C. Cornelii Taciti opera

발행: 1776년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

D1ALocus D ORATORIBUS. IJ Itenere , nec unum de populo Canuti aut Aride Furnio Toranio , quique alios in eodem valetudinario haec ossa, hancniaciem probant. Ipse mihi Calvus, cum unum, viginti, ut puto , Iibros reli querit, Vix in una aut altera oratiuncula satisfacit nec dissentire ceteros ab hoc meo judicio video : quotus enim quisque

Calvi in Asitium , aut in Drusum legit pat hercule in hominum studiosorum manibus versantur accusationes , quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda ex his Latio est enim verbis ornata, dc sententiis auribus judicum accommodata : ut scias ipsum quoque Calvum intellexisse quid melius esset, nec volunta tem quin sublimius, cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse. Quid ex Coelianis orationibus nemo hae es

cent 11 non niVersae , at parte earum

in quibus nitorem altitudinem horum temporum agnoscimus. Sordes autem Verborum .hians compositro, inconditi sensus redolent antiquitatem nec quem quam adeb antiquarium puto, ut Coelium ex ea parte laude , qua antiquus siti Concedamus sane C. Caesari , ut propteTmagnitudinem cogitationum Occupationes aerum minus in eloquentia.

142쪽

effecerit, quam divinum ejus ingeniuria postulabat tam hercule , quam Brutum philosophiae suae relinquamus. Nam in orationibus minorem esse fama sua, etiam admiratores ejus fatentur nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Dejotaro rege , ceterosque ejusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui carmina eorumdem miratur fecerunt enim & carmina, in bibliothecas retulerunt , non melius quam

Cicero , a felicius , quia illos fecisse pauciores sciunt Asiniu quoque, quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios oppios studuisse Pacuvium certe , occium, non solum tragoediis, sed etiam orationibus suis expressi : adeo durusin siccus

est. Oratio autem , sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non emi nent ense, nec Ossa numerantur , sed temperatus ac bonus sanguis implet membra, de exsurgit toris , ipsosque nervos rubor tegit decor commendat. Nolo Corvinum insequi , quia non per ipsum stetit , quominus laetitiam nitoremque

nostrorum temporum exprimeret: vide

rimus, inquam judicio ejus vis aut animi, aut ingenii suffecerit.

143쪽

DIALOGUM DL ORATORIBVs a 33XXII AD Ciceronem venio , cui ea dem pugna cum aequalibus suis fuit, quae mihi vobiscum est. Illi enim antiquos

mirabantur , ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat nec ulla re magis ejusdem aetatis Oratore praecurrit, quam judicio. Primus enim excoluit rationem,

primus verbis delectum adhibuit, ccompositioni artem locos quoque Linores attentavit, 'uasdam sententias invenit; utique in his orationibus , quas senior jam c juxta finem vitae composuit, id est , postquam magis profecerat, usuqued experimentis didicerat, quod Optimum dicendi genus est. Nam priore eju ora tiones non carent vitiis antiquitatis lentus est in principiis, longus in narrationibus

otiosus circa excelsus, tarde commΟVetur,

raro incalescit pauci sensus aptet cum quodam lumine terminantur nihil excerpere, nihil referre possis: δί velut in rudi aedificio, firmus sane paries lauraturus, sed non satis expolitus splendens. Ego

autem Oratorem , sicut locupletem ac laudatum patrem familiae, non eo tantum Volo tecto tegi, quod imbrem ac Ventum

arceat, sed etiam quod visumis oculos delectet: non ea solum instrui supellectile, quae necessariis usibus sussiciaci, sed

144쪽

I3 C. CORNELII TACITI sit in apparatu ejus c aurum, d gemmae. ut sumere in manus aspicere saepius liceat : quaedam ver procul arceantur ut jam obliterata δί olentia : nullum sit verbum velut rubigine infectum , nulli sensus tarda 3 inerti structura, in morent Annalium , componantur fugiat foedam dc insulsam scurrilitatem , variet compOsitionem , nec omnes clausulas uno ceodem modo terminet.

