P. Cornelii Scipionis Aemiliani Africani Minoris, ac Numantini vita, vel eius dispersae potius reliquiae ex multis probatissimorum auctorum scriptis collectae, et in ordinem, et modicum quoddam corpus redactae, per Antonium Bendinellium Lucensem. Add

발행: 1568년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

a a germanam militiae disciplinam reuoraret: quὁd sciret: se non posse hostes superare : nisi administrationis suae int

gritate , & temperantia suos milites edomaret, atque reis frenaret. Itaque primum omnium duo scortorum millia. omnes lenones, omnes mercatores, Omnes vates, diuinos, Hariolos: quos saeper milites crebris ostensonibus timidi es-fecti, consulere consueuerant,& cocos e castris eiecit;inque ea nequid non necessarium importaretur, edixit: lixarum, calonumque numerum admodum exiguum esse voluit: ea quoque sacrificia, quibus per exta exquiruntur, ne fierent, interdixit. vasa item omnia, ge instrumenta coquinaria, preter ollam, veruculum, & fictile poculum, argenteum quoque non maius duobus libris: esterri iussit. Iumenta omnia clitellaria, exceptis paucis necessariis, ne exonerarent miliecm, ut venderentur, imperauit. Milites vehi asinis, auemulis vetuit: cum diceret, non multum ab eo homine in bello expectandum esse, qui pedibus ire non posset. in balneis Iauari prohibuit et atque unumquemque eorum,qui se ungerent, ipsum se fricare, iussit. Nam iumenta mauus non hahentia, i quo fricentur, indigere, dicebat: stantes non co- ctum opsonium prandere coegit: discumbentes vero panem' vel pultem, & carnem tostam, aut elixam, ut cenarent edixit.item nequis lcitram haberet : ipseque primus culcitra foeno sarcta usus est. ad haec triginta dierum frumentum, septenosque vallos serre cogebat. aegrer propter onus incedenti dicebat: cum gladio te vallare scies, vallum ferre desini to . Sublato autem vallo cum quidam se premi diceret: merito, inquit, huic enim ligno magis, quam gladio fidis. ipse

autem nigro circundatus sago circumibit, luegere se, turpitudinem exercitus dictitant. Cum Memmii cuiusdam Tribuni militum iumenta gematas ad refrigerandum pelues, &patinas thericlias portantia deprehendisset et mihi, inquit, de patriae dies triginra, tibi verd per totam vitam; cum talis sis, teipsum inutilem reddidisti. Alius autem eum scutit pulcberrime ornatum ostentaret: scutum quidem ὁ adole-1cens, inquit, pulchrum: sed Romanum vitum magis in deI xtra

72쪽

xtra , qua ii sinistra decet spem habere. Cuidam nimis apte scutum gestanti, eum seu tum amplius iusto serre, iussit: neque id se reprehendere dixit: quoniam melius scato , quam gladio uteretur. Si quem militem extra ordinem deprehendisset si Romanus esset, vitibus, si externus, virgis caeci dit. Atque hune io modum milites ad contineatiam, atque

temperantiam reuoratos , ut se pariter reuererentur, atque

timerent, paulatim assuefaciebat. Etenim se se difficiliorem praebebat in iis audiendis, illisque rebus, quas peterent, concedendis. Saepenumero illud in ore habebat: ducum facilitatem. indulgentiam , & astabilitatem hostibus utilitatem, asserre: apud vero . Ds milites contemptu laboraret. Qui vero se duriores, ac seueriores ostenderent: eos milites obsequentes, & ad omnia paratos habere. Et quanquam in vitiis exercitus corrigendis tanta diligentia usus fuerat: tamen non ante milites in aciem educere statuit diquam in multis, ac variis laboribus eos exedeuisset hoc modo. Quotidie milites huc, & illuc per vicinos campos d cebat: & castra alia , post alia iacienda cogebat. quibus deisiectis, milites ad opus reuocabat: fossas altissime lodiendas rursumque replendas, muros praealtos erigendos, ae deiciendos curabat e & ipse ab aurora ad noctem usque fabrim urgendis praesens a stabat. Nunquam, nasi agmine quadrato iter faciesat: ne qua repentina incursione . atque impetu ho sium exercitus sid quod antea saepe factum fuerat funderetur, atque rugaretur nec quenquam de loco sibi maeie aiasignato decedere patiebatur. obequitabat exercitui: in te dum ad nouissimum agmen veniebat: aegros equis equitum vehi iubebat: ssi qua iumenta nimium onusta videbat : eoria onera alleuanda curabar: 3c quod dctractum fuerat, id ii ter pedites ferrendiam partiebatur, Cum vero aestiuis se cori

