장음표시 사용
411쪽
Iam superest, ut de matrimonii proprietatibus atque essectibus dicamus. S. Augustinus tria bona matrimonii ex Scriptura observat, fidem, prolem, et Sacramentum Fides unitatem matrimonii; proles procreationem filiorum eorumque educationem, et religiosam institutionem; sacramentum indissolubilitatem ipsius matrimonii designat, quae res praecipuae sunt matrimonii proprietates. Quae sint parentum et filiorum ossicia, quive rectus
matrimonii usus, theologis disserendi provinciam libenter damus. Nos de unitate matrimonii eiusque indissolubilitate breviter dicemus. Cum unitati matrimonii opponatur Polygamia,
seu uxorum, Vel maritorum pluralitas, facile qua in re matrimonii unitas consistat perspiciemus, si eius contrarium, nempe diversas Polygamiae species, perpendamus Polygamia igitur vel successiva est, cum nempe mortuo uno coniuge, qui saperstes est, ad secundas vel ulteriores transit nuptias; vel est simultanea , cum nempe eodem tempore aut vir plures uxores, aut mulier plures maritos habet de utraque seorsim agendum.
412쪽
Polygamiam successivam, seu secundas et ulteriores nuptias, velut illicitas, et per se malas reprobarunt veteres inter haereticos, secundo saeculo,
monianistae, quibus se addixit Tertullianus hertio autem saeculo in reprobarunt Novatiani Eumdem errorem alii postmodum amplexi sunt Petrus de area in tractatu de Matrimonio existimavit ratas quidem fuisse apud veteres secundas nuptias publice a legitime eontractas, at negavit eas pro vero Saeramento habitas tunc suisse Basilius Macedo, rientis imperator saeculo Ecclesiae X, contra, tertias nuptias in quadam sua novella declaravit illicitas, quartas vero plene nullas et irritus. Leo imperator cognomento Sophus , seu sapiens, Basilii filius, et in imperin orientali successor, illud etiam statuit, ut qui tertias nuptias contraherent poenis ecclesiasticis subiicerentur; at ipse imperator Leo, qui ho statuit, tertia defuncta uxore, quartam duxit, quod non levia peperit dissidia, de quibus videri poterit Cardinalis Baronius ad annum 901 Ex decret Concilii Toletani III, quod habitum est B. 683, can. 5, secundae nuptiae hispaniarum Reginis neutiquam permittebantur.
Verum secundas aut alias quascumque ulteriores nuptias haud invalidas esse, aut illicitas, ipso naturae lumine edocemur cum enim mors omnia solvat, illud consequitur , quod vinculum omne, quod inter coniuges erat, ob unius moriem, statim
413쪽
suerit dissolutum, nec sane matrimonium eiusque vinculum concipi ullo modo potest, quod subsistat adhuc inis mortuum et viventem mutua
quippe traditio, et potestas in corpora et obligatio
inde nascens ad actus coniugales ob unius mortem penitus resolvuntur, et oessant, cum nec mortuuSpotestatem sui corporis praebere amplius queat Iiventi, nec vivens mortuo; recuperat proinde coniux superstes liberam sui corporis potestatem, quod alteri per modum matrimonii tradere poterit. Id ipsum egregie confirmatur disertis Apostoli Pauli testimoniis in pist ad Rom. VII, 2-3:
Quae sub viro est mulier, vivento viro, alligata est legi si autem mortuus suerit vir eius, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit eum alio viro. in Lad Corinthios cap. VlI, vers. 39 et Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, liberata est cui vult nubat, tantum in Domino.
