.

- Erecti

132쪽

detonius. Eiecti superstramenta. Appianus. ut erecti starent suis Per soror. . Figonius. Mancinus quingentos , quos solos in armis habuit, duo bu, hostium millibus i fronte opposuit. Mancinus , inquit Aprianus, orbe facto; solis quingenistis, quos armatos habebar, circundedit inermium tria milia. . Sigonius. Iamq; vulnere accepto i muris pulsus profligari videbatur . Appianus, vulneratus autem Mancinus, & in angustum compulsus, iam per moenium praerupta Praecipitabatur. .

Itane cum adolescens quidam audacter ascendisset, aee tis properet aliis, ab ea ad muros urbis haltis, asseribusque traiectis pontem facere instituerunt Adolescentes, inquit, Appianus, an turrim audaces ascedere fecit, qui iaculis e muro custodibus ex p ulsis, ligna, Masseres ex interuallo iniecernnt i & per ca in muros transgressi in Megara descenderunt c

seipio autem cum Megarorum campum angustum.atque arboribus obsitum , ac tubis , & vepribus impeditum conis spicaretur. 1 igonius supra loquens de Megaris, qui , im quit,locus est urbis amplissimus: hic vero, campum angusto appellat. Sed Appianus haec habet. Nam Megara hortis , ct arboribus aestinos fructus serenistibus erant reserta, maceriis etiam . sepibus vivis, aliisque sentibus, & rivis flexuosis interfluentibus abundabant.

Exerueiatos interfecit. Appianus. omnes adhuc vivos rer rupes praecipitauit. . sigonisT . Reliquas fossas ex quibus in urbem despectus esset, valici firmauit, ac per tria millia passuum muro sepsici cuius altitudo pedes duodenos supergressa est, profunditas dimidio Hamplior sint.

133쪽

ras Errata

Appianus.. Ea vero parte ,quae Carthaginem spectabat, murum exiscitavit lxv. stadiorum longitudine, altitudine pedum duodecim . sigonius , γε δε συνορ μω ορῶσι. conuertit. reliquas fossas, ex quibus in urbem despectus esset. sed quae illa fuerit prosunditas muri dimidio amplior. dicat ipse. ut etiam quo modo ex foliis possit esse despectus in urbem . nasemper credidi despectum significare prospectum ex sup riobri loco in inferiorem, auctore Caesare lib.vii. erat a quiem oppido Alexia despectus in campum. sed videat etia sigonius quomodo potuit Scipio sepire fossas muro , cum sepire sit circundare.. Cicero lib. xv. familia. Vallo, & laia D circundedi, sex castellis , castrisue maximis sepsi. dicat

Praeterea, ex quo auctore sumpserit . altitudo muri superia

gressa est pedes duodenos. Vides ne Lector humanissime, ut flagitia sere verba aequant Sigonius In medio turrim excitauit,&super ipsam quadratum d ligno propugnaculum statuit. Appianus. In medio turris erat altissima, eui tectum e ligno testsi dinatum impositum suerat.

Paruis lembis. Appianus τι f. naves onerariS

Sed ,tpostridie alacrius ad dimicandum redirent. Apor anus. sed ut rem in diem insequentem differrent. . . Seonius. A maioribus Romanorum nauibus loccupati , cum progredi non possent aggerem petierint. Appianus. Vnde maiores Poenorum naues subsequenter portui introitu prohibitae fuerunt, & ad aggerem confugerunt. Parua Carthaginiensium nauigia, quae prima sugere caeperant obstruxetrant os portus ita, ut maiora, quae subsequebantur,portum intrare non potuerint.

134쪽

Sigonius. Carthaginiensibus quidem consistentibus, ' Ieuis nauia patio, ae facilis pugna Romanis erat . eum autem regrede-1entur dissicili grauiorum nauium suarum agitatione magna sepe incommoda i circumcursantibus Poenis accipiebanto Appianus. Romanis facilis erat impetus , & pugna cum nauibus stantibus e sed receptus ad suos propter nauium longarum eonversonem tardi, atque dissiciles. unde eadem patiebaretur incommoda, quibus affecerant hostes. Quo modo poterant Pinni circumcursare, quos supra

consistere dixit

seonius. Illi enim longis sunibus cum suas naues inter se constrInidi issent, magno tum in hostes impetu ferebantur, praelio vero commisso, id pugnabant, ut firmissimis funibus in hosium puppes iniectis eorum naues arctissime religarent, earumque celeritatem hoc modo retardarent, quos deinde secuti caeteri magno pgriculo euaserunt. Dii boni, quae po tenda h1c narrat hi ritus Aliter Appianus . Ancolas, inquit coniecerunt ex longo interuallo in pelagus: harum furinibus longissimis nauium puppibus alligatis, impres ionem in hostes remigio faciebant, & commissa pugna, retrocedebant, naues a pupibus funibus ipsis retrahentes: iterum magno impetu, pulsuque remorum in Poenos ferebantur, rursus eodem modo retro naues agebant.

