장음표시 사용
441쪽
tiis agemus necesse est. Divorsim a repudio distat, ut species genere latius proinde pates repudium, quod etiam sponsus sponsae dare consueverit; eg. 101. et 191 ff. de eis et ror signis Saepe tamen divortium et repudium veluti synon ima usurpantur in iure eivili Theologi si Canonisiae duplex divortii genus agnoscunt ac secernunt, nempe quoad vinculum, et quia torum et cohabitationem. Iam reo divortium quoad torum et cohabitationem potest .esse aut perpetuum aut temporale perpetuum esse divortium potest duobu modis, primo nempe, quia votum solemne in suscipiendo sacro ordine vel professione religiosa fuerit emissum ab uno coniugum , alter consentiente, et concurrentibus requisitis, de quibus alias actum. Secundo ob adulterium , de quo nunc sustus est agendum. Itaque ob alterutrius adulterium pars innocens, altera parte etiam invita, et reconciliationem petente, iure poιest in perpetuum separari. Constans haec est omnium catholicorum sententia sussulta Matth. V, 2, et lX, 9. 0uin imo pars innocens potest sine alterius consensu vitam monasticam prosieri, vel sacrisi dinibus initiari adulterio enim admisso, coniux cadit iure in alterius corpus quaesito. At quaeritur, num coniux innocens adulterum dimittere teneatur Qua in re quamquam divortii faciendi ius ex causa adulterii tam viro, quam foeminae competat, contra ac Septi Caietanus, quod tamen Obligationem spectat, Doctores communiter inter virum et uxorem discrimen faciunt. Si enim mulier adultera fuit, plures auctores putant maritum
divertere omnino debere. Nam Prov. XVIII, 22, ita legimus et ui expellit mulierem bonam expellit
442쪽
bonum; es autam tenet adulteram, stultus est et impius a Quam sententiam spectans S. Augustian , lib. 4 e. 19. Retraetat illud retraetat, quod lib. 1 da Sem. Domini scripserat, scilicet permissum, non iussum esse divortium . . Pariter in cap. Si uuis de Adulteriis haec habentur et Si vir sciens uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in ornitatione, vixerit cum illa, reus erit et eius peccati particeps a Nam eo in easu, maritus est patronus turpitudinis indirecte saltem, quod omittat, quantum in ipso est, mulierem delinquentem corrigere, atque etiam
particeps erit iniustitiae, si filii adulterini cum legitimis haereditaria bona partiantur. Alii autem
auctores contrariam tenent sententiam, quia divortium datur in favorem innocentis, adeoque cum non sit praeceptum, sed ius ipse non tenetur ad dimittendam uxorem, praesertim si mala et incommoda sibi, ac proli inde timeantur. At verosi maritus ipse adulter fuerit, non eamdem in uxore obligationem agnoscunt dimittendi virum P uia mulier, quae virum non dimittit, non censetur peccato viri consentire, propterea quod mulier non tanta in virum, quanta vir in mulierem, Olleat auctoritate. 2' uia non eadem incommoda
ει damna legitimis siliis imminent, neque enim
incertus erit pater, nec salsus haeres supponetur.3 Qui rarum est maritum adulterum ex divortio ad meliorem frugem redire, quin potius, ut advertit Sotus et ea abstinentia non cedit in remedium viro, ut saepius esse ei consueverit maius praeiudicium. Itaque mulier poterit aut dissimulare , aut sustinere quod non valet corrigere. Caeterum et ipsa tenetur agere quidquid putave-
443쪽
DE PROPRIETATIBUR MATRIMONII 41s
rit ad viri e mendationem conduceres quamobrem si x divortio probabilis si spes emendation ἡ-tinendae, a viro divertere tenetur at sacto di, vortio, si adulterum flagitii vere poeniteat, pars
innocens potest, imo ex caritate tenetur, quandoque etiam per sententiam iuridicam, eidem reconciliari. Verum uxori perinissum esse perpetuum
divortium ob adulterium viri apprime colligitur hx Paulo ad Corinth. VII, 12, et ex ratione patet, siquidem divortii ius ex dulterio ortum praecipue suum habet undamentum in violatione fidei si
ori coniugalis non minus autem haec per adullerium uxoris, quam mariti, violari, satis est exploratum. An coniux innocens, si post factum divortium velit ultro reconciliari nocenti, obligetur nocens acceptare et ad cohabitationem redire, ne .gatur id quidem a nonnullis ea ratione sultib, quia innocens, dimittendo adulterum, omni iure, quod in ipsum habet, videtur se spoliasse Vulgatum autem est, quod remittentibus iura sua non sit dandus regressus l. 14,4 9 1s de aedilitio dicio hi assirmativa sententia verior videtur, quia divortium ex causa adulterii in gratiam dumtaxat innocentis datur, et proinde non debet in eius odium et incommodum retorqueri Atque id procedit, etiamsi per sententiam iudicis ad divortium
deventum suerit; nam innocens revocare potest adulterum eumque cogere ad redeundum , tum quia sententia non debet prodesse reo, tum quia innocens per eam nullum ius amisit, nullaque obligatione nocens liberatus est, nisi consecutive, ut aiunt, quandiu seilicet non fuerit ab innocente revocatus, innocens non spoliatur iure suo, sed nocens solum iure suo, volente ipso eoniuge, privatur.