Ηine Eugenius IV ii decreis pro instructione
Armenorum, nedum secundas, verum etiam teruas, quarias, et quascumque ulteriores nuptias
ea posthabita disciplina, quam laudati Graecorum impexaiores primum invenerant, validas atque lieitas declaravit hisce verbis et Quoniam nonnullos, asseritur, quartas nuptias tamquam condemnata respuere, ne peccatum, ubi non est, esse putetur, eum feeundum Apostolum, mortuo Viro, mulier sit ab eius lege soluta, ei nubendi, cui vult in Domino, habeat facultatem, nec distingua mortuo primo, secundo, vel tertio declaramus non εolum secundas, sed etiam tertias, et quartas, atque ulteriores, si aliquod canonicum impedimentum non obstat, licite contrahi posse, commen-
414쪽
datiores tamen dicimus, si alteruter a coniugiis abstinentes in castitate permanserint, quia si uti viduitati virginitatem, ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito praeserendam esse cens mus 3 Hactenus Eugenius IV. Quia vero secundae nuptiae considerari possunt, vel in se simpliciter, vel ratione intemperantiae , et incontinentiae , qua praesumuntur nubentibus contrahi, nemo mirabitur, si nonnulli Ecclesiae Patres paulo durius ac severius aliquando de huiusmodi nuptiis secundis loquuti sunt,
et dum ipsi praesumptam secundo nubentium incontinentiam, vehementiori strio exagitarunt, ipsa me ulteriores nuptias damnasse visi sunt, unde purgare se, et omnem erroris suspicionem editis Apologiis, a se amovere suerunt compulsi, quod
praesertim s. Hieronymo contigit, qui in epistola ad Geruntiam vel Agerachiam: Muid igitur, imquit , damnamus secunda matrimonia minime, sed prima laudamus abiicimus de Ecclesia bigamos absit, sed monogamos ad continentiam provocamus a Narrat eam in rem eodem in loco S. Doctor historiam sane lepidam, vidisse se Romae virum, et mulierem, e vilissima plebe, extremo ut ipsi putabant matrimonio copulatos. Vir enim viginti sepelierat uxores, mulier ver vigesimum secundum maritum habuerat. Nemo etiam mirabitur, si prioribus saeculis severior, praesertim apud
Graecos erga eos disciplina suerit, qui ad secundas, et ulteriores Nuptias convolassent. Hos enim poen tentiae fuisse subiectos ex Neocesariensi, Ancyrano et Laodiceno IV saeculi conciliis comperium est satis, cumque hisce conciliis nullum poenitentiae ce tum tempus suisset praefixum, illud postea praesi-
415쪽
DE PROPRIETATIBU MATRIMONII 391
xit S. Basilius Magnus, ut potius Ecclesia Graeca, cuius disciplinam is expressit. Videatur canonica eiusdem S. Basilii Epist ad Amphilochium . .
Non Iiunde autem petenda est huiusce severitatis ratio, quam ex praesumpta secundo nubentium incontinentia , ut supra indicavimus: quae etiam in causa suit, ut ipsi secundo nubentes, benedictioni sacerdotali, quin imo eleemosynis Ecclesiae privarentur. Hac autem veteri disciplina motus Petrus de arca existimavit, ut supra etiam iudicavimus, secundas nuptias ratas quidem et legitimas apud antiquam Ecclesiam fuisse in ratione contractus, veri tamen Sacramen ii rationem neutiquam habuisse, quia nempe praesentia Sacerdotis et Ecclesiae benedictione privarentur. Cumque etiam incontinentia maxime dedeceat Ecclesiae ministros , inde irregularitatis ex bigam a promanantis causam aliquam deduci posse non ambigimus. Diximus avium aliquam, quia in hodierno iure canonico irregularitas haec repetitur a desectu Sacramenti, quod non hoc quidem sensu est intelligendum, quasi secundae nuptiae ritu legitimo contractae, non sint verum Sacramentum , sed in eo alio sensu est intelligendum, quod nempe significatio Sacramenti, non iam persecta in secundis, quam in primis nuptiis eluceat cum enim Matrimonium significet coniunctionem Christi cum Ecclesia, quae coniunctio est unius ad unam, nemo non videt, quod non ita
persecte huiusmodi coniunetio per bigamiam exprimatur Bationem hanc affert Celestinus It in eap. debitum de Bigamis Stat igitur, quod secundae, et ulteriores Nuptiae nedum sint in se validae, verum etiam licitae, proindeque Innocentius III in cap.
416쪽
5 de secundis Nuptiis, reprobata sanctione Iuris civilia, merito deelaravit: et Viduam non debere inlisiasamiae sustinere laeturam, quae licet post viri obitum intra tempus luetus, scilicet unius anni spatium nubat , Idipsum antea statuerat Urbanus III cap. de secundis Nuptiis: Per sententiam et auctoritatem Apostoli infamia aboletur in ea scilicet muliere, quae in ira annum luctus alteri nupserit: non solum autem laudati duo Pontifices Innocentius Ili et Urbanus III sustulemni secundo nubentium civiles poenas, quae infamiam irrogant, sed alias etiam, cum et in aliis eadem ratio urgeat tuendae libertatis in contrahendo matrimonio, quam libertatem iuxta rectae rationis dictamina, et superius relata Apostoli testimonia, superstes coniux, alter desuncio, statim assequitur.
