Iacobi Pamelii ... De religionibus diuersis non admittendis in vno aliquo vnius regni, monarchiae, prouinciae, ditionis, reipublicae, aut ciuitatis loco, ad ordines Belgij relatio

발행: 1589년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

desiderat, bonum opus concupiscit. Et tamen tam multi ut Episcopatum suseipiant tenentur inuiti, perducuntur, includuntur, cust diuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec cis adsit voluntas suscipiendi operis boni. Quato vos magis ab errore pernicioso,in quo vobis estis inimici, trahendi estis' &c. Alio Auclli item loco D. Augustinus: Mirantur autem inquit quia comimouentur Potetates Chri stianae aduersus detestandos disii patores Ecclesiae, laaereticos, schismaticos, exufflatores

Christi, blasphematores baptismi ξ Sinon ergo mouerentur, quomodo redderent rationem de I mperio suo Deo 8 Intendat charitas vestra quid dica, quia pertinet hoc ad Reges

seculi Christianos,ut tem poribus suis pacata velint habere suam matrem Ecclesiam,vndo spiritaliter nati sunt,&c. ubi repetit excplumno. a. Nabuchodonoser. Ac paulo post: Talia facere volunt,& saltem talia pati nolunt. Occidunt animas, diliguntur in corpore, sempiternas mortes faciunt, & teporales se perpeti coqueruntur. Itaque si passa es, o pars Donati, corporalem afflictione ab Ecclesia Cath lica, a Sara passa es Agar: redi ad dominam

Aurista ii tuam. Rursum alibi : Quin etiam audet con- P queri Parmenianus , quod cos Constantinus

ad Campum , id est, ad supplicium duci

tu sierit

132쪽

hasserit,& hoc eum tanqua immaniter iussiste criminatur. Quid aute non isti iuste patiun turi,& merito criminu,& ordine potestatu me Prius probent se non esse haereticos vel schis. maticos, tum demum de indignis poenis suis liuidam suam emittant v em. Qid isti tale

patiuntur,quale faciunt Nos corporum persecutores vocant, sic animarum interfectores non vocant. Et alio loco, quod mire ad insti Lis l. o.

tutum hoc quadrat , post mentione iteratam Cythi egum Catholicorum exemplo Nabucho si ' 'ς γ' donosor: Frustra inquitὶ dicis , Relinquar libero arbitrio. Cur enim non in homicidijs,& stupris, &quibuscunque ali)s facinoribus de flagiths, libero te arbitrio dimittedum esse proclamas Z quae tamen omnia iustis Legibus comprimi utilissimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam, nec malam esse voluit

impunita. Et deinde: Quisquis Christianum inquis persequitur, Christi est inimicus. Verum dicis, sed hoc in illo persequitur quod

Christo est inimicu. Neque enim dominus in seruo, pater in filio , maritus in coniuge, cum sint utrique Christiani,non debent persequi vitia Christianae contraria veritati. An vero si non persequantur,non rei negligentiqmerito tenebunxur Porro eodem temporρ etiam

133쪽

ara'. papa etiam D. Anastasius Romanus Pontifex non Q δ modo approbat Leges Christianorum Principum aduersus haereticos, ne sanctu inquit)gregem sua cotagione polluerent, sed & ipse

Romae eas executus, easde executioni mandari iubct per Germaniam ac Burgundiam contra Manichaeos . hac ratione addita: Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt peruersi doctores& perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, & a sanis mentibus, ne pestis haec latius diuulgetur, seueritate qua possumus abscindamus. His ad- Gratianus de, quod Gratianus Innocentio I. sat rectilis,Dαν- s 33 Felici Papς adscribit. Et idem ait VictorCa

thaginiensis Episcopus epistola ad Martinum

n. era. PP. I. Error cui non resistitur, approbatur; MMg se, veritas cum minime defensatur, opprimitur. Coe. rivi a Negligere quippe,Cum postis perturbare peruersos,nihil est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo societatis occultae,qui manifesto facinori desinit obviare. Certe etiam ipsius Di--οmitius ut Innocentij sequentia verba de Pelagio haere. i. v A retico quin huc pertineant, nemo opinor duoiati . bitabit, qui supradictas epistolas Imperatoruin. Curitia. Arcadij & Honori, legerit,ad eosdem quibus hic scribit Episcopos: Sanandum inquit hoc

Virus clericis, ne longius execrandus animis morbus in serpat. Vt si medicus cum putre vulnus

