Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

namque iure canonico improbatum est, quod vult promissiones nuptiarum ratas et firmas esse , et non suadet modo, sed minis etiam urget, ut sponsalibus satis fiat, de quo paulo infra imo veteri Bomanorum iure ex sponsalium stipulatione actio e sponsu dabatur, et solummodo perditis Romanae Civitatis moribus epudiorum licentia irrepsit quod Hotiomannus de cestis et incestis nuptiis part 3 et 4 aliique observant. At vero si nuptiarum promissioni iuramentum addatur, tunc vinculum sponsalium sortius et sanctius sit, et qui fidem si egerit, non modo iniustus, sed etiam periurus habendus erit; neque enim homini soli iniuriam facit, sed interpositam ipsius Dei auctoritatem contemnit.

Cum in sponsalibus nulla dies aut terminus promissioni implendae praestitutus est, matrimonium cum primum poterit, iniri debet ex L. IN OMNisus 1 ff. de B I. In omnibus obligationibus in quibus dies non apponitur praesentidie debetur x et L. Eu uui 1 quoties si de V. 0. c uoties in obligationibus dies non ponitur, praesenti die pecunia debetur a Saltem

matrimonium ineundum est, quando alteruter contrahentium postulat promissionem impleri, quam sententiam tuentur Sancheg aliique plures ob eam rationem, quod creditor conscius ac memor sui iuris, et potens commode petere quod sibi debitum est, nec tamen petit, censetur dilationi eonsentire, nisi sorte propier pudorem vel timorem non audeat petere, uti contingere in seminis solet natura verecundis tunc enim sponsa, quamvis 3 et non petat, interpretative tamen videtur petere, et sponsus in mora constituitur. Verum octo-

62쪽

rum omnium una sententia est, admonendos esse

sponsos, ut citius matrimonium contrahant, dum ea res in posterum dilata libidinum et peccatorum occasio esse soleat. Si quis autem citra causam iustam detrecte matrimonii celebrationem, monendus prius est, ei si adhuc renuat, per censuras, aliasque poenas coinpellendus, praesertim si sponsalia iureiurando confirmaverit. Id constat ex cap. LiTTERIS de Sponsal et Matrim. cui quidem

capiti, ut supra diximus 13 Lucius III, cap. REQUISIVI non videtur consentire mam vult nolentes servare sponsalia monendos potius esse quam

cogendos, ex quo perspicuum est praedicto capiti LITTERis nonnihil derogatum esse. At vero Lucius quidem vult contrahentes moneri potius quam cogi, hoc est monitionibus utendum in primis es-he, sed tamen compelli non vetat omnino Verum in hoc negotio vel levissima causa habetur pro rationali, quamobrem a censuris temperandum est, quia coactio hac in re dissiciles exitus habere solet. Hinc prudentem neminem reperies acerbe nimis censuris abuti ad sponsos urgendos, ut si-dem praestent. At si contrahentes stupro etiam se contaminaverint, res alio iure procedit, ex iis de

quibus supra dispulavimus in AE.

De sponsanum disgotiatione ob mutuaru eonsensum.

Universalis ratio in omni promissione est eam dissolvi, si consentiat ille cui facta est, aut siquid accidat, propter quod incipiat promissio inutilis esse , sive nociva , sive etiam impossibilis,

63쪽

aut certe quod si adfuisset, quando promissio siebat, iure merii impedivisset, quominus promitteretur. Hinc igitur praeter mortem naturalem, quae omnia solvit, doctores colligunt decem praecipuas causas, propter quas sponsalia dissolvun

tur.

