장음표시 사용
91쪽
vel Rrarii: alii Quaestores parricidii vel rerum capitalium: alii Quaestores provinciales fuerunt, qui pro.
Tribunis Plebis. . Ribunis plebis creandis initium fuit secessio ple-- bis a Patribus in montem sacrum facta ob crudelem Patriciorum foenerationem: quae cum ingentem trepidationem incussisset Patribus , Menenium mgrippam summae ea tempestate authoritatis virum plebi pariter ac patribus cnarum, Legatum ad compinnendam popularem seditionem decernunt; qui graviusus oratione, in qua ApolOδum de conspiratione
membrorum contra ventrem Induxit, quemadmodum corpori ea conspiratio claram intulerit, usque eo delenivit plebis animos, ut illius Opera pacem cum Patribus intuerit: in cujus foederis pactione convonit , ut plebeios in urbe magistratus obtinerent. Ρrimum Tribuni Plebis concessi duo, deinde tres additi, mox quinque, item alii: hoc pacto decem Tribunis in plebem Romanam fuit jurisdictio. Tribunorum creandorum potestatem plebeii adepti sunt, ut ipsi
sibi e suo corpore, contra Patriciorum potentiam ac Vim, creare magistrarum peculiarem possent, a quo auxilii latio adversus Consules esset ;. urque hic magistratus sacrosanctus esset, h. e. talis quem vel vi vel
verbo violare capitale esset, & scelus inexpiabile: ita ut magis ad impediendum quam agendum initio Tribuni essent creari: hoc fine, ut, si quid vel de publico vel privato negotio animadverterent a patribus agi quod fraudi posset esse plebi, interponerent suam authoritatem, vi illud averterent, non autem ipsi moec alia molirentur, scuti saepe secerunt. Poterant
92쪽
rant isitur Tribuni quemvis tueri contra vim intentatam a superiore, & licebat illis quibusvis decretis quae improbabant, intercedere : licebat etiam ipsis quemcunque vellent arreptum in concionem producere & cogere quibus de rebus esset interrogatus de iis respondere. Hac tanta potentia & immunitate tanquam telo quodam acerrimo armati S si qui natura
inquieti, aut alias patribus iniqui essent, valde abusi sunt sua potestate, Sr paulatim latius progrediendo,& multo plus sibi juris vendicando quam initio me rrat concessum , mulsum labefactarunt authorit tem Senatus & Consulam, de authores crebri fuerunt maximorum tumultuum & malorum, & non
raro pestes & pernicies nominantur Reip. & Furorer Tribunitii sunt furores insanissimi. Quanquam ipsa Tribunorum constitutio , si intra limites suos . mansisset, & juste fuisset administrata, fuisset saluti Rei p. & secenum Patrum ne discederent ab ossicio. Est hoc de Tribunis memorabile, quod, si unuScaeterorum rogationibus refragaretur, impedire poterat omnia. Domus Tribunitia nunquam fuit clausa, sed noctu & interdiu semper iis, quibus opitulandum esset , patuit. Nec licuit Tribuno integrum diem ab urbe abesse, nisi in Latinis seriis. Potestas Tribunorum etiam terminata fuit moenibus , nee extra urbe quicquam valuit. Tribuni plebis primum e Tribunis militum eligebantur. Tribunitiam potestatem Sylla Dictator totam abolevit, eam Pompeius restituit: sub Constantino autem Imperato in unixersum Tribunatus cessavit.
93쪽
De Tribunis Militum Consulari potestate.
UT plurimorum aliorum Μagistratuum,ita etiam hujus authores fuerunt Tribuni plebis. Dicuntur Tribuni Μilitum vel Μilitares consulari potest te, ad differentiam eorum qui Castrenses MagistratuS erant. Causam autem iis creandis dederunt Triabuni plebis, qui rogarunt, & graVissime urserunt, post multa alia privilegia quae patribus & patriciis a re extorsissent, tandem etiam hoc, ut alter Consulum ex plebe fieri liceret. Opponunt se patricii gravissime : de furore suo tribunitio nihil remittunt: tandem ne Consulatus cum plebe communicaretur. Senatusconsultum factum est, ut in Jocum Consulum . alii magistratus, vel praefecti, pars ex plebe, pars ex 'lsatribus crearentur. Hoc senatus-consultum plebs audibus extulit & accepit, & sic Tribuni Militum tres consulari potestate, & quidem omnes patricii eligebantur. Fuerunt hi Tribuni nonnunquam omnes patricii, nonnunquam ex patribus & plebe simul creati : potestate & insignibus iisdem quibus.