Non tamen ab iisdem Pontificibus , aut aliquo alio canonie iure abrogatae suerunt illae civiles
leges, seu poenae, quae contra secundo nubentes induciae comperiuntur, non tam ad vindiciam et
punitionem, quam ad utilitatem filiorum , qui ex prioribus nuptiis fuerint suscepti his quippe civilibus legibus seu poenis, quoad civiles effeci ,
nullum fuisse innitium vulnus a Iure caminico concordi Doctorum sententia erudimur videri hac in re poterunt sonetale in eaput ultimum de secundis Noptiis, Sanchea du Matrimonis l. 7, disp. 78; Van-Εspenius Iuris canonici universalis parti 2,tit 15. Haec quae hucusque protulimus ad evidentiam demonstrant secundas et ulteriores Nuptias de iure naturali divino et ecclesiastico indistinctim validas esse, et licitas non minus respectu viri superstitis, quam mulieris, si vir eius fuerit praede-lanctus.
417쪽
DE PROPRIETATIBU MATRIMONII 393
Duo sua circa Polygamiam simultaneam ceria et explorata apud Theologos et sacrorum Canonum Interpretes. Primum est quod nusquam iure naturae licitum fuerit, aut esse possit uni seminae plures simul habere maritos Ratio aperia est, quia id per se ac direet pugna contra primarium matrimonii sinem, nempe siliorum procreationem, et edueationem. Et sane mulieres, quae pluribus copulantur viris, aut nunquam, aut raro eoncipiunt, ui patet in meretricibus. Proles vero, si sorte nascatur ex aliqua muliere, quae pluribus viris sui codiporis opiam saeti, redditur incerta Rus adeo multis in edueatione periculis obnoxia est, ruit pacissicae vitae inter coniugos consuetudo , tranquillitas et ordo in re familiari quae scilicet pax et rectus ordo singi poterii in familia, in qua plures viri, hoc est plura capita sunt Idm in veteri Testamenio nullam legimus mulierem sanctam plures sodem tempore maritos habuisse Alterum est quod pluralitas uxorum primario matrimonii sint non plane repugnat, quia nempe unus, et idem vir pluribus siliis ex diversis uxoribus suscipiendis, alendis et educandis par esse potMi an varo repugnet primaevas matrimonii institutioni, prout ea ex divinis Seripturis nobis insolescit, et secundariis, minusque praeeipuis matrimonii sinibus illud est, quod serius e me exposeit. Non desuerunt qui negativam tenerent sentantiam. Alii putarunt polygamiam nec primaevae matrimonii
418쪽
institutioni repugnare, nec totaliter tollere secundarium eius finem, bene vero idem esse generaliter minus onsentaneam Clar Liebemann
haec habet a Multum saepe dissicilius est pacem
domesticam servare cum una uxore rixosa morosa, aut libidinosa, quam cum duabus bene morigeratis. Deinde an non bona liberorum educatio etiam impeditur per pol3gamiam successivam Et si ex uiroque coniugio liberi nascuntur, quanta, quaeso, discordiarum seges, non inter liberos lantum, sed et eorum ex matre familias ' Ergo non illico legi naturae repugnat, quod bono familiarum aut societatis non satis consulit. Alio modo differt malum a bono, alio minus persectum a persecto Quod proprie malum est a culpa eximi nulla ratione potest; at prudens legislator saepe
quae minus persecta sunt, si non approbat, permittit tamen , et ne graviora exinde incommoda nascantur, cautus providet, donec mutat populi statu ac conditione, meliora ac persectiora possint
in priorem locum substitui a Qui ita sentiunt, facile explicant, quomodo polygamia licita olim
suit. Sunt vero qui assirmativam sententiam omnino sequuntur , et patriarcharum polTgamiam dispensatione divina peractam esse explicant. Nos itaque asserimus quod pluralitas uxorum simul
