장음표시 사용
321쪽
lactum fuerat, item an 1833 ad Ponticericium, ei 28 Febr. 1844 ad parvum S. Petri Suburbium
prope Mosam Traiectinam Benedicti XIV declarationem applicavit; sed ad cautelam ianium, quoad ultimum locum, fecit, propterea quod suburbium iam partem civilahis tarmabat an 18M, quo declar. Benedicti a Leoneat extensa suit. L a vero, in quibus rescripto, aut indulgentia S. Sed is matrimonia haereticorum ac mixta valida habentur, haec sunt omissis Hiberata, elvetia, Ρrovinciis Rhenanis, emes phalia, Hungaria ac Transylvania, Bavaria, de quibus superius loquuti Sumus, notanda sunt 1' Civitae Constantinopolitana eiusque suburbium, ubi ex S. 0 dec. s. 5 20 Augusti 176 matrimonia haereticorum valida sunt. 2 Universum imperium Ri istum et Poloniae regnum ex dec. S. 0 2 Marti 1780 et S. C. negotiorum extraordinariorum die 19 Aug. 1844 deei-Sione, qua dicium est et respondendum relenus
matrimonia ista pro validis habenda ara' Georgia , an 1845, et loca Terrae Sanctae nomine nuneupata , civitas Smyrnensis ei alolia; 4 de- musti Dioecesin euotiensis in America, ex decisione S. 0 die 26 Iun. 184 , qua decrevit non esse inquietandos, qui matrimonia ibi contrahunt, non servata ridentini sorma, exeepta civitatis ei videm nominis paroecia Mitto hic responsa S. 0. 12 Aug. 182 et 25 Apr. 1825, quibus
valida decernebantur matrimonia mixta inter addicio copiis militaribus regni Belgici sub imperio tum temporis catholici Willelmi I munientibus loca extra territorium iam Belgi foederati,
non obstantibus mutationibus iam lactis urbibus sinitimis, quousque aliter a S. S. non disponeretur.
322쪽
Nam certum est, ex quo regnum belgicum est es-sormatum, dispositionem hanc vim omnem ami
Loca , in quibus concilii decretum publicatum non sui in Europa hae sunt praecipua Anglia, Scotia, Boriassia presse sumpta, seu primitivi eius nominis principatus catholici Pomerania, Saxoniae maximus circulus, Suevia, pleraequevie, vetiae provinciae, Bani ac Norvegia, quae longe ante an. 1563 a fide catholica defecerant, haere- Seosque veneno insectae erant. Idem dicendum de dioecesi Hildesimensi, ac de Civitate Argentorati, quae in haeresim an . 1529 inciderat, ubi tamen
quum a Ludovico XIV restitutus esset cultus catholicus et Conc decretum publicatum , matrimonia catholicorum inter se, sine Ecclesiae sorma irrita dicenda sunt ex decreto S. 0 22 IuL1842 tandem in alachia, Moldavia , et in toto Archipelago Concilium non est publicatum in M-clesiis schismaticis, quemadmodum non est Publicatum in regionibus sebismaticis et haereticis sub ditione turcica, persica, et sub imperio insidelium degentibus. In Asia, in Vicariatu Sutchuensi, in pluribus imperii Sinensis provinciis, et in regionibus orientalibus sub ditione turcica, et persica in Africa, in Αbrssinia in America, in dioecesi Baltimorensi et ex parte in dioecesi uehe-tiens Conc decretum non fuit publicatum , et idem forsan dicendum de Insula Curaso sub ditione regis Hollandiae, eo quod dee. S. 0. 1851 matrimonia clandestina ita contracta, ei contrahenda pro validis habenda esse decernit, si nullum aliud impedimentum exstet.
Tandem dubitatur serio de sufficienti publica-
323쪽
tione decreti, quod spectat ad Europam, in Civitate Bremae in circulo Saxoniae inferioris, in dioecesi Sophiae in Bulgaria , ubi ex dec. . . 31 Aug. 1758 matrimonia etiam inter catholicos celebrata valida habentur, et, quoad Asiam, in Syria et in Insula Cypri et quoad Americam, in quibusdam statibus laederatis nullum est vestigium legis tridentinae promulgatae; quod speciatim constat de calisornia superiori ex resp. S. 0. an. 1853.
De eonsensu parentum in atrimonus heroom.
