Quibus fontibus Plutarchus in vita Demetrii Describenda usus sit

발행: 1876년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

' opinati unt quam sententiam cum comprobemus, commode quaedam, quibus ea firmetur, afferemus. Primum enim, quod Diod XIX,

100 verbis ἐπὶ μέν ταυτης agitur de pecuniis ex bitumine exigendis δεαξεν Ιερώνυμον - τας ἱστοριας συγγρά ραντα eum

virum omne bitumen e lacu congerere iussum esse scripsit, inde opinari licet Hieronymum, quamquam res ei mandata parum SuccesSit, omnia, quae necessaria essent, aut culis suis collustrasse

aut ab incolis percontatum esse. Neque dubito, quin, quae et illo loco Diodori, quamvis non ut auctoris ipsius narrationis, eius mentiost, et eiusdem libri c. 98 et invenitur copiosa accurataque lacus sphallitae descriptio, ipsi Hieronymo attribuenda sit '. Nec minus alteram narrationem uberrimam XIX, 94) , in qua de rabum moribus victuque agitur, et ipsam ex libro oriundam esse oportet, quem qui scripsit, istas res bene noverat, quas haud gravate putabimus eum comperisse expeditionis Demstri in Nabataeos factae socium. Quare etiam in his exponendis Diodorum Cardianum illum auctorem secutum esse suspiceris. Adde quod Diod XIX, 82 Demetrii aciei singulae res describuntur, Ptolemaei c. 83 universe tantum mentio fit et ita, ut, quantae exercitus partes fuerint, non c0gnoscatur. Quae res, Diodori fontem talem ut statuamus,c0git, qui Accuratius, quae ad Antigonum eiusque propinquos, quam quae ad alios reges pertinebant, respexerit; qui quominus Hieronymus ' fuerit, nihil obstat. dem de Diod XX, 50 iudicandum est, ubi de Demetrii acie ad proelium navale instructa plurima, de Ρtolemaei paucissima verba fiunt. ccedit quod cum pugnantium omnium, tum Demetrii ipsius fortitudo summo studio exponitur atque ita, ut fere rem ipsam geri videas. Denique Diod XIX, 81 Demetrii animi virtutes et gratia popularis non sine magno studio magnaque admiratione depinguntur; quod cum a quolibet scriptore fieri potuisse facile concedam. tamen eam descriptionem ex libroi Confirmatur ea sententia comparatione Diodori narrationis instituta cum fragmento quodam Hieronymi, quod iam eyne de fontibus hist.

Diodori comm. II in Dindor fit d. Diodori I, p. LXXVIII n. 3 allulit:

3 Quem virum ipsum pugnae interfuisse probabiliter coniecit Brueckner p. 269J.

32쪽

viri Demetrio amicissimi qualis Hier0nymus fuerit, petitam esse

consentaneum St.

Agedum accedamus ad lutarchum; cui quod communem cum Diodoro fontem fuisse demonstravimus, protinus ad Hieronymum deferimur. Neque obstat huic pinioni, quod is rerum scriptor nuS- quam per totam vitam fons nuncupatur, cum et in hac vita universe tantum vocibusque parum definitis fontium mentio fiat nec semel Plutarchus auctorem quem Sequitur primarium, aut raro aut prorsus non commemoret ). Immo praeter illud argumentum unt, quae Plutarchum ex Cardiani illius historia hausisse videantur indicare. Etenim cum Lucian. Μacrob. c. 11 verbis σπεο δ συστοατευόμενος αυτ φ se Antigono, smetrii patri, cuius memoratur mors 1ερώνυμιος οτορεῖ eum Virum pugnae apud USum commissae interfuisse testetur, ex Hieronymi ipsius relationetlutarchum ea, quae de pugna illa tradit, petivisse veri simillimum fiet, si comparaveris, quae Dem. c. 29 πολλῶν κοντισμιώτων ε ς αυ-

τον φεθέντων πεσε et Lucian. l. l. τραυμασι πολλοις περιπεσων ἐτελευτησεν de Antigoni morte leguntur. Quid quod