Dicat, obsecro, mihi aliquis rei nauticae peritus, quo modo quinque naues funibus conflrictisinter se magno impetu possint ferri in hostes . Doceat, quam facile possene iniicere sun es in puppes hostium, & eas arctissime religare, quasi aliqui essent hirci, aut boues.

alonius. Scipio postridie mane aggerem aggressias, eum infirmum admodum propugnaculum id esset, quod portis iminebat arietibus, aliisq; 'achinit admotis partem muri. deturbauit.

135쪽

Scipio autem exorta luce aggerem aggressus est erat enim opportuna munitio ad portum insestum reddendum & Loricae partem admotis arieIibus,aliisque machinis deiecit.' Non video , unde nam Sigonius coniecerit illud suum, propugnaculum portis imminere, &, quod mireris, pluris bus porti . Sigonius Carthaginienses nocte e muris ad ipsas munitiones Romanorum incendendas erumpunt. cum autem ad eas propiu accedere nequirent , omni aditu terra , marique praesepto, nudi facibus extinctis, ne conspecti praeuenirentur, . natantes exierunt, ad easque delati ignem intulerunt.

Appianus.

Carthaginienses nocte eruptionem secerunt in machinas Romanorum, non ii quidem terra, cum nullus pateret adiatus: non nauibus, cum ibi mare vadosum esset: sed nudi eufacibus extinctis, ne i longe conspicerentur, mare ingressi sunt, qua nemo suspicatus fuerat. horum partim summis p ctoribus extantes progrediebantur , partim natabant. qui ibi ad hortium machinas peruenere , α incensis facibus conspecti sunt, atrox pugna commissa est. Reliqua tu lector iudicabis. No quaeram tantum ex si-gonio si omnis aditus terra , mariq; praesepius erat, cur infra dieit, eos natantes exiisset praeuen1rentur Puto, non

.esie proprie positum. Sigonius. Seipio equo aeeurrens, ac terrorem mortis illis iniicient qui terga dedissent, plurimos conseruauit. . Appianus. Seipio timens foras 'bequitabat cum equitibus iussis . suos, ni fugere desisterent, caederent, & fuerunt,quos pereussit, & interfecit: donec complutes necessitate coacti in

et stra incolumes rediere. Sigonius , ut omittam intempestiuam breuitatem , dicit equo . Appianus isti τα QVTlων. cum equitibus. Sigonius

qui terga dedissent. Appianus .c Fὸ λOnπis φνον , , nisi

iugam

136쪽

fugam ssterent . nam iam caeperant sustere. sigonius plurimos conseruauit. Appianus . οι πMιοvs , is τε στρατοπεδlo. plures incolumes in castra redierunt. Sigonius ad an. DVII. Cum plures esse in Africa Scipio comperitat, qui Poe-,ios comeatu, caeterisque rebus iuuarent, eos sibi de medio tollendos statuit . itaque ad eorum motus comprimendos ,

militibus in diuersas partes in hyberna dimissis, ipse in Diogenem quem Asdrubali fauere audierat, Nepheram versus per stagnum contendit.

Appianus .

Scipio statuit Poenorum copias . quae erant in agro e me dio tollere , unde illis commeatus submittebantur, dimissis igitur aliis alio ex suis militibus ipse Nepherim cotra Di genem quendam , qui Asdrubalis adiutor erat, per stagnunauibus est prosectus, iusso C. Laelio terra eodem maturare. Appianus non dicit in Afriea, sed in agro Carthaginiensum,neque ego intelligo.qui fuerint illi motus, ad quos co- Primendos milites Scipionem misisse Sigonius dicit.&ali odest er medio tollere, aliod eomprimere motus , nec dimisit

milites in hyberna Scipio , sed ad oppida expugnanda,& in deditionem accipienda. ut probabo si opus erit. Sigonius Duabus turribus ad Nepherim collapsis. Diogenis, inquit, Appianus, vallo, quod erat inter dua,

turres, colapso', vel daruto .stonius. Qua re Afri, qui intus erant, perculsi, cum multo plu-Yes hostes, quam qui cospiciebantur, adesse putarent, iam ;Diogenis castra, quae ipse cum leui praesidio reliquerat, in hostium potestatem venisse non ignorarent, in fugam comiiciuntur . .

- . Appianus.