0peras pretium est de parentum consensu in matrimoniis liberorum disserere. Desiderius rasmus, et post eum Calvinus, nedum illicita, verum etiam nulla et irrita, iure naturali ac divino, arbitrantur quaecumque matrimonia, quae a filiis-samilias, non praecedente parentum consensu, Seu ipsis insciis, vel invitis fuerant contracta. Lutherus vero non sine distinctione hac in re dogmatigat vel enim nata est proles ex matrimoni , vel non. Si 1 stat matrimonium firmum siri in arbitrio parentum est illud ratum vel irritum sacere. Contra vero catholicorum omnium concors sententia est, nullo in casu, si ius naturale ac divinum spectetur, irrita esse illorum matrimonia desectu consensus parentum plerumque is menillicita, cum sine iusta causa ac rationabili, filii non expetito prius et obtento suorum parentum consensu contrahunt, atque idcirco peccare illos graviter contra honorem ac reverentiam , quam
omni iure naturali divino, ecclesiastico et civili
324쪽
debent parentibus suis exhiber4, uno verbo, iuxta omnium catholicorum sententiam ius naturale ac divinum plerumque saltem prohibet, non tamen irrita reddit matrimonia filiorumfamilias, quae
ineantur sine consensu parentum. Errores Calvini ac Lutheri Theologii, conlaturunt , et ipsa S. Tridentina Synodus reprobavit damna itque S s. XXIV, de Res An vero huiusmodi matrimonia filiorumia milias, sine parentum consenω, seu iis insciis vel invitis, contracta, iure civili Omanorum fuerint nulla ac irrita, et an etiam nulla et irrita ante Concilium Tridentinum, de iure ecclesiastico, saltem aliquando tuerint nunc discutiendum est. Quoad primum spectat, ius civile romanorum videtur profecto matrimonia filiorumfamilias, sine parentum consensu contracta , prorsus
nulla habuisse et irrita, siquidem in lege NE Fi-Lius in cod. de Nuptiis, Imperatores Diocletianus
et Maximinianus rescripserunt: i Nec filium quidem familias ad uxorem ducendam cogi legum disciplina permittii igitur, sicut desideras, ObSeir- vatis iuris praeceptis, sociare coniugio tuo, quem volueris, non issipedieris, ita tamen ut in contrahendis nuptiis, pathis tui consensus accedat 3 Ει in L. 20 Cod eod. Imperatores Honorius et Theodosius Iunior pariter rescripserunt et In noniunctione siliarum ex sacris positarum, patris Spe cietur arbitrium, sed si sui iuris puella sit intra quinium et vigesimum annum consiliuia , ipsius
quoque saensus exploretur. 3 Imperator autem
Iustinianus initio tit. Inst. de Nuptiis idem repetit. Non me latet duos coleberrimos Iurisco Dios Iacobum cui acium et Dionysium Gothostedum hasce leges ita fuisse interpretatos, quod nempe
325쪽
prohibeant tamquam illicitas, non vero irritent tamquam nullas eas nuptias, quae a filiissa milias,
absque parentum consensu contrahuntur et Iustae
non sunt, lateor, ait Culuctus Ilib. 35 Pauli, contractae tamen non dissolvuntur a Gothοfredus in suis notis ad L. Filium 25 st de ritu nupi addit: civiles hasce leges esse imperfectas , cum nuptias absque parentum consensu fieri prohibeant, contractas tamen non dissolvant. 3 Et addit: sicui cincia lex impersecta dicitur, quod supra cerium modum donare vetet, donatum tamen non rescindat a Potissimum autem in suae opinionis
praesidium, idem Cuiacius, et Gothostedus auctoritatem adducunt iurisconsulti Pauli, depromptam ex libro ipsius 2. Sentent. t. 19, 3 2, ubi sic ait:
Eorum qui in potestate patris sunt, sine voluntate eius, matrimonia iure non contrahuntur, sed contracta non solvuntur contemplatio enim publicae utilitatis privatorum commodis praesertur. v
Pace doctorum virorum dictum sit, ipsi, meo quidem iudicio falluntur, et in meridie caecutire videntur. Etenim, praeterquam quod opponi eorum interpretationi posset famosa lex, NON DUBIs est cod. de leg et consi Principum , qua lege diserte Imperatores statuerunt et ut ea, quae lege fieri prohibentur, si fuerint sacta non solum inutilia, sed pro insectis etiam habeantur, licet legislator fieri prohibuerit tantum, nec specialiter dixerit, inutile esse debere, quod lactum est; sed etsi quid uerit subsequutum, ex eo vel alio, quod interdicente lege, actum est, illud quoque cassum atque inutile esse praecipi'us a prosecto hanc interpretationem tum Iustinianus, tum Paulus aliique Iurisconsulti, quorum sententiae
326쪽
in Pandeetis relatae sunt, manifeste refellunt Iustinianus inst. de nuptiis inquii . Si adversus ea, quae diximus, aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae , nec matrimonium, nec do intelligitur 3 Haec sane non illicitum modo, sed etiam nullum et irritum exprimunt matrimonium. In eumdem sensum leges illas interpretatur idem I. C. Paulus in contrarium adductus.
