장음표시 사용
311쪽
in locis ubi Concilium Trident receptum est, iam- quam valida habeantur. Quae cum ita sint, nil aliud remanet nunc, quam ut responsiones hic breviter asseramus, quas huius sententiae patroni in medium asserunt ad destruenda argumenta, quae ab oppositae sententiae auctoribus proponuntur. Primum itaque quod spectat ex S. C. decisionibus desumptum argumentum, facile solvitur. Nam citatu decisiones alio omnes spectani, eo quod attingunt haereticos incolas, qui nondum constituta separata societate, intra catholicae paroeciae limites , in qua Conc. Trid est publicatum, domicilium et habitationem habent, ecclesiasticaeque iurisdictioni subiiciuntur. Cum itaque sermo sit de haereticis, de quibus loquuti suimus in prima quaestione, nullum adest dubium, quin eorum matrimonia, non servata lege Ecclesiae, nulla sint a irrita. Ad rescriptum S. C. C. de matrimonio imae celebrato quod spectat, iidem auctores animadvertunt agi de matrimonio, quod sponsi ex loco, ubi concilii decretum sui promulgatum, et acceptum, se Ulmam, unius matrimonii celebrandi causa transtulerunt, quin
legitimum domicilium, vel quasi domicilium ibi
revera adepti essent. Iam vero paullulum memoriae revolventi iuris regulas iampridem constitutas ac superius a nobis expositas, de iis qui relicia regione in qua domicilium habent, alio se conserunt, ut, nullo novo ibi domicilio vel quasi domicilio adhuc acquisito, matrimonium contrahant, illico patebit ac manifestum erit matrimonium imae contractum ea solum ratione irritum esse, quia illuc contrahentes sxerunt habitationem, eo solo animo , ut nullo
312쪽
novo domicilin, vel quasi domicilio habito, absque
Parocho contraherent. Itaque matrinionium nullum erat, utpote contractum in loco, ubi sponsi nullum erant adepti domicilium , aut quasi domicilium, ex cuius desectu, matrimonium semper nullum exstitisset, etiamsi admittatur Concilii decretum imae numquam promulgatum suisse, quod palei ex resolutionibus Sacrae Congregatiο-nis Concit superius pariter citatis, quibus constat nullum esse illorum censendum coniugium, qui illic celebrant, ubi receptum non est Concilii decretum , non habentes sive domicilium, sive quasi-domicilium , uin imo dicendum, nullum fuisse matrimonium, limi coram Parocho Ulmae, proprii domieilii Par ho praetermisso, in
lebratum suisset. Nam S. C. C. die 22 Feb. 1631,
censuit dandam esse declarationem in abstracis informa sequenti et Vir et mulier e loe suae habitationis, absque animo illam relinquendi, discedentes et ad loeum alterius Parochiae solo animo ibi matrimonium celebrandi, non antem domicilium transferendi, ibi coram Paroelio illius loci matrimonium inter se contraxerunt. Supplicatur per S. C. declarari, an huiusmodi matrimonium sit nullum, et validum S. C. secundum ea, quae exp nuntur censuit esse nullum. γ Tandem ad Breve
Pii VIII ei instructionem Card Albani quod spectat,
quae ultimo loco obiiciebantur, opportunum esse duco quae de hoc documento, in suae sententiae fulcimen ab auctoribus exponuntur, sus calam exponere , ut aperte constet quid eo iandem assertur, ac decernitur. Duo sunt, reapse, quae inibi praescribuntur alterum est, matrimonia mixta usque
ad diem 1 Marti 1830, absque Concilii soritia
313쪽
inita, irrita esse ; alterum est, valitura quae deinceps iniri contingeret. Iamvero primum nil prodesse contrariae sententiae patronis, quisque lacile sibi persuadet, si pacato animo animad-Veietere voluerit, sermonem esse de provinciis maxima ex parte a catholicis inhabitatis, ei catholicis principibus usque ad annum 1770 subiectis, quo primum tempore sub Regis Borussiciacatholici usque ad an. 1798 dominatu devenerunt. Scimus praeterea ex eo tempore usque ad an. 18 14 sub Gallorum regimine cautolicos vixisse, atque adeo haereticos ibi commorantes valde paucos numero fuisse , saltem usque ad annum 1825, unde actum est, ut populi omnes catholicam religionem profiterentur, et si qui essent prot stantes, vel nullum religionis suae publicum cultum haberent, lege id vetante, vel ad nonnulla loca coarctatum et ea, non minus