Et cum primi iam intus essent, Afri, re statim animadue sa, maiorem multo numerum, quam qui conspiciebatur adesse putantes, in fugam sese coniiciunt. i m.

137쪽

Τ3o Errata. Omni sigoni; error in eo est , quod putat: Seipionem

tum Nepherim oppugnasse: χ cum supra dicit, qui intua erant,intelligit, Neptierim, cu tamen Scipio castra Diogenis oppugnaret. & quis dicit Diogenem reliquisse castra eum leui praesidio nonne erant illa Diogenis castra in quibus illi erant Asci,&tum sunt capta ἰ Sigonius. Duabus turribus ad Nepherim collapsis, locusibi insidiis datum esse Scipio arbitratus, mille delectos equites in insidiis post Diogenem locat, ii, qui ar tergo dispositi

Crant, ut mandatum eis fuerat, vallum,ne suspicante quidem quoquam, aggrediuntur . . Appianis. Dioge is vallo, quod erat inter duas turres,

collapso, Seipio illuc aecessit,& mi te clese os mili res post Diogenem collada dii ; ii mille qui post Diogeneni ri in si diis colloc/ti fuerant , de Improuiso, de praeide Afrorii in

opinionem vallum, ut illis imperatum fuerat, audacter thua secunt, idque conuellete, atquetranscendere eleperutit. .

Suribit sigonius, Scipionem apillς delectos equites in ingidiis collocalle ,i& hos vallum , ne suspicante quidem quo .. quam, gressos fuisse. quis vriqGam audiuit equites aggredix allum ergo non cquites, sed pedites silere: iSigonius. Qua victorii, cum complures 'praeterea Libyae ebes ad eum defeci sient, ipse potissimum ad Carthaginis

Cxpugnationem accensus est .

Appia T. . Haec autem victoria maxime contulit es. Gugnationem Carisaginis. Sigonius. Id autem praesentiens Asdrubal Cothonis partem nocte succedit: ratus caparte se ex invi uiso in Scipionis exercitum in surum, atque eo quidem consilio ex ur-he cum lactissima militum manu eggressus praelium sortissinio cum Scipione committit. interim C. Laelius artergo per ambitum Cothonis nauibus circumvectus ex altera parte igge aliter, quam Poenus Putauerat, magno clamore subla

Appiavus. Asdrubal verδ partem Cothonis quadratum cobussit, ea spe, ut eam quoque Scipio occupare coiiaretur

138쪽

rotunda ipsius Cothonia parte inde auerta ascendit, ct sublato, ut in victoria fieri solet, clamore, Poeni porterriti sunt. Asdrubal, auctore Sigonio, Cothonis partem succedit, veea parte ex improuiso inuaderet: ramen non ea ea parte Cothonis eggreditur , sed ex vibe. qui uia cohaerenti unde hainiit Sigonius, vi scriberet, Laelium nauibus circunniectit qu; poterat Laelius in hostes, muro intercede te, impetu saecvst Tu lector reliqua ex coiectura scripta i Sigon. perpede. Sigonius. In omnes partes passim fugam capessunt cos fastentus insecutus Scipio. partim caecidit', partim carpit,paetim in urbem se coniiciente, vix mortis periculum euitarui. Serio ne, an ioco agit hic noster Sigonius 'ne vivam i ctor humanissimer, si vel unu eiusmodi verbia est i Appiano.sigonius. Scipio commeatum omnem, qui non procul aberat, intercepit,

Appianus. At scipio muro potitus, qui Cothonem cingebat, sorum ei propinquum occupauIt. Sigonius. Vbi illuxit, facta in inuros urbis impressione, qua parte condiderant, urbem frustra retinentibus Poenis ingreditur , cum grauioris armaturae militum quatuor mil-

Iibus , irruptione eius in urbem, magna Carthaginiensi uni pars in Birsam confugerat, & ex ea pugnabat. Dii boni quid est ho epita me Dii ament Lector cadide, veleu scripta huius hominis lego, mihi somniare videor. supra de captis Megaris haec scribit. Carthaginienses omnes se repente coninierunt in arcem tam ii, qui in urbe erant, quam ii, qui foras in vallo consederant. hie dicit magnam partem eorum in Byrsam confugisse, sit ex ea pugnasse. dicat, obsecro, quocum pugnabati cum Romani si minime. nondum vi scin caeperant, ne dum Byrsam oppugnarent . illa duo tantum verba ex Appiano sumpsit, ubi illuxit, reliqua omnia sua sunt. cum impressio sit aciei impetus in aduersariorum aciem, sine auctore dixit, facta impressione in muros, supra dicit, vctem ingreditur . iri fra irruptione eius

in urbem, quasi idem sit ingrcssus, ct irruptio.