Verba c. 28 συννους - καθ'ἐαυτον tam graviter et dilucide videntur mihi scripta esse, ut nisi spectatoris teStisque ea esse non posse coniciam quem Hieronymum fuisse tuto existimabimus. Denique, quamquam non ut fontis, sed ut magistratu eiusdem viri

c. 39 menti facta est, tam0n, ut Diod XIX, 100, ita hoc loco c. 39 sq. relationem de bellis cum Boeotis gestis Cardiano ipsi

adiudicare licet. Iam ea, quae certa et explorata de isto rerum scriptore et imagini eius depingendae idonea sunt, afferemus, nec tamen nisi gravissima attingemus copiosius enim saepius alii' de eo egerunt. y cst. r. iihi, Die uellen Plutarchys im Leben des imon, Μ burg 1867, p. 1 q.

' Disseruerunt de eo praeter ruechnerum et Reussium . . :G. I. Vossius, de historicis Graecis ed. . ester mann Lips. 1838ὶ

Cardie, in Memoires de Pacademi des inseri tome XIII, p. 20 sqq. Gotti. Eies si in g, demenaechmo et Hieronymo Cardiano, igae 1830. G. A. Schmidi, de fontibus veterum auctorum in enarrandis expeditionibus a

Gallis in Macedoniam atque Graeciam susceptis, Berol. 1834, p. 25 sqq. Μuller l. l. II, 45 sqq. . Mulle meis ter de fontibus Pyrri luta chei, Gott. 187έ, p. 6 sqq.

33쪽

Atque cum et τῶν διαδοχων ἱστορια vel et τois διαδοχων καὶ ἐπιγονων ἱστορια D ab Hieronymo Cardiano descripta, quae intum illud temporis spatium ab Alexandri Μagni usque ad yrrhi

mortem 323-2723, vel fortasse etiam aliquot annos amplius complexa est, tantum non tota perierit, ad genus scribendi et mores eius diiudicandos ex fragmentis perpaucis, quae Servata unt, non multa sumi possunt. Attamen ex fragmentis in vita Pyrrhi a Plutarcho descriptae c. 17, 19, 27 servatis hoc concludere licet scriptorem illum numeros non in maius auxisse, sed fidei et veritati plus quam animos legentium commovendi studio tribuisse; neque splendorem et Speciem orationis eundem sectatum esse testatur

S0 plura, nisi fallor, quam ex fragmentis, ex eis, quae de Hieronymi vita memoriae prodita sunt, consequuntur. Nam ab Eumene, cui amicitia coniunctissimus fidum se praestitit, ad Antipatrum, idem postea ab Antigono ad Eumenem legatus missus est.

Deinde ab Antigono captus lacus sphalitiae custodiam accepit Diod XIX, 100ὶ Syria provinciae ab sodem Ioseph. contra Ap. I, 23), postea Boeotiae a Demetrio inlut Dem. c. 39 praefectus

est denique eum summo favore amplexus est Antigonus Gonatas Ρaus I, 13, ). Iam vero, cui et Eumones et Antigonus eiusque filius et nepos summam fidem habuerunt, qui in rei publicae administratione floruit atque summis honoribus functus est, eum temporis sui rebus describendis satis idoneum esse oportuit, quoniam facilius quam alii pleraque cognoscere potuit. Et vero eo maioris m0menti res gestae ab eo litteris mandata iudicandae sunt, quia non paucis ipse interfuerat; quem Agatharchides fLucian. Μacrob. c. 22 multum in bellis versatum, multos labores et Vulnera per-PeS8um Sse nec tamen usque ad ultimum vitae diem in ullius Sensus usu aut sanitate quidquam desiderasse hominumque consuetudini semper aptum fuisse tradit. Quoniam de Hieronymi vita et historia diximus, nunc pauca addamus, quae ex Diodori et Plutarchi, si recte eos illo auctore niti probaVimus, relationibus perlectis ad mores eius et scribendi rationem illustrandos proveniunt. Inde igitur, quod ad historiam ipsam attinet, Cardianum illum descriptiones etiam, quae minus ad res ge8ta pertinebant, nonnunquam inseruisse sci. Diod XIX, 4, 8,