Consules usi fuerunt, ut patet ex titulo. l : in
C A P. XXI.' aee Triumviris. P Lurimi Magistratus Romae fuere Triumviri didri.
Primi sunt Triumviri Reip. constituendae, insti uti ad sedandos tumultus, ad componendas turbas P delenda partium studia exorta in Rep.post J. Carsi em in senatu 23. vulneribus confossum. Hi pio Μa stratus praetextu tyrannidem palliantes sese Trium-
94쪽
viros Rei p. constituendae appellavere, quorum nutu& auspiciis omnis Re . niteretur. Caeterum quorsum eorum animus inclinaret, mox ipse rerum eventus ostendit omnes divinas humanasque res commiScens: omnibus inter se opibus consumptis ad extremum unus Caesar potitus est, qui & ipse omnibus caeteris superstes ipsum de quo loquimur triumviratum obtinuit. Duravit Romae hic Triumviratus annos circiter decem.
Alii erant Triumviri Capitales dicti, 'ui & Tresviri seu Treviri nonnullis appellati carceris custodiam haberent, & in facinorosos animadverterent, ante constitutas quaestiones publicas. Iis octo lictores ministrabant. Erant & Triumviri Menarii, quibus commissum erat ex aerario publico persolvere pauperum Civium debita. Huic muneri praeerant aliquando quinque Quinqueviri Mensarii dicti, a mensa in qua pecunia numerari solet. Erant etiam Triumviri coloniae deducendae, qui
opuli in colonias deducti duces eligebantur: Sed adoc aliquando septem, decem, aut viginti electi, qui ex eo Septemviri, Decemviri, Vigintiviri coloniae deducendae appellari solent. Erant etiam Triumviri Monetales , qui cudendaemonetae praefuere, inde dicti Triumviri A. A. R. F. F. i. e. auro, argento, aere, flando, feriendo. Triumviri Valetudinis pestis causa creari solebant, atque Domini sanitatis vocabantur: his, temporibus de morbo suspectis magna potestas concedi solebat. Triumviri Nocturni ad incendia arcenda excubias agebant, unde Nocturni dicti sunt.
95쪽
o ANTIQUITAτUM ROMANARUM L. C A P. XXII. D e Deeemviris legibus fetribendis Confirmipotestate. DEcemviri loco Consulum tribus annis Reip.
praefuerunt. Hi Athenis leges tulerunt in decem tabuIis: datumque est iis jus summum, a quibus provocatio non erat ; & datum est ut leges corrigerent &interpretarentur. Sequente anno duas tabulas addiderunt: & inde appellatae leges duodecim tabularum. Hae leges aereis tabulis pro rostris ponebantur. Decemviri hi, assumptis civitatis gubernaculis, aggressi sunt Remp. constituere. Potestatem & insignia habe bant eadem quae Consules, ut patet ex titulo. Ρenes unum fasces erant, & reliqua Consularis potestatis insignia ; is senatum convocabat, decreta confirma bat, caeteraque agebat pro imperio. Reliqui servatis vicibus succedebant, idque aci certos dies, donec elaberetur tempuS annuum.
