C. Crispi Sallustii opera quæ exstant : accedunt orationes et epistolæ ex historiarum libris superstites

발행: 1864년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 133

Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati civitas magna atqUe opulens, Uncta Cenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praesectum oppidi Unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, jussus a Metello caussam dicere, postquam sese

parUm XPUrgat, Condemnatus verberatUsque Capite poenas solvit; nam is Civis e Latio erat. LXX.

E idem tempus omilcar, cujus impulsu Jugurtha

deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens, OUaS C CU-pere ad perniciem ejus dolum quaerere die noctuque fatigare animum. Denique omnia tentando, socium 1bi adjungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibUS, CarUm CCeptumque popularibus suis : qui plerumque seorsum ab rege XerCitum ductare et Omnis res exsequi solitus erat, quae Jugurthae fesso aut majoribus adstricto superaverant e quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio die insidiis statuitur : Cetera, Ut res posceret, e tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum jussus habebat, ne ager, inultis hostibus, vastaretur. Is postquam magnitudine facinoris perCulsus, ad tempus non Venit, mettis V rem impediebat Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi, et

ret, literas ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiem

142쪽

socordiamque viri a Cusare, testari deos, per quos juravisset; monere, ne praemia Metelli in pestem Converteret Jugurthae eXitium adesse ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari proinde reputaret Cum animo suo, praemia an

Cruciatum mallet. LXXI.

ED quum hae literae allatae sorte Nabdalsa, exercito corpore fessus, in lecto quiescebat; ubi, Cognitis Bomilcaris verbis, primo Vra, deinde, Uti aegrum animum solet, somnus Cepit. Erat ei Numida quidam, negotiorum Curator, fidus CCeptusque, et omnium Consili orum, nisi novissumi, particeps. Qui postquam allatas literas audivit, e consuetudine ratus, opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit dormiente illo epistolam, super Caput in pulvino temere positam, sumit a perlegit: dein propere, Cognitis insidiis, ad regem pergit. Nabdalsa, post paullo experrectus, ubi neque epistolam reperit, et rem Omnem, Ut acta erat, Cognovit primo indicem persequi conatusci postquam id frustra fuit Jugurtham placandi gratia accedit dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa : laCrumans obtestatur per amiCitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese

haberet.

143쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 35

LXXII. ea reX, aliter, atque animo gerebat, placide respondit Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum Cognoverat, interfectis, iram oppresserat, ne qua CX eo negoti seditio oriretur. Neque post id loco rum Jugurthae dies aut nox ulla quieta fuit neque loco, neque mortali Cuiquam aut tempori satis Credere: Civis hostes uXta metuere : Circumspectare omnia et omni strepitu pavescere alio atque alio loco, saepe Contra CCUS regium, nodi requiescere : interdum, somno XCitus, arreptis armis tumultum faceres ita formidine, quasi vecordia, Xagitari. LXXIII.

GITUR Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio

patefacto e perfugis Cognovit, Ursis, tamqUam

ad integrum bellum, Cuncta parat festinatqUe. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et ossensum, sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et

Romae plebes, literis, quae de Metello a Mario missae erant, cognitis, volenti animo de ambobus CCeperant. Imperatori nobilitas, quae antea decori fuerat, invidiae esse at illi alteri generis humilitas favorem addiderat Ceterum in UtroqUe magis studia partium, quam bona aut mala sua moderabant. Praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum Omnibus Concionibus capitis arcessere. Marii virtutem cin

144쪽

136 C. CRISPL SALLUSTII

m Us Celebrare. Denique plebes sic accensa, ut opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus, frequentarent Marium, et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate, post multas tempestates novo homini consulatus mandatur; et postea populus, a Tribuno plebis Manlio Mancino rogatus, Uem vellet cum Jugurtha bellum gerere, frequens Marium usi1t. Sed Senatus paullo ante Metello Numidiam decreverat ea res frustra fuit. LXXIV. ODEM tempore Iugurtha, amisiis amiCis,AEUOrUm plerosque ipse necaverat, Ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem BOCChum profugerant, quum neque bellum geri sine administris possiet, et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum VCeret, varius in riusque agitabat. Neque illi res, neque consilium aut quisquam hominum satis placebat itinera praefectosque in dies mutare : modo adversum hostes, interdum in solitudines pergere saepe in fuga, ac post paullo in armis spem habere dubitare, virtuti an fidei popularium minus Crederet;

ita, qUOCUmque intenderat, res adversae erant. Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae a Jugurtha pro tempore parati instructique dein praelium incipitur. Qua in parte rex pugnae assuit, ibi ali-qUamdiu Certatum: ceteri ejus milites primo Congressu pulsi

145쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 37

fugatique Romani signoriam Ct armoriam aliquanto Umero hostium paucorum potiti nam ferme Numidas in omnibus praeliis magis pedes, qUam arma, tutata sunt. LXXV.

