Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

De poena spongiamus adlecta.

Arrhis valde amnis est poena conventionalis seu pactio sponsalibus adiecta, qua contrahentes sese invicem obstringunt ad poenam, seu certam pecuniam solvendam , si promissis non steterint. In hoc tamen disserunt, quod arrha actualiter traditur, et poena promittitur, quodque communiter arrha in exigua quantitate, poena autem in maiori constituitur, cum quisque sit ad promittendum pronior quam ad tradendum. Iam vero si poena sive gravis sive levis ita sponsalibus apponatur, ut ab eo etiam qui ex iusta causa resilit, solvenda sit, nemini dubium est, quin naturae et indoli matrimonii per se repugnet, cum matrimonia libera sint portet. Sic Gregorius X in cap. GEMMA de Sponsal et Matrim. cum libera matrimonia esse debeant, et ideo alis stipulatio propter poenae interpositionem sit merito improbanda, mandamus, si ita est, eumdem . ut ab extorsione praedictae poenae desistat, ecclesiastica censura compellas. yria poenae appositio iure

etiam civili vetita satis aperte videtur , L. TITIAR de . . et L. LIBERA cod. de inutil. Stipulat. Hinc S. Thomas inra distinci. 27, quaest. 24. 3, ad 4 haec habet: iuuandoque autem apponitur conditio pecuniae per modum poenae, et tunc quia matrimonia debent esse libera, talis conditi non stat, nec potest exigi poena ab eo qui non vult matrimonium complere 3 t S. Antoninus 3 pari. Summ. Theolog tit. 1 cap. 18, ait:

42쪽

Licet sponsalia possint contrahi sub conditione promissae pecuniae, non tamen potest pecunia amitti per modum poenae, et si promissa fuerit, non tenet promissio, nec peti potest , Nihilominus canonistae recentiores hinc inde pugnant, an idem ius obtineat, si poena saltem modica ita fuerit sponsalibus adiecta , ut solvi ab eo debeat, qui iniuste et perfide recessit. Aliqui enim contendunt, hanc quoque appositionem poenae nullam esse atque irritam, tum quia per citatas leges canonicas et civiles omnis poena in sponsalibus generatim et indistinctim reprobatur, nullo laci discrimine, an poena modica sit, an magna, tum quia poena sponsalibus adiecta semper officit libertati matrimonii; proclive enim est, ut matrimonium non amore potius, sed metu poenae convalescat, et ob eam causam infelicem exitum sortiatur. Alii contra sentiunt adiectam in eum poenam, qui sponsalium fidem iniuste et perfide violaverit, nullo iure improbari, irritamque decerni, non iure civili, quod adductae leges per novellam Constitutionem 18 Leonis Imperatoris emendatae

sunt vel antiquatae non iure canonico, quod Citatum cap. GEMMA. plane loquatur de sponsalibus, quae ob desectum aetatis a puella septennio minori contracta nullomodo valebant, vel saltem huius indolis erant ac naturae, ut puella pubertatem adepta

iuste potuerit ab iisdem resilire, unde immerito poena adiecta suerat; non iure divino, quia in SS.LL. nusquam cavetur, ne poena contractu sp

salitio roborando adiiciatur: non denique iure naturali, quatenus huiusmodi poena ad actum per se honestum impellit, scilicet ad fidem praesiandam, nec ullo pacto contrahentium libertas lae-

43쪽

ditur, nam qui iustam non habet causam resiliendi a sponsalibus, iam libertate caret, atque ipse ut stet promissis, cum leges iubeant, tum etiam

per censuras ecclesiasticas compelli potest. Urgent etiam a paritate cum conventione, seu

pacto de arrhis, quae in duplum aut quadruplum ab eo, qui iniuste resilierit, iure civili ac canonico restitui debent. Illud denique addunt, quod iniuste resiliens a sponsalibus, si compelli potest ad fidem servandam per excommunicationis poensm,

quae omnium, quas Ecclesia habet, gravissima est, non videtur posse in dubium revocari, quod in eodem casu ad poenam persolvendam adigatur. Frustra autem obiicitur, quod ratio dubitandi, quam Pontifex subiicit in cap. GEMMA , adeo generalis sit, ut quaelibet poena , sive magna sive modica, sive in eum, qui legitime, sive in eum, qui iniuste resilit, constituta, improbari plane videatur. Nam ratio illa decidendi ad casum, de quo agebatur, reserri debet casus porro respiciebat puellam iuste resilientem.

