Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

sacta approbare, rata et grata habuisse. Ex silentio namque consensus iure merito praesumitur in casu, si parentum suorum lactum sibi displiceret,

maerium suam porreo tenerentur, ne parentum dicta, aut acta contemnere viderentur, eosque in

periculum aliquod adducerent, aut aliorum odiis exponerent. Porro dedisio Bonifacit VIII locum tibi vindicat tam respectu filiomim, quam filiarum; sive puberes, sive impuberes, sive emancipati sint, sive non loquitur enim generatim et absolute sine sexus, aut conditionis distinctione pro ιiis πιο ribus et impuberibus. Itemque ea potestas Ulide contrahendi pro filiis attribuenda est non solam patri, sed etiam matri, tum quia in cit. cap. Bonifacit VIII de parentibus sermo est, quo vocabulo uterque parens designatur, tum quia decisio Pontificis nititur tam reverentia, quae parentibus

naturali iure debetur, quam paterno amore, quo parentes recie sitis consulere praesumuntur: quae quidem rationes in matribus quoque militant Nonnulli Doctores putant ea iuris dispositione contineri etiam tutores, euratores , et alios qui parentum loco sunt, ut videlice tutor pro pupillo, curator pro minore praesente et non contradicente valide sponsalia contrahant. At sententia multo

probabilior contendit, illud esse praecipuum et speciale in parentibus, quod filios possint sine

eorum mandato, aut expressa atthabitione ad suturas nuptias obligare, tum quia citatum caput Bonifaei IIII de solis parentibus verba lacit, iumqui tutoribus aliisque non eadem reverentiata betur ac parentibus, tum demum quia alius est amor et providentia parentum erga filios, ac tutorum et curatorum.

32쪽

tium. Sponsalia ooatrahi possunt tam inter praesentes, quam inter absentes, per litteras, M internu tium, aut per procuratorem itemque pure in diem, vel sub conditione, adiectis etiam pactis, uuio dandae arrhae, si una pars sine iusta causa resilierit. Iam vero per litteras , aut interiiuntium , vel procuratorem sponsalia celebrari posse statuitatrina sinat. ff. hoc tit . ubi diserte Ulpianus ait: In Sponsalibus constituendis parvi reseri per se et coram, per internuntium, vel per epistolam an per alium hoc factum est. Iure etiam Canonico, et praesertim eap. ult de Procurat ini, probatum est , ut vicaria alterius opera consensus innuptias edi possit. Itaque operae pretium est, ut in primis explicemus, quemadmodum per epistolam vel procuratorem sponsalia valide contrahantur. Iam vero sponsalia rite per epistolam ina-tur , dum quis litteris datis futuras nuptias alteri promiιtit, ei vicissim persona quae litteras accipit, vel rmcribendo, vel coram aliis ad eam rem convocatis animum suum declarando, promismonem aeceptat et repromittit, idque promittenti significatur. De caeter consensus simultuneus ad sponsalium validitatem non postulatur, sed satis eSt, ut, quemadmodum in reliquis contractibus obtinet, qui prior consentit, in voluntate perseveret, donec altera pars in idem placitum consentiat. Internunq

33쪽

itus autem vel procurator ut rite contrahat, instructus sit oportet speciali mandato ad contrahendum, et quidem non indefinite cum qualibet persona, d cum meta et determinata, ore M litteriseidem procuratori designata. Constat ex L. gen. 34 ff. de ritu nu . ubi a generali mandato quaerendi mariti filiaelamilias non fieri nuptias ratio-- est itaque personam eius patui demonstrari qui matrimonio consentit, ut nuptiae contrahantur, Messe est. 3 Huic legi consentit glossa in cap. fin de Procurator in 6. Iter glossa in can. NE ILLΠD 30 q. 5amrma matrimonium non posse inter absentes contrahi, nisi se invicem, si non sa-cie, at saltem fama, vel alia ratione noverint, cum in eam personam, quae prorsus ignoratur consentire haud possimus, unde tritum sermone proverbium ignoti nutia eupido. rateterea internuntius, aui procurator per se ipsum exsequi mandatum debet, nec vices suas alteri committere potest, nisi facultas substituendi speetaliter in ipso mandat contineatur, quia ob negotii gravitatem personae industria censetur electa. Denique obse amilum est nullius momenti sponsalia esse , si quo tempore intereuntius vel procurator contrahit,