34쪽

2299), eundem de rebus bellicis uberius et accurate tradidisse cf. XIX, 2 sq. XX, 50, descriptio belli cum Rhodiis gesti cognovimus. Quae res efficit, ut facile in eam cogitationem incidamus Hioronymo rerum experientia insigni uti licuisse commentariis publicas ' quae in aulis Alexandri successorum, qua in re et ipsa eius regis exemplum imitabantur, videntur non defuisse cf. lut Pyrrh. c. 21 Paus I, 12, 2, Dionys Hal. XX frg. 10 d. tessL, Diod. III, 38). raeterea, ut pugnae apud Gagam commissae eum ipsum interfuisse rueckner p. 269 coniecit, ita eundem in multis expeditionibus Demetrii comitem fuisse sumi potest. Iam eis nisi, quae in Diodori et lutarchi relationibus historiae eius adiudicavimus, quaeramus, qua de Hieronymus inscribendo adversus fautores regios usus sit, num sine ira et studio de eorum adversariis aliisque regibus iudicari an, cum Antigonis Demetrioque plus aequo faveret, ut Veritatem neglegeret, commotus sit. Atque iudicia quidem eius de aliis regibus aequa et iusta non

deesse hi loci testantur: Diod XIX, 5 et 86, Dem. c. 5 subiΡtolemaei virtutes laudantur), Diod XX, 106 ubi praedicatur Lysimachi virtus), d. XIX, 90 91, 2 ubi Seleuci humanitas commemoratur . Deinde fortunas et vicissitudinus Antigoni Demetriique eundem maxime persequi atque huius et animi et corporis virtutes non semel praedicare primo statim obtutu apparet es Diod XIX,

81 et 5, XX, 2 et 2 Dem. c. 2 9, 17, 20, 30, 34, 39). Neo

tamen eundem scriptorem, quae minus bona Demetrio eiusque patri inessent, prorsus silentio praeteriisse ex nonnullis locis certo, ex

aliis probabiliter concludere licet. Nam Diod XXI, lag. 1, a Dem. c. 28 exprobratur Antigono nimia potestatis et regnandi cupnitas, qua Sola regnum suum perdiderit; itemque πλεονεξια vitio datur eidem Diod XX, 106, filio eius XXI, dig. 20. Nec minus Antigono saepius obicitur τραχυτης Diod XIX, 57, XX, 2 Dem. c. 283. Accedit quod Diod XIX, 100 vituperatio, quam Demetrius

a patre subiit, commemoratur; cui loco Dem. c. 40, ubi idem, quod milites frustra perdat, reprehenditur a filio, adiungi videtur posse.

Pariter Hieronymo Dem. e. 29 verba quibus memetrius hostes

3 Hieronymum Pyrrhi reos xvματα ασιδεκα adhibuisse intellegitur ex lut. yrrh. c. 21. Eundem Demetrii patris commentariis usum esse iam Droysen I, 670 coniecit Plura nunc dedit Reus p. 82 8 aliis locis.

35쪽

acrius persecutus temeritate victoriam perdidisse dicitur, attribus-mus, quia et indicium istud liberius quidem, sed sine acerbitate fit, et simul additur, quam praeclare idem dux antea proeliatus sit. Cum igitur locis postremum allatis effecerimus Hieronymum res, ut sactae erant, tradidisse, ne Vitia quidem Demetrii artesque minus bonas plane dissimulavit, licet verecundius eum reprehenderit id quod ex his locis intellegitur, quibus comparatis simul argumentum communis fontis a lutarcho et Diodoro adhibiti novum habes:

