C. Cornelii Taciti opera

발행: 1776년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ΑGRICOLA. st

commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere. III. Num demum redit animus in quamquam , primo statim beatissimi se culi ortu merva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii

Nerva Trajanus , nec spem modo ac Votum securitas publica , sed ipsius votiffiduciam , ac robur adsumpserit natura tamen infirmitatis humanae, tardiora sunt remedia, quam mala dc ut corpora lente augescunt, citb exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris racilius, quam revocaveris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo: invisa prim,desidia, postremo amatur. Quid si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium , multi fortuitis casibus , promptissimus quisque saevitia Principis interciderunt Pauci,

α, ut ita dixerim , non mod aliorum, sed etiam nostri superstites sumus i exemptis e media vita tot annis , quibus u venes ad senectutem , senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium Venimus non tamen pigebit , vel incondita ac rudi voce , memoriam prioris servitutis , ac testimonium praesentium

62쪽

ue C. CORNELO rhonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae , soceri mei, destinatus, professione pietatis aut laudatus erit, aur

IV. C, Curi Julius Agricola , veteri de illustri Forojuliensium colonia ortuS,

utrumque Vum procuratorem Caesarum

habuit quae equestris nobilitas est pater Julius Graecinus senatorii ordinis , studio eloquentiae sapienticeque notus , iisque virtutibus iram ait Caesaris meritus. Namque Marcum Silanum accusare jussus, S , quia abnuerat , interfectus est Mater Julia Procilla fuit , rarae castitatis in hujus sinu indulgentiaque educatus , per

omnem honestarum artium cultum pueri

tiam adolescentiamque transegit Arcebat eum ab illecebris peccantium , praeter ipsius bonam integramque naturam, ubdstatim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuerit, locum Graeca comitate, provinciali parcimonia is tum , ac bene compositum Memoria teneo , solitum ipsum narrare, se in obprima juventa studium philosophiae

macriUS , ultra quam concessum Romanomac senatori, hausisse, ni prudentia matris mincensum ac flagrantem animum coer-Wcuisset scilicet sublime dc erectuin

63쪽

A G R. I C A. 3 ingenium , pulchritudinem ac speciem excelsae magnaeque gloriae vehementius quam caute, appetebat mox mitigavit ratio de aetas retinuitque , quod est difficillimum , ex sapientia modum. V. I, 1 M A castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paullino , diligenti ac moderato duci adprobavit Dilectus , quem contubernio aestimaret. Nec Agricola licenter , more juvenum , qui miliatiam in lasciviam vertunt, neque segni ter ad voluptates commeatus, titulum tribunatus: inscitiam retulit sed noscere provinciam , nosci exercitu , discere aperitis , sequi optimos , nihil appetere jaetatione, nihil ob formidinem recusare

simulque 3 anxius Mintentus agere. Non sane alias exercitatior , magisque in ambiguo Britannia fuit trucidati veterani, incensae coloniae . intersepti exercitus: tum de salute, mox de victoria certavere. Quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur , ac summa rerum reciperatae provinciae gloria in ducem cessit artem essum e stimulos addidere juveni: intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus, quibus sinistra

erga eminentes interpretatio, nec minus periculum ex magna fama, quam e mala.

64쪽

VI. Hi N ad capessiendos magistratus in Urbem digret Ius, Domitiam Decidianam , splendidis natalibus ortam , sibi junxit : idque matrimonium ad majora

nitenti decus ac robur fuit vixeruntque

mira concordia , per mutuam caritatem,

de invicem se anteponendo , nisi quod in bona uxore tant major laus , quant in mala plus culpae est. Sors quaesturi pro vinciam Asiam , proconsulem Salvium Titianum dedit quorum neutro corruptus est quamquamin provincia dives, ac parata peccantibus , proconsul, in omnem aviditatem pronus , quantalibet facilitate redempturus emet mutuam dissimulationem mali. Auruis est ibi filia in subsidium simul δ solatium : nam filium , ante sublatum , brevi amisit.

Mox inter quaesturam , ac tribunatum plebis , atque etiam ipsum tribunatus annum quiete otio transit, gnarus sub Nerone temporum , quibus inertia prosapientia fuit. Idem praeturae tenor, csilentium nec enim jurisdictio obvenerat. Ludos inania honoris, modo rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria cita famae propior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscen

da , diligentissima conquisitione fecit ,

65쪽

ΑGR1 COLA. ne cujus alterius sacrilegium respublica quam Neronis sens1sset. VII. SEQUENS annus gravi vulnere animum domumque ejus adflixit : nam clastis Othoniana , licenter vaga , dum

Intemelios CLiguriae pars est hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit praediaque ipsa, dc magnam patrimonii partem, diripuit, quae causa caedis fuerat. Igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola , nuntio affectati a Vespasiano imperii deprehensus, ac statim

in partes transgressus est. Initia principatus, ac statum Urbis Mucianus regebat, admodum juvene Domitiano , dc e paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad delectus agendos Agricolam, integreque ac strenue versatum, Vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessis seditiose agere narrabatur quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat. Nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio ita

successor simul vilior electus, rarissima moderatione maluit videri invenisse bo nos, quam fecisse. VIII. PRAEERA tunc Britanniae et-tius Bolanus . placidius , quam feroci