mandatum revocatum sit, quamvis revocatio lateat procuratorem et alterum sponsum. Hoc enim ex

cap. final de Procurat inre speciale est in sponsalibus et matrimonio nam in caeteris contractibus revocatio mandati actum non infirmat, nisi procurahor, vel is cuius interest, de revocatione certior laetus sit; cuius sane discriminis ratio est, quod in iis quidem ius possit supplere consensum, non autem in sponsalibus et matrimonio.

34쪽

Sponsalibus non secus ac caeteris negotiis eoru ditiones possibiles ac honestae adiici posse certi iuris est, veluti promitto nuptias, si tantum dotis intuleris, si pater aut alius consenserit. Quoniam vero conditiones suspendunt negotia, quibus adiiciuntur , ita sponsalia sub talibus conditionibus inita non aliam obligationem pariunt, quam ut eventus conditionis exspectetur. Cum vero sponsalia de futuro mutuo partium consensu possint dissolvi, prosecto sequitur, utraque parte consentiente, etiam ex iniervallo, et post aiam iidem, sponsalium obligationem de absoluta in conditiona iam conV erti impleta vero conditione sponsalia pura fiunt, et ad nuptias contrahendas ObIigare incipiunt, quae eadem obligatio oritur, si ille in cuius gratiam conditio adiecta est, eam vel expresse, vel lactis ipsis remittat. Conditioni appositae renuntiatum censetur, dum illa adhuc pendente, sponsi iam copulam exercuerunt, cap. PER Tua 6 de Condit. apposii. Verum si conditiones turpes eaeque substantiae matrimonii repugnantes sponsalibus adiiciantur, sponsalia nulla sunt conditiones autem turpe quae substantiae matrimonii non repugnani, aut quae impossibiles sunt sive natura, sive facio, an in favorem sponsalium pro non adiectis habeantur, disputatur.

0uoad conditiones impossibiles tum natura , tum sacto, anche L. 5 de mat disp. 17 licet lateatur adeo concordem esse omnium doctorum sen-

35쪽

tentiam, qui opinantur huiusmodi conditiones vitiari, ut nullo pacto ab ea sit recedendum, tamennia denegat urgentes esse rationes, quae eontrariam intentiam sustentant Ratio praecipua ex eo desumitur, quod cum in iure nil statutum reperiatur circa has conditiones, idem de sponsalibus ac de caeteris ontractibus debet esse iudicium , ac proinde sicut hae conditiones in caeteris contractibus non vitiantur, is eos penitus vitia ut, et irritos emciunt, Leg. 3 de action. ita et hoc ipsum in sponsalibus est assirmandum , dummodo tamen conditio concepi sit assirmative, puta, si coetumaseenderis, aut digito tetigeris. Si enim negative

concipiatur, '. r. si coelum non ascenderis sponsalia, quemadmodun caeteri contractus, non vitiantur; sed censentur pure celebrata, ac si ea

conditio non suisset apposita L. Iupossistias 7 de V. . Di Inst. de inst. stipui. Cum enim ammmativa conditio sit impossibilis, proinde eius negativa erit necessaria, vera et praesens, quae statim inest. Quoad conditiones turpes, quae non repugnant matrimonii substantiae, non pauci contendunt eas nec vitiari, nec vitiare sponsalia, ita ui licet sponsalia, antequam impleatur conditio, neutiquam

obligent, attamen valent, et obligant, posinuam impleta suerit, perinde ac si honesta conditio sponsalibus adiecta sit, ac impleia Contra hanc sententiam, quain Reiffensiue tuetur lib. 4, meret. t. 5 n. 58, illud argumentum adducitur, quod in iure conditiones iurpes, iamquam impos sibiles reputantur, L. FILIus1 ff. de V. 0. ideoque

idem dicendum do conditionibus turpibus, ac de conditionibus impossibilibus Verum do iis plura