134쪽

bis in

ta ptas

iis ibaNON ADMITTENDIs vulnus ad spexerit, adhibet fomenta quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obducit ac si id manens sanari non poterit,ne cor pus reliqua sua labe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum seruet & intactum. Praecidendum ergo id est quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit, ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus huius mali no exhaurienda post sentina considat. Huc pertinet etiam admonitio D. Leonis Primi : Si qui sua obduratione caecati, ita in reprobi sensusin amentiam trasierunt, Vt malint furere quam filiis 3 a. sanari , ad Imperialem pertinet potestatem, ut perturbatores Ecclesiς pacis,& Reipublicet quae Christianis Principibus merito gloriatur) inimici solicitius coprimantur. Imperi lis enim potestatis est, tumultus publicos ac seditiones facrilegas seuerius coercere. Item& haec Episcoporum AEgyptioru ad Leonem ram.r.Cο-

Imperatore in libello suo supplici sententia: Iniuria Dei manifesta est, haereticoru abstina dentium se a recta fide licentia. Apertiora denique verba D. Gelasse Papae ad Faustum Magistrum Legatum Constantinopoli: veniam sibi dari proponunt. Legatur ex quo est Religio Christiana,vel certe detur exe plum; in Ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus,ab

G ipsis

135쪽

DE RELIGIONI B. Di VER si

ipsis Apostolis,ab ipso denique Saluatore ve

niam nisi corrigentibus se fuisse concessam. Auditum autem ab ipso canono legitur omnino nec dicitur quod eorum voce depromitur: Date nobis veniam, dum tamen nos in

errore duremus. Et paulo post: Qui Imperatorem l sisse perhibentur, depelli debuerutr& in Deum delinquentem Acacium non oportebat excludi Z Cui similia habet epistola ad Euphemianum de non condescendendo

'uodpleraque Imperatorum Leges ad Ecclestrae postulationem sint promulgatae. que vero solum approbatae sunt a Patribus veteribus Leges aduersus hqreticos latae,sed multas ad Ecclesiae postulatione latas esse, primum vel ex eo colligitur, quod post singulas Synodos Oecumenicas diuersorum Episcoporum rogatu conuocatas, noUae pene Imperatorum Leges in nouos haereticos publicatae sint:in eo imitati exemplum Apostoli Pauli,qui contra Iudeos Act. I 3. Primum ad Tribunum prouocauit,deinde ad Imperatorem appellauit. Certe Galienus Imperatora Christianis interpellatus anno 26o. edixie nequis Christianis molestus csset,a quo etia

136쪽

NON ADMITTENDIS . Meemiteria illis reddita refert Eusebius. Sic etiam Aurelianus Imperator decretum suum illud in Paulum Samosatenum rogatus a Patribus Antiochenae Synodi , protulit, si Eusebio creditur. Constantinus quoque I. senten- Eccles Ilia.

tiam Concilij Niceni togatu Alexandri Ale- 7 ' xandrini Episcopi de libris Arij combure liue,

Socrate, Zommeno & Nicephoro testibus, Zoetam. l. . cum: comprobarit; quis dubitet quin instinia δ' .ctu Patrum suam aduersus Arium ediderit ι, is. Consti tutione, quam & ad omnes orbis Epi. O dis. scopos misit 8 Ita & Theodosius Maior, post

condenatam iteru Synodo Oecumenica II NPn b. t iaCostantinopolitana prima, Arianorum, stem 'ini' o&Macedonianoru hqresina, Constitutionem edidit, ut & Ariani o sacris aedibus deturba- rentur,& quicunque Homousion PatriChri stu non confiterentur . & Catholici in eorum locum substituerentur. Idem post condemnatam Nestori)h tesiniti Ephesina Synodo, solicitante D. Cyrillo Alexandrino Episeo Cq be-po conuocata, & a Caesellino Papa I. confir- civit, M. mata, plura edicta aduersus Nestortu edidit, quae sub finem dicti Cocliij reperiuntur;quibus tum Nestortu Petrae exsulare iussit , eluiaque substantiam omnem Ecclesiae Constantinopolitanae applicari, tum sectatores eius Eunomianos appellari sanciuit,eiusque haere-G L ticoy

137쪽

icio D E RELIGIONI B. Div xks Iscos libros cremari, neque domum illis aut

aliquem locum latenter aut aperth Synodi caussa praeberi , sub poena confiscationis bonoru. Quas leges ab eo editas rogatu Concilij Ephesini ex epistola ad ImperatorcsTheodosiium 3c Valentinianum constat. Vestrς igitur inquiunt in potentiae supplicamus, quo omnem Nestori) doctrina iubeatis auferri a san ctis Ecclesi)s , & inuentos ubicunque codices igni contradi. Si quis autem contemnit quae sancta sunt, vestrae potentiae indignationem formidet. Claritis id ipsum secere Patres Act.a.Cρ Concilij Chalcedonensis I. qui tum in ipsis etriri,cει. Actis e clamarunt : AEgyptium Dioscorum '' ' haereticum in exilio. Tum litteras & ad V lentinianum ac Martianum Imperatores, Mad Pulcheriam Augustam dederunt , quibus post narratam damnationem Dioscori, Haec, g inquiunt, veris pium vestrum docemus Imperium,ut & illius malitiam,& in eum prolatae quod Deo teste dicimus in iustae sententiae sinceritatem consideretis. Credimus enim consonos nobis fieri & vos pijssimos & Christianissimos Imperatores, scientes vestri venerabilis Imper ij circa malos horrorem, quanta pacis Ecclesiasticae geritis prouiden tiam. Quibus litteris acceptis quas Leges promulgarint, partim supra Cap. I 8. videre est,

