C. Crispi Sallustii opera quæ exstant : accedunt orationes et epistolæ ex historiarum libris superstites

발행: 1864년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

BELLUM JUGURTHINUM.

XCVIII.

EQUE in eo tam aspero negoti Marius territUs, alit magis, quam antea demisi animo fuit, sed Cum turma sua, quam e sortissumis magis, quam familiarisiumis, paraverat, vagari passim a modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi consertissum obstiterant,

invadereri manu consulere militibus, quoniam imperare, On- turbatis omnibus, non poterat. Jamque dies Consumptus erat, quum tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeCeperant, noctem pro se rati, acrius instare Tum Marius CX Opia rerum Consilium trahit, atque uti suis receptui locus esset, collis duos inter se propinquos occupat; quorum in Uno, Castris parum amplo, fons aqUae magnil erat . alter, usui Opportunus, quia magna parte editu et praeCeps, paUCamVnimenta quaerebat Ceterum apud aquam Sullam cum

equitibus noctem agitare jubet Ipse laullatim dispersos

milites, neque minus hostibus Conturbatis, in unum Contrahit; dein cunctos pleno gradu in collem subducit Ita reges, loci dissicultate coacti, praelio deterrentur; neqUe tamen UOS longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine CirCUm- dato, effusi consedere Dein crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari suo more laetari, exsultare, strepere vocibus; et ipsi duces feroces, quia non fugere, atque pro victoribias agere Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento Crant.

172쪽

LURIMUM vero Marius hostium imperitia Onfirmatus, quam maxumum silentium haberi jubet: ne signa quidem, uti per vigilias solebant, Canere deinde, ubi lux adventabat, defessis jam hostibus et paullo

ante somno Captis, de improviso vigiles, item Cohortium, turmarum, legionum tubicines simul omnis tuba Canere, milites Clamorem tollere atque portis erumpere Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere, neque arma Capere, neque omnino facere Ut providere quicquam poterant ita cunctos strepitu, Clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu, terrore formido quasi veCordia ceperat. Denique omnes fusi fugatique; arma et signa militaria pleraque Capta pluresque eo praelio, quam omnibus superioribus, interemti. Nam somno et metu

insolito impedita fuga.

EI Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, quae propter Commeatum in oppidis maritumis agere decreverat; neque tamen victoria socors aut insolens factus; sed, pariter atque in conspectu hostium, quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud deXtU- mos, in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagit tariis, praeterea Cohortes Ligurum curabat primos et eXtremOS

173쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 65

cum expeditis manipulis tribunos locaverat. Perfugae, minum cari et regionum scientissumi, hostium iter explorabant: simul Consul, quasi nullo imposito, omnia providere apud omnis adesse : laudare, inCrepare merentis. Ipse armatus intentusque, item milites Cogebat: neqU seCUS, atque iter faCere, Castra munire, XCubitum in portas Cohortes ex legionibus, pro Castris equites auXiliarios mittereri praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse CirCumire, non tam dissidentia, futura, quae imperavisset, quam uti militibus, exaequatus Cum imperatore, labo volentibus siet. Et sane Marius illoque aliisque temporibus Jugurthini belli pudore magis, quam malo, XerCitUm CoerCebat quod multi per ambitionem fieri aiebant pars, quod a pueritia Consuetam duritiam, et alia, quae Ceteri miserias vocant, voluptati habuisset Nisi tamen res publica, pariter ac saevissumo imperio, bene atque decore gesta.

