Roma restituta, sive Antiquitatum romanarum compendium absolutum Ex optimus authoribus in usum studiosæ juventutis collectum

발행: 1700년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ab initio, ut nihil neque domi neque militiae nisi auspicato gereretur ; quippe quod nullius calumniae iubjicerentur quae Dii comprobassent. Auspicia vero in exercitu unius tantum fuerunt Imperatoris cui

ea provincia evenisset: caeteri auspiciis ejus pugnare, i

ipse bellum, ut ductu, sic auspiciis suis gerere dice- batur. Itaque nec Imperatoris nomen, nec supplicatio, nec triumphus dabatur aut legato, aut ulli alii exercitus praesecto , ne si eorum quidem opera atque virtute Imperator absens aut aegrotus Victoriam adeptus esset ; quod non eorum auspiciis res esset gesta ,

sed ipsis Imperatoris, . . . . -

Imperatoris nomen appellatio suit militaris: quia Dux praesens, re bene gesta, primum militum a clamatione in castris , deinde sententia Senatus in urbe ornatus est. Imperator dicebatur vel quicunque exercitum ducebat, suis auspiciis rem gerebat, &imperium i. e. jus belli gerendi habebat: vel hostibus magno praelio susis ac profligatis, eo nomine militum acclamatione affectus esset. Neque vero solum si ipse, sed si Legati & Quaestores quibus imperium commisisset, rem bene, se absente, gessissent: idem hoc etiam honoris adipiscebatur, ut ex Legatorum Quaestorumque secunao praelio Imperator appel

laretur.

C A P. VIII.

De Legatis , Tribunis m Centurionibus, ct Decurionibus , ct aliis Militaribus muneri bus.

LEgatur apud Romanos priscos is fuit qui postea

Comes dicebatur , & postremo LocumtenenS,pem S quem absente Imperatore vel Duce summa potesta s erat. Legati instituti primum, non tam ad im

122쪽

IV. COMPENDIu M. ABSOLUTUN. 9yperandum, quam ad consulenduit : dicti ideo quod

Senatus quosdam e primoribus in castra & ad Ducem legabat militiae gnaros, quorum opera & consilio uteretur. Erant delecti a Consulibus consensu Patrum munus eorum fuit consulere, administrare, praeesse,& uno verbo , vicariam operam Imperatori dare. Cicero eos appellat Nuncior Pacis ac Besti, Curatores, Interpretes, bellici consilii auritores, ministros muneris provincialis. Larga eorum potestas, sed tamen Imperatori devincta eique obnoxia. Interdum etiam imperant & imperii inlignia sumunt, cum habent fiduciariam operam Imperatoris : Lictores etiam habuerunt. Plures paucioresque fuerunt in

Legionibus ut Senatui visum , & ut bellum&res poscebat : singuli sere singulis legionibus aut bini. Legati sunt duorum generum, Consulares & Praetorii : illi toti exercitui praeerant, hi legionibus sing lis. Legati Consulares etiam simpliciter Consulares dicti: Praetorii, Legati legionum: qui ipsi Legati etiam Duces Latinis dicti. Tribuni Militiam dicti, quod ab initio terni essent,

tum cum Legio ex tribus millibus conficiebatur. Hi peditibus tantumLegionis non etiam Equitibus praeerant. Itaque ut numerus peditum in legione auctus est, sic etiam Tribunorum Mil. ita ut a tribus ad quatuor, ab his ad sex pervenerit. Tribuni toti Legioni praefuerunt, & ideo Chiliarchar a similitudine, non veritate Tribuni vocantur. Tribunos primo creavit Romulus , dein ejus exemplo Reges & Consules, tandem parem numerum creabant Consules & populus. Tribuni alii dicti Rutuli vel Rufuli a Rutilio

Ruso Consule) a Consulibus Imperatoribus in exe citu lecti: alii comitiati a populo in Comitiis creati. Vox Tribunatus laxa significatione ponitur pro Varia administratione aut praefectura : ut Tribunus stabuli, fabricae, voluptatum. Munia Tribunorum erant,

123쪽

jus dicere , signum excubiis dare , vigilias, munit - .nes, exercitia curare. Tribuni laus erat, cum miles veste nitidus, armis bene munitus ac fulgens, exercitii usu & disciplina eruditus likedereta TribunO- irum ornamenta fuere Vestis splendidior, &annulus aureuS, quo caeteros Milites non fas erat uti, sed

ferreis tantum.

