장음표시 사용
351쪽
exponendi modus de potestate ipsius Ecclesiae nihil detrahit.
Nos itaque sententiam nostram explieantes primum amrmamus, Ecclesiae potestatem inesse impedimenta matrimonium dirimentia constituendi, et eam quidem non precariam, neque a Principibus acceptam, sed omnino propriam et nativam. Id probatur ex natura christiani matrimonii, quod prorsus spirituale est, idque argumenti genus in secunda sententia exponenda breviter attigimus. Deinde confirmatur ex usu Ecclesiae , quae vel a prima aetate hanc potestatem semper, et ubiquo
in ipsos quoque Principes explicavit. In hoc argumento egregie versatus est Gerbesius in uaci. de potestate Ecclesiae et Principum super impedimentis matrimonii, ubi teste an-Εspenio Iuris Ecclesiastici Universi pari Ruit. 13, cap. 1 n. 18 plura antiquitatis testimonia et exempla , quae Ecclesiae potestatem ponendi impedimenta matrimonii vincunt, per omnia saecula deducit, ostenditque , hanc auctoritatem aceepisse Ecclesiam christo, eamque iure proprio a primis saeculis us- quo ad haec tempora semper hac auctoritate usam fuisse , eamque quodammodo necessariam esse ui Ecclesiae astores providere queant, quo fideles matrimonium ii ineant, ut Sacramenti ensectum spiritualem assequantur. y uamobrem Idem an-Εspenius eod. cap. num 10 concludit:
Igitur silum Traditionis insequuta Synodus
Tridentina recte anathema dixit in eum, qui dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenis dirimentia, vel in iis constituendis erra se. Itaque de fide est Ecclesiae inesse saeulia tem impedimenta dirimentia constituendi.
352쪽
Porro potestatem hanc, neque per usurpati nem, insciis, ve invitis, ac reclamantibus Principibus , neque ex Principum indulgentia tacita vel expressa, in eclesiam manasse, sed ei omnino propriam, et a Christo conatam esse, tam multis aliis gravissimis rationibus, tum praecipue ex eo deducitur, quod nullus monstrari potest Princeps Christianus, qui de hac praetens usurpatione fuerit unquam conquestus, neque assignari tempus potest, quo primum coeperit haec usurpatio, neque via , seu medium indicari, per quod potuerit Ecclesia, nemine reclamante, ad hanc usurpationem per innire. Si quis diceret, quod beneficio salsarum decretalium, quae saeculo nono prodierunt, celesia hanc sibi auctoritatem asseruerit, manifesto convinceretur mendacii. Longe enim ante nonum saeculum Ecclesia suas leges ediderat, quae matrimonium in certis circumstantiis irritarent. Id patet, tum ex antiquis Patribus Athenagora, et rigene, tum etiam ex vetustis
conciliis, liberitano, Mileuitano, et Carthaginiensi, tum denique ex S. P. 4 54 6 saeculi, nempe tricio, Innocenti I, Leone et Gregorro Magno Praeterea nullus appellari potest Princeps, qui omnium primus Ecclesiae privilegium dederit,
ut impedimenta matrimonium dirimentia constituere posset. Imo Principes saepissime laudarunt eas Ecclesiae leges , quae matrimonium, eiusque impedimenta respicerent, et ad illas sua dicta conlarmarunt; ad ipsam cclesiae auctoritatem confugerunt, si sorte dispensationem ab aliquo impedimento, quo illigarentur, obtinere voluerint conceptis pariter verbis, se edictis obusque suis, civiles dumtaxat matrimonii effectus ab
353쪽
lingere declararunt. Nonne haec omnia apertam ipsorum Principum consessionem involvunt, quod propria et nativa potestate queataeelesia leges
serre circa matrimonium, nec ex eorumdem Principum privilegio , aut indulgentia huiusmodi auctoritas per ipsam exerceatur ' Sane quis non videt, quod ius condendi leges, quae speciant sacramentorum administrationem , non a Principibus
sed a Christo Domino acceperii Ecclesia Merito igitur concilium Tridentinum definivit e 3 ad Ecclesiam spectare ius constituendi impedimenta matrimonii. Sed praestat audire Pium VI in suis liueris et os FMTu , ad Cardinalem Archiep. Mochliniensem, dis 2 Feb. 1782 datis, in quibus