444쪽
Plura porro sunt, quae impediunt quominus separatio ex causa adulteri queat induet Eos si ius carnalis non fuerit eousum maius 2 si adulterium ab utroque coniuge patratum sit, quia paria crimina mutua compensatione tolluntur, c. de Divortiis, et c. 6 et 7 de Adulter. imo si postquam mulier iam a viro ob adulterium separata est, vir in idem flagitium labatur, matrimoniumrod intrerandum est, . 5 de Divortiis 3 Si pars innocens culpabilem causam adulterii dederit, . 6 deis qui cognov. 4 Si adulter ob vim illatam, aut probabilem ignorantiam, aliquo pacto excusari possit, veluti si mulier vi oppressa fuerit, si vir
deceptus aliam mulierem pro uxore sua habuerit, si coniux, alterum vita lancium existimans, novas nuptias in iverit. ' Denique si pars innocens acceptam ab adultero iniuriam sive expresse, sive tacite remiserit. Haec de divortio perpetuo ex causa adulterii satis dicta sint nunc exponendae sunt causaequar temporale inter coniuges divortium inducere valent. Adesse plures causas separationis ad certum incertumque tempus, veritas est catholica, et a Conc Trid desinita sess. XXIV, . . In specie quatuor autem recensentur: I. est haeresis, et multo magis apostasia a fide matrimonio superveniens, quia ex cohabitatione cum haeretico vel apostata valde timendum est, ne coniux catholicus, eiusque proles pervertatur. Quin omne periculum animue, cum nempe coniux alierum coniugem ad grave aliquod peccatum provocat atque impellit, iustam praebet causam divertendi. 0uum enim naturali et divino iure non modo pe missum, sed etiam mandatum sit, ut periculum
445쪽
animae et spiritualem ruinam vitemus, integrum prosecto erit ob eam causam a toro et cohabitatione recedere, et invita parte, religionem ingredi. I. Est periculum tum corporis, tum iamae, tum honoris non enim coniux coniugi maritali societate adeo devinctus est, ut nequeat gravem suae vitae et honoris iaeturam declinare. Hinc coniux sanus poterit ab eo separari, qui lepra aut alio contagios morbo laboret. Si etiam uxor divertere poterit a martio, si hic latrocinia exerceat, ne namquam criminum particeps habeatur. IlI. Est saevitia aut furor coniugis, si ex gr. maritus uxorem suam capitali, ut aiunt, odio prosequatur, eiusque vitae ferro, veneno, aut aliis modis paret insidias, vel eam indigne et inhumaniter habeat. Cum enim mulier non vile mariti mancipium sit, de lori consors, rerumque humanarum et divinarum socia, cumque ius defensionis conira vim alterius iniustam unicuique concessum sit, divortium effugium esse aerumnosae eiusmodi vitae
dubitare nemo posest. IV Denique est molestaeohabitati propter iurgia , rixasque frequentes, quae indomita unius coniugis improbitate soleant excitari siquidem ex molesta huiusmodi cohabitatione alter coniux de stillii animae et incolumi ai corporis periclitatur. Separatio autem coniugum suetoritate Iudicis competentis decernenda est. Hinc privata auctoritate divertere non licet, nisi periculum sit unmora, et coniux suo arbitratu divertens ad Ohahitandum compelli poterii. 0 adulterium tamensas est coniugi innocenti, sine Iudicis auctoritate, sese ab alterius toro separare.