tinebat: turmas equitum quae interdiu ad speculandulis inietebantur, redeuntes extra natium expectare iubebat: si me et alia equitiam turma circum omnia perlustrasset. Labores operum milis partibus aequabat, ac inter ope arios distribu-

73쪽

Sarerent,qui muros extruerent, quique tabernacula pone rent: horum singulis ad ea munera obeunda certum tempus fuerat asi ignatum. Reuocatis tandem sine acerbitate, Mexercitatione magis , quam poena militibus ad germanam militiae discipIinam, ut iam feroces , obsequentes, ac laborupatientes esse viderentur propius Numantiam accesiit ita tamen, ut nec loca admodii munita castris ponendis caperet;

mee suas diuideret copiasme, si quid in eo modi initio statim aeceptum fuisset, ab hostibus contemneretur, i quibus iam irrideri consileuerat. Nec ipsos aggrediebatur adhuc genua belli, & opportunitatem, viresqueNumantinorum circulpiciens, quo conuerterentur, atque incumberent, Omnia quae post exercitum erant, vast-bat: segetes adhuc virides metebat:quae quide ubi vastata fuerant, ulterius progredi opportebat. Via. quae Numantiam,& in planitiem ferebat, breuia

erat : multique, ut ea exercitu duceret, hortabantur. quibus

ille dicebat.ego reditum timeo, cum hostes nunc sint expediti, S erumpant ex urbe.& in urbem redire possint: nostri vero onusti redeant tanquam i frumentatione, ac de sessi iumenta,& plaustra agat sarcinasque ferant. unde dissiciter proesus , ac dispar esset nobis cum illis certamen. Victi enim magno in periculo versaremur: victores neque facimus egregium neque quaestuosum faceremus: Stultum igitur esset ob Tem leuem sese in periculum coiicere: is enim non est bonus Imperator, qui nulla proposita utilitate, pugnat: is verδfortis, ac prudes qui tum pugnae periculum s bit,cum necessitas eogit. similitudinen quoq; a medicis duetebat: qu non ante ad secandum. Sc urendum aggrediuntur qua loco affecto medicamenta adhibuerint. Haec locutus I ribunis,ut copias per longiorem viam ducerent, usque in Vaceorii sines, imperauit: unde Numantini commeatum sibi parabant. Hic quoq; vasta is agris, frumentoq; rato,quantu exercitui satis esse putauit,eollecto, reliqua in aceruos cogesta igne absumpti t. Uu multi Pallantini ex insidiis, in quibus sub coli busCoplanii collocari consueuerant, Romanos frumentatores

74쪽

sum Tribunum eum quatuor equitum tursis eo misit ad es Primendas eorum excursiones. Qui cum hostes fugientes nimis audacter usque in summum collem secutus esset: patefactis insidiis, suis equitibus imperauit , ne ulterius hostes Persequerentur, aut inuaderent, sed hastis a te tantum depellerent . scipio cum interea animaduertisset, Rufum, ia.

