장음표시 사용
381쪽
tionem, tum quia cuique dispensationi tacitaeondui inest nisi aliud impedimentum obstet. Praeterea si dispensatio super consanguini latis impedimento petatur, haec insuper aperienda sunt 1' An impedimentum occultum sit, vel publicum. 2 in quis gradu sit consanguinitas 3 An ex uno, an ex pluribus stipitibus proveniat. 4'strum in linea recta vel transversa. 5 Utrum aequalis sit, vel inaequalis lineae transversae gradus 6 Si gradus inaequalis sit et simplex, uterque exprimi debet, proximio nempe et remotior attamen si exprimatur tantum gradus remotior, modo primum quomodolibet non attingat, cum quo Ponlisex dispensare non intendit, nisi exprimatur uipatet ex Brevi S. Pii V SANCTISSIMUS 26 Aug.
1566, et ex S. C. C. decis in Lucionen. Nullius Mairim. 18 Marti 1723, certum omnino est remotiorem secum trahere propinquiorem, obtentis iamen postea super propinquiore litteris declaratoriis, adeo ut dispensatio de obreptionis aut subreptionis vitio, seu de intentionis desectu no-iari nequeat. in imo coniugium validum est, licet litterae declara loriae , vel sanatoriae , aut perinde alere, quae pro soro tantum externo deserviunt, ab exsecutore nec petuntur, nec obtineantur, ex S. C. C. dec. 28 Nov. 1722, et ex Brevi
4755. Verum aliter dicendum est, exiit hisce documentis, si sermo sit de duplici consanguinitatis gradus impedimento, etiam inaequali, quum irri-ium sit matrimonium cum dispensatione initum, si in petitione unicus tantum gradus m pressus sit. Vide Benedictum XIV decreto in causa Lisbon.
382쪽
Nunit Mair. 27 Sept. 1755 AEVUM SUPER AD
TRIM0Nlo. Eadem omnia exprimenda sunt, Si super assinitatis impedimento dispensatio petatur et illud insuper explicandum est, utrum affinitas, ex licita, an ex illicita copula exoriatur. Hic autem quaeri P solet, an copula incestuosa necessario exprimenda sit Pontius lib. 8 de Matrim. cap. 17 3 6 existimat dispensationem ad contrahendum cum amni vel consanguinea matrimonium, non lacia carnalis copulae mentione, non esse subreptitiam, et proinde validam e quia copula illa carnalis, ut ipse inquit, si suisset expressa, faciliorem reddidisset Pontificem ad concedendum dispensationem. Quando autem taeetur veritas, quae si suisset expressa faciliorem reddidisset Pontificem ad concedendum rescriptum, non censetur subreptilium iuxta doctrinam Glossae in cap. SsPER LITTERIs de re scripta verb0 litteras quae Glossa est communiter approbata.
Atque hoc, quod de copula diximus, sine dubio verissimum sui ante Concilium Tridentinum, ut docet Navarrus in Manuali latino cap. 4 86, et in cap. SI QUANDO de Rescript in excepti0ne , Cum autem Concilium Tridentinum ess XXIV, cap. 5 de Resorm Matrim decreverit, ut qui intra gradus prohibitos matrimonium non
tantum contrahere, sed etiam consummare ausi fuerint, separentur, et spe dispensationis consequendae careant hinc multi octores colligunt copulam exprimendam esse, cum incestuosi ex
praedicto decreto indigni esse videantur, qui dispensationem obtineant. Itaque Pontius it. loe. si prosequitur: Neque obstat textus dicit Concilii Trid. cap. 5 sess. XXIV de Resorm. Mairim. nam
383쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 359
expresse loquitur, quando inter prohibitos intervenit copula camalis cum animo de facio consummandi matrimonium antea inter illos scienter contractum. Nam quemadmodum matrimonium ipsum scienter contractum reddit dissicilem dispensationem, sic a sortiori reddere debet dissiciliorem , si fuerit copula carnali consummatum.