De personis adcineunda pongiala idoneis.

Sponsalia rite contrahunt qui natura, vel lege non prohibentur. Vetantur autem natura ipsa mentes, suriosi, aliique rationis usu carentes, itemque destituti sensibus ad percipiendum, vel consensum exprimendum , quemadmodum supra diximus pueri septem annis minores, ex sententia Iurisconsultorum, quam Pontifices sequuti sunt, quia rationis usu non pollent, et ea proinde

44쪽

aetate contrahendis sponsalibus inepti sunt. Ad rem . Thomas in suppl. quaest. 3, a. 2: Primus hominis status est, cum quis neque ipse intelligi per se, neque ab alio capere potest. Et hunc statum obtinet homo ante primum septennium, et proinde illo tempore nulli contractu a- pius est, et ita nec sponsalibus. Igitur aetas septennii completi ad sponsalium validitatem tum lege, tum natura desinitur. At si cui usus rationis citius adveniat, et prudentia eisiem suppleat, hoc est, si quod agit, ei quam suscipit obligationem, satis percipiat, tum et naturali et ecclesiastico iure sponsalibus ineundis aptus erit. In soro tamen extern non rata sponsalia habentur, nisi illud dilucide comprobetur, quod reipsa quidem consilium praevenerit aetatem, Glossa in cap. IuvgNIS adverb. dubia de Sponsal et Matr. et plerique Dociores consentiunt; qua in re Episcopi est iudicium. Contra autem impuberes quicumque septennio maiores, quod communiter intelligunt, ei in laturas nuptia possunt consentire , et Romanis legibus, sacrisque Canonibus sponsalia recte contrahunt. Quoniam vero lubricum et fragiis est impuberum consilium, a sponsalibus contractis licite et valide possunt resilire, sed tum solum cum ad legitimam aetatem, seu ad pubertatem pervenerint, ita tamen ut qui prior pubertatem adipiscitur, resilire statim pro libitu valeat, nec alterum, donec pubescat, expectare teneatur. At si pubes cum impubere sponsalia ineat, non aequo iure utrinque consistunt; nam pubes a fide data numquam potest resilire, bene vero impubes, cum ad pubertatem pervenerit, sponsalia rescindere pro arbitrio poterit. Hanc autem rescissionem impuberes pubertatem

45쪽

adepti exsequi et declarare statim debent, id est intra triduum , ex quo pubertatem attigerint in iure enim statim fieri aliquid dicitur, si intra triduum peragatur computatur aulem triduum a die, quo et adeptam pubertatem, et privilegium resiliendi cognoverunt. Ni fecerint, rata firmaque sponsalia evadunt, cum ad valorem et confirmationem prioris obligationis non expressa rati habitione, neque novo consensu opus sit, cap. DEOLLISI de Desponsat impub Praeterea ius illud rescindendi sponsalia adimitur, si ante pubertatem adeptam, videlicet ante expletum in viro annum quam tum decimum, ei in semina duodecimum, carnaliseopula inter eos persecta fuerit, malitia supplente aetatem, cap. 8 eod. Probabilius est etiam non licere amplius a sponsalibus resilire, si impuberes pubertati proximi, nimirum doli capaces, SerVaturos Sponsalia iuraverint, cap. Ex LITTERIS 10, de Sponsal et Matrim. ubi Alexander ill eam rationem assertis quod periculosum es contra Suum iuramentum venire. 3 Sed aliquibus haec sententia non arridet, tum quia videtur Decretalis Alexandri per posteriorem Decretalem Lucii III in cap. REuuISIVI 27 eod. abrogata esse, dum Lucius de- erevit mulierem, quae sponsalia iuraverat, monendam esse, non cogendam, tum quia explorati iuris est iuramentum additum coniractu sortiri easdem eoniractus conditiones sponsalia autem impuberum conditionem tacitam habent, nisi lacti puberes resiliani. Α priorem sententiam diximus probabiliorem esse, quia Decretalis Alexandri IlI satis

perspicua est, ipsius autem abrogatio est valde dubia imo Doctores numero plures et auctoritale praestantes existimant utramque Decretalem in eo