quam alia quaecunque, iurisdictioni Parochi subieci omnino conlinerentur. Neminem latet anno 1825, primum ad Rhenanas provincias legem illam nefariamCodicis Borussie an. 1792 editi fuisse applicatam, qua statuebatur, ut in matrimoniis mixtis masculi institui deberent in religione patris, et seminae in religione matris, quin imo ad easdem extensam legem die 21 Nov. 1803, qua declaratum fuit, universam prolem institui debere in reaigione patris, et insuper sacerdotibus interdicium, ne a personis matrimonium contracturis ullam exigerent sponsionem super religiosa nasciturae prolis institutione. In his rerum ac locorum adiunctis, mirum non est, quod ius VIII de illorum causa respondens, qui misi matrimonia inire ausi fuerant, catholico Paroelio non praesente, iuxta iuris canonici princi-
314쪽
pia , probatasque S. C. decisiones decreverit; Matrimonia usque ad id tempus, absque Parochi
praesentia inita, nulla esse et invalida a duo decreto nil adinvenitur quod sententiae, quam auctores defendunt, opponatur Alterum autem decretum eidem magis lavet, quam obsit. Nam S. Pontifex ex una parte maximo animi sui moerore perspiciebat, plures catholicos, terrore saevitiarum mnctos iniustae ac exiliosae legi parere, et simul praevidebat futurum in posterum, ut matrimonia mixta , lege praecipiente , coram ministro solum protestante , contraherentur , nullis obstantibus monitis praesertim quod protestantes potentia, ac numero sere catholicis praestabant, ac societatem separatam, in iis provinciis, cum suis templis, ac ministris constituebant, et quae suae sunt sectae exercebant ex altera parte pertimescebat, ne iterum quaestio proponeretur , an scilicet, attentis hisce circumstantiis, praesertim citata lege, matrimonia mixta, quae mutato earum regionum temporali dominio, iisque e catholici Regis ditione inhaeretici principis potestatem translatis, in posterum fierent, absque Parochi praesentia, nulla et irrita censenda essent, veluti facta contra Conc. Trid dispositionem , an vero valida , utpote sub eiusdem Concilii censura non amplius comprehensa. Quae cui seria attentione perpendisset Ροnii sex Summus, prudentissimo sane ac providentissimo consilio decernendum duxit, religionis causam, utilitatemque prae oculis habens et matrimonia mixta, quae posthac contrahi contingeret, non servata Ecclesiae sorma , pro veris connubiis haberi, prout apostolica auctoritate vera et rata fore declaro et decernit, contrariis quibuscumque nou
315쪽
obstantibus. 30uod quidem maxime conforme spiritui lenitatis, qua semper Ecclesia catholica usa est et valde conducens esse ad omnes scrupulos eliminandos, et ad consulendum bono fidelium, nemo est qui non videat, ac lateatur. Quid quaeso, significat aliud haec duplex agendi ratio, nisi quod Pius Vil duplici casui, accuratu decisione, providere voluerit, in quorum altero agebatur de haereticis paucis admodum numero, qui nullum coelum proprium, sub principe catholico, efformabant, nec statum civilem publicum habebant in altero erat quaestio de protestantibus auctis numero, sub Principe catholico qui quae suae essent sectae libere exercerent, et in societatem Separatam coalescereni Haec vero paulo susius uberiusque prosecuti sumus, ut quisque intelligeret, qua ratione, quoque sine de gravissimo hoc argumento S. Pontifex statuendum iudicaverit. Quibus sic expositis, ac nucleatis, iam pluribus opus non est ut intelligatur, affirmativae sententiae haud ita generatim, ac simpliciter acquiescendum esse, ut ea in praxi, quibuscumque in casibus indiscriminatim sequenda sit, nullo habito respectu sive circumstiantiarum, quae modo in una facti specie adsunt, modo in altera desiderantur, sive rerum ac locorum adiunctorum, quae maximi ponderis esse solent. uapropter consultum quam maxime erit, in casibus peculiaribus, antequam transitus ad alias nuptias, aut denegetur, aut permitiatur, ad S. Sedem recurrere expositis omnibus circumstantiis , ut ea vel de valore matrimonii decernat, vel statuat quid magis expe, diens sit, et interea temporis a iudicio serendo abstinendum est, eo vel magis quia ex hoc iudicio
