장음표시 사용
421쪽
DE PROPRIETATIBU MATRIMONII 397
poris etiam apud Infideles uxorum pluralitatem autumasset. Nec omittendum quod Iacob in Mesopotamiam Gentilium regionem ex Laban Infideli duas eius ilias Liam ei Rachelem sibi in matrimonio iunxerit, quod perpemlens S. Augustinus id licite a
Iacob sactum ait, propter eum, qui tunc vigebat, morem inculpabilom. AEuando mos erat verba sunt eiusdem S. Augustini), peccatum non erat, ei nunc propterea crimen est, quia mos non est. Et re quidem vera, si Romanos exceperimus, qui legibus suis Polygam iam simultaneam constanter reiecerunt, aliae Gentes in ea admittenda videntur quodammodo conspirasse.
Duplex autem sui dispensandi ausa cum Α-brahamo, aeterisque, qui post diluvium vixere, ad multiplicationem nempe generis humani, nec non ad aliquorum 7steriorum significationem: ita 8 Paulus in ep. ad Galatas cap. 4' cier duas Abraham uxores Saram et Agar 3sterium aliquod significatum fuisse , mrmat S. Augustinus disputans contra Faustum, et tractatu secundo in Ioannem, quid per quatuor uxores Ia cobi, nempe
Liam, Bachelem, Zelpham ei Balam suerit significatum exponit Vide Bellarminum lib. 1 de Matri m. c. i. At cum iis, qui ante diluvium vixere, nulla facta est dispensatio, nullus enim Iustorum ante diluvium legitur, quod plures duxerit uxores. omnium primus Lamech ex stirpe Cain id attentavit, non tamen sine gravi culpa, et reprehensione, ut a S. Ecclesiae Patribus sui adnotatum neque ea, quae multiplicatione humani generis deducta superius ratio fuit, ullo modo hic urget. Longaeva siquidem hominum ante diluvium vita multiplici prole suscipiendae parem suisse, non est dubium.
422쪽
Atque haec de polygamia simultanea exposuisse sussiciat ceterum Christus Dominus in lege nova Matrimonium ad primaevam suam revocans originem, dispensationem veteribus datam penitus revocavit, atque coniunctionem cum pluribus simul uxoribus illicitam fecit, et irritam etenim, ut legitur apud Matthaeum XIX 4-9 Christus Dominus a Pharisaeis interrogatus, an liceret homini dimittere uxorem suam, sic respondit: et Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et seminam fecit eos et dixit: propter hoc dimibtet homo patrem es matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Dicunt illi, quia ergo Moyses mandavit dare libellum repudii Ait illis, quoniam Moyses ad duritiem cordis vestri, permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis quicumque dimiserii uxorem non ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. 3 Ex his autem Christi Domini verbis illud ad rem nostram deducitur, ui adulter sit, qui dimissa uxore sua, cum altera copulatur, multo ergo magis, ut innuit Innocentius in cap. GAΠDEuiis 8 de Divortiis, qui sua retenta priori uxore ad alteram accedit, adulter erit. in merito Trid. sess. XXII cap. 2 definivit c Si quis dixerit licere Christianis plures simul habere uxores, et hoe nulla lege divina esse prohibitum, anathema sit. Hac autem Christi lege tenentur non tantum christiani, sed ea tenentur homines etiam infideles, ita ut illicitum , ac nullum sit, quod apud ipsos contrahitur secundum matrimonium, priori coniuge vivente. Est quippe lex Christi universalis, ei
423쪽
DE PROPRIETATIBU MATRIMONII 399
indesinit et quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur. Id ipsum expresse declarat Innocyntius III in cap. GAunguus 8 de divortiis propositae enim quaestioni, utrum pagani post conversionem ad idem, possin retinere omnes uxores, quas duxerant in nudelitate , aut quam ex omnibus queant retinere, respondet is, sonum, et iniquum esse Fidei Christianae, quod
possent omnes illas uxores retinere.