46쪽

tantum dissentire, quod Alexander III edixeritis

lentes servare iuramentum per censuras Ecclesiasticas cogendos esse, Lucius autem senserit monendos potius esse quam cogendos, quod coacta matrimonia infelices exitus habere solent. At praeter seialem, in qua sola est discrimen im ter matrimonium et sponsalia, cum ad illud contrahendum aetas pubertatis requiratur, generatim tenendum est inhabiles ineundis sponsalibus esse, qui matrimonium inter se celebrare vetantur. mnia itaque impedimenta matrimonii, etiam quae solum impediunt ei non dirimunt, illicita sponsalia et irrita faciunt. Non enim valet promissio rei, quae iure impleri non possit contrahens Vero sponsalia, si dirimenti impedimento laboret, rem impossibilem spondet, matrimonium scilicet, quod constare non potest; si impedieni tantum impedimento laboret, rem illicitam spondei, cum matrimonium contrahere prohibeatur. An autem promissio matrimonii inter impeditos licita et valida sit, si non absolute fiat, sed sub aliqua conditione, qua posita impedimentum tollere iur, hoc loco inquiri solet. In primisque cerium est, si impedimentum temporale sit, non perpetuum, rite recteque contrahi sponsalia sub tacita vel expressa conditione ineundi eo tempore matrimonium, quo impedimentum abierit. Qui igitur ex gr. ad annum voto castita iis aliove temporali impedimento obstricti sunt, ii valide sponsalia contrahunt, attamen suo tempore adimplenda Praeterea, cum amotio impedimenti pendeat a voluntate contrahentis, sponsalia valida sunt sub conditione ipsius impedimenti amovendi, ut si fidelis promittat matrimonium infideli, apposita conditione, si con-

47쪽

veriatur. Sic docet S. Thomas in distinct. 39, q. 1, a. 1 ad 3 his verbis et Dicendum quod eadem est habitudo praesentis ad praesens, et suturi ad suturum , unde sicut quando matrimonium in praesenti contrahitur, requiritur unitas culius in utroque contrahentium, ita ad sponsalia , quibus sit sponsio suturi matrimonii, sussicit conditio apposita de sutura unitate cultus. In eo igitur tota vertitur dissiculias, an quando impedimentum perpetuum est, et eius generis, ut a solo Pontifice per derogationem iuris communis, seu per dispensationem auferri possit, sponsalia licita sint, et valeant sub conditione Si Ponιψα dispensaverit Tres invenio senientias prima do-eet, eam promissionem esse omnino nullam, ac

proinde contrahentium utrique licere ante, atque etiam post impetra iam a Ponti se dispensationem, altero invito , resilire , nisi post dispensationem

ipsam althabitio, aut novus consensu acce8Serit.

Potissimum huius sententiae sundamentum est in L. 83, et L. 137 . de . 0. in quibus promissio rei, quae iure impleri non potest, nullius momenti habetur, etiamsi sub conditione in pactum deducatur. Nec ad rem pertinet, inquit citata Lex137, quod ius mutari potest, et id quod nunc impossibile est, potest possibile fieri non enim secundum suturi temporis ius, sed secundum praesentis aestimari debet stipulatio. Id habetur etiam L. 69i de Silpul Servorum et Quod si sub conditione stipuletur Nec eo casu valet stipulatio, quia ex praesenti vires accipit stipulatio, quamvis petitio ex ea conditione suspensa sit. AEano

sententiam tradunt Ioannes, Andreas, ei Panormi ianus in cap. SuPER Eo de condii appos . eam

48쪽

40 CAPUT I.

que vero probabilem vocant Ledesma, Sancheg de Luca Giraldi, Berardi, gallingeri Revue Theolog. r. 1, pag. 75, Alanges Theol ser. 2, p. 592, et cisci ex iis excerpta, quae apud S. Sedem geruntur etc. 3 fascic. II, mense Aug. 1865, innixi quibusdam S. C. C. decisionibus, ex quibus inserunt huic sententiae adeo esse inhaerendum , ut ab ea recedere nulli amplius permissum sit. Secunda praecipuum auctorem habet Guttiereg, eamque exponit Sanche de Matrim lib. 5 disp. 5,n. 11 his verbis c Secunda sententia docet talem