quod veritus erat, ulterius in colles, quam ei mandatum fuerat, progressum: ex templo cum reliquis copiis eo con-ii

tendit. cumque ad insidiarum locum venisset, in duas partes equites diuisit, & utrique ipsorum parti imperauit: vevicisim irruerent in hostes, iactisque telis omnes statim retrocederent , don in eundem locum, sed pedetentiin semper cederent: donec cum iis copris, quae eis orant a tergo,. coniungerentur . Atque hoc modo equites incolumes in campos reduxit. non multo post, cum Scipio. castra moue- .re , & inde discedere vellet: fluuius transtu difficilis, & limosus intererat: propter quem hostes sese abdiderat. Quare cognita, Scipio, relicto eo itinere, per aliam longiorem viam, sed ab insidiis tutam exercitum duxit, idque nocta propter sitim, & puteos effodiens .in quorum plerisq; aqua

inueniebatur amara . Vnde factum est, ut milites aegre illudater consecerint: & equorum, & mulorum aliquot siti perierint . Inde per fines Cauceorum iter faciens quibus nuper L. Lucullus contra foedera bellum intulerat, per praecone eum edixisset: ut libere domum quisque ad res suas rediret: in fines Numantinorum , ibi ut hybernaret,processit . ibiq; tandiu se continuit, donec Iugurta ad eum ex Asrica venit. Erat Iugurta Manastabilis filius ex concubina, qui tum cis:

duodecim Elephantis, Ze Sagittariis bene armatis, & landitoribus missus est i Micipsa Matinissae filio, qui tum, Manastabale ,& Gulussa fratribus morbo absumptis Regnum Numidiae obtinebat. Hic ubi in castra peruenit,& ut, erat impigro , atque acri ingenio, naturam scipionis, & morem hostium cognouit: multo labore, multaque cura, praeterea modestissime parendo, & saepe obuiam eundo periculis ita

tantam curitatein brevi peruenio: ut Romanis vehementer status

75쪽

carus, Numantinis maximo terrori esset: ae sane, quod .dissicillimum in primis est, ct praelio strenuus erat, & bonus

consilio. quorum alterum ex prouidentia,timorem, altersi ex audacia temeritatem plerunque afferre solet . Quare Scia Pio omnes serer res asperas per Iugurtam agere, & in amicis habere, magis , magisque in dies complecti. quippe cuius neque consilium, neque inceptum ullum frustra erat . Ro- , rnae interim comitiis habitis Consules creantur. P. Mucius

Scaevola, L. Calphurnius Piso, Scipioni Imperium prorogatum est . Qui accepto eiusmodi belli Socio, agros vastare , locaque vieina depredari caepit. in quo dum est occupatus prope pagum quendam in hostium insidias incidit,in Ioco praerupto ex altera parte ipsus pagi collocatas. nam capars suarum capiarum pago diripienda esset intenta , sorti signis relictis, paucos equites, qui pagum eircumequitabat ii, qui erant in insidiis. adorti sunt. qui dum se defendunt.& Seipio ad signa consistens tubicem suos euocare iubet. mille equites eo adserendum auxilium suis aduolant. & cvitam e pago maior pars exercitus erupisset, hostes in fugam vertit; quos tamen non est persecutus, sed intra munitiones, paucis utrinque caesis, se recepit. Non multo post cum bina castra ad Numantiam posuisset: & vnis Fabium statrem suum praefecisset, alteris ipse praeesset: cum hostibus, acie confligere statuit. Itaque suos in aciem eduxit, delectis sagittariis, & funditoribus per centurias omnes distribatis. Neque Numantini detractauere pugnam, cum nihil aliud

quam pugnare cuperent. qua commissa, Romani Numantinorum vi, atque impetu oppressi terga vertere caeperunt. Id Africanus cum animaduertisset, vociferarI, quo fus

xent quave in fuga spem haberent ἰ obsistere cedentibus iae reuocare pene fusos, minisque terre . quibus permoti milites tanta virtute in hostes rediere: vi,quos antea fugiebat, eos paulo post fuga in urbem se rccipere coegerint. Qua victoria, & si Asricanus laetatus est: tamen non esse amplius cum iis praelio decertandum confirmauit: sed urbem potius