m alii Plebeii, alii Curules, alii Cereales In erant: qui licet nomen unum , officia tamen multum diversa habebant. AEdilis dictus est qui aedes
AEdiles plebis eodem anno quo Tribuni plebis, ex plebe eligebantur duo, qui Tribunis pleb. administrarent quicquid opus esset, & lites nonnullas e rum permissu dijudicarent, aediumque sacrarum, IO-corum publicorum, &anniniae curam haberent. Ab uno ossiciorum suorum vocantur AEdiles: curarunt
96쪽
autem multaS res magnas quas hic recensere longum
AEdiles Curules appellabantur a Sella Curuli qua uti
solebant. Creabantur ex Patriciis, non ex Plebeiis Primum: postea alternis annis ex plebe fiebant. Erant numero duo. Horum munus fui ludos sacros&λ-1Ennes suissumptibus instituere ac procurare , sacra- rum aedium ac privatarum curam habere, curare ut Templa, Theatra, Stadia, Fora, Porticus, Curiae, Basilicae, atque Μoenia magnificis operibus reficerentur &0rnarentur: etiam annonae aliarumque rerum curationem & cognitionem sbi vendicarunt, &multa cum AEdilibus Plebeiis communia habuerunt: omnium maxime ad eos pertinebat fas & lites Redhia Ibitionum, i. e. in quibus agebatur de rei corruptae vitio quam quis aut vendidistet aut commutasset diri
. AEdiles Cerales dicti, qui Cereri l. e. humento 'praeerant, a C. I. Caes. instituti, & ex Patriciis creati. C A P. XXIV.
PMeonsulem sex Lictores praecedebant et caetera omn1a habebat ut Consules. Statutum erat, ut Consules uno anno fuissent, sequente Proconsules euent. Deinde Proconsules ad provincias mittebantur, & unguli singulos legatos habebant, qui administrationi praestarent auxilium. Proconsul potestatem eXercet in ea provincia tantum quae ei tradita est vel decreta, nisi vocaretur in jurisdictionem voluntariam. Sub Caesaribus distinctis provinciae: & Consulares sub Senatu populoque Romano erant,Proconsules sub Imperatoribus.
97쪽
De Imperatoribus Augustis Cafaribus domis Tribunitia potenate. s
Popularis Reip. Rom. status hac ratione iterum in
monarchiam conversus est. Cum C. J. Caesar de
victis Pompeii in Hispania filiis, & reliquiis civilis
belli confectis Romam reversus esset, Senat9s qui magna ex parte Pompeium secutus fuci at, metuens ne ipse victoria elatus crudele aliquid in se statueret, novos quosdam & singulares honores decrevit: inter quos fuerunt praecipue, ut Pater patriae diceretur, Consul in decennium squem tamen honorem post aspernatus est) Dictator in perpetuum esset, sacrosanctus haberetur, quintilis mensis ab ejus nomine Julius appellaretur, in acta ipsius Magistratus ineuntes jurarent, & ut Imperator appellaretur. Quae omnia post necem tulit in Octavio, postquam Triumviratum deposuisset, sunt confirmata, &alia insuperaddita. Nam praeter haec quae commemormimus, . Imperatores tribunitia etiam potestate donabantur, Pontifices maximi creabantur et denique omnis p testas quae Consulum, Tribunorum plebis, Cens rum, caeterorum denique omnium olim fuerat, in illos est translata ; atque illud etiam iis datum, ut is gibus soluti essent, nec ullo praescripto tenerentur. Augusti aurem dicti sunt hac ratione, prout ex Floro videre est in clausula lib. q. ubi Octavi1 Caes. facta in- lgentia,&summos honores inde partos repetens,hist riam sic claudit. Tractatum etiam in Senatu; an, se quia condidisset imperium, mutuS vocaretur: sed V sanctius & reverentius visum est nomen Augusti, , , ut scilicet iam rum dum colit terras, ipso nomi-
98쪽
De Trincipibus Iuventutis, Casaribus, ct nobilissimis Cafaribus Non erant hi proprie Magistratus, sed tamen ad
capiendos Magistratus designabantur. Consueverant enim Imperatores ex filiis, vel nepotibus, vel aliis sanguine junctis unum atque alterum, quorum praeclaram indolem conspexerant, creare , ad quos Imperium transferre volebant; eosque primum Primcipes Juventutis, post, extincta sere Caesarum familia, Caesares, tandem nobilissimos Caesares appella. bant. Primus huj iis instituti author fuit Octavius Ai
C A p. XXVII. De Frafecto Fratorio. PR.efectus Praetorio sub Caesaribus disciplinae militari praeerat: ejus postea authoritas aucta est erga forenses causas, ubi imperium declinare coepit, nomen mutavit, Magister Stabuli dictus nobis est comes stabuli in cum antea sub Regibus Tribunus Celerum fuit, & sub Dictatore Magister Equitum. Sic de Magistratibus Romanis, adeoque de rebus civilibus publicis: sequuntur privatae, cujusmodi primo sunt Vestes. C A P. XXVIII.