contractum et promissionem obligare; at esse revocabilem, posseque alterutrum contrahentem, alter invito, resilire ante et post dispensationem impetratam, nisi ea impetrata rati licetur consen-Sus, sicut sponsalia impuberum rata sunt et obligatoria, revocabiliter tamen, cum possit uterque pubes factus resilire, ut diximus. Dicitur revocabilis quia non est dicendum ita firmum et irrevocabilem esse hunc consensum praestitum a personis inhabilibus sub conditione, si Princeps dispensaverit, ac quando personae sunt habiles. De hac sententia ita censet idem auctor cit loco n. 13 et Secundam autem hanc sententiam minime percipio. Non enim video qualiter stare possit aliquem esse obligatum, et semper posse resilire; si enim potest resilire, ergo non est obligatus. Nec conseri simile de sponsalibus impuberum quia impuberes non semper resilire possunt, sed statim ac pubertatem nacti suerint; at iuxta hanc sententiam possunt Semper contrahentes resilire, nisi obtenta dispem satione novam obligationem ineant a Tertia denique sententia , quam praeter Engel, Pirhing, Reiffensiuel de Iustis amplexati sunt S. Alphonsus

49쪽

ni, Gur n. 1438, et auctor Theol mor ad usum Sem in Mech lin. 1861, docet sponsalia sub conditione dispensationis Pontificias nullius roboris et effectus esse, ubi prominentes eo ligentur impedimento, in quo Pontifex non soleat dispensare, aut nequeat, aut etiam si nulla adsit iusta causa dispensationis obtinendae. At vero si contrahentibus subsit iusta causa dispensationem petendi, et impedimentum eius generis sit, in quo Pontifex facile et frequenter dispensat, hoc in casu censet sponsalia rata simmaque esse, ex iisque irrevocabilem obligationem oriri tum dispensationem Pontificis comparandi,

tum, ea impetrata, matrimonium contrahendi. Haec autem sententia caeteris, ni fallimur, probabilior est et serme certa Namque explorati iuris est ex contractu conditionato , modo conditio honesta et possibilis habeatur, veram obligationem induci, adeo ut clim semel exstitit conditio, conventis standum est e perinde ac si eo tempore, quo tipulatio interposita est, sine conditione facta esset y L. POTIOR U, st. Qui potior in pignor. t conditio, de qua disputamus, honesta est versatur enim circa obiectum honestum , scilicet matrimonium post obtentam dispensationem ineundum; est etiam

possibilis, ubi impedimentum ecclesiastici iuris sit, nec desit causa, ob quam Pontifex soleat sacili negotio dispensare. Praeterea huiusmodi sponsalia duplicem obligationem involvunt, alteram petendi dispensationem, alteram , dispensatione obtenta, contrahendi matrimonium, quod quidem utrumque honestum et possibile est. De his plura dabit Sanchea cit loco, et S. Alphonsus de Ligorio, cuius

haec sunt verba is quia omnis contractus, licet pro

50쪽

tempore impedimenti non sit validus , potes tamen esse validus respectu ad tempus quo impedimentum aufertur actus enim laetus tempore inhabili valet iuxta iurisprudentiae axioma pro tempore habili, ad quod refertur. 3 De septimo praec dec de restit. n. 650. Dixi doctores primae sententiae quam maxime

inniti a toritate S. c. c. Reapse P affertur decisio in Burgens Sponsalium 2 lan. 1709 , ubi

haec habentur a Per litteras speciales huic S. C. transmissas reser Episcopus Burgens quod incentius Scevoli, filius Matthaei et Magdalenae, filia T. B. Scevoli, ambo de parochia Braxit, et invicem coniuncti duplici quarto consanguinitatis gradu, contraxerunt sponsalia de suturo coram testibus et eorum propinquis , parentibus et amicis , et sub conditione, quod inchntius sponsus apostolicam dispensationem super tali impedimento impetrare debuisset, quodque post aliquod temporis poenituerit incentium dictorum sponsalium , a theologis et doctoribus instructum sese nullo pacto teneri ad eorum observantiam, utpote initorum inter personas impedimento dirimente obnoxias viceversa Magdalena sponsa, perstans in eorumdem sponsalium firmitate et observantia, recursum

habui ad eumdem Episcopum, qui tamen anceps in huiusmodi dubii resolutione, humillime exoravit ΕΕ. P. pro eius declaratione, quod sane propositum in anteacta congregatione iussum fuit, ut illud poneretur in solio. Hinc parendo mandatis,liodie proponitur; an sponsalia sustineantur in casu. S. c. c. respondit: Negative 3 2 Adducitur decis in Ian. 12 Dec. 1733; en casus Post spon-halia inier duos quarto consanguinitatis gradu die

SEARCH

MENU NAVIGATION