장음표시 사용
341쪽
raptore separata, et in loco tuto ac libero consti-iuia illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem habeat; et nihilominus raptor ipse et omnes consilium, auxilium, ei favorem illi praebentes sint ipso iure excommunicati, et perpetuo infames, omniumque dignita ium incapaces, et si clerici fuerint, de proprio gradu decidant Teneatur praeterea raptor mulierem rapiam , sive eam uxorem duxerit, sive non duxerit, decenter arbitrio iudicis dotare o Excommunicatio est latae sententiae , non vero reservata Sed Apostolicas :reliquae poenae sunt serendae sententiae, nec iis afficiuntur qui raptu complet , matrimonio cooperantur An poenae incurrantur ob raptum alio sine perpetratum, aliisque conditionibus, quaesitum fuit, et duplex adest sententia.
Be potestate eonstituendi impedimenta matrimonium dirimentia.
Hactenus de impedimentis dirimentibus loquuti
sumus modo instituti nostri ratio postulat, ut dopotestate eadem constituendi sermonem instituamus. Potestatem constituendi impedimenta matrimonium christianum dirimentia alii solis Principibus, alii Ecclesiae soli, alii tum Ecclesiae, tum Principibus tribuerunt. Priorem sententiam docuerunt Protestantes, qui matrimonium dumtaxat humanum et civilem contractum arbitrantur. Ex hoc errore consequitur, absolutam Regibus esse in matrimonio potestatem, quandoquidem humani civilesque contractus saecularium Principum legibus in una-
342쪽
quaque societate continentur. Hanc sententiam anathemate perculi concilium Tridentinum sess. XXIV, de Sacr. Matrim Can. 4: Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, anathema sit. Protestantium sententiam sequutus est Marcus
Antonius De Dominis Archiepiscopus palatensis lib. 5 de Repub Christiana cap. XI n. 1, 5 et
20, eamque tueri acerrime conatus est contendit enim e contractum societatis inter virum et uxorem, cum si totus humanus et corporalis, et ad
effectum naturalem directe initum, ad potestatem ecclesiasticam , quae tota in se spiritualis est et ad spiritualia spectans, non posse iure divino pertinere a Verum dum haec de matrimoniis Christianorum dicuntur, nihil in eis est, nisi salsum et quidem a fide catholica alienum. In primis enim Apostolus Paulus ad Ephesios cap. V v. 24-25, 32 et sicut inquit, Ecclesia subieci est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea. . . . Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 3 Ex quibus innuitur, matrimonium Fidelium in lege nova coniunctionis Christi cum Ecclesia signum esse, et sicut Christus per caritatem et gratiam Ecclesiae coniungitur, ita etiam in matrimonio coniuges per gratiam Christi copulantur. Potissimum vero matrimonium Fidelium sacramentum esse apertissime ex universali Ecclesiae traditione demonstratur Patres enim et ConciΙia passim matrimonium rem sacram et divinam, gratia praeditam, nec non expresse Sacramentum Vo-eani quorum testimonia apud Theologos dogma-
343쪽
ticos passim invenies. Huc illud accedit, quod omnes rientis et ccidentis Ecclesiae una et
mente et voce de hoc dogmate perpetuo consenserunt, atque mirifice consentiunt etiam post schisma, siquidem Graeci matrimonium non simpliciter mysterium vocant, sed unum ex Septem mysteriis, quae per Spiritum Sanctum operantur, et spiritualem essectum continent et Cum igitur, sunt verba Concilii Tridentini sess. XXIV de Sacr. Matrim. Matrimonium in lege Evangelica veteribus connubiis per Christum gratia praestet, merito inter novae legis Sacramenta enumerandum Sancti Patres nostri, Concilia, et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt et Et can. Q Si quis dixerit matrimonium non esse Vere et proprie unum ex septem legis Evangelicae Sacramen iis a Christo Domino institulum , sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque gratiam conferre, anathema sit. γ Nihil autem novi a Patribus Tridentinis definitum est. Antea enim id ipsum ab Eugeniora in Instruct Armenorum , imo et multo prius a Lucio II in Concilio Veronensi anno 181 , et ab Innocenti III in Lateranensi anno 1215, aliisque in Conciliis definitum fuerat. Vide erroneo de Matrimonio Christiano λ lib. I,