GITUR quarto denique die, haud longe ab oppido

Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt qua re hostis adesi intellegitur. Sed quia diversi redeuntes, alius ab alia parte, atque omnes idem significabant Consul incertus, quonam modo aciem instrUeret, nullo ordine Commutato, adversum omnia paratus, ibidem opperitur. Ita Jugurtham spes frustrata, qui Copias in quatuor partes distribuerat, ratus, ex omnibus aeque aliquos ab

174쪽

166 CRISPL SALLUSTII

tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum hostes

attigerant, Cohortatus suos, turmatim et qUam maXUm Confertis equis ipse aliique Mauros invadunt Ceteri, in loco manentes, ab aCulis eminus emisiis Corpora tegere, et, si qui

praeliantur, BOCChus Cum peditibus, quos Volux filius ejus adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, adsuerant , postremam Romanorum aciem invadunt. Tum a rius apud primos agebat, quod ibi Jugurtha cum plurimiserat. Dein Numida, Cognito BoCChi adventu, Clam Cum paucis ad pedites convertit ibi Latine nam apud Numantiam loqui didicerat exclamat: nostros frustra pugnare paullo ante Marium sua manu interfectum; V simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna, satis impigre OCCiso pedite nostro, Cruentaverat. Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei, quam fide nunCii, terrentur simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos Crius incedere. Itaque paullum a fuga aberant, quum Sulla, profligatis iis, quos adversum ierat, rediens, ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avertitur. At Jugurtha, dum sustentare suos et prope am adeptam victoriam retinere Upit, irCUmVentus ab equitibus, dextra sinistra omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit. Atque interim Marius, fugatis equitibus, accurrit auxilio suis, quos pessiciam CCeperat.

Denique hostes jam undique fusi. Tum spectaculum horri bile in campis patentibus sequi, fugere, occidi Capi; equi

175쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 167

atque viri amicti ac multi volneribus aCCeptis, neque fugere posse, neque quietem pati niti modo, a statim Concidere postremo omnia, qua vis is erat, Constrata telis, armis, Cada veribus; et inter ea humus infecta sanguine.

CIL OSTEA loci Consul, haud dubie jam victor, pervenit in oppidum Cirtam, quo initio prosectus in tenderat. Eo post diem quintum, quam interim barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidisiunios ad eum mitteret velle de suo et de populi Romani commodo Cum his disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem

facere uti ingenium aut aversum flecterent, aut Cupidum paCis vehementius CCenderent. Itaque Sulla, Cujus facundiae, non aetati, a Manlio Concessum, pauca verba hujuscemodi locutUS: Rex Bocche, magna nobis laetitia est, quum te, talem virum, ii monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles, neu te optUmum Cum pessumo omnium Jugurtha miscendo commaculares simul nobis demeres Cerbam ne- Cestitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratisiimum

persequi. Ad hoc populo Romano jam a prinCipio melius

visum amicos quam servos quaerere : UtiUsque rati, volentibus,

quam Coactis, imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra

176쪽

amicitia primum, quod procul absumus, in quo ossensae minUmum es , gratia par ac si prope adessemus dein, quod

parentes abunde habemus, amicoriam neqUe nobis neqUecuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset profecto ex populo Romano ad ho tempUS multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es. Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit Cui scilicet placuisse te et vim et gratiam Osfram Xperiri: nunc, quando per illam licet, festina, atque, uti coepisti, perge. Multa atque opportuna habes, quo facilius errata ossiciis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse: nam bello quid valeat, tute scis. VAd ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma Cepisse: nam Numidis partem, unde vi Jugurtham expulerit, jure belli suam factam eam vastari ab Mario pati nequivisse : praeterea, misis antea Romam legatis, repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere, a tum, si per Marium liceret, legatos ad Senatum missurum. V Dein, copia facta animus barbari ab amicis flexus, quo Jugurtha, cognita legatione Sullae et Manlii, metuens id, quod parabatur, donis Corri perat.

177쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 69

ARIUS interea, exercitu in hibernaCulis Composito, cum expeditis Cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola, obsessum turrim regiam, quo Jugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, scilicet seu reputando, quae 1bi duobus praeliis evenerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorrupto Jugurtha reliquerat, ex omni Copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides Cognita, et ingenia validissuma erant. Eos ad Marium, a dein, si placeat, Romam legatos ire jubet agendarum reriam et quOCUmqUC modo belli componendi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur dein in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi sine decore ad Sullam profugiunt; quem Consul, in expeditionem proficiscens, pro Praetore in castris reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate Cliberaliter habuit; qua re barbari et famam Romanorum avaritis falsam, et Sullam ob munificentiam in sese, amicum rati. Nam etiam tum largitio multis ignota erat munificus nemo putabatur, nisi pariter volens dona omnia in benignitate habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit copias, fidem, magnitudinem regis sui, et alia, quae aut utilia aut benevolentis es e credebant, ratione XtOl-

178쪽

lunt dein Sulla omnia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud Senatum verba facerent, Circiter dies quadraginta ibidem opperiuntUr.

ARIUS, postquam consecto negotio, UO intenderat, Cirtam redit, de adventu legatorum Certior factus, illosque et Sullam ad se venire jubet, item L. Bellienum Praetorem ab UtiCa, praeterea omnes Undique Senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi Cognoscit. Legatis potestas eundi Romam fit ab Consul ; interea inducis postulabantur. Ea Sullae et plerisque plaCuere:

pauci ferocius decernunt, scilicet ignari Umanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in adversa mutantur. Ceterum Mauri impetratis omnibus, tres Romam profecti sunt cum

Cn. Octavio Ruso, qui quaestor stipendium in Africam

portaverat duo ad regem redeunt. EX his Bocchus quum Cetera, tum maXUme benignitatem et studium Sullae lubens accepit Romae legatis ejus, postquam errasi regem et Jugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur : Senatus et populus Romanus beneficii et injuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam poenitet, delicti gratiam facit foedus et amicitia dabuntur, UUm prome

179쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 7I

UIBUS rebus Cognitis, BOCChus per literas a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, Cujus arbitratu de communibus negotiis Consuleretur. Is missus cum praesidio equitum atque peditum, item funditorum Balearium praeterea sagittarii et Cohors Peligna cum velitaribus armis itineris properandi Caussa neque his secus, atque aliis armis, adversum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti.

Sed in itinere, quinto denique die Volux, filius Bocchi,

repente in Campis patentibus Cum mille non amplius equitibus sese ostendit qui, temere et effuse euntes, Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero, et hostilem metum fliciebant. Igitur se quisque Xpedire, arma atque tela tentare intendere : timor aliquantus sed spes amplior, quippe victoribus, et adversim eos, UO saepe icerant. Interim equites, Xploratum praemisit, rem, Ut erat, quietam

CVL OLUX adveniens Quaestorem appellat, dicitque se a patre Boccho obviam illi simul et praesidio missum. Deinde eum et proxumum diem sine metu Conjuncti eunt. Post ubi castra locata et diei vespererat, repente Maurus, incerto vultu pavens, ad Sullam accurrit dicitque sibi a speculatoribus cognitum, Jugur-

180쪽

17 a C. CRISPL SALLUSTII

tham haud procul abesse simul, uti noctu clam secum

profligeret, rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere : virtuti suorum satis credere etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam proditis, quos ducebat, turpi iuga incertae a fors1tan post paullo morbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab eodem monitus uti noctu proficis Cerentur, Consilium approbat ac statim milites senatos es e, in Castris ignes quam

creberrumos fieri, deinde prima vigilia silentio egredi jubet.

Jamque nocturno itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quum equites Mauri nunciant, Jugurtham circiter duum millium intervallo ante consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit credere se proditos a Voluce et insidiis circum ventos. AC uere, qui dicerent, manu Vindicandum, neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

T Sulla, quamquam eadem Xistumabat, tamen ab injuria Maurum prohibet suos hortatur, Uti

sortem animum gererent saepe ante a paUCis strenuis adversus multitudinem bene pugnatum Uanto sibi in praelio minus pepercis ni tanto tutiores fore: CC quemquam decere, Uem manUs armaverit, ab inermis pedibus auxilium tetere, maXUm metu nudum it

SEARCH

MENU NAVIGATION