C. Crispi Sallustii opera quæ exstant : accedunt orationes et epistolæ ex historiarum libris superstites

발행: 1864년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

BELLUM JUGURTHINUM. I 3

LXXXI GITUR in locum ambobus plaCitum Xercitus conveniunt ibi, fide data et accepta, Jugurtha

Bocchi animum oratione CCendit Romanos injustos, profunda avaritia, communis omnium hostis esse: eamdem illos causiam belli cum Boccho habere, quam seCum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi quis omnia regna adversa sint tum sese, paullo ante Carthaginienses, item Persen regem ; post, uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis hostem fore. His atque aliis talibus dictis, ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi in Metellus praedam Captivosque et impedimenta locaverat. Ita Jugurtha

ratUS, Ut, Capta Urbe Operae pretium fore, aut, s Romanus

auxilio suis venisset, praelio sese certaturos. Nam Callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere; ne moraSagitando, aliud, quam bellum, mallet. LXXXII MPERATOR postquam de regum societate Ognovit, non temere, neque, uti saepe jam victo JUgurtha Consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit ceterum haud procul ab Cirta castris munitis, reges Opperitur melius es e ratus, Cognitis Mauris, quoniam is novus hostis accesserat, ex Commodo pugnam faCere. Interim Roma per literas Certior fit, provinciam Numidiam

152쪽

Mario datam ; nam Consulem factum, ante CCeperat. Uibus rebus supra bonum atque honestum perculsis, neqUelaCrUma tenere, neque moderari linguam vir egregius in aliis artibus, nimis molliter aegritudinem pati. Uam rem alii in superbiam vertebant alii, bonum ingenium Contumelia accensum esse multi, quod jam parta victoria ex manibus eriperetur nobis satis Cognitum est, illum magis honore Marii, quam injuria sua CXCruciatum; neqUe tam anXie

laturum fuisse, si adempta provincia alii, quam Mario,

LXXXIII.

GITUR eo dolore impeditus, et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo Urare, legatos ad BOCChum mittit, postulatum, ne sine causia hostis populo Romano fieret habere tum magnam Copiam societatis amicitiaeque Conjungendae, quae potior bello siet; quamquam opibus suis Confideret, tamen non debere incerta pro Certis mutare: omne bellum sumi facile, Ceterum aegerrume

desinere non in ejusdem potestate initium ejus et finem esiue incipere cuivis, etiam ignavo licere deponi, quum victores velint; proinde sibi regnoque suo Consuleret, neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret. Ad ea re satis placide verba facit sese pacem Cupere, sed Jugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, Omnia Conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi

153쪽

BELLUM JUGURTHINUM. I 3

nuncios mittit ille probare partim, alia abnUere. Eo modo, saepe ab utroque missis remissisque UnCiis, tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi. LXXXIV.,T Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe Consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus jussit, antea jam infestus nobilitati,

tum vero multus atque sero instare : singulos modo, modo universos laedere dictitare, sese Consulatum ex victis illis spolia cepisse alia praeterea magnifica pro se, et illis dolentia. Interim, quae bello opus erant, prima habere postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus sociisque accersere praeterea e Latio fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos fama Cognitos accire, et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi Senatus, quamquam adversus erat, de Ullo negotio abnUere audebat Ceterum supplementum etiam laetus de- CreVerat, quia neque plebi militia volenti putabatur, et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. Sed ea res frustra sperata tanta lubido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia hujuscemodi, animis trahebant; et eos non paullum oratione sua Marius arrexerat. Nam postquam Omnibus, quae postulaverat, decretis, milites scribere

154쪽

I 6 C. CRISPL SALLUSTII

volt, hortandi caussa, 1mul et nobilitatem, Ut Consueverat,eXagitandi, Concionem populi advocavit deinde hoc modo disseruit:

LXXXV.