316쪽
non iam utilitatis fructus, quam ostensionis et periculi metus in catholicae Religionis perniciem sore expectandus. 4' Tandem quaeritur, an in regionibus catholicis, ubi Conoilii decreto promulgato ac usu recepto tum plena adest cultus ac conscientiae libemtas , tum iniqua lex viget de matrimonio, quod coram laico administro ad hoc constitui iniri debet, vera ac legitima habenda sint eonnubia haereticorum , qui eis parvo nim ero sint, statum tamen civilem, ac religiosam distinctam societatem cum omnibus iuribus civilibus et cum publica cultus Ilibertate tarmant, ac constituunt uuaestio haec eo tota reducitur ut videatur, an in regno catholico , ubi aequalitas civilis, et cultus liberias omnibus civibus concessa est, haereticis paucis numero commixtis cum cathollicis, sola societatis separatae constitutae ac recognitae ratio potens prorsus sit, ac sussciat, saltem decursu temporis, ut a lege fontili liberi et exempti dieantur Amrmativam sententiam praeter alios sequuntur Camere p. de Matri m. auctorop. tudes de hsiologie Paris 4839, et Adamus Iosephus Ahri professor Dil ingensis Fertur Cardinalem Caprara quaestionem haud ab hac absimilem, nempe, an in Gallia heterodoxi decreto Concilii absolute ac semper delineantur, Pi Illproposuisse, et additur summum Pontificem eam dirimere noluisse Verum postquam pius VIlI nulla declaravit matrimonia mixta clandestine inita inprovincia Coloniensi usque ad an. 1830, et Gregorius XVI, tum responso S. Poenitentiariae superius citato an 1834, tum decis. S. 0. 16 Feb. 1852,
decrevit conflare de nullitate matrimoniorum iv
317쪽
torum in Galliis et Belgio non servata forma Conc. Trid celebratorum, nullus amplius dubitandi locus relinquitur, quin negativa sententia vera sit. Accedit quod licet ex facto separatae societatis haereticorum in regno catholico Sede Apostolica vim hauserit, ut in quibusdam casibus haereticorum matrimonia pro validis habenda esse decerneret; certum tamen est, huic sacto non ita simpliciter institisse, ac innixam fuisse, ut aliis argumentis missis, ei diversis rerum, ac temporum adiunctis postpositis, putaverit per se susticiens esse, ut haereticorum matrimonia valida haberentur. Nolumus hic silentio praeterire , non deesse pientissimos ac sapientissimos Antistites, qui vehementissime exoptant, ut pro salute animarum, ac pro Ecclesiae bono aliquid de rigore huius iuris imminuatur, atque permittatur in posterum S. Sede, ut matrimonia de quibus agitur, dissimulentur, vel sallem ut sponsi in bona fide relinquaotur. Quin imo nonnullos audivi, enixis Precibus exposcere, ut vel generali lege decernatur, catholicas omnes societates ac communitates ubivis et quomodolibet pacifice viventes, quantum ad religionem pertinet, decreto Conc Trid. non comprehendi, vel saltem expressa declaratione aut Brevi Apostolico per extensionem Declarationis Bened. M ab eodem eximi Motiva autem, quibus antistites ii sapientissimi pressius innituntur, procedunt, tum ex eo quod reddatur inde religio catholica minus invisa protestantibus in genere, et valde lacilis iis in sp te, qui sorte parati sunt in Ecclesiae sinum se recipere, tum ex eo, quod gravissimum illud malum, ad quod prae- Sertim evitandum Conc Trident in suo decreto de
318쪽
clandestinitate intendit, aut non amplius existit, aut alia ratione prorsus impeditur, et praeterea omne ex renovato consensu et simulata conversione periculum sere evanescii tum demum ex eo, quia impossibile nunc est, ut nuptiae clam fiant, et ut pars, relicta priore uxore, cum alia palam contrahat, et
in perpetuo sic vivat dulierio Archiepiscopus Friburgensis una cum suffraganeis suis 1 Augusti 1864, id a S. S. expetivit ad tollendum omne dubium, ad evitanda quaecumque mala , et ad anxietates conscientiae amovendas. Verum die 17 Marii 1865 rescriptum est: e Non expedire, ui in re de qua agitur, in praedictis dioecesibus aliquid innovetur, nec ut ad eos applicentur, quae pro aliis dioecesibus concessa aut declarata fuere. γAn idem responsum aliis etiam locis applicandum sit S. Sedis erit decernere. Quod ad nos attinet,