Centuriones Consulum j ussu a Tribunis electi,ipsis que ordines assignati . Virtutis stam animi quam corporis, sed maxime militaris in causa ad id munus . promoti: hinc Promotus & Promotio voces in hac re propriar. A sortibus factis promotio milites reddebat fortes. Principes intes beneficia coeperunt ordianes dare, & ab iis petebantur. Quin & census ratio habita, & quidam ditiores statim ab initio Centuriones facti, sine aliis militiae rudimentis. Primus Centurio more & jure ad concilium militare venit: caeteri plerique interdum advocati, sed pro tempore& arbitrio Ducis magis quam more. Venturiones electi eligunt sibi rursus Uragos vel agminis coactores , aut tergi ductores, seu Accensos & Optiones, qui erant Centurionum subsidia & velut vicarii, dicti etiam Succenturiones. Eligebant etiam duos validos Signiferos. Erat in manipulo unum vexillum, vexillarii aut Signiferi duo; ut alter alterius vicem obiret in defatigatione s gravia enim signa' aut etiam

in morbo. Erant in unaquaque Legione decem Cohortes, in unaquaque Cohorte tres manipuli, in unoquoque manipulo duo Centuriones ; iaeoque sex ginta erant Centuriones, cum ab initio triginta ta . tum fuerunt. Transibant autem C enturiones virtutis ratia ab inferiore ordine ad altiorem, ut a decimo astato ad nonum, a nono ad octavum, sic usque ad primum; a primo vero hastato non ad decimum prin

cipem, sed ad primum ; nec deinde a primo exincipe

ad decimum Triarium, sed ad primum, qui primis

124쪽

temporibus primus Centurio vocabatur; posterioriabus, primipilus, i. e. Centurio primipili. Haec deprimipilo dextro S summo accipienda stant , qui omnium Centurionum caput & ductor etiam in cotilegam suum sinistrum Primipulum jus aliquod habuit: imperabat suae Centuriae quidem, tamen saepe Tribunorum & Imperatoris mandata per illum edebantur in vulgus. Etiam in acie & agmine illum aspectabanta& ad ejus nutum sistebant aut procedebant, ideo quia Aquilam regebat quod erat primum signum: hinc squila quia illis rimipili tutela erat, pro ipso Primipitatu diaeta. Praemia Ρrimipilo trecenti aurei ; qui functi erant Primipilatu erant Equitibus pares, Mdicebantur Primipilares vel Primipilarii. Olim honos hic Primipili iteratus & saepe petitus, quia eximius quem ipsi etiam Tribuni postquam defuncti capiebant. Ut Centuriones, ita Succenturiones sive optiones sexaginta. Insigne Centurionum vitis

erat.

Equitibur, qui singulis legionibus modo duceni, modo triceni, ut diximus, astuerunt, praepositi suntii qui Praefecti equitum ac Decuriones vocati sunt arvorum illi Tribunis Mil. hi Centurionibus respon-

erunt , aeum Praefecti alas equitum ducerent, Dec riones vero Turmarum decurias. 'Praefectus Legionit judex erat habens communem primi ordinis dignitatem, quia absente Legato tam quam vicarius i psius potestatern maximam retinebar, Tribuni vel Centuriones caeterique milites ejus praecepta servabant. Vigiliarum sive prosectisnis tessera ab eodem petebatur. Μilitibus peccantibus poenam addixit ue omnium arma, vestes , equos, annonam curabat, disciplinam & jus in Legionarios, tum Equite S, tum Pedites exercebar ; Legionem in omniqhus assidue informabat & instituebat. Praefecti Sociorum dicebantur qui auxiliis, i. e. co-

. . . L piit

125쪽

98 ANTIQUITATu M ROΜΛNARUM E . ipiis Sociorum ab Imperatoribus Romanis praepositi

Crant. . A

Praefectui Cayrorum ad quem Castrorum positio , valli & fossae destinario pertinebat: tabernacula Vel insae militum cum impedimentis omnibus nutu i psius

Curabantur: praeterea aegri contubernales,&Medici a quibus curiantur; expensae etiam ad ej us industriam prertinebant: Vehicula, S gittariOS, ferramenta, machinas & tormenta omnia procurabat. Praefectus Fabrorum Fabros, Tignarios, Instructores, Carpentarios, FerrariOS, Pictores, relia iquosque Arti fices ac artificia omnia curabat. Ministri Imperatorum ac Tribunorum Militum ierant Accensi, Commentarientes, Cornicularii. AC-- censi, i. e. postea additi quam suisset legio complera, quos supernumerario8 vocant. Commentarienses i

Scribae Castrenses. Curnicularii qui vigilias Tribu

norum loco circumirent, atque eorundem imperia corniculo ederent, praeconeS caltrenseS.

De Militum ordinibus, Ceneribus 2 Duferentiis. .

MIlitum ordines quatuor: Hastati sive Pilani ju

niores: Principes, aetate ac robore praestantiores : Triarii, natu maximi: Velites, quasi volantes,

extra ordinem pugnabant, S Equitibus se jungebant. Adscriptitii sive Accensi qui supplendis legionibus descripti, & ad censum legionum additi. Ferentarii qui fundis & lapidibus pugnaturi, ea

modo serrent quae in hostes ejicerent.. Misi qui ante praelium justum rorantes dimica-

hansa

Funditores qui landis magnis dimicabant. Duplicarii quibus ob virtutem duplicia dabantur sibaria. Volο-

126쪽

Volones, qui voluntarie se ad militiam obtulerunt. Primani, Secundani, Tertiani, bc. olim dicebantura legionum numero in quibus militarunt.

Signiferi, Aquiliferi, Draconarii qui signa, Aqui- .lam, Dracones in militia gestarunt. Tesserarii qui tesseram per contubernita militum

Metatores, qui praecedentes locum eligunt castris. Mensores, qui in castris ad podismum demetiuntur loca in quibus tentoria milites figant, vel quia hospitia in civitate praestant. Militum Ministri erant Calones dicti a Graeco i. e. clavae lignea' quas illi militibus gerebant Latine Liguatores: & Lixae, qui aquam, quam Veteres Lixam vocabant, subministrabant. C A Ρ. X.

De Militum Rom. armis.

A Rima sunt duplico : offensva ad petendum rDefensiva ad tegendum: illa proprie Tela,&haec Arma appellantur. Arma sunt secundum militum genera. I. Velitum. Velites instituti A. U.D.XLII. Alii etiam populi Velitibus usi ante Romanos, Galli ει Germani. Post Caesaris aevum desierunt: Vox tamen deinde obtinet pro levi milite. Arma Velition primo Gladius Hispaniensis, i ri CurVus, qui aliis quoque militibus. a. Hastae vel ha-nulae, dictar a. forma sua peculiari & aliis minore. Hastae Velitares tres pedes longae, digitum crassae, ferro molli duodecim digitorum, unde primo jacti rinflectebantur , ut hostes retorquere non possent. Primum praecipuumque munus erat jaculari , sive C minus pugnare. 3. Parma, dicta, quod a medio in OmneS partes par erat, rotunda; tres pedes latas, aE 2 ligno

127쪽

ligno superinducto corio, Galea aut Galexus e pelle

aut lana tegmen erat veliti non ex aere aut ferro: & 'sic differunt Galea & Cassis, quod illa de corio est , - haec de lamina. Prisci tegmina fere capiebant a seris. Haec talia tegmina galeri, galericuli, cudones' dicuntur. Legitur etiam Galea venatoria. A velitibus haud longe absunt Graecorum peltastae sive Cetrait. Melites multarum gentium cantu & saltatione congressi Quod pelta est Thracum armatura , Uadiatores Romae Thraces dicti. Ρelta erat sinuata in modum lunae: unde a Virgilio vocaturPesta lunata. Peltae pendebant e collo toris, & cum se aptarent pugnae detrahebant. Hasatorum arma erant primo Scutum, dimima Graeco s i. e. lorum ex quo fiebat. Scutum aclypeo differt sorma: hic rotundus in orbem justum relatus, illud in longum exibat. Scutum duplex: unum inaequali latitudine ovatum: alterum imbricatum undique aequali latitudine , & januae velut formam habet, sed incurvae, & sectum canaim aut imbricem refert. Scutum in 1 perficie gibba, latum duos pedes cum semisse, lonsum pedes quatuor totum hominem tegebat leviter inclinantem se. Fiebat scutum ex tabellis & assiculis sive axiculis ligneis, i iisque diversi generis: quaedam etiam e vimine texta. Habebat Scutum duas ansas e ferro aut loro. Scuta glutino compacta vel linteo. Margo erat ferreus. Umbo e vario metallo, plurimum ferro, & est me dia pars Scuti quae exeritur cum rotundo tumor ' Ombone hostes avertebant. Origo Scutorum a Regibus: exemelum ab aliis gentibus. Inscribebantur liculis variae picturae, sive ad notitiam, sive ad deco-

rem: vel animalia, vel lapides pretiosi, sive rutuli illoru* similes ; saepe fulmen & quasi pro more. In iis etiam expressa Majorum facta & laudes, aut etiam ω : numna itam Imperatorum, Centurionum,

128쪽

aut sua: habebant etiam tegmina repositoria coria- cea, quibus Scuta contra nimbos, pulverem, talςS- - que in)urias tegebant.

Secunda pars armaturae Hastatorum erat Gladius Hispaniensis cum Hanibale in Italiam illatus; & si' brevior latere dextro suspendebant, si longior Iaevo illo punctim feriebant plurimum quanquam ad caesa

etiam Valebat.

Pilum erat proprium missile legionarii miI tis Erant Μiliti duo pala, unum majus, alterum minus . venatoriis hastis simile. Sibyna vel S bina pilo minori similis & venabula: Pili majoris longitudo in ligno tres cubiti, in ferro totidem. Pilum erat ponderosum , lentum, & violentum. Totum pili serrum ex ligno non extitit, sed pars dimidia illi infixa: mucronem habebat um

tum ne impactum facile esset evulsu. Galea aerea, cujus forma haec: antrorsum aperta cum aliqua ferri eminentia, repanda. Galeae ad ma- Ias utrasque erant buccular, dictae, quod buccas te- gerent, earum artifices Buccularii. Loris ab ima parte ad guttur nectebantur. Ex aperta Galearum .

forma fuit ilIud Caesaris monitum in acie Pharsalica Niles feri faciem. In Galeis habebant cristas, Latine apices: in his mira Rom. superbia. Pyrrhus Rex cornua hirci habebat pro crista. Centuriones cristas habebant transversas quibus ii ternoscerentur. Cristae colore duplici, puniceo, lautiorum ; & nigro , vi- Iiorum : quaedam etiam candido, qui color fectus R. - dignior. Lascivia postea adsumpsit Pavonum Pen nas. Cristis etiam jubas crebro imposuerunt. Cristo ferentes & ipsi animis crescebant, & hosti majorem terrorem inferebant. Majores nostri studiose, imo ambitiose cristas adfectarunt: & hine infignia isaiamiliarum tam varia quibus superbimus.