CIO ego, Quirites, plerosque non iisdem artibus

imperi Um a vobis petere, et, postquam adepti sunt, gerere et primo industrios supplices, modicosesh, deinde per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra videtur. Nam quo pluris est universa respublica,

quam Consulam aut praetura, eo majore Cura illam administrari, quam haec peti debere. Neque me fallit, quantum cum maXum beneficio vostro negotii sustineam Bellum parare, simul et aerario parCere Cogere ad militiam eos, quos nolis offendere domi forisque omnia Curare; et ea agere inter invidos occursantis, factiosos, opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, majorum sortia facta, Cognatorum et assinium opes, multae clientelae, omnia hae praesidio adsunt mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est et virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me Conversa esse aequos bonosque favere quippe bene facta mea reipublicae procedunt); nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius adnitendum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia sui, ut omnis labores, pericula Consueta habeam.

155쪽

BELLUM JUGURTHINUM. I 7

Quae ante vostra beneficia gratuito DCiebam, ea uti, accepta mercede deseram, non est Consilium, Quirites. Illis dissicile es in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, benefacere jam ex Consuetudine in naturam vertit. Bellum me gerere cum Jugurtha jussistis quam rem nobilitas aegerrume tulit. Quaeso, reputate Cum animis vostris,

num id mutari melius sit; si quem ex illo globo nobilitatis

ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae a multarum imaginum, et nullius stipendii scilicet Ut in tanta re, ignarus omnium, trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem ossicii sui. Ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare jussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam Consules facti sunt, acta majorum et Graecorum militaria praecepta legere ceperint praeposteri homines. Nam gerere, quam fieri tempore posterius, re atque Usu prius est. Comparate nunc, Quirites, me hominem novum cum illorum superbia. Quae illi audire et legere solent, eorum partim vidi, alia egomet gessi quae illi literis, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novi tatem meam, ego illorum ignaviam mihi fortuna, illis probra

objectantur. Quamquam ego naturam nam et Communem

omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum es). Ac si jam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri possset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros Creditis,

156쪽

nisi sese liberos quam optumos voluisses Quods jure me despiciunt, faciant idem majoribus suis, quibus, uti mihi, ex

virtute nobilitas cepit. Invident honori meo ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, qUOniam per hae illum Cepi. Verum homines Corrupti superbia, ita aetatem agunt, quasi vostros honores Contemnant ita hos

petunt, quasi honeste vixerint. Nae illi fals sunt, qui diver

s1sitimas res pariter expectant, ignaviae OlUptatem et praemia virtutis. Atque etiam, quum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione majores suos CXtollunt eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod Contra est.

Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita se res habet majorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona eorum neque mala in CCUlto patitur. Hujusce rei ego inopiam patior, Quirites; verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nun Videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt scilicet, quia imagines non habeo, et quia mihi nova nobilitas est quam Certe peperisse, quam acceptam Corrupisse, melius est. Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compos1tam orationem fore. Sed in maXUmo vostro beneficio, quum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere; ne quis modestiam in Conscientiam duceret. Nam me quidem, e animi mei sententia, laedere nulla oratio potest; quippe vera, necesse est bene

157쪽

BELLUM JUGURTHINUM. I 9

praedicet falsam vita moresque mei superant. Sed quoniam vostra cons1lia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium impostlistis etiam atque etiam reputate, Um eorum poenitendum sit. Non possum fidei caussa imagines neque triumphos Ut Cons Ulattas majortam meorum ostentare; at si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona praeterea CiCatrices adverso Corpore. Hae sunt meae imagines, hae mea nobilitas, non hereditate relicta,

ut illa illis, sed quae egomet plurumis meis laboribus et peri Culis quaesivi. Non sunt compos1ta mea verba parvi id facio ipsa se virtus satis ostendit illis artificio opus est, Ut turpia facta oratione tegant. Neque iteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. At illa, multo optuma reipublicae, doctus sum : hostem ferire praes1dia agitare nihil metuere, nisi turpem famam hiemem et aestatem juxta pati humi

