Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

18 Marii eiusdem anni celebrata , et biduo post confirmata tum iurisiurandi religione , tum promissione, quae priori chirographo deerat, impetrandae dispensationis, vir cum alia contraxit sponsalia. rior sponsa promissionis exequutionem adurgebat, eo vel magis, quod veniam ad Sede obtentam praeserebat. Proposito dubio, an sponsalia sustineantur, S. C. . reposuit, negative et amplius 3 Huic similis est triplex eiusdem decisio, seu Sypon resol spons 2 Maii 1857 Mileuitana 22 Feb. 1862, et Bonaventura imped. Spons 27 Ian. 1863, ubi eamdem quaestionem propositam

esse, eodemque sensu resolutam affirmare iidem . auctorea non reformidant. Verum haec documenta non adeo momentosa

sunt, ut impediant , quominus tertiae sententiae adstipulemur. Etenim decisiones allatae dubio respondent con sponsalia in casu sustineantur x Porro aliud est inquirere , an sponsalia sub conditione, si apa dispensaverit, licita sint, et obligationem absolutam in se inducant petendi dispensationem, et exspectandi conditionis eventum; aliud est quaerere, an sponsalia sustineantur. Aliud est dicere sponsalia nulla esse, aliud ea non sustineri. Haec duo valde diversa, ac disparata inter se sunt. In priori casu agitur de quaestione iuris, seu de intrinseco sponsalium valore in secundo quaestio facti proponitur, seu de agendi modo inquiritur, qui a pluribus rerum adiunetis dependet. Ubi decernitur sponsalia non esse licita, prono alveo, ac legitima consequutione descendit ea non sustineri. Verum e contra ubi statuitur sponsalia non sustineri, non inde insertur nec licita ullo modo ea esse aut valida, quandoquidem licet e--

52쪽

44 APUT L

siet de validitate sponsalium, adeoque de obligatione, qua uterque obstringitur a fide data haud resiliendi fieri iamen potest, ut quaestio practica

submoveatur, num sponsalia, omnibus perpensis facti adiunctis, sustineri debeant, vel potius dissolvi. Neminem namque latet, alienum esse a S.C. c. praxi coactionibus uti, quae distisites Histeaeuus frequenιer habere adeoque in materia sponsalium in moris habere , ut pars invita , ad ea quantumvis valida, implenda nullo modo adurgeatur, ubi ex matrimonio coacto, magna exinde dissidia, ac scandala pertimescenda facile sibi persuadeat uuae cum ita sint, iam pluribus opus non est, ut quisque lacile sibi persuadeat, citatas decisiones alio spectare , adeoque quaestionis , do qua agitur, nodum nullomodo praecidere. Quod ut clarius innotescat, non ab re erit pauca de singulis decisionibus satius animadvertere, quam disputare. Ad primum porro quod attinet, attenta vel ipsa dubii formula, nil vetat quominus dicamus S. C. , missa quaestione iuris, decrevisse sponsalia, de quibus disputabatur, non sustineri sive quod nulla iusta aderat causa petendae obtinendaeque dispensationis, sive quod sermo erat de duplici consanguinitatis gradu, in quo tunc temporis tam facile dispensari non solebat, sive quod praevidebatur matrimonium, si pars renuens ad contrahendum adurgeretur, infelices exitus habiturum, sive demum quod alia aderant rationum momenta, quae exposcebant, ut pro bono pacis prudenti, ac opportune procedendi modo provideretur, ipsumque ius, si quod esset quaesitum, licet valida essent sponsalia, auferrεtur. Idem profecto dicendum est in seeundo casu, ubi duo praeterea accedunt notatu

53쪽

valde digna. Alterum est, quod sponsalia die 18 Iunii

simpliciter et absolute celebrabantur , et nonnisi biduo post conditio petendae dispensationis adiungebatur. Alierum est, quod inscio viro, ut ipso asserit, supplices preces multo ante porrectae, et apostolicae dispensationis litterae, ante ipsa sponsalia, obsignatae fuerant. Quibus rebus sic se habentibus , nemo est, qui statim non videat, planeque intelligat haud agi in casu de quaestione, an sponsalia valida sint, sed potius quaeri, an dispensatio, a momento, quo signata fuit , impedimentum sustulerit, ita quidem ut sponsalia postmodum inita aeque valida dicenda essent, ac si inter personas contracta , quae nullo amplius canonico impedimento ad nuptias celebrandas detinerentur. uum huic quaestioni negativum responsum dandum sit, eo quod dispensatio non tollit statim impedimentum , sed mandatum dumtaxat praesesert ad dispensationem indulgendam adeo ut impedimentum perseveret, usque dum litterarum postolicarum exsequutio illud non sustulerit, iam facile intelligitur, cur S. C. C. sponsalia non sustineri in casu reposuerit. Facili pariter modo explicari possunt tres adductae nupe rimae decisiones. Nam in prima agitur de sponsalibus pure et simpliciter initis, quippe quod de