repugnet primaevae institutioni matrimonii, prout ea nobis ex divinis Scripturis innotescit, eiusque finibus secundariis, et minus praecipuis. Prolacio quod repugnet primaevae institutioni matrimonii patet satis ex Gen. II, 24, ubi dictum de proto-parentibus, carunt duo in carne una, duorum status in una carne coniunctio polrgamiam excludit. Quod vero repugnet secundariis, minusque prae-
419쪽
DE PROPRIETATIBU MATRIMONII 395
cipuis matrimonii finibus, nemo in dubium revocabit, qui vel obiter perpendat inter matrimonii mnes computari animorum intimam coniunctionem, individuam vitae societatem, inter coniuges pacem, tranquillitatem in familia, et rectam filiorum educationem. Haec omnia sperari vix possunt, si uxorum pluralitas admittatur, dissicile quippe admodum si, ut omnes suas uxores pari amore vir diligat, quin imo facile contingere solet, ut plus unam quam reliquas diligat, eiusque curam habeat. x hac amoris inaequalitate, rixae, contentiones, invidia, zelotypia inter ipsas eiusdem viri uxores oriantur necesse est. Quae prostant in divinis Scripturis exempla in Sara et Agar Abraham uxoribus, in Lia et achel uxoribus Iacobi, id egregie consi mant Dissicile quoque admodum est, ut in alendis, educandisquε filiis nulla appareat praeeminentia, nullum discrimen ; profecto singulae matres de suis tantum filiis sollicitae erunt, eosque caeteris praeserendos curabunt, atque hinc invidiam patris in filios, dissidia , et odia intestina excitabunt, quae sicuti pacem lamiliarum conturbant, ita etiam vitam assiduis angustiis et moeroribus vexalam coniugibus relinquunt. Cum igitur pluralitas uxoriam primaevae institutioni matrimonii, eiusque finibus secundariis minusque praecipuis repugnet, illud profecto consequitur, quod SS. Patriarchae veteris Testamenti, qui plures simul, et absque ullo peccato habuerunt uxores, Deo revelante, aut dispensante, id secerint, ac divinam revelationem seu dispensationem agnoscunt, SS. Ecclesiae Patres, nempe Augustinus , Ambrosius , Ch sostomus et
Innocentius III, qui cap. GAunlluus 8, de divortiis haec habet: Nec ulli unquam licuit insimul plures
420쪽
uxores habere, nisi cui sui divina revelatione concessum seu dispensatione, per quam sicut Iacoba mendacio Israeliine clario, et Samson ab homicidio, sic et patriarchae et alii viri iusti, qui plures
leguain simul habuisse uxores, ab adulterio ex- eusantur arat inertio quidem quod enim a Sanctissimis viris laetum, nec unquam reprehensum legimus, divina dispensatione suisse factum assi emus necesse est. Non tamen arbitramur, quod singulis Patriarchis plures simul habentibus uxores peculiaris dispensatio fuerit necessaria. Exemplo enim Abrahami cum quo primum fuit sacta, caeteri Patriarchas idem sibi licitum esse autumarunt. Dispensationem huiusmodi non solum speetaine veteris Testamenti Patriarchas, verum etiam Iudaeos omnes, tum ex Deuteronomio c. XI, V. 15, tum etiam ex eo, quod nullus Prophetarum polygamiam simultaneam tanquam peccatum Iudaeis obiecerit, satis superque convincitur. An ad ipsos quoque Gentiles periinuerit haec dispensatio negatum sui ab sito Contra vero Bellarminus, aliique multi sententiam siti iure merito reprobarunt. Divina enim Scriptura narrat, non solum Abrahamum et Iaeob, eorumque
posteriores, sed etiam Mau, qui Isaachi quidem filius fuit, sed ad populum Dei nuno modo pertinuit, multas simul habuisse uxores, attamen eam ob causam in reprehensionem venisse nuSquam
legitur. Illud etiam accedit, quod Esther, quia Virgo, o Assuero Regi Infideli, qui uxorem iam habebat, passa non fuisset matrimonio copulari, nec huiusce matrimonii contrahendi Mardochaeus vir Deum timens ei auctor fuisset, neque in eo ista Iudaeorum Gens exultasset, nisi licitam tum tem -