Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

DE D PEDIMENTI MATRIMONII 307

364.

Do Raptu.

Raptus est violenta seminae de loco ad locum abductio matrimonii ineundi causa. Leges Imperiales, quae reseruntur in Codice Theodosiano lib. 9, iii 2 de Rapi Virg. et Vid. et Lex unic Cod.

Ιuslin. eod. lit adeo crimen aptus detestatae sunt , ut matrimonium inter raptorem et raptam nullo umquam tempore, nec subsequenti ipsius

raptae spontaneo consensu, nec parentum ratiliabitione amplius consistere posse decreverint. At Ecclesiae legibus matrimonium inter raptorem et raptam nullum habebatur, quamdiu consensus raptae deerat; si enim puella, etiam in potestate raptoris, non amplius invita, sed volens lubensque consensisset, matrimonium efficiebatur; quod plures Synodi particulares edixerunt, et Innocentius II decrevit cap. 7 de Raptor his verbis et Rapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior dissensio transeat postmodum in consensum , et quod antea displicuit, tandem incipiat complacere arat vero Tridentina Synodus sess. XXIV cap.

6 de Resorm. Mair decrevit et Inter raptorem et raptam, quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit, nullum posse subsistere matrimonium quod si rapta a raptore separata, et in loco tuto ac libero constituta illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem habeat a Quamobrem Iulgo fertur, novum raptus impedimentum a Synodo Tridentina inductum esse, non solum quod recesserit a placitis civilium legum, dum inter ra-

332쪽

308 APUT III.

ptorem et raptam nuptias dirimit, non perpetuo quidem, sed quoad haec in illius potestate manserit, verum etiam quod recedit a iure Decretalium in cit cap. de Raptor. quatenus consensus raptae ad contrahendas nuptias ineptum ore constituit, nisi a raptore separata , et in loco tuto ac libero constituta consensum ipsum praestiterit. Undo compertum est, raptum ex iure Decretalium non

aliam ob causam validitati nuptiarum obstitisse, nisi ob vim illatam et desectum liberi consensus, quod impedimentum est iuris naturalis. x decreto autem Tridentino raptus irrita nuptias iure

etiam ecclesiastico, quum scilicet manente rapta in potestate raptoris matrimonium nullum et irritum est , quamvis puella rapta non animo repugnante, sed ultro libenterque consenserit.

Aliqui canonistae distinguunt duplicem raptus

speciem alterum appellant raptum violentum, alterum raudulentum Raptus violentus ris est, quem supra desinivimus, quo scilicet persona invita ac renitens per vim abducitur animo matrimonium cum ipsa contrahendi. Quare ad raptum violentum haec iri postulantur, violentia, abducti et sinis matrimonii ineundi. In primis itaque requiritur, ut muὲier per vim seu physicam, cuiusmodi est violenta manuum iniectio, seu moralem, uti graves minae, gravisque metus, sive ab ipso raptore, sive a mandatario illa-lam abducatur: si enim solae adhibeantur importunae preces, nisi tales sint, ut violentiae aequiparentur, non erit raptus violentus. Item quasi mulier etiamsi sub patria potestate, vel sub tutela constituta sit, intuitu matrimonii consentiat raptui, quamvis violentiam patiantur parentes vel

333쪽

DII IMPEDIMENTI MATRIMONII 30s

tutores inscii vel inviti, raptus non erit violentus: in hoc enim raptu violentia existimatur respectu solius personae quae rapitur, non respectu parentum, vel tutorum agitur de rapi in raptam, non de raptu in parentes vel tutores. Itaque omnis violentia deest, dum puella in raptum intuitu matrimonii sponte consentit, et haec est vera S. c. c.

praxis, quidquid contra asserat Archiepiscopus Viennensis litteris ad Clerum datis 24 Dec. 1856 , et instructione pro Iudiciis 3 19. Vide decis Rubens.