eorum vota exposuisse sussciat. Interea illud accurate notandum est, quod usque dum aliter S. Sed non sit definitum, sequamur oportet propositam sententiam, qua decernitur, in casu, matrimonia haereticorum, ac mixta clandestina nullo pacto esse valida in regnis catholicis , licet societates catholicae per se stent. Unde monitos Volumus parochos, ut, si de matrimonio convali- dando aperte agatur, in eo toti sint, ut consensus eoram parocho et testibus renovetur, sin minus caute est procedendum, nihilque agendum, inconsulta Sancta Sede, quae omnibus attente consideratis, videbit, an expediat nullitatem matrimonii declarare, vel potius satius sit contrahentes in bona fide relinquere. Restat nunc, ut breviter indigitemus tum loca quibus declaratio Ben. XIV extensa est; tum loca,
319쪽
quibus ex S. Sed is indulgentia aut decreto matrimonia mixta valida sunt; tum tandem loca, in quibus Conc Trid publicatum non est, vel saltem dubium adest, an publicatum sit. Plures sunt regiones, praecipue acatholicis subiectae principibus, in quibus BR. P. Benedictinam declarationem extenderunt. Clem. XII itaque hanc declarationem extendendam esse voluit
dec. S. . die 29 Nov. 1764 ad regionem uebe- ciensem et Canadiensem, ex quo sub ditione Angliae pervenerat die 21 Febr. 1765 ad ratista viam et dioecesim in ea territorii parie, quae Regi Borussiae subiiciebatur die 12 septembr. 1765 ad provinciam alabariam iamdiu sub ditione Bollandiae existentem die 17 Maii 1767 ad Bombaicum, ubi pervenit ad potestatem societatis ab Indiis nuncupatae. Clemens XIV 5 Maii 1774 ad Ulmiam civitatem , olim in dioecesi constantiensi, nunc in regno urtembergico, et ad dioecesim Culmiae sub regno Borussico Pius VI 2 Marii 1780 ad eam Poloniae partem, quae regno Noscovitico unita suit ei die 1 Iunii 1793 adducatum cliviensem eamdem declarationem extendit. Ad ducatum Cliviensem quod spectat, illud notandum est, quod licet Suprema Inquisitio die 5 Iulii 1796 rescripserit et Ex hactenus deductis non constare de nullitate matrimonii in ducatucliviensi , tamen die 5 Iulii 1793 propositis dubiis 1 an matrimonia contracta a catholicis et haereticis coram ministellis catholicis ducatus Cliviensis in valida et licita in casus 2 an et quomodo parochi catholici eiusdem ducatus licite concedere valeant dimissorias ad ea contrahenduin casu 3 an declaratio en XIV quoad Hollan-
320쪽
diam et Belgium sit extendenda ad praedictum ducatum in casura S. C. C. reposuit et ad 1' stat S. C. pro valore, sed tamen ait illicita esse fieri tamen posse lieita ex dispensatione S. Pontificis; ad 2 id licite non fieri licitum iamen fieri ex dispensatione cum iusia causa hanc causam hic adesse; ad 3 respondit ammative, et insuper censuit consulendum. SS. 'cilius V dedi instructionem die 19 eiusdem mensis Ulterius idem praeuitit
Pius VI 25 Apr. 1817 quoad Silmiam, quae ad
Borussiae regnum spectat et 3 Marti 1823 quoad Septentrionales Americae insulas Angliae, Bataviae, Daniaeque guberniis obnoxias S. 0. Sede vacante, hoc est dies Septemb. 1823 applicavit declarationem ad Status foederatos Americae Septentrionalis, et speciatim ad Dioecesim Neoorleanensem, quatenus opus esset, seu ad Superiorem et Inferiorem Luisianam ac Floridas, caeterasque paries olimGallorum et Hispanorum ditioni subiectas; nec non ad Insulam M. Trinitatis Clar. Kenrich. p. cit. n. 184 Opinatur ipsos catholicos ibi haud ligari, nisi in parochiis olim erectis , seu antiquis Leo XII per S. 0. 20 April. 1826 declarationem ad omnes ineolas Mosae Traiecti extendit, ac denique Septemb. 1828 ad provincias Italo-graecas, seu Albaniam, Bulgariam, Miniam Turcicam, dummodo non agatur de matrimonio inter duos catholicos landem Gregorius XVI an. 183 ad oram Coromandelicam et Colonias Gallicas, 6 Septemb. 1832 ad plui es Americae partes Angliae subiectas ditioni, praecipueque ad novam coiiam, Calecutiam, Bombay, quatenus opus esset, et ad omnem excludendam dubitationem, eadem ratione, qua pro dioecesi uebeciensi, et Canadensi