Profecto si validum post hanc Christi legem so-
rei matrimonium cum pluribus simul uxoribus apud infideles, validum etiam remaneret post eorum conversionem, et Baptismum in eis saltem, qui pacifice cohabitare secum invicem consentirent, cum per Sacramenta, ut ait laudatus Ponti sex, non solvantur Ooniugia, sed crimina dimittantur. Quare pagani, aliique ea dumtaxat conditione in Ecclesiae sinum recipiuntur, ut unicam retineant
uxorem, cum qua primum coniuncti sunt, caeleris
aliis dimissis, quae subinde in consortium maritalis tori fuissent adscitae. Vide Cathechismum Bom de Matri m. p. 2 c. 18 n. 10.
Hactenus de unitate matrimonii, nunc ad alteram eius proprietatem, quae in firmitate seu indissolubilitate vinculi coniugalis consistit, descendamus. Huiusmodi firmitatem, seu indissolubilitatem natura etinis contractus coniugalis videtur expostulare. Natura quidem matrimonium est animi corporumque coniunctio ad individuam vitae
424쪽
societalem. At perit illa societas individua, si natura sua matrimonium dirimi posset, tepescit, mopene extinguitur amor, seu animorum coniunctio, si uni liberum sit ab altero discedere; contra vero necessitas unionis firmius animos devincit et ligat 0uod vero matrimonii finem spectat, is praese lim est in recta prolis educatione, quae sane vi culum inter coniuges firmum a perpetuum exposcit. Quomodo enim certus eri prolis pater, si v. g. mulier stepius ad libitum repudiata, pluribus aliis coniungatur Quis prolem uniea susceptam nutriet ei educabist Quis porro futurus esset discordiarum finis non tantum in familiis, sed in republica universa , si dissoluto coniugii foediseet mulier sine viro, et proles sine certo patre et debila educatione destituta relinqueretur ' Hisce gravissimis incommodis, ut opportune consuleretur, asserendum videtur, quod ipsa naturae lege ita conrisei nexus fuerit firmatus, ut nulla privata auutoritate queat disrumpi. Vide de Maald p. B divorce a dixneu vigme si/cle. Haac sane a turae legem diu servaverunt Romani, siquidem narrante Tertulli uno c. 5 Apologetici, per 600 sero annos nullum apud ipsos soluti matrimonii prostat exemplum et Ubi est, ait idem Tertullianus, felieitas illa matrimoniorum de moribus utique prosperat , qua per annos 600 ab urbe condita nullum repudium domus sensit a Primus omnium uxorem suam repudiasse legitur Spurius Calvinus sterilitatis causa, inquit Valerius Maximus l. 2 c. 1, qui, pergit historie , quamquam tolerabili causa motus videbatur, reprehensione tamen non caruit, quia nec cupiditatem quidem liberorum coniugali dei anteponi debuisse
425쪽
DE PROPRIETATIBUS ATMMONII 401
arbitrabatur. 3 At tanta postmodum sui apud romanos ipsos morum depravatio, ut ne dum levissimis ex causis, sed ex spontaneo utriusque coniugis consensu, seu bona gratia, ut ipsi dicebant, matrimonia dirimerentur, unde Tertullianus i. c. sic pergit Nunc vero repudium, et votum est et
quasi matrimonii fructus. Vide de Boskovany de Matrim in Eccl. catholica, Aug. Vindel. 1840,
apud quem pertractatam reperie quaestionem, ansacultas data a Moyse dimittendi uxorem per libellum repudii, ex mera tolerantia, an potius expositiva permissione repetenda est. Auctor hic in opere de indis Matrim eam tuetur sententiam, quae statuit indissolubili talem matrimonii a sui-cio naturae iure non profluere.
Suam etiam firmitatem et indissolubilitatem repetit matrimonium ex primaeva institutione, de qua Gen. II. Etenim legimus, quod Adam, expergefacius a sopore illo, in quo Deus eductam elatere eius costam, aedificaverat in mulierem, exclamavit his verbis v. 25 4 Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, quamobrem relinquet homo patrem suum e matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 3 seu
ut observat Chrrsostomus hom. 63 in Matth iuxta vim verbi graeci adglutinabitur uxori suae, quod certe verbum unionem indissolubilem exprimit amplius quae enim glutine cohaerent, ea potius frangas, quam solvas. Hanc etiam peculiarem firmitatem, seu indissolubilitatem matrimonio competere ex primaeva eius institutione declaravit Christus Dominus apud S. Maith. c. XIX, 6 citaque iam non sunt duo, sed una aro. Quod ergo Deus coniungit, homo non separet arat paucis
426쪽
anteriectis prosequitur: ε Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sui sic. 3 Conc Trid. Sess.