dispensatione obtinenda serius actum est, quando nempe impedimentum consanguinitatis, quo sponsi detinebantur, post primam solemnem denunciationem detegebatur, eodemque serme momento quo vir, mutato consilio, sponsalia cum alia conciliavit causam praetexens , quod mulier ipsa iuri suo renuntiaverit , eiusque parentes fidem non praestiterini in tradenda dote, quam promiserat.

54쪽

46 APUT I.

cum itaque dos promissa non sit soluta, et dispensationis litterae non modo transmissae, sed neque obsignatae sint, mirum non est, quod sententia Episcopi, quae 'lidum esse impedimentum decreverat, virumque ad datam fidem servandam Obstrinxerat, infirmata suerit. In secundo casu nil omnino reperitur, quod evincat conditionem petendae dispensationis certo et ineluctabili modo contractui fuisse appositam, quin imo ex actis apparet patrem dumtaxat preces ad S. Sedem porrexisse, ut filiae nuptias facile conciliaret. Accedit sermonem esse de secundo consanguinitatis gradu, super quo diffitellio dispensatio esse solet. In tertio tandem casu, vel dicendum est non constare de contractis sponsalibus, cum ex una parte Vir animi potius votum , quam veram promissionem

cum intentione sese obligandi miserit, et ex altera vel nulla mulieris repromissio deprehendebatur, vel si de promissione mutua nubendi cum Obligatione obtinendae dispensationis dubitari nequiverat, adhuc tamen dubium supererat, an adieci conditio et Si s aia se honestam servasset, ex actis iudicialibus, impleia fuisset, unde ad dubium P An et quomodo sustinendum, vel removendum sit impedimentum sponsalium in casu a iure merito responsum est Negative ad 4 p., affirmative ad 2. Quibus sic positis, ac disputatis, concludendum cum clar Scavini Tract de Mat. l. 2, c. 2 q. 4 Non obstare videntur leges et decisiones S. C. C., quia, ut nota stasia, intelligendae sunt de casu, in quo aut non sole Papa ι-εpensare, aut non adest dispensandi causa: ακι--lia oeurrunt specialia rerum adiuncta, quae promissionem illam insimant. i, Nec aliter se res ha-

55쪽

bere posse videtur: nam si ex adductis daemonibus manifestum esset S. c. sensuisse nulla sponsalia inter consanguineos iniια non eae alia ratione esse, quam eae consanguinituιis impedimento, quod inter sponsos intereedebat, nullo pretio habita eo itione , si Papa dispensaret, ut asserit auctor op. Aeta ex iis excerpta eis append. 4, p. 121, sequeretur profecto huiusmodi sponsalia eodem modo, eademque ratione nulla esse ac irrita, ac illa, quae cum impedimento simpliciter et absolute contrahuntur. Quo posito, unde, sciscitor, sit, ut in hoc secundo casu sponsalium Obligatio prorsus evanescat, et

liberum sit parti uirique suo lubitu et absque iudicii strepitu datam fidem infringere, dummodo in illo primo casu sponsalium impedimentum ad

statum liberum , saepe opponitur, mandatum de non nubendo pronunciatur, pro impedimenti remotione non raro iudicialiter agitur et etiam quaestio agitatur, an exinde impedimentum publicae honestatis oriatur Id porro explicatu difficile est, si nullum inter utrumque casum , ex praxi S. Cong. C., discrimen admittatur. Restat itaque ut dicamus ex citatis decisionibus propositae quaestionis nodum solutum adhuc non esse.

De sponsalibus suorum ainuas.