66쪽

provincia dignum est temperavit Agris cola vim suam, ardoremque compescuit, ne incresceret peritus obsequi eruditus que utilia honestis miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit Habuerunt virtutes spatium exemplorum. Sed prinab Cerialis labores modod discrimini; mox gloriam communicabat saepe parti exercitus in experi mentum , aliquando majoribus copiis exeVentu praefecit nec Agricola umquam in suam famam gestis exsultavit ad auctorem ducem , ut minister , fortunam referebat ita virtute in obsequendo

verecundia in praedicando extra invidiam , nec extra gloriam erat. IX. Ri V UR E N a M ab legatione

legionis divus Vespasianus inter patricios adscivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae in primis dignitatis,

administratione ac spe consulatus , cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura obtusior , ac plura

manu agens, calliditatem fori non exerceat Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos , facile justeque agebat. Jannver tempora curarum remissionumque

divisa ubi conventus ac judicia poscerenti

67쪽

arrogantiam , lavaritiam exuerat' nec

illi, quod est rarissimum , aut facilitas

auctoritatem , aut seVeritas amorem de minuit. Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre , injuria virtutum

fuerit. Ne famam quidem , cui etiam sepe boni indulgent, Ostentanda Virtute

aut per artemini uesivit procul ab sena latione adversus collegas , procul a contentione adversus procuratores: dc vincere

inglorium , Walteri sordidum arbitra batur Miniis triennium in ea legatione detentus , ac statim ad spem consulatus reVocatus est , comitante opinione Britanniam ei provinciam dari nullis in hoc suis sermonibus, sed quia par Videbatur. Haud semper errat fama , aliquando celegit. Consul egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit, ac post consulatum collocavit, δί statim Britannice praepositus

est, adjecto ponti incatu sacerdotio. X. BRITANNIAE itum populosque multis scriptoribus memoratos, non incomparationem cura ingeniive referam 'sed quia tum prinatim perdomita est itaque qine priores nondum comperta. 4

68쪽

eloquentia percoluere, rerum fide tradentur Britannia, insularum, quas Romana notitia complectitur, maxima, spatio ac casso in Orientem Germaniae in Occidentem Hispaniae obtenditur : Gallis in Meridiem etiam inspicitur : Septemtrionalia ejus , nullis cuntra terris , vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum , Fabius Rusticus recentium , eloquentissimi auctore , oblongae scutulae vel bipenni adsi malavere est ea facies citra Caledoniam , unde, in universum fama est transgressa sed immensum .enorme spatium procurrentium extremo jam li

tore terrarum, Velut in cuneum tenuatur.

Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta, insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas Vocant, invenit, domuitque dispecta est de Thule , quam hactenus nix hiems abdebat sed mare pigrum4 grave remigantibus perhibent : ne ventis quidem

perinde attolli credo qubd rariores terrae montesque , causa ac materia tempestatum , c profunda moles continui maris

tardius impellitur. Naturam Oceani atque zestus neque quaerere hujus operis est, C

69쪽

AGRICOLA. 39rnulti retulere unum addiderim , uia quam latius dominari mare , multum

fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus accrescere aut resorberi, sed instuere penitus atque ambire , e jugis etiam ac montibus inseri velut in suo. XI. CETERUM , Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti , ut inter barbaros , parum com pertum. abitus corporum varii atque ex eo argumenta : namque rutilae caledoniam habitantium comae, magni artUS, Germanicam ori inem adseverant. Silu

rum colorati vultus , c torti plerumque crines , posita contra Hispania , Iberos Veteres trajecisse, easque sedes occupasse

fidem faciunt proximi Gallis, 3 similes

sunt seu durante originis L se , procurrentibus in diversa terris, positio selicorporibus habitum dedit in universum tamen aestimanti, Gallos vicinum solum occupasse , credibile est. Forum sacra deprehendas, superstitionum persuasione: sermo haud multum diversus in deposcendis periculis eadem audacia ubi

advenere, in detrectandis eadem formido: plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit:

nam Gallos quoque in bellis floruisse ac-

70쪽

cepimus mox segnitia cum otio intravit. amissa virtute pariter ac libertate . quod Britannorum olim victis evenit : ceteri manent, quales Galli fuerunt. XII. IN PED1Τ robur quaedam nationes de curru proeliantur honestior auriga, clientes propugnant olim regibus parebant , nunc per principes factionibus Scstudiis trahuntur nec aliud adversus vali dissimas gentes pro nobis utilius , quamqvbd in commune non consulunt. Rarus duabus tribusve civitatibus, ad propulsandum commune periculum conVentuS:

ita , dum singuli pugnant, universi in

cuntur. Casum crebris imbribus ac nebulis toedum asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensu Tam no clara , dc extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod sim nubes non ossiciant, aspici per noctem. m Solis fulgorem , nec occidere dc exsu mgere , sed transirem adfirmant scilicet extrema&plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras , infraque casum desidera nox cadit. Solum, praeter olea navitemque cetera calidioribus terris oriri sueta , patiens frugum, fecundum :tarde mitescunt, cito proveniunt eadem-

SEARCH

MENU NAVIGATION