requiescereri eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor neque illos arcte Colam, me opulenter; neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque, quum tute per mollitiem agas, Xercitum supplicio cogere, id est domi-nUm, non imperatorem esse. Hae atque talia majores vostri faciundo seque et rem publicam celebravere. Quis nobilitas freta, ipsa disiimilis moribus, nos illorum semUlos Contemnit, et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis

repetit Ceterum homines superbissumi procul errant. Na-

158쪽

JOrex eorum omnia, Ause licebat. illis reliquere, divitias,

imagines memoriam sui praeClaram: virtutem non reliquere; neque poterant: ea sola neque datUr dono, neque CCipitUr.

Sordidum me et incultis moribus aiunt; quia parum scite Convivium eXorno, neques histrionem ullum neque pluris pretii coquum, quam villicum habeo quae mihi lubet confiteri, Quirites Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem Convenire,

omnibusque bonis oportere plus gloriae, quam divitiarum esse . arma, non supellectilem. decori iste Quin ergo, quod juvat, quod carum aestumant, id semper faciant, ament, potent ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissuma parti corporis sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt Verum non est ita Nam ubi se flagitiis

dedecoravere, turpissumi viri bonorum praemia ereptUm Unt.

Ita injustisium luxuria et ignavia, pesssumae artes, illis, qui

Coluere eas, nihil ossiciunt; reipublicae innoxia cladi sunt. Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum sagitia poscebant, respondi, pauca de republica loquar. Primum omnium de Numidia bonum habetote animum, Quirites. Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis, avaritiam, imperitiam, superbiam. Deinde Xercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuus, quam felix Nam magna pars ejus avaritia aut temeritate ducum attrita est Quamobrem vos, quibus militaris est

159쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 3I

artas, adnitimini mecum et Capessite rempublicam neque quemquam ex Calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus Ceperit. Egomet in agmine, in praelio, Consultoridem et socius periculi, vobiscum adero meque vosque in omnibus rebus juxta geram. Et profecto, diis juvantibus, Omnia matUra sunt, victoria, praeda laus quae si dubia aut procul essent, tamen omnes bonos reipublicae subvenire decebat. Etenim ignavia nemo immortalis factus es : neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, Optavit; magis, uti boni honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Qui rites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.''LXXXVI

iUJUSCEMODI oratione habita, Marius postquam

plebis animos arrectos videt, propere CommCatu, stipendio, armis, aliis utilibus navis onerat: Um

his A. Manlium legatum proficisci jubet. Ipse interea

milites scribere, non more majorum neque ex Classibus, sed uti cujusque lubido erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem Consillis memorabant; quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, cui neque sua Curae, quippe quae nulla sint, et Omnia Cum pretio honesta videntur. Igitur Marius, Cum aliqUanto majore numero, quam decretum erat, in Africam prosectus,

160쪽

paucis diebus Uticam advehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato, nam Metellus conspectum Marii fugerat, ne videret ea, qUse Udita animUs tolerare neqUiverat. LXXXVII. ED Consul, expletis legionibus cohortibusque auxiliariis, in agrum fertilem et praeda onus Um pro ficiscitur: omnia ibi capta militibus donat dein Castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur :praelia multa, Ceterum alia levia aliis locis facere. Interim novi milites 1ne metu pugnae adesse videre, fugientes Capiaut occidi fortisiumum quemque tutissumum : armis libertatem, patriam parentesque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio novi veteresque OalUere, tvirtus omnium aequalis facta. At reges, ubi de adventu Marii cognoverunt, diversi in locos dissiciles abeunt. Ita Iugurthae placuerat, speranti, mox effusos hostes invadi posse; Romanos, sicut plerosque remoto metu laxius licentiusque

LXXXVIII. ETELLUS interea Romam prosectus, Contra spem suam laetissumis animis excipitur, plebi patribusque, postquam invidii decesserat, juxta carus Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter

SEARCH

MENU NAVIGATION