139쪽

Suonius. Prima aedificia sibi occurrentia deii et . an.

Omani 'primas aedes expugnarunt. sigonius. Tum ius Iu eius tribus partibus illato incendio reliquus in urbe exercitus accersius est. A ppianus. Ae tribus simul, atque eodemi tempore vicis ignem inferri iussit Sigonius. Ita patefactis Birsar portis. Appianus. Patefacta ab ipsis angusta porta antemurali. Sigonii sunt haec. Τransfugae autem cum propter impos tum arci praesidium , Iocum non esseeruptioni viderent. & haec. Asdrubal paul tim se suorum e concilio subduces, cum sibi salutem extremis urbis temporibus quoad posset consulendum putauit,

Siponius, infinita pene maxime necessaria non attigit: nec pauciora non necessaria addidit ex coniectura.

. Sigonius . Asdrubal autem paulopost sibi necem conscianisse i multis traditum est. Appianus. Hoc quidem genere mortis uxorem Asdrubalis periisse dicunt, quo ipsum Asdrubalem oportuit. Sigonius. Misitin Siciliam aliis naues. Appianus.

et κελίαν επε Πν. in Siciliam misit. Valerius lib. v. cap. pri. Iiteras misisse scribit, ide Cicero de prouinciis consularibus. Sigonius . Inde praedam omnem militibus praete aurum

argentumque, & insignes statuas dispartiuit. Appianus . a Scipio per aliquot dies exercitui permisit, omnia dirip

re, praeter aurum, aut argentum, aut donaria.

Sironius. Argenti quater millia quadringenta & septuaginta millia pondo prae se eum tulisse scribit Plinius . verba

Plinii lib. xxxiii. cap. xi . sunt haec. Africanus sequens cum de Poenis triumpharet, quater millies cccc. lax. M. pondo

transtulit. Sigonius pro transtulit,dixit, prae se tulit. Seonius. Ita Carthagine, Africaque in potestatem re dacta Africani cognomen sibi, ut avus etiam eius fecerat, vindicauit. Vindicare proprie est, quod punire , quod ulcisci. in Sigonio positum est, pro assumere sibi, pro vendieare. Sed fac idem significare , quod assumere , δc vendicare. Africanus Maior nunquam, quod legerim id cognomianis sibi attribuit. Liuius lib. xx. Africani cognomen miIita

140쪽

in prius fauor , an popularis aura celebrauerit, an scuta se-lici, Syllae, Magnique Pompei patrum memoria carptum ab assentatione familiari sit, parum compertum habeo.haec Liuius. At nihil erat, ut Africanus Minor sibi eiusmodi cognomen arrogaret, cum id haberet haereditarium ante etiam euersam Carthaginem Africanus appellaretur.

Sigonius tu seboliis in Fragmenta in Somnium Scipionis.

Plebs autem eum scipionem eum pro commodis sociorum contra sua pugnare animaduerteret , cui bis, ipsa ante tempus consulatum mandasset ..

Scipio bis consul suis primum ante tempus , deinde suo tempore , ut Laelius Ciceronianus, ut alios mittam, dicit in libro de Amicitia his verbis . Qui eonsul suit, primum te tempus, deinde sibi suo tempore Reipub. pene sero. Sigonius ad an. DCxIx . Asrieano Hispania Fuluio Sicilia euenit. & sex versbussi, infra. Factus ergo, inquit, magna populi voluntate, malo Reipub . ab eo gerendae spe Scipio consul cum bellum'

Numantinum extra sortem, ut etiam ante Punicum gerere iussux esset,aninasi: aabelli apparatus necessarios applicauit Euenir Sc extra sortem mihi prorsus contraria vide

turi euenire enim in hanc sententiam nusquam legi sine sed te. Cum enim dicit, Africano Hispaniam Fuluio Siciliam euenisse, intelligimus eos eiusmodi prouincias sortitos suisse, & sorte Scipioni Hispaniam euenisse', dc Fuluio Sicilia.. quod sexcentis historiae locis possem confirmare . Sigonius ad annum DCxIT Non est, quod id quisquam Valerii sententiae repugnare arbitretur . est enim absens accipiendus pro eo, qui non pe tendi causa in campum descendisset, & omnino, qui noni peteret . quo modo saepe locutum esse Dionysium,& Liuiudocui in scholiis Liuianis. Idem in Scholiis in Fragmenta ciceronis. Delegere iterum absens consul. expone absentem, id est non petentem . sic enim saepe Dionysium,& Liuium loeutu

esse ossedi in Scholiis Liuianis. Qui enim diei potest Scipio

SEARCH

MENU NAVIGATION