Restat ut dicamus, utrum filiisa milias, sine parentum consensu et auctoritate habiles sint licitis et validis sponsalibus ineundis. uaestio est de solis sponsalibus; nam quod matrimonium spectat, ipsius validitas a contr3henitum consensu O-

56쪽

48 UAPUT I.

mnino pendet, nequaquam vero a nutu eorum,

sub quorum dominio vel potestate constituti sunt; quod generatim Sacris Canonibus sancitum est, et definitum a Concilio Trid. sem. XXIV cap. 1 de Besorm. Matrim ubi auathemate percutit, qui salso amrmant, matrimonia a filiisfamilias

sine consensu parentum contracta irrita esse, et

parentes ea rata vel irrita lacere posse a De huiusmodi filiorumfamilias matrimoniis sermo inserius redibit. Porro filiisamilias, insciis aut rationabiliter invitis parentibus, matrimonia contrahentes, peccant graviter, quod in re tanti momenti tum ecclesiasticas leges, tum ipsum violant naturale et divinum praeceptum de parentibus honorandis. Praeterea, nemo prudens nescit quot gravia mala , scandala , iurgia et inimicitiae, lethales etiam et diuturnae, inter parentes aut consanguineos ex huiusmodi male auspicatis connubiis oriri soleant, cum maxima familiarum et reipublicae ipsius perturbatione. Iam vero si tales nuptiae tot tantisque peccatis et periculis plenae sunt, procul dubio sponsalia seu promissiones earumdem admodum illicitae et nefariae habendae sunt, cum nequeant sine peccato et iniuria parentum adimpleri et impia est enim promissio, quae scelere adimpletur, a quod habetur Caus. IN MALI 22, . . Vide Muscettula in dissertat theolog legat de sponsalibus ei matrimonio, quae a filiissa milias contrahuntur, parentibus insciis, vel iuste invitis , cum notis Mag-Zocchi Romae 1766. De his autem cum Doctoribus controversiae nihil est, sed disputatio copiosa et valde anceps, quam hoc loco instituimus, eiusmodi est, utrum

57쪽

silii, parentibus insciis vel repugnantibus, si non licite, at saltem valide sponsalia contrahant Igitur disputatio in primis est de sponsalibus, quae

insciis parentibus contrahuntur, quando scilicet silii, clam parentibus suis, sibi mutuam dant fidem ineundi matrimonii. Fieri autem potest, ut filius non peccet, inscio patre, sponsalia ineundo, si nimirum prudenter putei patrem ea rata habiturum, quemadmodum Tobias inscio patre, uxorem duxit. Itaque in his casibus sentiendum est, haec surtiva sponsalia habere implicitam conditionem,

si parentes consenserint, nam omni actus e modo interpretandus est, ut liceat, nedum Valeat. Igitur erit in potestate parentum ea rata sacere vel irrita, sui certe iuxta octores omnes dissensus parentum legitimam causam praestabit eius generis sponsalia dissolvendi. At vero si filii, non insciis, sed scientibus vel invitis iure merito parentibus, sponsalia ineant, tunc huiusmodi sponsalia procul dubio illicita sunt et peccaminosa quin et irrita nullaque prorsus esse recentiores aliqui Doctores vehementer contenderunt. Namque ex communi Canon istarum sententia , ut ipsi aiunt, quovis impedimento etiam impediente ligati, nec licite, nec valide sponsalia faciunt, quia certi iuris est sponsiones turpes, seu quae impleri

sine peccato non possunt, nullius esse roboris.

Igitur sponsalia filiorumfamilias, dum parentes rationabiliter invii sunt, irrita et nulla habenda

erunt, quia matrimonium quod spondetur, sine peccato contrahi non potest. Ex qua sententia illud consequitur, quod sponsalia illicita continuo invalida sunt, quia dum prohibentur, ne fiant, etiam

lacta vitiosa sunt, et robore carent contra quam

De Uatrimonio si

58쪽

50 CAPUT I.

accidit in matrimonio, quod potest esse validum quamvis non licitum. Cuius quidem discriminis ratio in eo posita est, quod sponsalia a nuptiis disserant non solum nomine, sed etiam natura, sine et ellectibus; siquidem sponsalia persiciuntur pactione, seu promissione , de suturo matrimonio, nuptiae praesenti traditione , cohabitatione , et individus vitae societate matrimonium est Sacramentum, sponsalia non item illud est irrevocabile et indi solubile, sponsalia revocari et dissolvi possunt. Verum huic opinioni non penitus assentimur. In primis quae contra Missunt, deben pro in μοιis haberi regula generalis est, quae ad actus tum revocabiles, tum etiam irrevocabiles pertinet, eiusque Sensu est, eo actus, qui contra legem prohibentem simul et irritantem admittuntur, nullius momenti et roboris esse, perinde ac si numquam gesti fuissent. At vero actus, qui aguntur contra legem tantum prohibentem, sed non etiam irri-iantem, nullos et invalidos esse, neque regula explicat, neque apud Doctore compertum St, cum