Prima causa est mutuus sponsorum consensus, quia omnis res per quas causa nascitur, per easdem et dissolvitur. cap. 1 de R. l. et et obligationes quae consensu contrahuntur, contraria Voluntate dissolvuntur assili Institui. Quibus mod. tollant obl. Idemque iuris est, etiamsi sponsalia iusiurandi religione firmata sint, siquidem iuramentum non immutat naturam actus, cui accedit, et idcirco quemadmodum simplex promissio ma irimonii, ita etiam iurata promissio consensu mutuo solvi potest. Controversia in illo est, utrum iurata sponsalia, consensu mutuo, dissolvi possint, quando iuramentum non modo in confirmationem sponsalium, sed principaliter, ut aiunt, in partis favorem emissum est Iam vero certum est et exploratum, horum sponsalium dissolutionem voluntate contrahentium fieri recte posse. Etenim iuramentum sequitur naturam et conditionem eius, cui sui adiectum, arguunt regulae accessorum 42 in 6. Quemadmodum itaque simplex promissio, ita et iurata matrimonii promissio mutuo dissensu potest dissolvi. Ea etiam accedit ratio qua omni iuramento tacita conditio inest, ε si is, in cuius favorem praestitum est, voluerit illud servari a Tota igitur disputatio ad eum casum redigitur, quo iuramentum principaliter in honorem Dei missum comperiatur, prout esset, si quis puellae pauperi, intuitu et amore Dei, iuret

64쪽

se eam in matrimonium ducturum ' Non pauci sponsalia haec iurata dissolvi mutuo eonsensu posse inficiantur, et citant S. Thomam 2 , , quaest. 89 a. 9 ad 12, ubi inquit et Homo potest alteri promittere aliquid sub iuramento dupliciter. Uno modo quando promittit aliquid pertinens ad utilitatem ipsius, ut si sub iuramento promittat se serviturum ei, vel pecuniam daturum, et a tali promissione potest absolvere ille, cui promissio lacta est intelligitur enim iam ei solvisse promissum, quando facii da eo secundum eius voluntatem. Alio modo promittit aliquis aueri, quod pertinet ad honorem Dei, vel utilitatem ali rum, puta si aliquis sub iurament promittat alicui, se intraturum religionem, vel Ii quod opus pietatis facturum. Et tunc ille, cui promittitur, non potest absolvere promittentem, quia promissio non est sacta ei principaliter, sed Deo, nisi sorte sit interposita conditio, ratione cuius possit, sellice si illi videbitur, ii promittitur, vel aliquid aliud tale. At potiori iure, ni sallimur, sponsalium dissolutio eodem in casu ab aliis admittitur. Huiusmodi quippe iuramentum Deus non videtur acceptare, nisi in uillitatem puellae, quae proinde potest promissionem factam sibi remittere. Qui hanc sequuntur sententiam mentem S. D toris ex posterioribus citatis verbis ita explicant, ut res iuramento promissa remitti et condonari ab homine nequeat, quando in eius utilitatem tota non cedat, ut si quis alteri iuraret se religionem ingressurum, vel Ecclesiam aedificaturum, quae proprie iuramenta sunt, sive vota contra autem si promissio, etiam intuitu Dei saeta omnino e gat in utilitatem eius, cui iuratum est, poteritab

65쪽

eo remitti et condonari iuri enim suo quilibet renuntiare potest, et quamvis religio in Deum causa suerit, cur promissio laeta sit, res non Deo tamen, sed homini promissa est. Haec tamen accipias de sponsalibus puberum, nam qtio ad impuberum sponsalia spectat, supra diximus.

Do Issolatione vi, Iapsum temporis.

Secunda est lapsus temporis ad finiendam sponsalium obligationem a contrahentibus constituti, nam ex regula luris 85 inra, et Contractus ex conventione legem accipere dignoscuntur. Igitur sponsalia ob conditionem non impletam obligare

desinunt interest tamen nosse , utrum matrimonium stato tempore celebratum non sit culpa

triusque, an alterutrius, an neutrius. Si uterque nuptias inire neglexerit, utrinque solvitur obligatio mutuo enim consensu isdem videntur renuntiasse. Si ex parte unius tantum culpa intercessit, tum is a sponsalium obligatione solvitur, per quem non stetit, quin ad statutum terminum matrimonium consummaverit, 3 id est contraxerit, uti

perspicue habetur in cap. Icu de Sponsal et Mairim. Is autem , qui in culpa fuit, a vinculo sponsalium non liberatur; nemo quippe debet ex propria iniquitate commodum reportare. Quod si per neutrum Stetit, quominus nuptiae celebrarentur, sed uterque legitimo impedimento non potuit prematare fidem ramelle lib. 1 des Matrim disp. 53 n. 8, alatque Doctores sponsalia dissolvi docent , propterea quod expleto tempore, cui obli-