36쪽

28 CAPUT I.

dabimus, ubi de c-ditionibus matrimonio appositis formo erit. Huc unum observand In remanet. Sponsalibus dies certus, ut si dieatur ad kalendas ianuarias ducam te, vel incertus dilatio est, ut si dieatur ducam te ad mortem patris tui. Si dies certus vel incertus adiiciatur per modum termini a quo, ita ui matrimonium, quoad suos e sectus pro contracto habeatur dumtaxat a tempore existentis diei, ipsa dies vim habet conditionis suspensivae, et eaeci ut antequam dies advenerit, nulla nascatur obligatio matrimonialis. Si dies certus vel incertus adiiciatur tamquam terminus ad quem, ut existente die matrimonium desinat obligare, dies ipsa vim habet conditionis resolu-livae, ideoque sic contractum statim non valet, cum istud per resolutivas conditiones utpote eius substantiae contrarias, penitus vitietur.

inter pacta, quae contractu sponsalium adiici solent, illud requentissimum est, quod respicit habitationem in cerio loco omnes, si unum Velalierum exceperis, convenire videntur doctores, eiusmodi pactum, imo et poenam illi firmando adiectam Obligare, si habitationem in ceris loco non perpetuam, sed temporariam contineat; at in Oppositas abeunt sententias, si perpetua in certo loco habitatio in pactum deducatur. Verum in hoc etiam casu huiusmodi pactum validum esse et obligatorium ex eo argumento videtur suaderi, quod sponsalia, et ipsum quoque matrimonium,

37쪽

eontrahi possunt quibusvis aeus, quae a iure non sint reprobata, et naturae sive ponsalium, sive matrimonii non sint contraria Prosecto paetum, quod ad perpetuam adstringit habitationem in certo loco, non est iure reprobatum , nec turae aut sponsalium, aut matrimonii ullo modo oontrarium. Et re quidem vera non reprobatur iure naturae, seu divino, quia per huiusmodi pactum libertas non adimitur, sed aliquo dumtaxat modo, et spontaneo propriae voluntatis consensu restringitur. Non reprobatur iure civili hoc enim iuro cauilam reperitur, quod quis fundo alieno adscribi et iure curiali constitui potest, ita ut nec lando alieno adstrictus toto suae vitae tempore ab eodem fundo, sine licenii domini, queat recedere. nec sine licentia praesidis deserere curiam possit ille, qui inter curiales fuerit adscriptus, L. 0-RIGINARIUS 11 et L. Od. de Agricolis et censitis; L. 1, 18, 20 cod. de Decurionibus. Non denique reprobatur iure canonico, siquidem ne vestigium quidem huius reprobatae paclionis in toto iure canonico reperitur. uod vero hoc pactum perpetuae habitationis in certo loco naturae sponsalium aut matrimonii nullo modo sit contrarium, illa res clara est atque explorata, ut vel minimam dissicultatis umbram nequeat admittere. Hac retenia sententia illud non inutiliter inquiritur, an uxor a loco c0nvento recedere et maritum alio se conserentem sequi obligetur' bligationem hanc in muliere quidam agnoscunt ea ratione, quod omne pactum legi divinae cedere debeat. Haec autem uxorem ad sequendum maritum certo certius adstringit. Praeterea illud addunt, quod mulier, inspecto etiam iure civili,