Verum idem Marcus Antonius De Dominis, postquam contra Matrimonii sanctitalem multa evomuit, illud denique addit, quod etiamsi matrimonium Sacramentum esset, tamen omnis in illud potestas ad Principes pertineret, nulla autem ad Ecclesiam , e quis , ut ait, supernaturalis haec conditio et ratio auramenti supervenit matrimonio iam plene et persecte in usu civilis contractus
344쪽
constituto, eo scilicet modo, quo persectae iam tabulae additur caelata corona, vel phrrgium opus vestibus; s unde matrimonii validitas, subdit, neutiquam ex vi sacramenti cognoscenda , sed ex vi civilis contractus, quem iam lacium et legitimum, et in suo esse undequaque persectum Supponit, antequam superveniat sacramentum, si quod tamen supervenit a Iam vero concilium Tr, dent sess. XXIV in Decr. Sacr. Matr. et gratiam, ait, qua naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque sanctificaret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum institutor atque persector sua nobis passione promeruit. Igitur si per Christi gratiam, qua potissimum veri sacramenti ratio continetur, indissolubilis unitas, sive nexu , Sive vinculum, quod ex maritali consensu emanat, confirmatur,
coniugesque sanctificantur, plane intelligitur eamdem indissolubilem unitatem ad Sacramenti dignitatem evectam fuisse. Praeclare S. Thomas in dist. 26 q. 2 a 2 ad 2 et actus exteriores et verba exprimentia consensum directe faciunt nexum quemdam, qui est Sacramentum Matrimonii, et huiusmodi nexus ex virtute divinae institutionis dispositive operatur ad gratiam. Itaque Matrimonium et Sacramentum non sunt duae res, sed una eademque, quatenus nexus ipse matrimonialis Sacramenium est. Scite animadvertit Gerditius traci de Matr disc. praelim. t. 45, edit. Romanae 1809 c Si Sacramentum a contractu distingueretur, eique tamquam res distincta accederet, non dixisset Concilium Christum secisse Matrimonium Sacramentum, sed secisse Sacramentum distinctum, ut adiungeretur matrimonio ad imper-
345쪽
liendum ei sanctificationis gratiam 3 Praestat hie audire Pium IX, qui postquam Brevi a AB APO-sroLicAE , 22 Augusti 1851 , proscripsit propositionem, qua Nuri asserit et Matrimonii Sacramentum non esse, nisi quid contractu accessorium ab eoque separabile , haec allocutus est in consistorio secret 27 Septembris 4842 c Nemo exeatholicis ignorat, aut ignorare potest, matrimonium esse vere et proprie unum ex septem Evangelicae legis Sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum, atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris, praeter Sacramentum, coniunctionem cuiuscumque etiam civilis legis visactam nihil aliud esse nisi iurpem et exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a coniugali foedere Sacramentum separari numquam posse, x et allocutione 29 ci. 1866, NONAEEMEL, haec habet et Inter fideles matrimonium esse non potest, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum. Igitur si, quemadmodum Marcus Antonius De Dominis affirmare non dubilavit, et ratio Sacramenti superveniret matrimonio iam plene et persecte constituto , eo scilicet modo, quo persectae iam tabulae additur caelata corona, vel phrygium opus vestibus; a et si eius validitas, ut idem praetendit, et ex vi civilis contractus, quem factum legitimum, et in suo esse undequaque perfectum supponit, cognosci deberet, s illud profecto consequeretur, aliud esse matrimonium , et aliud Sacramentum , adeoque matrimonium non vere , et proprie Sacramentum e8se, quod ex citato Tridentini canone manifeste
346쪽
haereticum est, et coniunctiones insuper quaslibet alias, praeter Sacramentum, civilis legis vi facias, non semper esse turpes et exitiales concubitus, quod citatis Summi Pontificis verbis directe