Id quod etiam ante Concilium Tridentinum dicendum erat ex bene landata Iuris pontificii doctrina. Unde colligitur, quod Concilium Tridentinum nihil innovare voluit, quando copula carnalis intervenit sine matrimonio. 3 amdem sententiam acriter tuetur incentinus de Iustis in suo Traci de dispen8. Matrim. l. 1, cap. 4, ubi multis cumulatis rationibus et auctoritatibus concludit c Non esse necessariam dictae copulae expressionem in dispensatione obtinenda , si oratores aliam causam habeant, quae moveat Pontiscem ad dispensationem concedendam a Verum haec non obstant, quominus contrariam sententiam amplectamur. Nam praxis Romanae Curiae ea est, ut incestuosa copula in precibus supplicationum exprimatur. Hinc Pyrrhus Corradus, hisce in rebus multum et praeclare versatus, lib. Dispensat Apostolivi cap. 1 asserit, hanc certam sententiam et stabilem in Romana Curia esse, eamque confirmat sequenti declaratione Congregationis Concilii: ε Congregatio Cardinalium Concilii censuit dispensationem subreptiliam esse, si inter consanguineos et amnes , aut spirituali
cognatione coniunctos carnalis copula praecessisset, cuius mentionem in supplicationibus non secissent. y Conser. S. Poenit responsum 1 Maiit 858. Cum nil statuatur de publica honestate, me-
384쪽
rito insertur non esse necessarium ut copula in hoc impedimento exprimatur. Praeterea in casibus de amnitate , consanguinitate et spirituali cognatione , dispensatio subreptitia habetur, si copula non praecesserit, sed litteras dispensationis subsequuta sit, antequam ipsas litteras rdinarius exsequutus fuerit, et dispensationem impertiverit, quia, ut ait Sylvius Besolui. Variar. , verb. dispensatio et Ut bulla mandari possit exsecutioni, oportet casum, qui in ea proponitur, manere invariatum, quoad usque ipsa sit exsecutioni mandata. Copulam vero supervenientem post dispensationem abirdinario factam non impedire matrimonii validitatem declaravit eadem Congregatio Concilii apud Gargiam de Bene part 8, cap. 8, ubi plura ad rem congerit. Similiter si Pontifex non in forma commissaria, sed in forma gratiosa litteras dispensationis dederit, hoc est absolute et immediate per se ipsum di-εpensando, copula superveniens matrimonio valide ineundo non obsistit. Caeterum, quotie copula , ut unica causa finalis adducitur, necessario prorsus requiritur, iuxta S. Alphonsum n. 1134, aliosque auctores, ut illud etiam exprimatur, an
sola libidine habita sit, an tu spe facilius obtinendae dispensationis; sic enim dispensatio aut nullo pacto aut dissicilius conceditur, ne lacilitas veniae incentivum ac stimulum tribuat delinquendi econtra intentio non esset exprimenda , si aliae causae sussicientes asserantur. Alii nulla facta distinctione loquuntur, et mentionem malitiosae intentionis semper expostulant. Vide Bened XV, Inst eccl. 87, p. 10. Hanc sententiam servandam esse existimamus non eo tamen progredimur ut im-
385쪽
probemus eos, qui in casu urgenti opinionem contrariam sequuntur copula et intentio non semper eodem modo exprimitur, siquidem publica aut occulta, ut ipsum impedimentum esse potest adeoque diversimode exponitur, acto recursu vel ad alariam, vel ad S. Poenitentiariam, de quibus inserius sermo redibit. At vero si qui super aliquo impedimento publico dispensationem consequuti sint, nulla acta mentione carnalis copulae , quae occulta maneat, validitati matrimonii contracti vel contrahendi prospicitur per occultam dispensationem a S. Poenitentiaria obtinendam. Porr exsecutor disponsationis matrimonialis contra ius et fines mandati ageret, interrogando dispensatos, an carnalem copulam habuerinto etenim inquisitio criminis fieri nequit, nisi infamia praecesserit ex cap. INQUISITIONI 21 de Accusat et inquisit. neque ad exsecutorem seu iudicem delegatum speciat cognitio rei, de qua in Rescripto nulla mentio habetur, cap. CUM OLIM, et cap. VENERABILI de suo et potest. Iudic delegat. Quaeri 2 solet, utrum in obtinendis dispensa tionibus super primo ac secundo assinitatis gradu ex licita coniunctione promanantis illicita illa copula exprimenda sit ex eo orta , quod superstes coniux defunctam coniugem ante nuptias cognoverii Sunt qui affirmativam sententiam tenent,
et asserunt decretum Leonis XII 18 Martii 4827.