99쪽
quitus solebant. Quare cum omnia quae ad vestitum Romanorum pertinent attingere nequeamus, pauca
solummodo notabimus de Rom. Toga, Tunica , &Calceis. Tora a tegendo dicta amictus exterior fuit: ex lana fiebat. Cingebatur Toga cinctura triplici, laxiore, strictiore , & cinctu Gabino. Cinctura laxior erat qua Toga lacinia traheretur , & terram Verreret, quod molle ingenium indicabat. Cinctura strictior, qua sinus Togat in anteriore parte conficeretur, nec Toga ad pedes devenire permitteretur : unde althpraecincti pro expeditis dicti sunt Cinctus Gabiniu dicebatur Toga uc interdum rejecta, ut una lacinia aetergo revocata hominem cingat. Hoc vestimenti genere utebatur Consul bella indicturus, ideo quia cum Gabii Campaniae civitas sacris operaretur, bellum subito venit: tum cives accinctis togis suis ab agris
ad bella profecti sunt & victoriam adepti: unde hic
To ae mensura pro opibus varia suit: quibus enim domettica res angustior, iis Togar parvae : quibus a ζla, majores. Honestiores foeminae non Toga uteantur, sed Stola: quae tamen obscuri erant loci, item ancillae & mulieres impudicae Togam ferebant: unde apud Poetas saepe togatae mulieres Matronis opponuntur quippe eo nomine Meretrices vocabantur. Exulibus Romanis, quibus aqua & igni esset interdictum , uti toga non licebat. Mutata Re . &imperio labente , Toga, quae olim Civibus necessaria erat, apud paucos & non nisi honestiores remansit: Vulnus, spreties, abiit ad penulas, lacernas, aut tunioas solas, easque coloris pulli. Toga pacis, ut sagum belli insigne iuit Togarum genera tuerunt Prae. texta, Candida, Pura, Pulla, Sordida, Ptista, P
diu rea, Palmata, Trabea . . - .
100쪽
III. COMPENDIUM ABSOLUTUM. 7ypura praetexta erat, i. e. quia purpuram in ora habebat. Hac toga utebantur pueri usque ad annum decimum septimum: qui annus Tyrocinii dicebatur. Hac primum utebantur Sacerdotes Romani &summi Magistratus. A praetexta Praetextati dicti sunt, iisc. qui in aetate essent praetextata , i. e. puerili, & qui in Magistratu.
Tua Candida dicebatur qua induebantur ii qui honores petere volebant, inde Candidati appellati: erat autem candida cui intendendae albedinis causa cretam addiderant ; est enim plus candidum quam album: albus colin nativus lanae est; candidus proprie splendens ille, & qui est ab arte.
Tota Pura fuit communis Toga hominum privat rum : eadem Hirsiis appellata &Mcta, & Libera,& nonnunquam Toga simpliciter nullo epitheto addito. Pura dicebatur, quod albi coloris nulla admista purpura esset. Virilis, quia pueris virilem aetatem ingredientibus dabatur, anno scilicet decimo sexto, postquam ex ephebis excessissent, & praetextatam 1eu puerilem togam exuissent. Libera, quia pueris ilium quoddam libertatis erat, cum antea custodi rentur a Paedagogis. Recta, quod ominis causa a stantibus, & in altitudinem contexi solebat. αTua Pulla atri coloris fuit, quam induebant luctus causa: unde Atrati dicuntur moesti & lugentes. Decimante enim Rep. cum exolevisset usus Togar, exolevit etiam simul usus coloris albi: & tum pullae fuerunt plebeiae vestes omnes: hinc PuPa Paupertas
dicta est : hinc discrimen Civium priori seculo ignotum, ut alii Candidati dicerentur, alii Pullati. Camdidati, non ii qui peterent sui olim in sed honestioris ordinis Cives: Pullati, infima plebs sive Vulgus. Tua Sordida a pulla differebat & colore & usus