XXIII. No Loorcidere rotam fortunae, dc tis Verrinum , c illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia positum , esse videatur. Nam Q hoc invitus retuli, plura omisi, quae tamen sola mirantur atque exprimunt hi, qui se

antiquos oratore Vocant neminem no

minabo , genus hominum signasse contentus sed vobis utique versantur ante Oculos , qui Lucilium promoratio , cLucretium pro Virgilio legunt quibus eloquentia tu Aufidii Bassi, aut Servilii

Noniani, ex comparatione Sisennae aut Varronis sordet qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt, Calvi mirantur quos more prisco apud judicem fabulantes , non auditores sequuntur

non populus audit, vix denique litigator perpetitur : de maesti desinculti , illam

145쪽

D1Αhosus DE ORATORIBUS. IJ ipsam quam jactant sanitatem , non firmitate, sed jejunio consequuntur. Porrone in corpore quidem Valetudinem medici probant, quae animi anxietate contingit, parum est aegrum non esse, fortem, S laetum , c alacrem volo : prope abest

ab infirmitate , in quo sola sanitas laudatur. Vos vero, disertissimi, ut potestis, ut facitis , illustrate seculum nostrum pulcherrimo genere dicendi. Nam te Messala, video laetissima qttieque antiquorum imitantem Vos , Materne ac Secunde , ita gravitati sensuum nitorem& cultum verborum miscetis ea electio inventionis, is ordo rerum quotiens causa poscit, ubertas ea, quotien per mittitur, brevitas, is compositionis decor,

ea sententiarum planitas est , sic exprimitis affectus , sic libertatem temperatis, ut etiam si nostra judicia malignitas invidia tardaverit, verum de vobis dicturi sint posteri nostri.

XXIV. Qua cum Aper dixisset, Agnoscitis ne , inquit Maternus , vim 3 ardo

rem Apri nostri' quo impetu saeculum

nostrum defendit quam copiose ac Varie Vexavit antiquos i quanto non solum in genio ac spiritu , sed etiam eruditione dc arte , ab ipsis mutuatus est, per quae mox

146쪽

t C. CORNELII A ces' iipsos incesseret Tuum tamen, Messala,

promissum immutas Te non debes neque enim defensores antiquorum exigimus, nec quemquam Ostrorum , quamquam

mod laudati sumus, his, quos insectatus est Aper, comparamus ac ne ipse qui dem ita sentit, sed more veteri, cinvestris philosophis saepe celebrato, sumpsit sibi contradicendi partes Exprome nobis, non laudationem antiquorum, satis enim illos fama sua laudat, sed causas, cur in

tantum ab eloquentia eorum recessieri mu i cum praesertim centum c viginti

annos ab interitu Ciceronis in hunc diemessici ratio temporum collegerit. XXV. Tu, Messala : Sequar a te praescriptam formam , Materne : neque enim diu contradicendum est Apro , qui

primum , ut opinor , nomini contrΟVersam movit , tamquam parum proprie

antiqui vocarentur , quos satis constat ante centum annos fuime. Mihi autem de Vocabulo pugna non est , sive illos antiquos , sive majores , sive quo alio maVult nomine, appellet dummodo in conseis sit, eminentiorem illorum temporum eloquentiam fuime. Ne illi quidem parti sermonis ejus repugno, si quominus fatetur plures formas dicendi

147쪽

et1am iisdem saeculis, nedum diversis Oxstitisse. Sed quomodo inter Atticos

oratores primae Demostheni tribuuntur,. proximum autem locum T schines , de

Hyperides, de Lysias Lycurgus obtinent , omnium autem consensu haec oratorum altaS maxime probatur sic apud nos Cicero quidem ceteros eorumdem

temporum disertos antecessi : Calvus autem , Asinius ic Caesar, δ Coelius, Brutus , suo jure , prioribus , csequentibus anteponuntur nec refert,.