Nam legerit de ii nupt. ex libraxad edictum
sic legitur Nuptiae consistere non possunt, nisi consentiant omnes, qui coeunt, quorumque in potestate sunt. Idem arguitur ex Ulpiano, ut caeteros I. c. omittamus, in lege . de ritu ,pt.: Si nepos uxorem velit ducere , avo furente , mnimodo pauis auctoritas erit necessaria. y uiusmodi sane phrases, nuptiae consistere non p-- sunt, omnimodo Patris auctoritas est necessaria et similes, nullum dubitationi locum relinquunt quod nuptias, absque parentum consensu contractas, prorsus nullas et irritas declarent. Id sane est necessarium quoddam consectarium summae
ac peculiaris illius potestatis, qua iam romani fruebantur erga filios ; unde iure merito inquit Iustinianus 'riit de Patria post. Ius autem parentum , quod in liberos habemus, proprium est romanorum nulli enim sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem OS habemus 3 Ex his autem omnibus tuto videtur inferri verba illa Pauli, quae ex sententiarum I. 19 adducunt Cui acius, et Gotholaedus, sed contracta non dissolvuntur, a non esse Pauli, sed ab amanuensi, seu gothis suisse adiecta, vel ita esse explicanda, ut nuptiae ex parentum voluntate contractae nequeant, contraria parentum Voluntate,
327쪽
dissolvi. Vide Schultingium ad dicium Pauli lo
Quod vero ad secundum attinet, an nempe nulla suam et irrita, saltem aliquando, et ante Concilium Tridentinum, de iure ecclesiastico suerint matrimonia a filiissamilias contracta, sine consensu parentum, licet Theologi et canonistae passim eam amplectantur sententiam, quod nullis unquam ecclesiae legibus, irritata fuerint matrimonia quae contraherentur a filiissa milias, absque parentum consensu, nonnulli tamen Sunt, qui agnoscunt quidem cum caeteris catholicis, adversus novatores, matrimonia huiusmodi non esse irrita ac nulla de iure naturali ac divino tuentur tamen ea fuisse nulla et irrita de iure ecclesiastico, seu ex ecclesiae disciplina, quae legibus civilibus, hac in parte se conformavit, a primis nempe temporibus, usque ad saeculum circiter duodecimum. Post enim saeculum decimum secundum huiusmodi disciplinam in desuetudinem abiisse ultro admittunt, et matrimonia huiusmodi rata et valida habita suisse propugnant. Eorum, qui ita sentiunt momenta legi poterunt apud Honoratum Tournei de Sacram Mat. u. . n. 3,
conc. 1; qui ipsis subscribens, non pauca tum graecae, tum latinae ecclesiae documenta, in huius sententiae praesidium adducit. Superest nunc ut quid circa matrimonia filiorumfamilias, sine parentum consensu contracta a Conc Trid. statutum fuerit, perpendamus. Diu
multumque suisse ea de re inter illius concilii Patres disputatum reser Card Pallavicinus l. 22, c. 4 1Iist. Conci postulantibus quidem Gallis decretum, quod ad limam saepius revocatum, sic
328쪽
primo conceptum suerat, ui Synodus irrita saceret ea matrimonia quae contraherentur a filiissamilias ante an. 18, et a filiabus ante an. 15 completum
absque genitorum consensu. Post multa contentiones uiuo Patrum coasclio, decretiam emismmest, quod legitur sem. XXIV c. 1 hisce verbis:
Tametsi dubitatum non est clandestina matrimonia libero contrahentium consensu facta , rata et Vera esse matrimonia, quamdiu riclesia ea irrita
non lacit, ei proinde iure damnandi sunt illi, prout
eos sancta Synodus anathemato damnat, qui ea vera ac rata esse negant, quique salso amrmant matrimonia a filiissamilias sine consensu parenium contracta irrita esse, et parentes ea rata vel irrita sacere posse, nihilominus sancia Dei Ecclesia ex iustissimis causis ea semper et lata est, et prohibuit. Hactenus verba Tridentini Decreti.