66쪽

58 CAPUT I.

gatio alligata est, eadem obligatio desinit: ε actus quippe agentium non debent operari ultra eorum intentionem 3 L. NON OMNIS'. Si certum et At vero si tempus constitutum si non ad siniendam, sed ad implendam obligationem, eum scilicet in sponsalibus tempus praestitutum est, intra quod obligatio ineundi matrimonii implenda sit, non exstinguenda, veluti si sponsi nuptias sibi promitterent intra annum contrahendas , expleto anno,

obligatio non exstinguitur. Hoc enim in casu, quasi duo contractus sunt , alter ineundi matrimonii, alter certo tempore ineundi qua de re prior Obligati semper manet, etiamsi contrahentes suo tempore non impleverint perinde atque debitor pecuniae certo tempore solvendae a facienda solutione non eximitur, etiamsi pecuniae dies venerit, nec eam solverit. Interdum etiam perficiendis sponsalibus terminum Iudex constituit, cap. Ex PUBLIco, de convers. conivg. , quo elapso ille per quem non stetit, aliud matrimonium inire potest, quia terminus praestitutus censetur obligationi finiendae, ne scilicet diutius cum periculo sornicationis nuptiae protrahantur.

Tertia est diuturna alterius Sponsi absentia. Α- liquando contingit ut sponsalibus rite contractis, sive vir sive mulier alio abeat, altero inscio vel invito Ius quidem Romanum , si causa absentiae sit Messaria , veluti si sponsus ob defensionem patriae, iussu Principis, prosecius sit, aut si infirmi -

67쪽

DE SPONSALIBU 59

late correptus, aut ab hostibus captus reverti non possit, decernit expectandum a sponsa per triennium , quadriennium , et adhuc diutius arbitrio Iudicis, L. 17 ff. de Sponsat Absens vero ex causa voluntaria, si intra provinciam commoretur per biennium, L. SI ID Cod eod. si extra provinciam, per triennium expectandus est, L. LIBE-Ruu 2 Cod de repudiis. Verum Alexander ΙΙΙ cap. DE ILLI hoc iit sic pronuntiavit c De illis autem, qui praestit iuramento promittunt, se aliquas mulieres ducturos, et postea eis incognitis dimittunt terram, se ad aliam terram translarentes, hoc tibi volumus innotescere , quod liberum erit mulieribus ipsis, si non est amplius in facto processum, ad alia vota se transferre saeuare iuxta leges canonicas ad piscopum coniugiendum erit, et tempus absenti praesiniendum, intra quod, nisi redierit, alter sponsus ab omni exemptus vinculo declaretur, eique facultas fiat, ut quamlibet vitae rationem amplecti, aliaque, si velit, sponsalia inire possit.

dissolatione ob matrimonium eum alia laltum.

0uarta est, eum sponsalia solvuntur per matrimonium, quod sponsus cum alia muliere, aut sponsa cum alio viro contraxerint. Hic autem tria sunt apud omnes certa et explorata : I. um qui matrimonium Gntrahit, graviter peccaro, quod in re

gravi fidem frangit, et iniuriam alteri facit, qui ius ad matrimonium ineundum ratione sponsalium adeptus erat; quin etiam eum, qui fidem sesellit,

68쪽

60 APUT I.

teneri praestare damna, si qua pars innocens pa sa est. II. Matrimonium sic contractum validum esse sortius enim est vinculum matrimonii, quam

sponsalium et Si aliquis alicui mulieri sidem se-eerit pactionis, ait S. August. in cap. 1 de Sponsa

duor. non debet aliam ducereri si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de fide mentita maneat tamen cum illa quam duxit, non enim rescindi debet tantum Sacramentum. y II. Priora sponsalia ipso iure dissolvi, nec amplius obligare saltem respectu partis innocentis, cui fas est ad alia vota transire, tum quia frangenti fidem fides rangi potest, L. CONVENERIT L pro socio, L. PROPONAS d. de pactis, tum quia matrimonium cum alia contrahens ostendit se priori contractu renuntiare Vorum in dubitationem venit, an sponsalia dis-4olvantur, dum alter matrimonium contrahit, alter vero innuptus manet, nec iuri suo renuntiau Probabilius videtur obligationem sponsalium, ex parte eius, qui contra ipsorum fidem nuptias inivit, non penitus exstingui, sed manere suspensam, quousque durat matrimonium, ita ut si coniugis morte dissolvatur, prior obligatio reviviscat. Nam obligatio parti innocenti ex sponsalibus quaesita per alterius matrimonium iniuste contractum penitus auferri non potuit, cum et non debeat alteri per alterum iniqua conditio inserri , et et sactum cuique suum non adversario nocere debeat 3 Reg.