fuga Jugurtha impensius modo rebus suis infidens, Cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque ejus multus pueritiae Cultus erat. Quae os quam Metello Comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum, spatio millium quinquaginta, loca arida atque vasta esse Cognoverat tamen spe patrandi belli, si ejus oppidi potitus

foret, omnis asperitates superVadere, a natUram etiam vinCere aggreditur. Igitur omnia jumenta sarcinis levari jubet, nisi frumento dierum decem Ceterum tres modo et alia aqUae idonea portari. Praeterea Conquirit X agris quam plurimum

potest domiti pecoris, eoque imponit Vasa Cujusque modi, sed pleraque lignea, Collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitumis imperat, qui se post regis fugam Metello dediderant, quam plurimum quisque aquae portaret diem locumque, ubi praesto forent, praedicit. Ipse ex flumine, quam prOXUmam Oppido aquam es e supra diximus, umenta onerat eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et Castra posita munitaque sunt tanta repente celo misi a vis aquae

146쪽

dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. Praeterea Commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, ossicia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis us1: eaque res multum animis OrUm addidit; nam rati, sese diis immortalibus curae esse. Deinde postero die, Contra opinionem Jugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate munitos rediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare idem nostri facere. LXXVI. ED rex, nihil jam insectum Metello credens, quippe qui omnia, arma, tela, locos, tempora, denique naturam ipsam, Ceteris imperitantem, industria vicerat, Ciam liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat, sese negotii gratia properare; Ceteriam proditionem timebat, quam vitare posse Celeritate putabat; nam talia consilia per otium et e opportunitate Capi. At Metelliis, ubi oppidanos praelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo os aque moenia Circumvenit. Deinde jubet locis e Copia maxume idoneis vineas agere, aggerem acere, et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari. Contra haec

oppidani festinare, parare prorsus ab utrisque nihil reliquum fieri Denique Romani, multo ante labore praeliisque fati-

147쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 139

gati, post dies quadraginta, quam e Ventum erat, oppido modo potiti praeda omnis a periugis Corrupta est. post quam murum arietibus feriri resque suas assiictas vident, aurum atque argentum et alia, Vae prima ducuntur, domum regiam comportant ibi, vino et epulis onerati, illaque, et domum, et semet igni corrumpunt; et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere. LXXVII.

ED pariter cum capta Thala legati ex oppido

Lepti ad Metellum venerant, Orantes, Ut praesidium praefectumque eo mitteret Hamilcarem quemdam, hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere; adversum quem neque imperia magistratuum neque leges

valerent ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, et illorum socios fore. Nam Leptitani jam inde a principio belli Jugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam

miserant, amicitiam societatemque rogatum. Deinde, ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere, et Cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata naviter feCerant. Itaque ab imperatore facile, quae petebant, adepti. Misis eo Cohortes Ligurum quatuor, et C. Annius praesectus.

148쪽

I XXVIII D oppidum ab Sidoniis Conditum est, quos CCepimus, profugos ob discordias Civilis, navibus in

eo locos venisse ceterum situm inter duas Syrtes, quibus nomen e re inditum. Nam duo sunt sinus prope in Ytrema Africa, impares magnitudine, pari natUra: UO-rUm proxuma terrae praealta sunt Cetera, uti fors tulit, alta, alia in tempestate vadosa. Nam Ubi mare magnum esse et saevire ventis cepit, limum arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt ita facies locorum Cum ventis simul mutatur Syrtes ab tractu nominatae Mus Civitatis lingua modo Conversa

connubio Numidarum legum Cultusque pleraque Sidonical quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant. LXXIX. E quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia Venimus, non indignum Videt ar egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium

mCmorare : eam rem nos loCus admonuit. Qua tempestate

Carthaginienses pleraeque Africae imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio

arenosius, Una specie neque flumen, neqUC On Crat,

qui finis eorum discerneret: quae res eos in magno diutur-

149쪽

BELLUM JUGURTHINUM. I I

noque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes, saepe suis fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant veriti, ne mox victos Victoresque defessos alius aggrederetur, per inducia sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat,

maturavere iter pergere Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an Casu acciderit, parum Cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari, ClinCrC. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium Ventus COOrtus arenam h Um CXCitavit, ea magna vi agitata, Ora oculosque implere solet ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem Corrhaptam domi poenas metuunt Criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos, Conturbare rem: denique omnia malle, quam victi abire. Sed quum Poeni aliam Conditionem, tantummodo seqUam, peterent, GraeCioptionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur vel eadem Conditione sese quem in locum vellent, processuros. Philaeni, Conditione probata, seque vitamque suam reipublicae Condonavereri ita vivi obruti Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras Consecravere; aliique illis domi honores insti tuti Nunc ad rem redeo.

150쪽

I a C. CRISPL SALLUSTII

LXXX.

UGURTHA postquam amissa Thala, nihil satis

firmum Contra Metellum putat, per magnas soli tudines Cum pauCis profectus, pervenit ad Gaetulos, genus hominum serum incultumque et eo tempore ignariam nominis Romani. Eorum multitudinem in Unum Ogit, Cpaullatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria sacere. Praeterea regis Bocchi proXUmos magnis muneribus et majoribus promisi1 ad studium

sui perducit quis adjutoribus regem aggressus impellit, uti adversum Romanos bellum suscipiat. Id ea gratia facilius procliviusque fuit, quod Bocchus initio hujusce belli legatos

Romam miserat, foedus et amicitiam petitum; Uam rem, opportunissumam incepto bello, pauci impediverant, Caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Etiam antea Iugurthae filia Bocchi nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli, pro opibus quisque, quam plurimas UXOres, denas alii, alii plures habent; sed reges eo amplius. Ita animUs multitudine distrahitur nullam pro socia obtinet pariter omnes viles sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION