장음표시 사용
151쪽
bantur sub vexillo quasi exercitus aliqui S a TriumVi- .ris, &c. Dux deductionis erat aliquis a Curatoribus agrariis. Ubi colonos in agris quo deducendi erant
Collocarunt, tum aratro urbem & agrdin circumscribebant; quo facto, agri divisionem ac suae cuique partis assignationem aggrediebantur. Municipium oppidum erat jure civium Rom. do-
nicipiorum , sicut & Coloniarum , ' senem aerant duo: aliis enim civitas Romana cum sustraSio, aliis sine suffragio communicata erat. Suffragium erat optimum Civitatis jus; quia nec suffragium sine
Tribu, & qui suffragii jus habebat, sere Magistra
tus etiam habebat. Prioris generis municipibus, qui- bus suffragium non dabatur, suae leges permitteban- tur: posteriores vero, quia suffragio ornabantur, suis legibus spoliabantur , Romanis obstringebantur: paucis: omnia jura habebant quae Cives Romani, excepto domicilii . . Coloniae & Μuncipia differunt sic. Coloniae non veniunt extrinsecuS in civitatem, nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt, Miura institutaque omnia populi Rom. non sui a bitrii habent. Quae conditio, quanquam magi S Ob-Moxia & minus libera est, potior tamen & praestantior existimatur, propter amplitudinem majestatemque populi Rom. cujus istae coloniae quasi essigies pas vaque simulacra esse videntur; & quia Coloniarum. jura magis sunt perspicua. Praefecturarum conditio ac fortuna inter omnes Italicas civitates fuit durissima : Sic enim a majori hus erat tradi tum, ut quae civitates iniquae ingratae-Ve erga populum Rom. fuissent, ac fidem datam se mel atque iterum fefellissent ,. ubi in potestatem.ditionemque essent adductae in praesecturae formulam. ἔςferrentur. HKc a pro inciae formula non longe
152쪽
abfuit : ut enim quotannis in provincias Praetores
Rom. mitti soliti, sic in praefecturas Praesecti qui
eas administrarent ac jus dicerent; unde illae quoque insigne hoc Praesecturae nomen hauserunt. Licuit tamen nonnunquam idem oppidum & Praesecturam &Municipium esse : Prae seburam quidem, quatenus eo Praefectus jurisdictionis causa mitteretur, nec in ea magistratus ad jus dicendum crearentur ; Municipium Vero quatenus jure civitatis vel cum suffragio
vel sine sussctragio urererar. . . '
Cipitaterfaederatae nec Coloniae, nec Municipia, nec Praefecturae erant, sed aliquid ex foedere popula Rom. debebant: in caeteris liberae erant,suam Remp. suas leses, &suos Magistratus habebant: caruerunt jure civitatis quo aliquae ex illis donatae leguntur. Foederatarum Civitatum aliquanto uberior quam aliorum oppidorum numerus extitit: Siquidem omnia Italiae oppida, praeter Colonias, municipia praefecturas, in hunc numerum adscribenda sunt. Fora loca fuerunt in quibus jus dicebarur. Conciliabula erant loca Nundinationis,quae Praet res i n provinciis indicere solebant. - Provinciae, quod Pop. Rom. eaS provicit, i. e. antevicit. Hoc nomen tribus modis accipitur: I. Pro Regione quam aut armis devictam, aut quocunque modo in potestatem adductam populus Rom. magistratui suo administrandam subjecit. 2. Pro quacum que Regione in qua bellum Rom. Imperator admi nistraret. 3. Pro quacunque muneris publici procu atione. Provincia in prima significatione Regio fuit quae tum vectigalia pop. Rom. pependit, tum magistratui P. R. ex foederis lege obtempermit, exceptis civitatibus iis quae propter merita sua, aut immunitate, aut libertate donatae, atque in amicorum formulas relatae essent. Hujus rei totius arbitrium penes Senatum universum fuit. '
153쪽
De Fremiis Imperatorum, Supplicatioην , Triumphis ct Ovatione. DE Militum praemiis diximus supra cap. de Leg. Mil. Qui vero imperium recte& seliciter administrarunt haec decora patuerunt: absenti nomen
imperatoris & Sapplicatio , praesenti Triumphus. ω Ovatio. Supplicatio honos fuit qui una cum Imperatoris nomine decernebatur victori , nempe cur senatus populo Deum templa aperiri, ac gratias DiisImperatoris nomine agi jubebar. In hac Supplicationis pompa , quae alias plures, alias pauciores dies continuabatur, Senatus ad templa Deorum solenniter se conferebar, ibique sacrificabat & epulum dabar. Omnis autem populus agebat dies festos, SI agebat Diis gratias pro victoria, & vota faciebat, ut, quod ostenderant beneficium, perficerent. Hoc honorisa: nus Ciceroni habitum fuisse, quando Catilinariam conjurationem repressit, ipse vieminit in Philipp1ca et SI alias. . Triumphus eximius honor suit, quem is qui auspicio suo hostes praelio devicisset, in urbem cum incolumi exercitu rediens, Senatus primum decreto,bost etiam pdpuli jussu consequebatur. Erant duo Triumphorum genera: unus major , qui praecipue
Triumphus; alter minor, quae ovatio nominata eli. Ex his autem alii terrestres, qui terra; alii navales,
qui mari rebus feliciten gestis; alii in urbe, aluari monte Albano acti sunt. Τriumphur major fuit summum illud magnificentissimum & jucundissimum praemium praecellenilunimperatorum Appellationem ha et, quod cum Im
154쪽
peratore redeuntes milites clamitant per urbem in Capitolium eunti io Triumphe, io Triumphe ; idque a Graeco Bacchi cognomento, qui pompae triumphalis author vulgo primus habetur. Dandi hujus honoris,.scuri & supplicationum & ovationum potestas erat penes senatum, quem oportebat integrum convenire, quoties de his summis honoribus erat consultatio. Populus penes quem solummodo erat, triumphanti imperium dabat die a Senatu.
indicto. Nemini ex lege t iumphare licuit nisi qui
Dictator, aut Consul, aut Praetbrres gessiisset: discessiim ram n aliquando ab hac lege fuit. . .
Ipsa Triumphi pompa suit sere hujusmodi. Imperato' triumphali habitu ornatus, armillis sumptis, laurea redimitus, & ramum dextra tenens populum convocavit, S militibus suis, aliis communibus, aliis propriis laudibus oneratis pecuniam & ornamenta dividebat. Quidam universum populum d narunt, & sumptus in ludorum publicorum apparatus fecerunt, de si quid spoliorum reliqui erat, in porticus, templa, aut alia ejusmodi opera publica Consumpserunt. His rebus peractis, atque sacrificios acto, Triumphans currum conscendebat ita prec
ius: DII, NUTU ET IMPERIO QUORUM NATA, ET AUCTA EST RES ROMANA, EANDEM PLACATI, PROPITIATIQUE
SERVATE. Tum per portam triumphalem Vehebatur. Praecedebant Tubicines canentes modos triumphalets, alit etiam classicum. Post hos ducebantur boves mactandi in sacrificium , vi s sertisque redimiti, & aliquando auratis cornibus. Illis succedebat speciosi o ten ratio spoliorum & manubiarum , quae sing alari arte composita, partim plaustris vehebantur, partim gestabantur ab adolescentibus ornatis. Ferebantur & tituli victarum gentium cum imaginibus devictarum urbiu ra: ac fuerunt spoliis intem
155쪽
dum mixta animalia antea non visa, aut mirabiles plantae ex locis captis asportatae. Succedebant inde qui ex hostibus capti erant duces vincti catenis, ω post issos ante currum Imperatoris portabantur Cor nae aureae, si quae ipsi ab urbibus aut provinciis, summi honoris causa, quod saepe acciait, per legationes fuerunt exhibitae. Ac tum demum ipse Imperator curru subli mi magnifice exornato vehebatur, fulgens veste triuniphali, & redimitus corona laurea , ramumque lauri manu gestans. Venis Triumphalis erat purpura auro intexto picta , qua extra hanc pompam nemini fas uti. Currum, neque bellicarum neque ludicrarum quadrigarum, sed turris rotundae instar constructum traxerunt equi : quidam tamen cervos, quidam leones junxerunt. Sub curru, e loco
cui Imperator insidebat, suspensum fuit Idolum fascini , is medicus invidiae Triumphantes desendit Iubetque eos respicere i. e. hominem se esse etiam in illo sublimissimo curru meminisse: suggeritur enim ei a tergo Rripice post te, hominem memento te. In ipso curru minister publicus advectus, qui pone coronam auream gemmis distinctam sustinens admoneret eum ut respiceret, i. e. ut reliquum vitae spatium provideret, ne eo honore elatus superbirer. Appensum quoque suit currui tintinnabulum & flagellum, quibus notatum fuerat ipsum in eam calamitatem incidere posse, ut & flagris caederetur & capite damnaretur: nam qui ob facinus supremo supplicio afficiebantur tintinnabula gestare iolebant, nequis intereundum emtactu illorum piaculo se obstringeret. Triumphans etiam in curru secum habuit filiolo; Pueros: etiam cognatorum, si quos habebat, virgines& pueros in currum adsciscebat: natu vero grandi , res in equis jugalibus imponebat: si autem pilares erant, equis singularibus vecti ipsum prosequebantur. Currum inde sequebatur Peditum S Equitum exercitus
156쪽
IV. COMPENDIUM ABSOLUTUM. 129. ' citus suo quisque ordine. Ex his, si qui peculiares . 'coronas aut alia dona ob egregium facinus ab Imperatore acceperant, ea erae se ferebant 3 caeteri omnes Iaureati incedebant cientes laetissima voce I xium-'
phum, & accinentes Triumphalia carmina, quibus etiam jocos miscere licebat. Qui vero ad spectaci Irim confluxerant ex urbe aut aliis Italiae locis homineS, omnes velut in publica eaque laetissima festivit te, cum laetissima gratulatione & applausu pompam spectant, induti vestitu mundo & plerumque albo.