75 ei 198 ff. de R. I. Praeterea prior sponsalium obligatio aut ex iuris dispositione , aut ex ipsa

natura rei ob secutam potiorem sortioremque Nigationem exstingueretur. At vero non extinguitur ex iuris dispositione, quia Canones , qui contra adduci solent, non id plane definiunt; neque

69쪽

etiam ex ipsa rei natura, quia priori vinculo, dum sortius vinculum supervenit, eique impedimento est, quominus impleatur, vis prioris vinculi non exstinguitur, sed durante impedimento suspenditur, silui cum quis votum religionis emisit ei

postea matrimonium contraxit, consumsitque, non

exstinguitur voti obligatio, sed soluto matrimonio teneretur ingredi religionem , Argum cap. 3 de

De dissesutione ob posteriora sponsauaravita.

Quinta est, si quis, rimis sponsalibus validis

et adhuc integris, non quidem matrimonium, sed secunda sponsalia in iverit; nam ex certa et communi octorum sententia posteriora sponsalia irrita et nulla sunt, nec ullum ex eis publicae honestatis impedimentum oritur. Neque etiam secunda sponsalia, si iuramento firmata sint, om-ciunt prioribus; siquidem posterior promissio cum sit illicita, eo quod in praeiudicium alterius, et adversus legem primae desponsationis facta, nullam vim ex iuramento mutuatur, quia iuramentum esse nequii vinculum iniquitatis. Nec demum posteriora sponsalia valent, etiamsi secunda semina priorum sponsalium ignara decepta sit, et violata sub spe coniugii, quoniam iniuria illata p6steriori seminae non aufert ius suum priori hanc tamen caritate et aequitate quadam iuri suo renuntiare debere opinantur passim Canonistae quando ipsa leviter laederetur, contra autem deflorala grave damnum magnamque honoris iaciu-

70쪽

62 APUT I.

ram pateretur. In locis autem , ubi nondum Tridentinum publicatum est, secunda sponsalia vineunt, si copula carnalis intercessit, quia ex hac copula in soro exierno contrahitur persectum omnino matrimonium , ut decisum est . 30 de Spons et Mat. Huc speciat decisio S. C. de Propaganda Fidei Marii 1816 ad dubium An sponsalia, quae copula carnalis pluries subsequuta est, censeantur transiisse in matrimonium indissolubile in locis, ubi lex Concilii Tridentini publicata non

est, etiam quando sponsus et sponsa asserunt se

in actu copulae nihil aliud intendisse, quam ut naturali suae invicem inclinationi et passioni indulgerent. γ S. C. reposuit c Amrmative, iuxta caput 5 qui de Sponsalibus et Mat. 3 Eodem die et anno, eadem Sacra Congregati ad dubium septimum a B. D. Ioanne Gusirarii Provicari Generali Vicarii Apostolici Tunkini occidentalis respondit: e quaecumque copula, modo Vera, et in Vasedebito peracta etiamsi per accidens sit ad generationem inepta emicit, ut sponsalia transeant in verum matrimonium, dummodo in ea regione concilium Trid non fuerit publicatum a Non possum hic silenti praeterire instructionem, quam 17 Ianuarii 1821 eadem S. Congregatio ad Omnes Episcopos Vicarios Apostolicos in Imperio Sinarum eique adiacentibus regnis atque Provinciis misit, qua continetur responsum ad tria sequentia Dubia. Dubium Primum. An in Chinae, Coch in chinae et Tunkini utriusque Regionibus, in quibus Tridentinum de Matrimonio Decretum nondum promulgatum est, copula sponsalia subsequens verum Matrimonium inducat, etiamsi sponsi inter coeum dum non maritali asseetu, sed libidine moti, exi-

SEARCH

MENU NAVIGATION