operibu , munitionibpsque sepiendam, δή hostes obsidi

76쪽

eAfricani

ne premendost id quod postea diligenter seruauἰe. Quam

uis enim Numantini in campos exeuntes pugnandi copiam , saepe sacerent ,& Romanos ad puram inuitarent: Scipio tamen eos contemnebat; quippe qui utilius esse putabat ,hostes edomare , fameque ad diditiorem compellere; quam cum iis pugn re, qui de rebus suis dei perassent: atque saepgdicebat, se tempore securitatem emere velle: bon enim Imperatorem, ut Medicum ultima uti per serrum curatione.

Atque addebat squod supra attigimus) se ex patre Paulo sae- re audisse: optimo Imperatori non ese collatis signis decereandu , nisi summa necessit udo aut suma occaso data esset. Numantinos tamen per occasionem inuadcns saepe in fugam vertit. Hoc tempore magnificentissima munera ab Antiocho Syriae rege sunt missa: quae, cum caelare regum munera alii Imperatores consueuissent, ipse pro tribunali accepit: & ea Quaestorem in publicas tabulas reserre iussit ratq; viris se fortibus ex iis munera daturom , pollicitus est. Cum so macharetur cum C. Caecilio Metello Caprario, dixisse fertur: si quintum pareret mater eius . A sinum suisse parituram. erat enim ex quatuor Q. Metelli Macedonici filiis na-ru minimos, & ar moribus caprarius dictus . Cum post carnaaliquando serino de Imperatoribus . haberetur: & quidam ex insignioribus qui aderant, sue ioco, siue serio Africanii interrogaret, quem post seducem P. R. habitur Dm arbitra-xctor Africanus . leuiter percusso C. Marii humero . hunc, inquit, fortase habebit. tam facile ille ex indole , aut aliquo specimine virtu is futura praeuidete poterat . nam septimupostea Marius consulato in est consecutos. A r Seis io cu hostes grauiori premere obsdione, & urbem vallo , fossa, muro, Se aggere circund/re statuisset : li teras ad socios misi , quibus descripsit, quos mittere eos oporteret . qui ubi venerunt, S hos. R suos in plureis partes divisi: ac Tribunis.&Centurionibus negotium dedit, vi urbem fosiis, valloque cingereny praemonitos ut si ab hostibus impedirentur signia esDrrent, interdiu purpureia quidem velit, noctu vero igne exabde ipse,& Maximus sta er opem eo serre possent. Haec via.

77쪽

pertem, e eos qui ibi collocati suerant, 'ut operas ab hostia' bus defenderent, idoneos essa vidit: alteram sollam postila. ducenda:& circa eam stipites quosda figendos :& apud hos

nouum murum construendu ri& in muro, qui in latitudineta quinque pedes, in altitudinem decem patebat, turres iugeri interuallo distantes excitandas curauit. stagnu moenibus adiacebat: id cu muro compilacti nequiret: aggere muro,& latitudine, & altitudine pari circundedit: eumque pro muro esse voluit. Durias, qui vi supra dictum est in propter Numatia fluebat, Numantinis erat admodum utilis, S Opportunus cum ad comeatus in urbem importandos, tum ad vir ex urbe emittendos , qui aut nantes sub aquis exibant, aut etiam remis secundo flumine vehcbantur. Sed cum in eo propter latitudinem, altitudinem, & rapiditatem pons fieri non posset: pro ponte duo castellain.utraque fluminis ripa extruenda curauit: atque inter utrunque quasdam longasperi fluminis latitudinem suspendit trabes, easque in aquam demisit, resertas infixis gladiorum mucronibus,aliisque acutis ferramentis: quae perpetuo aquae cursu voluentibus se trabibus, erant impedimςnto , quominus quisquam aut naui gando, aut sub aquis natando illac transire posset. quod Sc pio consequi maxime cupiebat: videbat enim futurum , ut, s nemo ni urbem penetraret. ct quae laris agerentur, renunciaret,& comeatu,& consilio de hi tuerentur . His ita constitutis machinas in inrribias collocauit, Iormentaque ad iacu-Ia δε saxa contorquenda: muros quo Q saxis, s iaculis muniuit,& ea tella funditorum & sagittariotu custodia fit ma uit. In tota praeterea munitione nuncios e bros constituit, qui & noctu,&imerdiu alii ab aliis sermonem cxciperent, ct quae fierent ea se doem ec: iis vero , qui erant in turribus imperauite ut si quid fieret ex prima turri laboranti signum proferient:& id ipsum rcliquae omnes crigerent, cum primam id extulisse conspexistent: ut hostium quidem motum quam primum ex fgno cognosceret, & de eo . quod