ita disserit Notum est etiam , quod can. 3 eiusdem sess. XXIV definitum est, posse Ecclesiam eonstituere, ut plures gradus impediant, ac dirimant cum ergo nullo unquam tempore dogma fidei salsum esse possit, necesse est, ut ab Ecclesiae origine, et omni anteacto tempore Verum fuerit, et omni consequenti aetate verum sit futurum, celesiam ea, quae a Concilio asseritur, potestate pollere. At si tacita saltem Principum requireretur ad habendam potestatem concessio sequeretur illud , primis Ecclesiae temporibus sub Principibus nimirum ethnicis, Verum esse
non potuisse, neque hoc tempore verum esse posse , illis in locis , in quibus Christisideles degunt sub infidelium dominatione, et si ob aliquam, ut
vocant , rationem status principes , remesia ea
quae obtenditur, indulgentia et concessione, abrogare sancita ab Ecclesia impedimenta valerent, fieri posset, ut verum esse desineret, quod a Tridentino definitum est, idque portenti existeret, ut
354쪽
aliquando dicendum foret Ecelesiam non posse quod Ecclesiam posse Spiritus Sancius Oecumenicae Synodi oraculo declaravit. 3 Sed rem plane conficit idam Pontifex iniussa dogmatio cauceto- REM FIDEI 3 adversus Srnodum Pistoriensem, ubi sub num. 59 ita declarat, ac desinit c D uina Synodi ad supremam civile duntaxat potestatem
originarie spectasse contractu matrimonii apponere impedimenta eius generis, quae ipsum nullum redduni dicunturque dirimentia, quod ius originarium praeterea dicitur cum iure dispensandi essentialiter connexum, subiungens, supposito assensu, vel conniventia Principum, potuisse Ecclesiam constituere impedimenta dirimenii ipsum contractum matrimonii , quasi Ecclesia non semper potuerit, ac possit in Christianorum matrimoniis, iure proprio impedimenta constituere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus Christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare canonum 3, 4 9, 1 2 seM. XXl Conc Trid. vel siva, haeretica 3 Iure itaque Pius I hasee domini Nuytgpropositiones proscripsit, Liti Apost usLTIPLIcEs 10 Iunii 1851, et ad apostolos 22 Aug. eiusdem anni, nempe 1'εΕcclesiam non habere potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed hanc potestatem civili auctoritati competere, aqua impedimenta existentia tollenda sunt 3 2 c Ecclesiam sequioribus saeculis dirimentis impedimentari lucere coepisse, non iure proprio, sed illo iure usam, quod a civili potestate mutuata est 3 et 3 Tridentinos canones sess. XXIV de sacr. mat 3 et 4 vel non esse dogmaticos, vel de mutuata potestate esse intelligendos. 3
355쪽
Assirmamus secundo, principibus laicis potestatem non esse impedimenta matrimonium dirimentia eonstituendi. Id autem intelligimus de matrimoniis Christianorum, cum probe sciamus non deesse magni
nominis auctores, qui minime dubitani, quin principes tum infideles, tum christiani valeani infidelium
subditorum nuptias, quae contractus mere naturales, religiosi, domestici, et civiles sunt, tum quod ad civiles esseeius, tum quod ad vinculum coniugale pertinet, impedimenta ponere, dummodo essentiales matrimonii proprietates, hoc est unitatem ei indissolubilitatem, ab ipso Deo in hominis creatione explicite additas , nullomodo attingant, ipsa S. Sedis praxi id omprobante, quae non raro, ut ait R. D. Perrochea op et Theologia ad usum Mission Sutchuensis p. 346, declaravit invalida esse insidelium matrimonia, quae legibus patriae irritantibus adversantur, nisi per consuetudinem abrogatae fuerint illae leges. Vide de hac quaestione, pro amrmativa sententia, Carriὐre de Mat. t. 1, p. 3, ecl. II, c. 2 n. 550 et Icard diss de imped Mat iure civili inductis in edit Billuari Paris 4827, et pro negativa clar. Pedirone de Matr chr. t. 1, p. 26 et t. 2, p. 345. A matrimonii christiani vinculum Principum voluntati non subiicitur; namque a christo instituiο-
re, et Ecclesiae canonibus unice pendet, res sacra
et spiritualis essecta est, ex natura sua et quoad valorem suum ab omni specie legum profanarum independens, ac proinde potestat Ecclesiae attribula. Ad solam Ecclesiam, cui tota de Sacrameniis est cura concredita, ius omne ac potesias pertinet suam assignandi sormam huic contractu ad sublimiorem Sacramenti dignitatem evecto, a sti