38쪽

domicili in mariti sui sequatur. Nobis tamen mesius seriti re videmur illi, qui in hoo pacto sic distinguendum arbitrantur. Vel mim maritus a loco convento contra fidem datam discedit iniuste, nulla scilicet interveniente legitima a sa, atque in his circumstantiis virum ita decedentem sequi non tenetur uxor , imo ille ab ista vindicari aut recuperandae possessionis remediis repeti a compelli potest, ut ad ipsam uxorem revertatur vel maritus a loco convento discedit iuste, quia nova et quidem legitima causa emerserit recedendi; putas aeris intemperies valetudinem eius in discrimen adducat, vel ob capitales inimicitias non possit tuto eo in loco commorari, atque in his aliisque circumstantiis uxor sequi virum debet, perinde ac si pactum non fuisset appositum. Vir enim discessu suo uxori iniuriam non intulit, eamque iure suo non spoliavit, secus quando iniuste a loco convento discessit, quod dictum est. Id locum habet etiam, licet pactum iuramento firmatum esset cum enim iuramentum sit accessorium pacto induit conditionem ipsius pacti, cui adiicitur Paetum vero hoc implicitam continet conditionem, nisi nova iusta recedendi causa supervenerit. Quod prosertur a primae sententiae patronis, facile solvitur, quia lex divina ac humana tunc solum obtinet, cum vel nullum pactum habitationis sui appositum, vel eo apposito Vir iusta ac legitima causa superveniente recedat

39쪽

Nunc breviter de arrhis dicendum est. Arrharum nomine veniunt res, quas unus ex sponsis, vel uterquo alteri tradit in contractorum spons

fiam tesseram, et in pignus matrimonii ineundi. plano euius generis, quantitatis, aut pretii res sint , nihil refert , quum legibus permittentibus arrhas nulla praescripta sit rei qualitas aut quantitas Sequuto matrimonio, arrha restituenda illi est qui tradidit, quemadmodum pignora in contractibus reddenda sunt, statim ac res praestita aut promissio impleta est. Item restituenda arrhasi matrimonium absque ulla contrahentium culpa, puta alterius morte, celebrari non potuerit: c arrhis sponsalium nomine datis, si interea sponsus, vel sponsa decesserit, quae aia sunt, iubemus restitui, scii L. 3 cod. de Sponsal et Arrh. Concinunt etiam octores omnes, arrham non a mibiere, qui ex iusta causa resilit a sponsalibus, velui si religionem ingrediatur non enim mulciandus est poena qui nihil deliquii, nec ulli iniuriam

dicit, dum utitur iure suo . Denique perspicuum est' arrhas reddi oportere, dum sponsalia mutuo consensu dissolvuntur. At vero si ob culpam unius ex contrahentibus, altero rationabiliter invito, matrimonium non sequatur, tunc violator fidei et suas arrhas perdit, et acceptas reddere tenetur. 0uod si nullas ipse tradiderat, non solum acceptas restituere, sed aliud tantumdem ex proprio patrimonio , seu earum aestimationem adiicere

40쪽

32 APUT I.

cogitur nullam siquidem pateretur poenam , si illud tantum, quod acceperat, restitueret. Quinimo si contrahentes de duplo, aut iriplo, aut quadruplo reddendo pactionem fecerint, pacta semvanda sunt, sed pactum de restituendis arrhis ultra quadruplum nullas vires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debea , utiloquitur citata Lex xcod de Sposai et arrh. Haec tamen aliquas subeunt limitationes, --rum prima est, consuetudines locorum, aut provinciarum retinendas esse, si quae adversus ius commune invaluerint. Sane plures canonum interpretes testantur moribus multarum gentium receptum esse , ut arrhais, sequuto matrimonio,

non reddantur Altera est, minorem annis viginti quinque, etiamsi citra legitimam causam a sponsalibus recesserit, tantummodo ad id, quod accepit, reddendum teneri, hoc est ad acceptas arrhas restituendas, suas autem, si quas dederit, non amittere Tertia est, parentes, qui sponsalia nomine filiorum contracta, datis vel acceptis arrhis, confirmarunt, eximi a poena perdendae arrhae,

vel alienae in duplum restituendae, si filii datam ab ipsis parentibus fidem praestare nolint, dummodo parentes nullam eius insidelitatis causam dederint, sed curaverint, ut sponsalia, sicuti par erat, implerentur. Nam huiusmodi promissiones alieni lacti, iuxta ius commune, et magis receptam Doctorum sententiam, resolvuntur in obligationem faciendi, curandique, quoad eius fieri poterit, ut promissio compleatur, L. sinat. s. ad L. Rhodiam

de Iactu Ianche de Matrim lib. 1 disput. 25 et 26.

SEARCH

MENU NAVIGATION