certum ,& exploratum esset. certior per nuncios fieret.

suum etiam exercitum, qui una cum prouincialibus auxiliis

78쪽

ad sexaginta hominnm millia continebat In duas distriuuia

rartes equarum alteram ad muri custodiam eonstituit: alto ea ad res necessarias, si sorter aliquo contendendum ess et . utebatur. ad hoc viginti millia ad confligendum, s usus iniet, parata esse voluit: ac totidem ad iis opem, s opus esset ferenda instituta habebat.suus cuique locus attributus erat, quem iniussu Imperatoris nulli deserere liceret. Ita quisque sese ad assignatum locum , & ad signum , quod efferebatur,s quando hostes erupissent, recipiebat. tanta diligentia,tato ue ordine Scipio omnia disposuerat. Romae interim Ti. Graccus Africani propinquus propter turbulentissimum tribunatum agrarias enim leges ferebat ad quem ex inuidia faederis Numantini bonis iratus aecesserat: ab ipsa Republiea, duce P. Cornelio Scipione Nasica cognomento Serapione eius consobrino intersectus est. Cuius audita caede, allud Homeri carmen Africanus pronunciauit. ληι το κὰι αλλοs οστιs ρ εἴ οι. At simili intereant, audentqui Italia fato. Qua quidem're parum abfuit, quin omnem populi Roma - ni gratiam effunderet: qua usque ad eum diem plurimom apud illum valuerat. Numantini vero cum saepe in stationes P omanas modo ab hac modo ab illa parte impetum facetat, Elico perteri ebantur tum formidabili eorum aspectu, qui

tanta cum celeritate ad auxilium iis serendum aduocabante eum multitudine vexillorum', quae ad signum dandum e turis, ibus proserebantur: tum nunciorum passim currentium reum etiam ab iis, qui vallum,& murum defendebant,& momento temporis in pugnam prodibant : tum denique tubai tum sonitu, quae classicum canebant et atque ita, ut totus ille munitionum ambitus, qui serer stadia quinquaginta pate-hat, statim terrore compleretur. quem quidem ambitum Africanus singulis tum diebus i tum noctibus, ut inuiseret, circumequitabat. Quosdam aliquando e Numantinis, qui pabulatum exierant, interfici vetuit, quod citius eos frumetum,quod haberent, absumpturos diceret, si plurcs essent.

quos e plen cum eo modo septor teneret, haud diu obsidio

79쪽

Minoris istae r 3

Κem pati posse pu tabat . cum nec commeatu mee viris, nee

armis ab ullo mortalium iuuari possent. Rhetogenes autem vir Numantinus cognomento Caraunius Numantinoru virtute praestantissimus cu amicis quinque, totidemq; & seruis& equis nocte quadam obscura, & nubit Osa, praeteriit, non sentientibus hostibus,id spatii, quod erat inter urbem,&munitiones, ferens scalam compactilem, eaque d improuiso custodibus oppressis, intra munitiones prosiluit, & ipse, Mamici: seruisque in urbem remissis, iis equis, quas per lea