356쪽
Pius II eit. Brevi ad Episcopum Motulen 16 Sept. 4788 Pius VII in Inst. ad Nuntium postolicum in Colon data an 1808 ait: e Soli Ecelesiae in
casu matrimonii dubii competere de valore et nullitate eius iudicium ferre omnemque sententiam ob alia quacumque potestate latam incompetentem esse et non valere 3 Pius Illi, et Gregorius
XV sm Eneyclicis litteris 24 Maii 1829 et 15
Aug. 1882 datis , matrimonium sacris rebus a censendum esse docuerunt, et Eeclesiae minde subiici et ex quorum exsecutione omnino pendet eiusdem connubii vis, robur, et iusta consociatio. y Verum hac super re dubitare amplius non licet post ea, quae Sanctissimus Pius Iutam enucleate edixit tum is it Brsv c AD APOSTOLICAE, ubi inter metera decernit damnatorum operum auetorem salsa sentire ac docere et dum ius stabiliendi vel relaxandi impedimenta dirimentia Ecclesiae denegat, et civili addicit potestati tum clarius ac pertius in Allocutione superius citata de negotiis Ecclesiae reipublicae Neogranatensis 27 Septembris 1852, ubi post reprobatos illius
Gubernii excessus contra Ecclesiae iura concludit: omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea Omnia decernere, quae ad matrimonium quovis modo possunt pertinere sis haec addenda, quae
litteris ad Regem Sardiniae 19 Septembris 1852,
ex arce S. Gandulphi datis, disertissimis verbis 88. D. N. docet, nempe et potestatem civilem ius habere de solis civilibus matrimonii effectibus statuendi, et Ecclesiae solius esse, quue ad validitatem matrimonii spectant ordinare. y Vide quae habet Alloc. 29ict. 1866. Saeculares reapse Principes possunt matrimo
357쪽
DE IMPEDIIMAETI MATRIMONII 333
niis eontrahendis leges dare; sed unaquaeque lex tantum valet, quantum est in Mestate legislatoris. Cum igitur saecularium Principum potestas
res tantummodo temporalm ac civiles moderetur, consequitur eorum leges circa matrimonia christianorum in ordine solum civili ratas esse, adeo ut matrimonia adversus eas leges inita , civilibus effectibus, quanιum scilicet attinet ad dotem, successionem, haereditatem et alia huius generis pri- ventur: spirituale autem christiani matrimonii vinculum eius ordinis est, ut civiles leges ad eum pertingere nullo modo possint. Huc pertinet ap. de spons et matrim. ubi matrimonium inter virum rancum et mulierem de Saxonia , repugnante civili lege, contractum a Srnodo Triburiensi validum declaratum est, et rubrica eiusdem capitis enuntiatur his verbis : et Matrimonium solo
consensu contrahitur, nec invalidatur, si consuetudo patriae non servetur. 3 Huc facit etiam commonitio Cleri Gallicani ad Ludovi eum XIII de regi ipsius edicto, quo nuptiae a filiusfamillias initae, absque parentum consensu , nullae et invalidae decernebantur Ciero autem Gallicano, ea de re admodum sollicito et anxio responsum est: i Verba illa valide et invalide contracta matrimonia non esse alliter explicanda, quam per solam rationem ad contractum civilem , hmoires du
plem quaest. 57 art. 2 explicans, cur legalis cognatio ex adoptione orta matrimonium dirimat,
inquii et quia filius adoptivus conversatur in domo patris adoptantis, sicut filius naturalis, ideo legibus humanis prohibitum est inter tales matrimonium contrahi, et talis prohibitio est per Eccle-
358쪽
siam approbata, et inde est, quod legalis cognatio matrimonium impediat. dicendum , inquii, quod prohibiti legis humanae non sumceret ad impedimentum matrimonii, nisi interveniret Ecclesiae auctoritas, quae idem etiam in te dicit , et prosequitur quodlib. I. art. 5: Ecclesia in his, quae ad matrimonium pertinent, se habet tripliciter uno quidem modo per modum indicantis alio modo se habet per modum cohibentis .... tertio modo se habet per modum statuentis, quod sit solum auctoritate Summi Pontificis, et secundum hoc, personae aliquae redduntur illegitimae, ut patet in aliquibus gradibus consanguinitatis et assinitatis. ν Unde scite C. ard. Caras Archiep. Beneventanus in Synodo Dioec. an. 855 sit . Si quae igitur a laicali potestate praeseribuntur, haec neque matrimonii assiciunt substantiam, neque suo iure convalidare, aut labefactare valent, sed civiles dumtaxat matrimonii e sectus respiciunt a Vide quae dicta sunt D30. Ex quibus omnibus satis exploratum est, 'potestatem impedimenta dirimentia iure proprio constituendi ad unam cclesiam pertinere haec