Marii 171 4; molue 44 Marii 1772 et 29 Iul. 1796. Decisio eiusdem S. C. C. in orbip. 24 April. et 18 Iunii et 27 Aug. an 1858 et 1859,

quae habentur in Analeci. Iur. Pont collect. 1854 ei 1863, nullum lacessit negotium, quandoquidem, inspecta facti specie liquido constat, nul- litatem ideo declarari, quod non constabat puellam in raptum lubentem consensisse, vel saltem

non probabatur consensisse eo sine, ut matrimonium iniret; siquidem , ut plenius consulatur libertati nuptiarum, non sufficii, pro excludendo raptu, ut consensus puellae adsit, sed insuper requiritur, ut probetur eum datum esse intuitu matrimonii. Fieri enim potest, ut femina consentia in rapium, sed dissentiat in matrimonium. Nisi itaque utrumque eum ulatim probetur, raptus in foro externo violentus praesumitur idque merito sancitum est. Cum denique vim inserre non censeatur qui aliquod ius in rapiam consequutus est, hinc Doctores plures colligunt violentum raptum non haberi, si post contracta sponsalia, vel

invita rapiatur, nisi iustam ab initis sponsalibus recedendi causam habeat et Sponsus, inquit S. Thomas 2, 2, qua est. 154, a. 7 ad 4 ex ipsa de-

334쪽

sponsatione habet aliquod ius in suam sponsam, et ideo quamvis peccet, violentiam inserendo, excusatur a crimine raptus 3 Non desunt tamen alii qui contrarium tenent, quos inter accensendi sunt

S. Alphonsus de Ligorio de Matr. 1108 Bochmann 33, napp, Schoulte, et Bargen praesertim quod iniuria ex raptu illata iustam Medendi a

sponsalibus causam semper praebeat insuper dicunt S. Thomam non loqui de impedimento raptus , sed de crimine raptus, ut est species luxuriae et specialibus poenis plectitur. Secundo requiritur, ut mulier de loco ad locum moraliter diversum reipsa abducatur. Verum absolute non requiritur, ut abductio fiat in locum aliquantum distantem , cum raptus, si reliqua adsint, quae requiruntur, existere possit, licet mulier in domum vicinam, vel e via publica in locum occultum abducatur, quin imo non est plus aequo insistendum in materiali abductione de loco in locum, seu de solita mulieris habitatione, siquidem raptusa liberi potest, sive mulier ex uno in aliud eiusdem domus cubiculum abducatur, sive veniat ad locum , in quo detinetur, vocata per dolum; siquidem abducti e loco seu statu tuto, in quo mulier non est in raptoris potestate, in locum vel statum, in quo sub huius potestate degit, ad raptum constituendum sufficiens est. Iide S. C. C.

Paris Matr. 23 Iunii et 27 Aug. 1864. Tertio requiritur, ut mulier abducatur matrimonii ineundi causa. Unde raptor nec est, nec dici potest, qui puellam an aliquo loco repertam ibi opprimat, aut in sua, alienaque domo arcte custodiat ut exire non possit, aut ab uno ad aliud cubiculum abducat libidinis explendae causa. Nam S. C. C. tum

335쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 311

25 Ian. 1586, tum 1 Nov. 164 aperte declararunt rapium ex alia, quam matrimonii ineundi causa, commissum, non comprehendi Concilii decreto Vide Riganti commend. in Reg. Cancel. ad res. 49 n. 54, qui iure animadvertit inde a citata decisione an. 1586 eam esse . postolicae praxim, ut in dispensatione super aliquo impedimento usitatae clausulae et dummodo mulier rapta non merita expressius altera poneretur et dummodo mulier propter hoc rapta non uerit. In dubio, an raptus matrimonii ineundi causa perpetratus sit, adiuncta sedulo accurateque consideranda sunt et Si quis nuptias iam antea ambiverit, ait Boechii de Spons et Matr. n. 50, ac repulsam passus ad raptum deveniat, matrimonii causa suisse censetur; secus, si prius animum mere impurum ostenderit. I Ubi nil certi ex adiunctis statui ac deprehendi potest, avo libertatis matrimonii generatim exigere videtur, ui raptus, potius matrimonii ineundi, quam libidinis explεndae causa, lactus iraesumatur. Ad rem instructio

pro iudiciis ecclesiasticis Imperii Austriaci in causis matrimonialibus a Cardinali Archiep. Viennensi composita haec habet L173 cme rapta, quae cum

raptore, dum in eius potestate permaneret, matrimonium contraxit, praesumendum est, quod matrimonii ineundi causa rapta sit. Quod si contrarium plene probatum fueris, consistit nihilominus praesumptio, eam violentia iniusta ad consentiendum adactam esse. Haec ipsa praesumptio adve sus omne matrimonium militat, quod a quacumque persona , quacumque ex causa rapta et antequam libertatem penitus recuperaverit, contractum fuerit.