Verum post recentiora S. Poenitentiariae, hac super re, responsa non possumus, quin negativam sententiam amplectamur. In litteris enim eiusdem
S. Tribunalis ad Episcopum a muricensem die 29 Marii 1842 datis decernitur ut in dispensa-
386쪽
iionibus matrimonialibus super primo aut secundo gradu affinitatis ex licita coniunctione provenientis, necessarium deinde non sit explicare, si ante praecedens matrimonium ab oratore vel oratrice cum defuncto coniuge initum et consummatum alia inter ipsos illicita copula intercessii a Porro huiusmodi responsum non tantum respicere illos, in quorum favorem emanavit, sed ad omnes extendi posse casus, eisque applicari, iisdem rerum adiunctis concurrentibus, liquido ex eo apparet, quod Archiepiscopo Ultraiectens eumdem generis eiusdem casum proponenti, die 9 epi 1851, rescriptum suerit et dentur litterae postolicae de die 2 Marti 1842 P, quae quidem
verba, si vel leviter expendantur, satis demonstrant, ut observat Benedictus XIV Instit. 10, a. 5 ε . Sed is voluntatem suisse, ut ea, de quibus est sermo, ad universos reserantur, licet viri alicuius singularis gratia emanaverint. Pro dispensatione super reliquis Impedimentis matrimonii haec sunt praecipue exponenda. In eo gnatione spirituali, praeter expressionem copulae, si habita sit, exponendum est, an sit paternitas ei filiaii spiritualis, an compaternitas et commater nitas; siquidem aut numquam, aut rarό admodum dispensatur, si cognatio sit inter levantem et idivatum. In criminis impedimento explanandum est, an proveniat ex solo adulterio et fide data, an a chinatio aliqua ex parte utriusque, vel alterutrius intercesserit , an effectum sortita sit, an denique, vivente adhuc legitimo coniuge, cum adultero vel adultera matrimonium attentatum sit in impedimento publicae honestatis explicandum est, an haec ex Sponsalibus de suturo, an ex Matrimonio
387쪽
rat ortum habeat namque in primo casu gradum explicare non oportet, quum publica honestas primum gradum non excedat; at in altero
casu gradus probe explanari debet, itemque linea: quo enim gradus propinquior est, eo dissicilior dispensatio.
Haec autem omnia praecipue spectant matrimonium contrahendum. Verum non raro contingi Lut post contractum matrimonium dirimens aliquod impedimentum detegatur. Porro si impedimentum eius generis sit, ut nulla dispensatio dari queat aut soleat, medium quod ordinarie praesto est, in eo consistit, ut matrimonii nulli ias declaretur; coha bitatio enim, tanquam Date et soror tum tantum permittitur ac inducitur, quum eam moraliter derio servatum iri noscatur. Si e contra impedimentum sit huiusmodi, ut dispensari ab eo possit, rei componendae triplex, secundum varias circumstantias, medium adhiberi solet, nempe aut matrimonii nullitas declaratur, aut matrimonium ope dispensationis revalidatur, aut partes in bona fide relinquuntur. Priori medio locus datur, quum partes pacifice , sancte fideliterque non vivunt,
ita ut tristes nuptiarum exitus praevideantur. Secundum medium enixe curandum et non raro etiam imponendum est. Tertium interdum adhibetur, sive quum monitio non solum nil prolatura, verum etiam ingentia incommoda allatura est, sive
quando agitur de impedimento, a quo dispensari
388쪽
nequeat. De dissolutione, seu de declaratione nulli talis matrimonii nihil attinet plura dicere duaedam de revalidatione matrimonii modo exponemus. Itaque ubi agatur de revalidando matrimonio iam contracto, quod propter impedimentum aliquod nullum sit, praeter expositionem impedimenti in sua specie, gradu, linea, et origine, declarandum adhuc est ' An matrimonium ipsum bona unius, vel utriusque fide, ' An spe dispensationis lacilius obtinendae 3' An publice , praemissis et omissis denuntiationibus contractum uerit, ' Denique an fuerit consummatum De qua re attendenda est Const. Pauli IV,
AB IPSA Bl , idib. Dec. 1555. Exprimi etiam debet matrimonium civiis, si illud habitum sit in