ἐνεργοτατον υ πάλιν καὶ σφοδροτατον το περὶ τὰς

πραξεις ἐνδελεχἐς εῖχε καὶ δραστηριον Θ καὶ μάλιστα

ἐκ πολέμου τρέψαι καὶ προς ευφροσυνην καὶ χαριν ἐμμιε-

καὶ συμποσίοις εχουσιν ρχη- σεις καὶ κωμους, καὶ το υνολον ζηλου τὴν μυθολογου- μενην ποτε γενέσθαι κατ ὰν- θρωπους του Λιονυσου διώ- θεσιν, κατὰ δε του πολέμους ἐνεργο ην καὶ νη νων, στεπαρὰ πάντας τους ἐργατευο- ιιένους ἐναγωνιον παρεχεσθαιτο σωμα καὶ τὴν ρυχην. Quamquam, si quidem recte supra p. 10 contendimus saepius fonti verba a lutarcho mutata esse, vix fieri potest, quin ipsi ), 0 Hieronymo acerbiorem vocem τρυφάς attribuamus. quippe quae apud Diodorum non inveniatur; neque aliter c. 19 τρυφὰς - νηφε, quo loco tot tantum ea, quae c. 2 inVenim ,. iterari neminem fugit, vocabulum primo loco positum lutarcho ipsi tribuendum erit. Iam vero, quae iudicia liber et aperte, licet breviter, Hieronymum de Demetrio fecisse posuimus, minime cum ei confundenda Sunt, quae de eodem copiosissime et fere maligne facta in Demetrii Similiter, si quis dicat . 34 rationem, qua Demetrius in theatro se

gessisse dicatur, magnificentius, quam ut Hieronymo attribui possit, deseriptam esse, dubitationem ita tollere mihi videor, ut vocabula οσπεο οἱ τραγωδο a lutarcho addita esse suspicer. - et0rum Verba LazicsT σεν - 'σαν, quae Daulo ante inveniuntur, rote Histor of Greece Londini 1870. XII, 10 male interpretatus est inamin his ten sc Demetrii)frienda a magistrates, cum Plutarchus de populi amicis loquatur.

36쪽

24 vita saepius invenimus et a communi ill fonte, id est Hieronymo, abiudicavimus p. 18) Atque cum paulo ante loci ex . 2 petiti menti facta sit, hic

commode quaedam de Demetrii vitae initio, de quo nondum egimus, adiciemus Plutarchus igitur post breve exordium in proximo capite de Demetrii parentibus et Iratre refert, qua re non Secu a cetera,

quae ibidem narrantur, ex Hieronymi historia sumpsit idem de eis Statuemu8, quae c. 53 ex. ὰπελιπε δ sqq. de Demotrii liberis

traduntur. Attamen et c. 2 verba δειοι - νομιοθῆται et c. 53 verba λέγεται - γενεσθαι ex alio fonte hausta sunt. Porro in c. 14 cum cetera aliunde etita Sint partem eorum, quae de Eurydice trahita Demetrii uxoribus, legimus frix εν γε - πολεως et ων ξιωα - ποLποντι Hieronymo iure adiudicare mihi videor. Idem quominus dei 3 et 4 faciamus, nihil obstat, quamvis in hoc quidem de Mithridatis aetate insit difficultas, quam ab hac quaestione

alienam omittimus; immo, ut utrumque caput illius scriptoris ex historia petitum esse sumamus, eo adducimur , quod . 4 Demetrius humanus fuisse et amicorum saluti omni modo consuluisse dicitur, c 3 ipsius et patris familiaritas et amor singularis dilucide depinguntur. Atque cum et Dem. c. 4 somnii et Diod XIX, 55, ubi quin aeque ac postea Hieronymus Diodori auctor Sit, non St, cur dubitemus, vaticinii mentio fiat, etiam somnia Dem. c. 19 et 29 tradita Hieronymo attribuemus. Superest, ut de duobus ausaniae locis I, 9 8 et 13 9, bre-Viter agamus. Cum enim ex eis, quae supra disputavimus, Hieronymum statuerimus et de aliis regibus aequa iudicia fecisse neque nimio Antigonidarum studio occaecatum veritatem neglexisse intellexerimus, isti opinioni iudicia, quae de eodem rerum Scriptore apud Pausaniam inveniuntur, repugnant. Qui eum nimio Antigoni Gonatae studio adductum esse insimulat, ut eius gratiam sectatus de aliorum regum rebus gestis nonnunquam falsa traderet et inique

iudicaret. Sed quod ausanias altero loco illum Antigoni Gonatae studio c0mmotum alia atque ipsum de Ρyrrhi morte tradidisse contendit ille enim a muliere quadam lapidis ictu yrrhum interfectum esse narrat Pausanias ipse Cererem assumpta mulieris forma id fecisse contendit), Hieronymi relationem sine dubio recte e habere et Pausaniae marrationi praeferendam esse Droysen fl)' II, 196 Reus p. 55 not. 1 et p. 147 cum Droysenum falso