Verum de priori sententia satis dictum sit. Quid vero dicemus de nonnullis Auctoribus , qui cum haereticis sentire, et catholici videri volunt ' isellicet definitionem Concilii Trident sess. XXIV, de Sacram Matrim can. 4 4 Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, anathema sit, o malis artibus eludere conati sunt Ioannes Launotus, in opere De regia in matrimonium potestate an. 1672, interpretatus est Ecclesiae nomine designatum a Tridentinis Patribus suisse non ordinem Sacerdotum, sed universum Fidelium coetum, et in primis Reges atque rincipes, ad quos ea potestas proprie pertinet, et quorum nomine et auctoritate ab ordine Sacerdotali exercetur Launoli vestigiis institerunt non pauci novarum rerum cupidi,
et regiminis politici assentatores , qui toli in id
incubuerunt, ut adstruerent, Ecclesiam non iure proprio ac nativo, sed ex principum concessione potestatem hanc exercuisse , quos inter eminent
0berhausserip. editis 1763 Fuldae, et n. 1771, 1777 et 1782 Francosurti, et Franc Paulus Vigilop. e defensa de la auctorida de los gubternos de Lima 1848. ravam horum hominum doctrinam compresserunt Dom Galesius Episcopus Ru-hensium op et Ecclesiastica in matrimonium potestas, Romae 4677, et 'fluillier in p. cibservationum in librum M. I. annoti Theologi Parisiensis, qui inscribitur De Regia in Matrimo-
347쪽
nium potestate Parisiis 1675, 3 ubi et malam Launoi Idem in testibus corrumpendis, truncandas, et adullerandis, et eius fallacias . aliaque id genus ingenuo scriptore prorsus indigna detεxit. Ioannes etiam Gerbesius, in et tractatu pacifico de potestate Ecclesiae et Principum super impedimenta Matrimonii, Parisiis 1693, 3 eamdem perversam doctrinam refutavit. l. Perrone op. cit. lib. 2, secl. 1, c. 2 art. 3, tum ex ipsa rei natura, tum ex scopo Conc Trid. tum ab absurdo, tum denique ex sacto luculenter probat Ecclesiae nomine Concilium significare ecclesiasticam hierarchiam, prout a laicis principibus distinguitur. Neque selicior fuit Canonicus Li ita Mediolanensis, aliis etiam erroribus famosus, in suompere italice conscripto Bel diritto di stabili real impedimenti dirimenti it Matrimonio, Cremona 1784., Squidem contendit vocem constituendi in praedicto Canone a Tridentinis Patribus adhibitam, ubi
definiunt Ecclesiam potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia , significare non proprie constituere, sed tantum proponere imped sementa matrimonium dirimentia, idque Ecclesiam praestare adhibitis publicae utilitatis et honestatis rationibus, quibus optimi quique Principes ad eadem impedimenta adoptanda , suaque auctoritate roboranda moveantur. Hac itaque in re nihil Κ etesiae praescriptio valet, nisi quae proposuerit, eadem Principum auctoritate confirmentur. Igitur haec opinio Protestantium opinioni plane congruit, qui omnem Principibus potestatem in constituendis impedimentis tribuunt, Ecclesiae nullam. Hos sequuti sunt Petrus amburinus praeleci.
de Inst. Christ. t. 2 c. 5 1784, Thomas estius
348쪽
da diriment imped Florentiae 1785 Rechberger,
Manuale Iur Eccl. Austriaci, auctor op. .disseri
de Sacramento Matrimonii , Londini 1778,
Plai 4 de sponsalium et matrimonii impedimentis 1783 Petaec et de pol Eccl. in statuendis impedimentis , Friburg 1783 Ioannes Antonius Theinor op et Variae Catholicorum opiniones de iure statuendi impedimenta , o Bupinius in proscripto opero . Manuel de droit canon, Nuri in damnatis operibus et Iuris Ecclesiastici Institutiones,
Mis indus Ecelesiasticum universum tractationes, saliique, qui commemorari non merentur, et u rum pravitas opinionum compressa merito dici