336쪽

Baptus fraudulentus is est, quo ob eumdem finem matrimonii ineundi puella aut filiussa milias precibus, suasionibus , pollicitationibus , aliisque blandis artibus seducitur, ut lubenti animo raptorem ipsum sequatur, parentibus insciis vel invitis: ex quo fit, ut etiam raptus seductionis appelletur. Qua de re ad raptum fraudulentiae, vel seducti ni tria requiruntur: Lobductio personae seductae ad nuptias contrahendas perpetrata , aut eiusdem personae spontanea fuga cum seductore praemeditata. II. Minor aetas ipsius personae seductae; nam viginti quinque annis maiores non iam seductionis capaces, quantum ad matrimonium spectat, existimantur. III. Iniuria parentum,

quod nempe iis inscitis vel repugnantibus abducatur nomine autem parentum veniunt omnes,

quomam legitimae potestati persona seducta obnoxia est. His positis, nemo dubitat, quin raptus ex cit. cap. Tridentini impedimentum sit inter raptorem et raptam matrimonium dirimens, sed huiusmodi impedimentum perseverat, quoad inpotestate raptoris rapta maneat. Idque merito sancitum est, ut nuptiarum libertati plenius consuleretur. Praesumitur enim , quod persona rapta, quamdiu in potestate raptoris est, metu potiusquam voluntate consentiat , Sed controversia est de raptu seductionis, utrum Tridentini decreto contineatur Plerique Theologi, quos inter Nava rus resp. l. 5 com. 2, i ard. De Luca dis 5 de Matr.

et disc. 28, Rigantius i. c., Instructio Car. Rauscher n. 19, Giessen, hillipps, Ginget, Binder, Poetten, Papp-8giligyi et Canonistae Gallicani serme omnes affirmant: 'Quia seductio veram habet rationem raptus et Violentia, inquit S. Thomas 2, 2 quaest.

337쪽

DE IMPEDIMENTIM MATRIMON 313

154, a. 7, quandoque insertur tam ipsi virgini,

quam patri, quandoque vero insertur patri, non ipsi virgini puta cum ipsa consentit, ut per violentiam de domo patris abstrahatur, qualitercumque enim violentia adsit, salvatur ratio raptus. Iam vero Synodus ridentina inter impedimenta dirimentia raptum generatim refert, quin inter violentiae et seductionis raptum distinguat. Non itaque inter utrumque distinctio ponenda est. 2'0uia non minus seductionis, quam violentiae raptus libertati nocet, quin ipsa violentia seductione deterior est. Etenim saepenumero facilius resistitur apertae violentiae, quae animum alienat, nedum conciliet, quam raudulentis persuasionibus ac sollicitationibus dolosis, quibus inexpertae, ac versatiles puellae circumveniuntur , ac filii familias scite saliuntur, atque, ut ait Alberius Magnus, y persuasio allax magis offuscat animum volentis quam metus 3 3' uiam Rota decrevite raptu seductionis oriri impedimentum dirimens,

in decis. 18 Iun. 1666 , 27 Aug. 667, et 11 Marti 1671, de qua vide De Luca cit disc. 5 deuatr. Eodem sensu saepe respondit S. C. , praesertim in una decis an . 4608, ubi ad dubium an raptores mulierum quae raptu consenserint, comprehendantur quoad poenam et matrimonii prohibitionem decreto Conc Trid. rescripsit Concilium procedere etiam in muliere volente, dum tamen sit raptus iuxta terminos iuris civilis a Verum haec non adeo momento8 Sunt, ut in eam sententiam adducamur. Lex enim Tridentinae Synodi nuptiarum libertaten respicit,

quae incolumis et salva manet, cum rapta voluerit serioque consenserit, apprime advertens se

338쪽

314 APUT II.

fugam arripere, coniugii ineundi causa. Praeterea nihil viiii in raptu seductionis est , quam iniuria et dissensus parentum. Ex hoc autem illud quidem consequitur, quod seductores et seducti, nec gravi peccato nec a poenis immunes sint, dummodo raptus sit extra terminos iuris civilis, hoc est odiosis artibus, et insidiosis inductus, ut mulier, hisce stantibus, in tantum dedecus se prodat matrimonia tamen sic contracta non erunt irrita, cum ab ipso Tridentin edictum sit valliditatem matrimonii a consensu parentum non pendere. Huc acit cap. CUM AUSA de Rapior. , in quo Lucius III sic statuit c Iste raptor dici non debet, cum habuerit mulieris consensum et prius eam desponsaverit, quam cognοVerii, licet parentes reclameni, a quibus dicitur eam rapuisse. 3 Et S. Thomas , in , dist. 18, qua est unic. a. 3, 4 Puella, inquit, non est in potestate patris quasi ancilla, ut sui corporis potestatem non habeat 3 Ex quo S. Doctoris loco canonistae communiter inserunt, raptum violentum esse, ac proinde dirimens matrimonii impedimentum , si mulier invita prorsus et renitens, consentientibus tamen parentibus, abduc9tur. Illud enim secundum ius naturale et ecclesiasticum pro certo habendum est, quod in matrimonio plus potest voluntas eius qui contrahit, quam paren-lum. Unde mulier consentiens , et rapium tudiose exoptans omnem rapius rationem remoVet, quum ex condicto abducatur, ut liberius matrimonium , invitis parentibus, contrahat Argumentis contrariae sententiae lacile respondetur. Ad primum, quod attinet, missa animadversione Giraldiop. sit. p. 2, sect.125 dicimus iterum S. Thomam