Procedente etiam pompa , in honorem Deorum omneS aedes sacrae fuerunt apertae, atque coronis M ' .
sussilibus repletae. Sic igitur ad Capitolium ducti . Imperator , simulatque de foro verius illud currum flectere coepit, hostes ante currum ductos abduci imandavit in carcerem, ubi Vel detenti sunt perpetuo, vel illico securi percussi. Cum ventum fuit in Capi--i tolium, Triumphans precatus est in eandem senten riam, sed pluribus verbis quam prius, & immolatae sunt cum maxima solennitate hostiae seu victimae & dicata Jovi corona aurea & aliquot pretiosae manubiae. Clypei& alia monumenta ibi suspensa. intum t
etiam in ipso Capitolio e lum sumptibus publicis, & aliquantum pecuniae viritim pleui distributum
caetera relata in aerarium publicum. Quod si quis opima spolia fuisset consecutus, ea in Templo Iovis FG retrii suspendebantur. Erant autem Opima spolia quae dux, Vel, ut nonnullis pIacet, miles quilibet. alius hostium duci interfecto detraxerat. Atque hoO 'Ν modo peracta triumphorum pompa fuit. 'Ovatis, sive Triumphus minor , dicta ab eo cla- more quem milites mittunt, redeuntes a pugnari'. ctores geminata litera O Ο, Graece ευασμος bacchan rium vociferatio, ab isor voce bacchantium. Aliis . placet magis derivatio eius ab ove, quam illi qui hoc : - mnere trimn i ornabantur sacrificabant, quemad-
157쪽
1 sum qui maiorem Triumphum agebat, taurum in Capitolium veniens immolabat. ovatio concessa, cum aut bella non rite indicta, neque cum justo hoste gesta sunt; aut cum hostium nomen humile &non filoneum, ut servorum, piratarum; aut deditione repente facta, in quIvere sui dici solet in incruentaque victoria obvenit: aut cum verbis & comitate res eum hostibus transacta, nam & tibia pacis. est, &, myrtus Veneris arbor, quae Dea maxime violentiam bella odit: in hisadde cum aut in aliena provin- Cia, aut alienis auspiciis, aut cum sine magistratu res gesta esset. . . Ovatio a majore Triumpho differt ratione caiisarum, ut dictum jam nunc; & ratione pompae ipsius;
nam ManS non curru vectVS, sed vel equo, ut nonnulli volunt, vel ut alii, pedibuS, nec trabeam, nee togam pictam indutus, nec laurea coronatus , sed myrtea, nec tubis, sed tibiis modulantibus urbem exercitu praeeunte i gressus est.
De Arcubus Triumphalibus 2 Trophaeis.
IIs qui triumphaverant primus locus datus in con-, lassibus publicis, & permissum ut in spectaculis
lauream coronam in capite gestarent, sicut & alii qui unquam CoronaS ac perant, eas ibi gestabant: erectar etiam suerunt columnae , statuae, & arcus triumphales, trophaea, atque alia monumenta. Arcur Triumphales primum rudes & simplices suerunt, cum praemia VirtutiS essent non ambitionis lenocinia seculo insolentiore monumenta victoriarum re triumphorum pompa in iis incisa. Erant latericet, aut ex ruat lapide quadrato, aut ex mλrmore. Eo- . rum forin i primum erat semicircularis, unde & no- mς q
158쪽
men Fornicis accepit: postea quadrata, ita ut m medio ampla esset fornicata porta, & ex ejus utroque latere aliae portae minores additae. Intra mea portae fornicem victoriae alatae pependerunt quae cemissae victori transeunti coronam imponerent: in superiore arcus parte spatia erant in quibus aliquot homines vel tubis canebant , vel, trophaea maxime insignia ostentabam. Tropbaea erant corpora trunca cumspoliis; quorum alterum thorace squamoso indutum cum ornamenti militaribus & Clypeis, ante se habetis iuvenem cap tivum, brachiis ad ter im revinctis, & undique alatas Victorias alterum armis militaribus Ornatum , inter quae clypei inae' iter rotundi, galeae apertae 'cum cono S cristis: in eodem est sorma chlamydis , , S alia quaedam. Insculpta i ta arcubus triumphalibus tum alia multa. ., tum causae & merita pro quibus arcus isti essent
C A P. XXVII. De Missione 2 ercitur.