adhuc in dubio positum sit, utrum actus, qui lege prohibiti sunt ob eam causam irriti haberi debeant iure quidem civili, et praesertim L. cod. de Leg. baec leguntur: a quae lege seri prohibentur , si fuerint sacta , non solum inutilia sed pro insectis etiam habentur, licet Legislator fieri prohibueri tantum , nec specialiter dixerit

inutile esse debere quod factum est a Verum haec lex, quae interpretes vexat, a Iure canonico correcta est, dum Innocentius III, cap. 16 de Regul diserte pronuntiaverit: e Multa prohibentur, quae si lacta suerint roboris obtinent firmitatem. vlgitur sponsalia, invitis parentibus, facta, cum a

59쪽

legibus prohibeantur, sed non irritentur, illicita quidem, valida tamen erunt. Insuper ad probandam huiusmodi sponsalium validitatem maxime facit tribunalium ecclesiasticorum praxis, in quibus eadem sponsalia, iniussu parentum, acta proratis habentur, neque silii ab eorum vinculo solvuntur, nisi ministerio Iudicis, et causa cognita. At vero si res ore de sponsalibus indignis , quibus tota propinquitas iniuria et dedecore assiceretur, certum S conSensum genitorum non sunscere, ut huiusmodi sponsalia honesta et licita redderentur. Cum enim totius familiae honor et decus in discrimen adducitur, prosecto ad ea impedienda nedum parentibus, verum et caeteris consanguineis ius esse nemo nescit. Sane in dubio positum est, utrum homo adeo sit suae famae

dominus, ut eius possit pro libitu iacturam sacere Sed doctores consentiunt id minime licere, si infamia in alios vergat, puta in illos, in fratres, in familiam, in religionem, in patriam. Ad rem Raphael Anversa de Sacram Matrim. quaest. 7, secl. 7 c Si inirent indignum aliquis matrimonium cum notabili dedecore et ignominia amiliae, quamvis cum consenS parentum, peccarent adhuc silii contrahendo et parentes consentiendo, quando matrimonium esset cum dedecore aliorum

de familia scitaque ex his, quae nobis visa sunt probabiliora, compertum labetur illi ossa milias graviter delinquhre, si parentibus rationabiliter

invitis sponsalia ineant, sponsalia autem ruta et valida esse uua tamen in re quoties parentes dissentiant, vel scandalo, iurgia , dedecus familiae aliave gravia mala prudenter timeantur, integrum est parentibus atque etiam consanguineis, quorum

60쪽

52 CAPUT I.

intersit, ecclesiasticum ludicem adire , ut matrimonium interdicatur certum etiam est, sponsa' lia invitis parentibus inii dissolvi posse, licet iuramentum intercesserit, uti tradit Benedictus XIV Instit. Eccles. 6.

Duo praecipui sunt sponsalium effectus , alter generalis et omni contractu communis, videlicet obligatio praestandi, quod promissum est, cum nihil iam fidei humanae congruum sit, quam ut pacta serventur et adimpleantur, cap. 1 et 2 de pactis L. i. de Paci Alter essectus sponsalium est impedimentum publicae honestatis inter sponsi et sponsae consanguineos, de quo infra Sermonem habebimus. Iure quoque veteri sponsalia, quibus commercium ipsum carnis accesserat, in matrimonium transibant, cap. 45 et 30 de Spon- sal et Mairim. quod tamen per Syn. Trid subla

tum St.

Primo itaque ex sponsalibus obligatio oritur ad nuptias contrahendas cum persona desponsata, eaque obligatio non ex sola virtute fidelitatis profluit, ut aliqui doctores sentiunt, sed ex iustitia commutativa, cum sponsalia ob speciale nomen sint verus contractus nominatus, aut certe contraetus innominatus, facio ut facias ex quovis autem contractu nascitur stricta obligatio iustitiae, et grave est fidem sallere. Neque vero huic sententiae quidquam sticit, quod iure civili desponsa tis permissum sit poenitere et alteri nubere id

SEARCH

MENU NAVIGATION