339쪽

DE IMPEDD ENTI MATRIMONII 315

loqui non de impedimento, sed de crimine raptus,

quatenus est species luxuriae a stupro distincta et specialibus poenis plectenda. Ad secundum repetere non erit abs re, seductionem nullum impedimentum constituere, si ex praecedentibus, probetur consensum in raptum, intuitu matrimonii , exstitisse. Ubi probatio desit, non raptus seductionis, sed violentiae praesumitur, et mulier, licet raptorem Sequatur, censetur dissentire. Ad decisiones 8. Rotae ac S. C. C. quae tertio loco asserebantur, dicimus eas nudum nobis negotium lacessere. Rota enim , missis rationibus a Giraldi l. c. in medium prolatis, nullitatem matrimonii, tum ex capite clandestinitatis, tum ex causa raptus declaravit Clandestinitas aperte constabat, raptus autem praesumebatur iure, quia puellae consensus in raptum intuitu matrimonii probari nequibat. S. C. C. loquitur, cit decisione, generatim de muliere volente et de raptoribus mulierum non reluctantium, et additur et dum sit raptus iuxta terminos iuris civilis , s quae ratio ita intelligenda est, ut ad consensus probationem limitetur. Eienim si ea absolute urgeatur, sequeretur toties adesse raptus impedimentum, quoties ex iure civili Romano rapius existit, quod absurdum est. Quibus animadversis, sequitur decisionem comprehendere mulierem volentem, sive ea sui, Sive non

sui iuris sit, quia generatim censetur et quoad hoc remittitur ad ius civile). non consensisse, nisi et haec est correctio iure canonico inducta, id ueri iluculenter probatum, vel sponsalibus praecedentibus, vel aliis argumentis, quae facio plenum consensum ita demonstrant, ut praesumptio iuris evanescat.

340쪽

316 CAPUT III.

De raptu violento tria reliqua sunt, quae in medium proseramus. Primum illud est, quod Tridentina Srnodus in impedimento raptus constituendo, cum non mulieris raptae aetatem et qualitates, sed matrimonii dumtaxat libertatem spectaverit, planum inde fit impedimento huiusmodi

locum esse, sive mulier sit virgo, sive corrupta,

sive vidua, sive etiam meretrix generalia enim verba legis, ubi eadem praesertim ratio militat, generaliter intelligenda sunt. Alterum est, hoc impedimentum, iuxta plures auctores, non oriri, si mulier virum rapiat, quia decretum Tridentini, cum odiosum et poenale sit, stricte accipiendum est. Decretum autem de raptor . non de raptrice verba facit; et quamvis utroque iure expressio masculini sexus semininum etiam includat, saltem in correlativis, ubi par ratio utrinque militat, decretum tamen non de raptoribus in genere, sed de raptoribus, qui feminas abducunt, diserte loquitur. Deinde vero sicuti iura de illis, quae raro contingunt, non constituuntur, ita nec de raptricibus virorum, quae oppido perrarae sunt, quidquam a Concilio constitutum fuisse putandum est. Verum haec Sententia multis non arridet, quod . Synodus, ut inquiunt, impedimentum raptus ea mente constituit, ut libertatem matrimonii lueretur. Haec autem libertas perinde laeditur, si semina rapiat virum, ac si vir seminam rapiat. Quemadmodum si mulier viro gravem et iniustum metum iniiceret, licet raro admodum contingere possit, impedimentum metus oriretur confer Pictile in lib. 4, Decret tit. 1 n. 120 121. Tertio denique in cit Tridentini decreto adversus raptorem constitutae sunt poenae, quae sequuntur et uod si rapta a

SEARCH

MENU NAVIGATION