138쪽

partim inter Acta eiusdem Synodijubi plures

ciuscemodi Constitutiones reperire est , quas etiam suis Epistolis D. Leo Papa I. confirmauit; quae partim Valentiniano & Martiano, partim Martiano soli adscribuntur. Quinctiam, hac vita defuncto Martiano, haeretici Alexandrini putantes se licentiam habere gendi quae vellent, D. Proterio Patriarcha occi se, varios tumultus concitarant, Timotheo asiluro pseudopatriarcha duce: ad Imperatoris auxilium Catholici, quod solum erat reliquum, oblato libello supplici recur rerunt, quo petierunt ut quae contra haereticos secundum praedecessorum Leges sancita fuerant, sui Imperij principio, per Dionysium Alexandriae aliosque aliarum Prouinci rum' iudices effectui tradi mandaret. Quod ipsum accepto dicto libello supplici per Imperatore ad semisso, petierunt ab eodem variarii Prouinciarum Episcopi, suis ad Leonem Imperatorem Epistolis. Inter quos sic scriptitanter caetera D. Leo I. Pontifex Romanus: Magnuergo vobis est, ut d iademati vestro de manu Domini etia fidei addatur corona, &de hostibus Ecclesiae triumphetis. Quia si laudabile vobis est , aduersarum gentium arma conterere; quanta erit gloria,ab insanissimo tyrano Alexandrina Ecclesiam sin cuius contritione

G 3 omnium

139쪽

omnium Christianorum est iniuria liberaret Ac deinde: Apostolicu pietatis tuae animum etiam hoc malum debet ad iustitiam ultionis

. accendere, quod Constantinopolitanae quoque Ecclesiae puritatem pestilentes obscurat; in qua inueniuntur quidam clerici haereticorum sensui cosi,nantes,& inter ipsa Catholicorum viscera adsertionibus suis haereticos

adiuuantes. In quibus deturbandis si frater meus Anatolius , cum nimis benigne parcit nora verba segnior inuenitur: dignamini pro vestra fide etiam istam Ecclesiae praestare medicinam ut tales no solum ab ordine Cisricatus, sed etiam ab Vrbis habitatione pellantur ; ne ulicrius sanctus Dei populus peruersorum hominum contagione polluarur. i css p. q. Eodem spectat eiusdem D. Leonis illud ad Iulianum Coensem Episcopum , cuius infine didi epistolae meminit: Agat itaque fraternitas tua oportunis suggestionibus ut clementissimus Princeps quae Domino sint pla-υ citura praecipiat,&inuentores cruentarum sipditionum iubeat competentius coerceri;Vt

nec illi impuniti sint, quorum manus scelera perpetrarunt,nec illi qui tali utuntur insania. Ii tali Adnotanda etiam haec verba Episcoporum e . ,,. Dynachi, ad eundem Imperatorem : Flammam hanc antequam in sublime coscendat,

140쪽

diaei

NON ADMITTENDIS . Ioue extinguite, languoremque priusquam Velut morbus inficiat uniuersa curate. Nam medi- , corum aegritudines curantium illos potius admiramur,qui neque ad aegritudinem venire permittunt. Quae scripta tot Episcoporum merito permoverunt Leonem Imperatorem ut Timotheus ille stilurus Alexandria cie- Nicep .ctus, Gangram, quo etiam magister eius Dioa ' jum scorus deportatus fuerat,exulatum missus sit.

Porro cita Gelasius Pontifex ad Anastasium Imperatorem de Acatio: Tuis certe inquit)Legibus Imperator poterit nihil perire RO- Cbri obimano Imperio, Romano nomini nullum admittis ingeri detrimentum. Itane vciro, Princeps egregie, ut Religioni, ut veri tati, ut sinceritati Catholicae communionis & fidei, temporibus tuis patiaris quem qua inferre dispendium 'Qua fiducia,rogo te, illic eius pr'mia potiturus es, cuius hic dam na non prohibes Ac deinde: Alioquin non erit diuinitus mandata discretio, sed mi ieranda confusio. Nec ulla iam caussa superest,si hoc in quolibet co-tagio voluerimus admittere, ne cunctis hara sibus aditum ianuamque pandamus. Et postea: Ergo, gloriose Imperator, nolo ego Ecclesiarum pacem quam etiam si cum sanguianis mei impedio prouenire posset,amplector.

SEARCH

MENU NAVIGATION