XXIV ii 4 Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generi arens divini spiritus instinctu, pronuntiavit, cum dixit:
hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carae meari quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari, et coniungi , Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba tamquam a Deo prolata reserens, dixit Itaque iam non sunt duo, sed una tiro statimque eiusdem nexus sirmitatem , ab Adamo tanto ante pronunciatam, his verbis confirmavit Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
Ex iure pariter positivo novi testamenti, seu ex lege Christi Domini suam peculiarem firmitatem seu indissolubilitatem repetit matrimonium, quod sane manifestum est nedum ex ipsius Christi verbis Maith. XIX, verum etiam ex Marco X, 242 ex
Luca XII, 18, ei ex Ρaulo tum ad Rom. VII, trium ad Corinth. VlI, 10 ubi inquit: His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus uxorem a viro non discedere quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Hanc Christi Domini legem agnoscii loco superius citato Conc Trid. dum dixit eius nexus firmitatem tanto ante ab Adamo pronunciaiam, Christum istis verbis confirmasse, quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Mitto alia SS. testimonia. Si igitur ex primaeva sua institutione firmum est, atque indissolubile matrimonium; si Christus,
427쪽
DE PROPRIETATIBU MATRIMONII 403
sublato libello repudii, matrimonium ad eamdem primaevam suam institutionem lege sua revocavit, patet utique quod ex hac Christi lege quaedam repudia apud insideles fuerint prorsus sublata, meriisque Innoc III in dicto cap. GAunguus 8 de div.raeclaravit, quod infidelis, qui secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, aliam etiam ad fidem conversus habere non possit, nisi post conversionem , illa renuat habitare cum ipso, aut etiam si consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eam pertrahat ad mortale peccatum quae declaratio Pontificis ex eadem ratione ad eum quoque casum se extendit, quo infidelis, repudiata sua legitima uxore, cum secunda contraxerit suscepto enim baptismate dimittit secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi haec cum alio contraxisset. Vide L. Hug de
Coniugii Mair. vinculo indissolubili, Friburg 1816.
Denique quamdam etiam specialem firmitatem, seu indissolubilitatem acquirit matrimonium ex ratione sacramenti, de quo consuli poterunt Theologi At hic mirabitur fortasse aliquis, si matrimonium non minus ex primaeva sua institutione, a Christi lego, quam ex Sacramenti dignitate vinculum parit indissolubile, cur nam Christiani Imperatores, propagato iam per totum Imperium evangelio, plures vulgarunt leges, quibus dissolutio matrimonii pluribus in casibus permittebatur, ut videre est tum in titulis de repudiis et divortiis, qui perstant in codice et in L lum etiam in Novellis' Α cessabit admiratio, si duplex, quae ipsis Imperatoribus avet excusationis ratio, perpendatur. Prior est, quod divortia, seu repudia, quibus matrimonii vinculum dissolveretur, non
428쪽
probarunt, quasi licita forent et valida, sed velut,
minus mala, quo graviora damus praecaverentur, permiserunt. Divortiorum enim, seu repudiorum abusus altas egerat radices, et idcirco potuit quidem refraenari, prout ab iisdem Imperatoribus' vera laetum est; non tamen potuit statim subnio-
veri Altera est, quod indissolubilitas matrimonii non ita stricie in primitiva Ecclesia intellecta fuerit, qui licere ex legitima ausa apud Episcoposirovinciales probata Iibellum repudii dari Legatur hac de re anche de Mair. l. 10, disΡ
1 n. 12. Ac sane, ut caeterae omittantur quaesti
nes, quae circa matrimonii vinculum fuerunt agitatae , diu inter christianos dubitatum fuit, an per adulterium idem matrimonii vinculum dissolver tur. Dubitationi locum dedit v. 9, cap. XIX a thaei, quam tamen dubitationem sustulit Cono. Tridentini sess. XXXIV can. 7 de sacr. Matr. ubi ex causa adulterii matrimonii christiani vinculum