37쪽

halte dem meronymus liber Pyrrhus o gestat Strabo VIII, p. 376 sibi an Die Argeier ahmen Pyrrhus nichi

z hungen der rommeri Monumente zu Schanden. Iam vero, scriptoris tam creduli et tam leviter suarum fabularum prae rei simplicitate cupidi quanti momenti potest esse iudicium narrationis iunctum Atque idem priore loco, cum dicat vera esse non posse, quae Hieronymus de ossibus mortuorum a Lysimacho in Epiro dissipatis tradiderit, argumentis allatis dicit enim fieri non potuisse ut Lysimachus Epirotarum regum sepulcra Vastaret, primum, quod ille vir acedo, reges sepulti autem non solum Ρyrrhi, sed etiam Alexandri maiores fuissent, praeterea, quod Lysimachus paulo post cum Ρyrrho societatem fecisset nequaquam nobis persuadebit si consideramus, quae tempora, quibus Lysimachus regnarit, qui m0res, quot proditiones, quanta naturae immanitas tum fuerint. Itaque viri docti et alii et Brueckner p. 26 sq.)Pausaniae iudicio, quatenus rebus gestis in medium prolati nititur, nimium tribuisse mihi videntur.

σιλέων, πλυν Ἀντιγονου, τουτρο δ ου δικαιως se αρίζεο γαι, nihil probat, nisi iam inter antiquos fuisse, qui iniquius de Hieronymo iudicaret vel iudicarent. Quae res nec mira sest nec satis

Hieronymum Strabonis auctorem statuero dicat, ipse insania. I, 13 7)de Pyrrhi morte usque ad verba Aoγεῖοι δε sqq. ex Hieronymo hausisseeontendit. Quae res si ita se habet, tamen Droysen de ausania iudicium manet, cum etiam apud hunc script0rem yrrhus a muliere quadam tegula deiecta occisus esse tradatur.

y Item ester mann in Paulyi Realencyclopadie IV, 1307, not. 6 et ruecliner p. 261 Hieronymi auctoritati plus quam ausaniae

tribuendum esse censuerunt.

38쪽

valet ad mutandam sententiam de fide ieronymi aliunde stabilitam. Quis enim ignorat, quam acerbe olybius de imaeo, Phylarcho, Callisthene, Theopompo, aliis rerum scriptoribus iudicia

fecerit quae tamen non raro iniusta fuisse constat. Itaque equidem eis, quae antea p. 22 sq. disputavi, nisus iudiciis utroque Pausaniae loco moriae proditis nequaquam assentiri possum immorarus clinerum iure arbitror iudicasse p. 260)Cardianum illum et scripsisse opus singulare, et ita scripsisse, ut vix alius esset, qui laudes eius operis ac virtutes aequipararet. Cuius rerum seriptoris historia quod periit, maximopere dolendum est, cum et veritati studiosus, diligens, accuratus, satis liber fuisse videatur et tempora gravia descripserit, quippe quibus gentium, quae in orientem versus habitabant et mari interno adiacebant, vita et cultus sensim sensimque prorsus immutati sint.

39쪽

1. is Pompsit Trogi fontinua. Iam videamus, quibus ex fontibus Pompeius rogus, ausanias, Polyaenus in rebus post Alexandri mortem gestis enarrandis , quantum ad ea, de quibus in Demetrii vita et in Diodori librorum parte a nobis tractata agitur, pertinent, sua petiverint. Priusquam autem ad rogum vel Iustinum XV, 1 6 sqq. 2 6sqq. 4, 21 sqq. XVI, 1 et 2 accedamus, pauca praemonenda sunt. Etenim do illo suo iuremeere ny) , Onmino, inquit, in his libris se. XIII-XV adeo negligentem e praebuit Iustinus . . . ut

et omnem rerum et temporum ordinem turbet, ac multa, quae omnin commemoranda fuissent, plane silentio praetereat, ut omnino n0 historiam, sed historiae lacinias potius, male inter se consertas, nobis exhibeat. Itaque Iustino epitomatori, non rogo ipsi, multa, quae neglegentius et brevius tradita sunt, crimini danda sunt.