Iam ad id factam eduxerant, ad Areuaccorum urbes contenderunt res ramos oleae, Se alia s upplicum velamenta porrigentes orabant: ut Numanti nisi ploruin consanguineis ope ferrent r quorum quidem oratione tantiam abe f. ut Areuae isci commoti sint: ut etiam nonnulli ipsorum a Rom inis med uentes,eos inde abire iusIerint. Lueta potens ciuitas i Nuniantia triginta septem milia, & quingentos pallus aberat. Huius ciuitatis iuuentus cum rebus Numantinorum maxime studerent: & ciuitatem ad societatem cum ipsis ineunda induceret : maiores natu Hfricanum ea de re clam certiore sederunt. Qui octaua noctis hora re cognita, cum expeditis militibus, ite e statim ingressus est: primaque luce urbe Lucia exercitu circundata, petiit iuuentutis principes: quot

cum dicerent ex oppido sese eiecisse, per praeconem iis denaei auit, se urbem direpturum, ni homines fibi traderent. a re illi perterriti ad quadringentos iuuenes adduxerunt quibus cum manus praecidisset: statim cum suis omnibus iu ine discessit: atque agmine citato , postridie primo diluculo in casti a peruenit. Numantini fame iam enecti quinque legatos ad Scipionem miserunt sciscitatum: an, si sese dedererent . esset in se clementia usurus, & medioeri pae . a contentus suturus. Sed Avarus legatorum princeps, quippeet,qui adhuc etiam elato erat animo,adeo Numantinorum propositu ac virtutem laudibus extulit: ut dieeret, ὁ scipio aequissimum erit, situ vir generosus, tantaque virtute praeditus, populo tam generoso peperceris, easque nobis poenas Pro-Posueris, quas ferre possim us . nos fortunae comurat ionem

2 nuper

80쪽

nuper sensimus, patriaeque salutem non iam in nostra potestite, sed in tua esse cognouimus. in deditionem igitur accipe ciuitatem nostram moderatis suppliciis contentus: aut, si nos contemnis, eam perire, ac dirui propugnando te speres esse visurum . Scipio cum ex captiuis , quid in urbe fieret, cognouisset: respondit, velle, se, ac sua, vibumque mul cum armis fidei, potestatique suae libere committeret. Quae cum Numantini audiuissent, ut qui etiam eiusmodi responsum Scipionem daturum existunauerant, ira ex nimio libertatis amore incens , quod nunquam cuiquam serti ire consueuissent: tunc vero multo magis ob tantam calamitatem efferati, & in furorem acti Auarum, & reliquos legatos tanquam tantorum malorum nuncios,& quasi de propria salute cum scipione aliquid pepigissent , interfecerunt. Atque cum omnino hostes inuadere, O viriliter mortem occumbere statuissent, nulla neque dedendi se, neque pugnandi facultate data , carne prius semicruda Celtaque, se enim potionem ex iaceo tritici artificiose factum vocabant) velut in feriis ingurgitati, patentibus portis, tanto Cia tumultu eruptionem in Romanos fecerunt et ut nulla st tio satis esset opposita quod nihil minus, quam ut ex urbe egredi auderent tot munitionibus septi, timeri poterat cum earci furore in vulnera vecordi audacia ruerent. aeriter , divique utrinque pugnatum est: & parum abfuit, quin iterum Romani terga verterent: quod profecto se eissent. nisi Asileanum Imperatorcm habuissent. Numantini vero cum ex suis sortissimus quisque cecidisset: in urbem tamen , nihil propter pavorem , festinationemve confusis ornibus, sese recepere . quos cum maiores natu vituperarent,

quod quos toties fugassent, eos tunc fugissent; qucndam ex iunioribus dixisse serunt: pecora quidem etiam num eadem sunt, sed alius pastor . Numantini suorum corpora ad sepulturam oblata accipere noluerunt. Sed cum om .i a

tentassent, & nihil profecissente fugere an possent, experiri statuunt. quod tamen consilium exequi non poterunt, rupzis

SEARCH

MENU NAVIGATION