potest, post ea , quae Bieterio duplici dissert et de pot. Eccl. in statuendis matrim impedimentis, Argentorati l 784 Petrus Beodaius Nicopolit nus in praeclaro pere, quod inscribitur et Defensio Tridentinorum Canonum de Ecclesiae potesiain in impedimenta matrimonium dirimentia, s Hierapoli et Op. Nuova dises 1788, suppresso nomine, anni 1788, 1789 italica lingua exaratis aliique, ut Gerditius, Margolti Rosmini, Giovine Audisio lucido exposuerunt. Verum ius VI in Bulla et AscTOREM FIDEI, sub num. 59 quae ab omnibus Ecclesiis recepta fuit, et Pius lucitato
brevi ε Α ΑPosTOLIcAE 3 eosdem errores merito condemnarunt, ut infra videbimus. Alteram sententiam, quae eam potestatem uni
Ecclesiae tribuit, nos tuemur cum Catholicis sere omnibus. Ex quo enim matrimonium ad dignitatem Sacramenti elatum est, potestalem impedimenta dirimentia constituendi ad unam Ecclesiam pertinere oportet, quae ab ipso Deo collatam habe circa res spirituales iurisdictionem. Huius se
349쪽
gumenti vim perspexit Calvinus ipse lib. 4 Insi. p. 19, 3 37. 4 Ubi enim semel, inquit, obtinuere catholici Matrimonium esse Sacramentum, eoniugalium causarum cognitionem ad se traxerunt, quippe res spiritualis erat profanis Indicibus non attrectanda. Ipse trabea in sua Hierarchia russiana t. 7, c. 83, haec habet et si verum est matrimonium esse sacramentum, causae
omnes matrimoniales unice spectant ad iurisdictionem Ecclesiae. cclesia est, cuius Hierarchia pariter iuris divini est, quae debet statuere rationem iudicandi causas suas. Velle fingere iura diversa est ausus maximus potestatis publicae ad- ersus potestatem religiosam a De hac sententia inserius serm redibit. Tertiam denique sententiam , quae hanc poχ- statem tum Ecclesiae, tum Principibus concedit, amplexati sunt p9uci numero Doctores cum Sancte , qui lib. 7 , disp. 3 , num 3 haec habet: absque dubio dicendum est, posse Principem
saecularem ex genere, et natura suae potestatis
matrimonii impedimenta dirimentia fidelibus sibi subditis ex iusta causa suis legibus indicere, eo pacto, quo id Pontifex Summus potest. Verum
hanc qui sequuntur sententiam non omnes in ea explicanda conveniunt, nec unum idemque
sentire videntur. Alii em concedunt principes impedimenta matrimonii ex natura rei indicere posse, sed simul latentur eos, quoad subditos christianos, huiusmodi iure excidisse, ex quo Christus matrimonium ad Sacramenti dignitatem evexit. Alii salentur hanc potestatem ob reverentiam Sacramenti reservare sibi Pontifices potuisse , quare Principes modo nequeunt impedi-
350쪽
menta matrimonium dirimentia constituere. Utradunt Sanche loco citato Petrus Soto lib. 4 de matrimonio in fine; et, ut alios praeteream, Doctinres Salmanlicenses op et cursus theologiae moralis tracti. c. 11 v. 11, qui haec habent caicet talis potestas ex se convenia saecularibus principibus, usus tamen illius est ab Ecclesia pro illis prohibitus, ita ui iam non possint nec valide, nec licite impedimenta dirimentia matrimonium instituere pro fidelibus sibi subditis, et si contra tale praeceptum Ecclesiae ea instituere altentaverint, nihil emcient. 3 Nonnulli demum hanc potestatem ita
principibus ex rei natura competere existimant, ut neque sublatam fuisse, ex quo matrimonium ad Sacramenti sanctitatem evectum fuit, neque unquam peraeclesiae reservationem auferri, adeoque principes hodiedum etiam ea uti ac potiri posse, pluribus argumentis propugnent. Ita sentiunt Gerbetis Traith du ouvoir de Γεglis ei des prinees surcle empεchemenis umoriage cap. 3, pr. 3, Gobard seu editor olleci Andegav. Buchol in Ephεm4rid, Theolog. Ρlelgie, Viennae 1833-36, Pachmann caehrbuch des irehen- rechis Viennae 1851 et, ut de aliis sileam, Clarissimus Carriῆre op et De Matrimoni sis. 571 ei seqq. qui tamen, compendio et De Matrimonio sanno 1857 irpis edito, ab hac sententia recessit,
illique, quam nos tuemur, adhaesit, eo quod eum, ut ipse latetur, duo moveant auctoritas theologorum, sed praesertim auctoritas S. Sedis. Verun-
tamen ab huiusmodi sententia valde distat opinio sanonici Litta Mediolanensis, quam ante retulimus, quae in nem Ecclesiae potestatem hac in re adimit sententia autem exposita, variusque eam