At hoc ipsum Tridentinum Decretum triplici circa huiusmodi matrimonia filiorumsamilias quaestioni
locum aperuit. ν quaestio est, an quod eo decret statuitur matrimonia liorumfamilias respiciat, nedum sutura, nempe quae in posterum mn trahuntur, verum etiam ea, quas ante ipsum decretum fuerant contracta, ita ut ea habita sempersint, et haberi respective debeant rata es valida 'Locum quaestioni aperuit illud, quod in eodem decreto sub eadem sermonis serie de matrimoniis clandestinis, tum suturis tum praeteritis agitur. Nostro verum iudicio ex simplici Oiusdem decreti lectura, sacile haec quaestio dissolvi iur; siquid me varia loquendi ratione, quae in ipso decreto observatur, satis apparet illud decretum de clandestinis tum suturis, tum praeteritis statuisse hoc modo, nempe quod praeterita valuerint, quandiu
329쪽
Ecclesia nulla et irrita non fecit, sutura vero non amplius valeant. De matrimoniis autem, quae asiliissamilias contrahantur, insciis vel invitis parentibus, dumtaxat pro suturo statuit, nempe non esse in potestate parentum ea rata vel irrita sacere, nihil prorsus pronuntians de iis, quae antea suerint contracta. 2 Quaestio in soversatur an illa postrema eiusdem decreti verba . Nihilominus . et Ecclesia ex iustissimis causis illa semper detestata est a tum ad matrimonia clandestina, tum ad matrimonia filiorumfamilias, quae insciis aut invitis parentibus contrahantur, pariter debeant referri astius inra dist. 28 n. 3 in responsione ad postremum existimat eadem decreti Tridentini verba et Nihilominus Ecclesia illa semper detestata est, atque prohibuit reserenda dumtaxat esse ad matrimonia clandestina , non vero ad illa, quae ineuntur sine parentum consensu.
Particula enim nihilominus, relationem habet ad illam ametii, quam statim ab initio decreti adhibet Concilium, loquendo de clandestinis matrimoniis, ita ut intra parenthesim legi debeant, quae idem Concilium dicit de matrimoniis filiorumsa-
milias contractis, insciis parentibus Sane absu dum omnino videretur, hunc sensum eidem Tridentino decreto affigere, quod nempe detestetur et prohibeat ea filiorumfamilias matrimonia, quae simul unicoque contextu rata et valida agnoscit, atque pronuntiat Patet proinde, sive prima, si e sequnda spectetur quaestio, concilium Tridentinum nihil pronuntiasse de matrimoniis, quae a Illissa milias fuerant antea contracta, atque idcirco intactam omnino reliquisse eruditorum illam disputationem, de qua supra, an haec filiorumtami-
330쪽
lias matrimonia nulla et irrita aliquando fuerini de iure ecclesiastico, vel semper habita sint valida. 3' Quaestio salis implicata est, an nempe eodem Concilii decreto fuerit dumtaxat definita doctrina adversus novatores, quod scilicet matrimonia filiorumfamilias, insciis aut invitis parentibus contracta sint rata ac valida, nec ea ab iisdem parentibus rata vel irrita fieri possint, vel potius generalis etiam disciplina praescripta suerit, qua nempe ita declarentur valida et rata huiusmodi matrimonia, ut leges omnes et consuetudines, quae sorte antea viguerint, quaeque et ipsa matrimonia declaraverint irrita et nulla prorsus remanserint abrogatae, nullaeque insuper ferri, nisi a suprema Ecclesiae potestate potuerint in posterum leges, quae ea habeant nulla et irrita Verum cum
alias laudatus Cardinalis Pallavicinus in historis huius Concilii scribat agitatum inter Patres suisse,
utrum praesens de matrimonio inter ullossa milias argumentum, inter canones ad doctrinam spectantes esset reserendum, vel potius inter capita etiam reformationis et disciplinae, cumque illud inter disciplinae capita reperiatur relatum, Satis manifestum videtur huiusmodi decreto ne dum desinitam fuisse doctrinam adversus n0VatoreS, Verum etiam generalem disciplinam suisse praescriptam, iuxta sensum, quem supra exp0Suimus, eo
vel magis, quia desinitio psa doctrinae, prout in eodem decreto exprimitur, ipsam disciplinae resormationem necessario involvere videtur.