contemptum matrimonii canonici, et tanquam connubium legitimum tunc enim est matrimonium clandestinum. Si e contra contractum sit matrimonium civile, ut legi solum pareatur, necessarium prorsus non est ad valorem dispensationis illud exprimere, licet ea intentione initum sit, ut facilius dispensatio obtineatur. Id decisum essea . Poenitentiari lici 1829 et 18 Apr. 1831
asserunt Carriῆre, et Caillaud. Quibus sic positis, rem nec inutilem, nec ingratam me facturum esse duco, si hoc in loco tres ad trutinam revocem quaestiones: 'nempe an ad revalidandum contractum matrimonii, quando uterque novit impedimentum, novus consensus iterum
coram Parocho, et Testibus iuxta Concilii Tridentini decretum debeat praestari 2 An ubi unus tantum novi impedimentum , sussciat novus Onsensus eius dumtaxat, qui impedimenti praeexistentis notitiam habuit, vel potius utraque ex
389쪽
parte novus consensus requiratur θ' quo denique modo consensus iste praestari, seu renovari debeat. Quae autem in hisce tribus quaestionibus examinabimus, locum sibi vindicant in omnibus casibus, quibus Matrimonium, sive ex desectu consensus, sive ex clandestinitate, sive ex aliquo impedimento, per dispensationem, aut aliis legitimis mediis sublato, iterum debeat repeti et celebrari. Quod primam quaestionem attinet, omnes quidem
in eo convenire comperiuntur, ad renovationem consensus, necessariam omnino esse novam Parochi, et
testium praesentiam , si impedimentum dirimens, quo Matrimonium antea sui contractum, aut publicum sit, et notorium, et pleno ex. gr. per duoSiesie legitimos in soro externo deserri, ac probari possit, et ratio est, quod ex mente concilii Tridentini Matrimonium ita contrahi debet, ut Ecclesiae constet, illud esse simiter contractum et indissolubile. Si igitur contractum quidem laerit in laciem Ecclesiae, sed cum impedimento dirimente, quod publicum sit, et notorium, et plene probari possit, licet deinde eo impedimento sublato, elam renovetur consensus, neutiquam constabit
Ecclesiae de Matrimonii illius firmitate Parochus
enim , et testes prius adhibiti, non essent testes valoris , sed nussitatis Matrimonii, proindeque ut
rite contrahatur per renovationem consensus, iterum praesentia Parochi et testium exposcitur. Tota igitur in eo dumtaxat casu vertitur controversi , quo impedimentum dirimens omnino sit occultum, nullumque timeatur periculum, quo illud in foro externo probari possit. Porro non pauci quidem suerunt, qui hoc ipso casu ad renovationem consensus necessariam Parochi et testium
390쪽
praesentiam autumarent; at licet ad tollendos scrupulos consultius sit, ut, quoties id fieri sinctincommodo possit, consensus coram Parocho et testibus renovetur , ad Matrimonii tamen valorem, dummodo non sit nullum ratione clandestinitatis, id nullo modo est necessarium; satis idcirco erit, si sublato impedimento Osuiuus consensus, sive verbis, sive signis, sive assectu, et copula coniugali occulte renovetur. Ita enim sui declaratum a S. Pio , ut testatur Navarrus in manuali cap. 22 n. 7, et ita etiam servat Praxis Sacrae Poenitentiariae, quae in dispensationibus super impedimentis occultis, non solum non iniungi novam Parochi et testium praesentiam , sed expresse r scribit, ut uiativi Coniuges inter se iterum se-eret contrahant ad evitanda scandala; contra vero
in dispensationibus super impedimentis publicis Semper expresse exigit, ut in faciem Ecclesiae iuxta formam Concilii Tridentini iterum contrahant. Est autem eiusmodi declaratio S. Pii V et Sacra o Poeni tenuariae Praxis menti Goncilii Triden lini
omnino consentanea. Et re quidem vera ex huiusmodi mente illud dumtaxat clandestinum Matrimonium irritatur, ex quo, quia probari non ο- terat, quod fuisset contractum, oriebantur scandala atque incommoda propter quae semper Ecclesia Matrimonia clandestina detestata est, prout suo loco fusius exposuimus. Prosecto illud Matrimonium , de quo agimus non est huiusce indolis cum enim in laetem Ecclesiae primum suerit contractum , quamvis nulliter, ob impedimentum occultum , iam probari potest, suisse contractum ideoque cum incommoda illa, quae secum trahunt Matrimonia clandestina, ex illo nequaquam orian-