neutiquam dissolvi definivit hisce verbis: Ii quis
dixerit Eeclesiam errare, cum docuit et doce iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter adulterium coniugum, matrimonii vinculum non posse dissolvi, ut utrumque vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero coniuge vivente, aliud matrimonium contrahere, moecharique eum, qui dimissa adultera, aliam duxerit, et eam quae, dimisso adullero, alieri nups rit, anathema sit a Ubi probe notandum est Concilium Tridentinum non definire, tamquam fide catholica tenendum, quod matrimonium, propter adulterium dissolvi nequeat, praesertim quod noluit
anathemate seri re graecos contrarium sentientes, sed decernere Ecclesiam non errare dum docet
429쪽
matrimonii vinculum propter adulterium, haud dis,
solvi posse. Unde fidei catholicae dogma est, illud
nempe riclesiam non errare, quum docet iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter adul-4erium alterutrius coniugum, matrimonii vinculum non posse dissolvi. De dissolutione vinculi matrimonii propter haeresim, aut molestam habitationem, aut allectatam absentiam a coniuge, ita concilium Tridentinum it loc. an. 5, loquutum est, ut fidei catholicae dogma sit propter has rationes matrimonii vinculum dissolvi non posse. Falsum autem omnino est, quod in suo tracta- έ de regia in matrimonium potestate scripsit Launotus, se nempe legisse saepius permissum aehristianis Imperatoribus repudium, non tamen ab Episcopis reprehensas aut improbatas eorum leges. Huiusmodi quippe imperatorum leges nedum a S. Ambrosio Augustino, Ilieronrmo Gregorio Na-Σlangeno, Chrysostomo, verum etiam a SS. Pontificibus Innoc. I, Greg. M. Nicolao I disertis verbis, reprobatae noscuntur, prout a Theologis statim fuit observatum. Vide Marioren et Errori re
eii et errone de Matr christ. t. I, p. 197. Quae tamen de firmitate, seu indissolubilitate matrimonii huc usque tradidimus, ex praedictis titulis resultante, non ita intelligenda sunt, quasi nullum matrimonium in nullo prorsus casu dissolutionem potuerit aut possit admittere. Quidquid enim sit de matrimonio, quod iudaei in veteri lege χλntrahebant, an per libellum repudii scilicet, revera dissolveretur quoad vinculum, qua in re di- acrepantes proseruntur sententiae, et hinc inde validissimis rationibus disputatur, ut videre praeser-
430쪽
tim est apud Honoratum Tournei de Saer Matr.; quidquid etiam sit de matrimoniis apud infideles ante evangelicam legem contractis, de quibus etiam disputatur, an gravi saltem urgenti causa potuerint , quoad vinculum dissolvi, de qua re consuli poterit anche de Matr. l. 2, profecto quod matrimonia , quae post legem evangelicam
contracta suerunt, aut contrahentur in posterum, si excipiamus matrimonium consummatum inter fideles, quod nulla ex causa dissolvi quoad vinculum potest, prout Conc Trid. Sess. XXIV can. 5et
definivit, et docuit Pius VI liii. 80 Dec. 178 ad
Ducem Muriemberg. datis, matrimonia sive rata sive consummata inter infideles, nec non matrimonia simpliciter rata inter fideles dissolutionem certis in casibus, possunt admittere.
De Issolatione matrimoni rati e eonsurumaulate luadelas. Matrimonium quidem sive ratum sive consummatum inter infideles dissolvi potest per conversionem unius ad fidem Bic enim, qui convertitur, relicto coniuge infideli, poterit novo matrimonio cum fideli copulari, si coniux, qui in infidelitate remansit, renuat cohabitare cum converso, aut si consentiat, non tamen cohabitare velit absque iniuria Creatoris, quae quidem iniuria duplex esse potest, directa nempe nomen et fidem Christi despiciendo, eiusque laudes et domesticorum conversionem prohibendo, indirecta inducendo coni gem fidelem ad mortale peccatum. Vide I . III