MIssio veI honesta fuit, vel causaria. Honesta fuit eorum quibus justa militiae vocatio esset: 'Causaria quibus necessam. Justa fuit, cum quis aut
I egitima fecisset stipendia, aut major esset annis qui quaginta. .Necessaria, cum aut morbo, aut imbecilla, valetudine impeditus in castris esse non posset. Non-- nunquam Imperatores pro arbitratu nilitibus petentibus commeatum concesserunt, afrij vel domas revisendae, vel negotii privati causa: Senes & Sacer- dotes perpetuam militiae vacationem habebant. v- cationes Censores Romani cognoscebant. Sic de r 'bus Militaribus Romanorum.
159쪽
EI militaris disciplina caeteris .omnibus haud dirite praecellit, utpote maximorum regnorum ei ctrix ac parens. HaeCCyro: Persae , MN Alexandro Maced ni , haec Caesari Romani nomen peperit aete num : haec innumeros Ρrincipes jam olim immortalitate donavit; haec orbem terrarum parere Imperio Rom. coegit. Unde Arpinas Orator dixisse festud: Sedrat forum capru, otium militiae, H lus gladio , umbra Soli. Qui de hac disciplina scripserunt, non minus utiles futuri sunt pallentibus in umbra scholasticis, quam coloratis sub dio bellatoribus Fuit autem Periclis sententia, mulBorum calculis confirmata, tutiuS esse, imo praeclarius, ingenio hostem & ratione quam ferro vincere. Et boni duces inquit Vegetius, non aperto marte praelium, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper a tentant ; ut integris sui s, quantum possint, hostes interimant, Vel certe verreanta. Ideo Agamemnon ad rem Trojanam evertendam decem Nestores aut Ullasses consiliarios, quam totidem Ajaces aut Achiia Ios bellatores sibi optavit De H nnibal: scribit Ammianus Marcellinus, . sine callido aliquo consilio eum. praelium nunquam commisisse .: quod & historiae. omnes de eo prodiderunt Diodorus refert Philip
160쪽
Imperatorio, & successu quem in conciliandis homenibus habuisset, gloriari solitum, quam de copiarum& auxiliorum viribus, addita hac ratione : rerum bene in praeliis gestarum laudem sibi cum suis ilitibus communem, sed quae prudentia transegisset, titulum ad se solum spectare. Ideo Silius, Bellandum e s astu, levior Iaur in duee d xtrae. De Julio Caes. dubitat Sueton. utrum in obeundis exapeditionibus cautior fuerit an audentior. Ego vero inquit Polyaenus Strategem. lib. I. cap. 2.ὶ etiam Proteum in omne genus animalia atque arbores mutari solitum opinor, in animalia ac arboreS nunquam evasisse, sed ejus fallaciarum commutationes in Labii
Iam redegit Homerras, quod dolis potuerit superare
quemcunque Vellet. Caeterum Strategema a Graeco Verbo τυ γειν sexercitum ducere, eumque consiliis juvare, atque
magnanimitate protegere) est ingeniosum in bello inventum, quod ad ejus qui excogitat utilitatem, δίhostium perniciem momentum habet. Quod in bellis juste exerceri posse dubitandum non est: nam MJostitiam ipsum strategemate usum fuisse legimus in urbe Ai capienda, tos cap. 8. Huc etiam recte reseras consilium Hushai Architae amici Davidis. 2 Sam.
cap. I7. alia. Nam ut Poeta, - - dolus an virtus quu in bose requirati
Regibus autem & Ducibus i nprimis videndum est, ut bella justa l. e. justis, necessariis, & gravibus causis suscepta, juris & aequi legibus mota, & recte indictae
Procedant: quod Romanorum multis annis studium& institutum fuisse probant Fπcialium jura, testan tur historiae: secus autem coepta non nisi foedae rapina , praedationes iniquae, & latrocinia magna Deo &hominibus invisa extabunt: quos damnatus, olim
Pirata Alexandro objecisse dicitur , & de posterioribus Romanorum bellis vir summae fidei & ingenii