129쪽

corio, vel aere, aut ferro, digitorum undique duode- lcim, vel ex catenis & squamulis consecta, dicta Hamata, quae erat ditiorum o Has squamas etiam plumas vocabant hinc plumata Lorica . Hisce squamis cataphracti & eorum equi etiam ad ungulas usquequaque tegebantur: qui alio nomine Clibanarii , dicti, quibus usii Parthi & Sarmatae. Fiebant etiam Loricae ex filis contextis, quae a multitudine filorum aut funiculorum dicebantur bilices, trilices : 'el ex Iino salito vino macerato, & in se saepius complicato etiam ex lana fiebant ejusmodi coactiles thoraces, sive loricae. Caesar vocat Subcoacta, Ulpianus coactilia, Plinius lanas coactas, Livius spongias, Recentiores seltra. Lorica tunicata contra pluvias tecta erat penula militaris. Loricae pondere exiguae, robore eximiae. Caeteris Militum ordinibus armatura cum Hastatis fere communis, & parum diversa.

Triarii pro pilis habebant hastas ad statariam &manuariam pugnam , ad ora fodienda, ut ait Livius. Ocreis crura tegebant. Haec peditum arma.

Armatura Erinitum erat hujusmodi: veite tediri aper eam cingebantur: hinc dicti Cinctuli & Trabea ti. Eraot sic leviter induti & ad ascensum Sc descen

sum sacili0rem: nam nullus tum tempori S Stapedaxum Issis, quanquam interdum hastae innixi legantur: quidam equos insueverunt, ut crura flecterent & seseaemitterent. Quibusdam dignioribus aut mollioribus fuit qui manu tolleret & adjuvaret. Stratores dicti qui equum sternerent, Si in eum iubi Varent. In equos salitio priscis inter assidua exercitia erat, qua se exercebant in equis ligneis hyeme sub tecto, aestate lin campo: ut diximus supra cap. de Campo Martio. Ephippia non habebant, sed stragula quaedam e pan-MO, corio pelle, quae Stra a qjςebant: quidam, Q . sς .

130쪽

sed raro, nudi sine stratis. Magistratus & qui cum imperio erant, cocco aut purpura insternebant, atque hi Consulares aut Imperatorii eRui. Parma Equitum e corio mero umbilicatis placen- . tissimilis erat: Halta Equitum cuspidem habuit supremam non infimam ut femori aut 32nu obniteretur. IIabebant. etiam Equites hastas jaculatorias in

pharetra tres aut quatuor.

leam etiam & Loricam habebant, uti Pedites. Tanturn leves Equites ab armis nudi praeter jacula ;& larva pro clypeo vestem praetenderunt. Antiquiores quidam sine fraeno, sine strato equos virga tantum regebant. Numidae erant desultores praedicatissimi& qui sic ab uno equo in alium desiliebant , --phippi dicebantur.

De Siginis Militaribus Rom. Suna duplicia: vexilla in oculos & aera in aures

incurrentia . Prioris generis signa duplicia, peditum equitumque: Peditum autem duplicia , Legionis totius & manipulorum. Signum legionis Aquila, nec nisi unius una ; neque ea videm sociorum s quia sub eam ut praecipui imperii signum socii & auxilia subjungebantur. Oriso Aquilarum ab Iove ipso cujus haec avis. In signis rapacium animalium effigies figurabantur: ut Lupi, Minotauri, Equi, Apri Porci. Aliis etiam gentibus Aquilia regale Signum fuit. Erat Romana aquila aurea pinnas extendens, quae suo mae hastae insistebat, & fulmen saepe unguibus tenebat quasit jaculatura: sed nec corpus ipsum aquilae magrum. Signa cum in hybernis essent , in sacello seu a dicula reposita, atque inde mota cum educereΠ-E A., tu

SEARCH

MENU NAVIGATION