sententia, ut vidimus, non est amplius ex earum numero, quae liberae scholarum disputationi permittuntur, sed contra, tamquam veritas certa, ac explorata omnino tenenda est, licet expresse ab
Ecclesia desinita non sit; ' Principibus integrum esse suis subditis contra civiles leges copulatis, Iicet ea matrimonia, ratione sacramenti et vinculi inde prognati, valida sint, effectus civiles denegare, idque salis est ad eos in officio continendos , ne Principum leges contemnant. Subditi enim a similibus nuptiis facile abstinebunt, dum plane no-
359쪽
rim ex civilium effectuum privatione gravissima damna, tum sibi, tum liberis imminere. Hoc pacto iura utriusque potestatis circa matrimonium clare definita sunt ac determinata, integra manent, et sarta tecta servantur. Nulla reapse inter utramque potestatem pugna , cum matrimonio, quoad vinculum , Ecclesia, et Princeps, quoad effectus tantum civiles, conditiones apponit Deus auctor pacis et ordinis utramque potestatem constituit, utrique suos fines praescripsit, intra quos quaelibe continere se debet. At vero quaenam adversariis ratio est, quamobrem potestas impedimenta matrimo ilium dirimentia quoad vinculum constituendi in Principes etiam conseratur Ipsi enim aiunt, plures eosque
graves doctores docere, matrimonium sine ministro Ecclesiae, et sine aliqua religionis caeremonia initum, non esse vere et proprie sacramentum, sed tamen verum , firmum et legitimum matrimonium habendum esse quam quidem opinionem Melchio Canus de locis theolog. l. 8 , . quantum potuit, tueri et illustrare conatus est. Cum igitur sacramentum a contractu dividi reapse possit, id consequens est, hac ratione concludunt)ut Principes , quoad contractum leges irritantes
edere possint ac valeant. Ulterius dicunt, matrimonium , quamvis ad sacramenti dignitatem elatum sit, suapte natura tamen et primo loco naturalem civilemque contractum esse, et sacramentum non tollere contractum omne vero contractus propter bonum publicum auctoritati Principum obnoxios esse, eaque de causa, matrimonii contractum a Principibus irritum fieri posse. Neque eo casu, ut adversarii regerunt, civi-
360쪽
les leges sacramentum iungunt, sed contis inmunum tollunt, irritumque iaciunt contractara namque naturalis, in qu sita es ea malina est
simul contractus civilis, quando sit inter cives adeoque subiicitur auetoritati Principis, qui, pr
inde contractum etiam naturalem, utpote a matrimonii sacramenio distinctum irritare potest. Sublato autem omni contractu, qui est materia
sacramenii, nequit sacramentum amplius consistere, quia sine materia nullum sacramentum eo
ficitur. Prius enim est existere materiam , quam Sacramentum. Princeps hoc nullatenus attingit, sed impedii ne materia existat, eo serme modo, quo non attingeret Baptismum et Eucharistiam, qui vinum aut aquam corrumperet.
Verum non dissicile opus videtur huiusmodi rationibus respondere Enimvero quod ad primum
argumentum pertinet, certum est, neque canum, neque alios eiusdem opinionis patronos ita contractum matrimonii a sacramento dividere , ut contractus et sacramentum eorsim existant, sed tantum contendero interdum fieri posse, ut verum, firmum et legitimum matrimonium contrahatur, quin sit sacramentum. At vero cum matrimonium ita initur, ut vere et proprie sacramentum sit, tum plane latentur contraetum et sacramentum non duas esse res inter se distinctas, ut una ab altera secerni possit, sed unam eamdemque rem, quia contractus matrimonii est materia sacramenti. Hinc Melchior Canus est loc disserens de matrimonio ita iniis, ut sit etiam sacramentum, et Vediba, inquit, contrahentium sunt sacramentum, Mest contractus est sacramentum et paullo postiis concludit c Verba igitur contrahentium ma--