quod inter se specie differant, cum genere consentiant. Adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar , amarior Coelius, gravior Brutus Vehementior dc plenior valentior Cicer i omnestamen eamdem sanitatem eloquentiae se runt ut si orianium pariter libros in manus sumpseris , scias , quamvis in diversis in geniis esse quamdam judicii ac voluntatissimilitudinem cognationem Nam ubdinvicem se obtrectaverunt, iunt aliqua epistolis eorum inserta , ex quibu mutua malignitas detegitur , non est oratorum vitium , sed hominum. Nam calvum S assinium , ipsum Ciceronem credo solitos desinuidere, c livere , c ceteris

humana infirmitatis vitiis adfici solum

148쪽

138 C. CORNELII Aci Trinter hos arbitror Brutum , non maligniatate , nec inVidia . sed simpliciter, cingenue judicium animi sui detexisse :an invideret Ciceroni , qui mihi videtur ne Caesari quidem invidisses Quod ad Ser. Galbam 3 C. Laelium attinet, ii

quos alios antiquorum agitare non desistit, non exigit defensorem , cum fatear quae dam eloquentiae eorum , ut nascenti adhuc , nec satis adultae , defuisse.

XXVI. CETERUM si omisso optimo illo perfectissimo genere eloquentiae, eligenda sit forma dicendi, malim hercule C. Gracchi impetum , aut L. Crassi

maturitatem , quam calamistro Maxenatis, aut tinnitus Gallionis ade melius est oratorem vel hirta toga induere, quam fucatis c meretriciis vestibus insignire. Neque enim oratorius iste , immo , he cute , ne Virilis quidem cultus est, quo plerique temporum nostrorum actores ita utantur, ut lascivia verborum , e levitate sententiarum , c licentia compositionis , histrionales modos exprimant:

quodque vix auditu fas esse debeat, laudi , caloriae, Lingenii loco plerique

jactant , cantari saltarique commentarios

suos. Unde oritur illa foedae praepostera , sed tamen frequens quibusdam excla-

149쪽

D1ALOGUM DE ORATORIBUS. I39matio , ut oratores nostri tenere dicere histriones diserte saltare dicantur. quidem non negaverim Cassium Severum quem solum Aper noster nominare ausus est, si his comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem Vocari , quamquam in magna parte librorum suorum plus vis habeat, quam sanguinis Primus enim contempto ordine rerum , omisi mo destia, ac pudore verborum, ipsis etiam , quibus utitur , armis incompositus, cstudio feriendi plerumque detectus , non pugnat, sed rixatur. Ceterum , ut dixi sequentibus comparatus, 3 Varietate er ditionis 3 lepore urbanitatis, δc ipsarum virium robore , multum ceterOS superata quorum neminem Aper nominare , cvelut in aciem edacere sustinuit. Ego autem exspectabam , ut incusato Asinio, d Coelio, d Calvo , aliud novum agmen produceret, pluresque, vel certe totidem nominaret, ex quibus alium Ciceroni,

alium Caesari, singulis demum singulos

opponeremus. Nunc detrectam nomina tim antiquos oratore contentuS, neminem sequentium laudare ausus est , nisi in publicum in commune. Veritus , credo, ne multos offenderet, si paucos excerpsimet quotus enim quisque sch

150쪽

iasticorum non hac sua persuasione truitur. ut se ante Ciceronem numeret, sed plane

post GabinianumqXXVII. A ego non verebor nominare irngulos, quo facilius, propositis exemplis , appareat , quibus gradibus fracta 11 3 deminuta eloquentia. Appropera, inquit Maternus , potius exsolve pro milium : neque enim hoc colligi deside ramus , disertiores esse antiquos , quod apud me equidem in confesso est, sed causas exquirimus, quas te solitum tracta re, paullo ante plane mitiore eloquentia,

3 temporum nostrorum , miratuS, ante

quam te Aper offenderet majores tuos lacessendo. Non sum , inquit, offensus Aprina disputationes nec vos offendi de cebit: fi quid forte aures vestras perstringeta cum sciatis hanc esse ejusmodi ser

monum legem l judicium animi , citra damnum affectu , proferre. Perge, im quit Maternus , c cum de antiquis loquaris , utere antiqua libertate , a qua vel magis degeneravimus, quam ab eloquentia. XXVIII. ET Messali, non reconditas , Materne, causas requiris, nec aut tibi

ipsi, aut huic Secundo, vel huic Apro ignotas, etiamsi mihi partes, adsignatis

SEARCH

MENU NAVIGATION