Quemadmodum statim ad Gamalam Demetrium a. 12 a tolemaeo victum esse Iustinus XV, 1, 6), tradit, cum in rogi prol0gol. V recte saga nominetur. Sequitur, similiter atque apud lutarchum Dem. c. 5 et Diodorum XIX, 85), humanitatis tolemaei exemplum Iust XV, 1, 7 sqq.), de quo Iustinum cum utroque illo Scriptor satis congruere, ita ut modo ad huius modo ad illius relati0nem propius accedat, docet comparatio verborum lutarchi et Diodori ἀπέβαλε sqq. τήν τε λουσαν sqq. cf. p. 9 cum Iustini: Ptolemaeus et amicos Demetrii non solum cum uis rebus, verum etiam additis insuper muneribus dimisit; et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit.

3 A. H. L. Ηeeren, commentatio de rogi ompeii eiusque epit0matoris Iustini fontibus et auctoritate Gott. 1800 et 1802, parsi c. 15.

40쪽

Quin etiam verba, quae Iustinus tolemaeum adicientem facit, non dissimilia apud illos scriptores leguntur cf. Iustin. XV, I, Sq.udiecto honore sqq. Dem. c. 5 φιλάνθρωπον sqq. Diod XIX,8 ου γαρ sqq. Adde quod etiam de regio nomine a quattuor regibus accepto inter se consentiunt tres, de quibis agitur Scripto res et generatim et de singulis quibusdam ci Iustin. XV, 2, 10 sqq. hac victoria sqq. Dem. c. 18 ἐκ τουτου Sqq. Diod. XX, 53 o ν Ἀντίγονος Sqq. Neque, ut cetera, quae de rebus usque ad annum sere 300 gestis adustino memorantur, quae breViora Sunt, omittamus, ulla discrepantia gravior obstat, quominus rogus in partibus i. XV, de quibus egimus, ex communi lutarchi et Diodori fonte hauserit. Unum hoc, nisi fallor, aliunde petitum est, quod post victoriam ad Cyprum reportatam a Demetrio tolemaei filium, fratrem, amicos captos in Aegyptum remissos esse Iustinus XV, 2, 7 sq. tradit; quem errore ductum rem ex a 312 in a. 306 transtulisso opinari non licet, quod alii captivi apud eum, alii apud lutarchum, ubi de a. 12 refert Dem. c. 6), remissi nominantur. De Iustini autem narrationis auctore vix sententia veri similis in medium proferri potest, nisi forte eum eundem esse sumere licet, qui de rebus acedonicis 1 l. V videatur adhibitus esse v. infra). Qua una re excepta cum in parte Iustini tractata rogum non magnopere a lutarcho differre cognoverimus, aliter res se habet de eis, quae uterque scriptor de rebus Macedonicis tradidit. Nam cum apud Plutarchum Dem. c. 36 Ρyrrhus prior

Alexandro auxilio venisse, fratrum simultates composui880, acedoniae partem mercedem accepisse, Demetrius Alexandro non statim

obsequi potuisse, hic illi prior insidias parasse dicatur, haec omnia Iustinus omittit. Apud eum autem XVI, 1 Demetrius Solus ar-eeSSitur et confestim nec . . . moram fecit in acedoniam proficiscitur, Lysimachus fratres in gratiam reducere ludet, postea Macedoniae partem, quae Antipatro obvenisset, quibus de rebus apud Plutarchum prorsus nihil invenitur, Demetrio traditur dedisse. Quas ob discrepantias, ut leviora quaedam argumenta omittam, de istis rebus,acedonicis ex alio atqueilutarchum lante Trogum hausisse opinari licet, quamvis in utraque relatione similia

quaedam inesse videantur. Iam de temporibus, quae regnum Macedonicum a Demetrio occupatum insecuta sunt, etsi Iustinus paucissima narrat, tamen non

SEARCH

MENU NAVIGATION