446쪽
Matrimonii valide contracti effectus plures sunt, vel ex ipsa coniugii natura, vel ex Sacramenti religione, vel ex iure humano dimanantes. Quatuor praecipui sunt, qui utrumque eoniugem speciant, hoc est vinculum indissolubile duorum in carne una, ius mutuum in corpora ad actus procreandae prolis aptos, obligatio tum ad custodiendam iuri idem, tum ad individuam vitae consu
ludinem ei uinum adiutorium, ei demum gratia sacramentalis, qua mutuus eorum amor perficitur et adiuvatur, fides matrimonii sustinetur ei matrimonii ac familiae onera evadunt leviora. Praeterea sunt aliqui effectus, sive iura non communia, sed cuiusque coniugis propria, et quidem ratione viri duplex potestas, nempe maritalis, vi cuius maritus est caput uxoris, quantum ad gubernationem et domesticam administrationem pertinet, ei patria, quam in liberos ex iustis nuptiis susceptos adipiscitur. Mulier vero sit particeps status et dignitatis mariti, iusque consequitur ad alimenta Effectus matrimonii sunt etiam
natales legitimi itaque liberi nascuntur legitimi
non solum ex matrimonio valido , sed etiam ex matrimonio ob latens impedimentum invalido, modo bona fides coniugum intervenerit Bona autem fides in foro externo praesumitur, quan do matrimonium publice in aciem Ecclesiae contractum est, quin unius coniugis bona fides sussicit, ut proles legitima censeatur. Itaque si
447쪽
DE PROPRIETATIM MATRIMONII 423
coniugatus, vivente uxore sua, aliaria duxerit non
consciam impedimenti, proles pro legitima denuntiatur Lite etiam penden e de valore matrimonii, modo alteruter coniugum in bona fide perseveret, liberi ea pendente nati adhue lutum habendi sunt; nam mala fides legalis, quae per litis on- testationem inducitur in praeiudieium prolis nihil emeit Eumdem essectum legitimae prolis reddendae leges quoque tribuerunt matrimonio nativitatem proli subsequenti, si tamen inter parentes, quo tempore eamdem generarunt, aut aliquo saltem tempore intermedio usque ad ipsius prolis nativitatem, legitimum matrimonium esse potuerii. Denique duo reliqui sunt nuptiarum est ocius respectu siliorum, ius nempe alimenta et subsidia honesiae et christianae educationis a parentibus
exigendi, et subiectio potestati patriae, de euius essectibus plura dabunt Iuris civilis interpretes.
Divinum matrimonii praeceptum singulis hominibus initio mundi impositum ab illis Geneseos verbis: ε Crescite, et multiplicaminio non pauci repetunt. Melius tamen opinantur alii hisce verbis divinam dumtaxat Mecunditatis benedictionem inter homines designari Brutis enim animantibus dictum pariter fuit c crescite et multiplieamini, quibus iam e proprie dictum praeceptum omnino non datur; quocirca matrimonii praeceptum melius ex iure naturae repetimus, siquidem natura ipsa suggerit conservationi et propagationi generis humani
448쪽
eonsiliendum eras, cum in hunc ipsum sinem matrimonium fuerit institulum, idomu illud tuto possumus asarmare, initio mundi homines lego naturae ad ineunda matrimonia fuisse adsta iptos, neutiquam vero post sussicientem humani generis propagationem. Idem dicendum tum de tempore, quod proxime consequutum est universale diluvium, quo rursus Deus hominibus ait Gen. IX, 17 4 Crescite et multiplicaminiis tum de populo ipsius Dei, nam ex Augustino De bono viduitatis c. 7, cum adhuc exiguo esset numero, ut populus illo propagaretur, mai dictus habebatur qui non suscitaret semen in Israel. At post diluvium, o in hominibus singulis et in populo Dei essavit, singulorum respectu, mu- irimonii ineundi praeceptum, cum humanum genus, atque ipse populus Dei sui satis propagatus; et sane in lege veteri nonnullos legimus, qui absque ulla iniuria legis aut naturalis aut divinae caelibes vixerunt, et casti, prout suerunt Iosue, Elias, Ieremias, unde castitas tori coniugalis nescia Isaiae
LVI, 3-5 ei Sapientiae In 13-14 laudatur. Prosia quidem Exod XXIII, 26 ei Deut VII, 14
celebris illa sententia sterilem non fore quemqu3m in terra Israel senisntia tamen haec non praeceptum continet sed promissionem. Ibi enim Deus,laecunditatis benedictionem coniugibus mandata in servatilibus pollicetur. Sane sterilis non dicitur caelebs, sed qui, vel quae matrimonio utens, filios tamen non possii generum; hanc automaterilitarum opprobrium es maledictionem fuisse reputatam, aisa in L MI, 7 ei aliorum multorum exempla apis convincunt. Sotius etiam in ara possumus in lege man-
449쪽
DE PROPRIETATIM MATRIMONII 426
geliea omnes et singulos ad contrahendum matri. monium neutiquam obliguri quamvis enim ne-eessarium ilhid sit ad bonum et Ecclesiae conseminionem , singuli tamen homilies sectari possunt quod melius est, atque persectius melior tamen est, atque persectior continentia matrimonio, ad quam hortatur Apostolus I Cor. VII. 8, 38, 40. Sunt autem quos per accidens speciatim obligat lex in-ound matrimonii, eos ex gr. qui continentiae donum non habent et in proximo ornicationis periculo sunt constituti, quod iure consonat sententiae eiusdem Apostoli et Melius est nubere quam uri sib. . . Principes etiam vel alii viri primates ad matrimonium ineundum quandoque obligantur, si hac via maximo reipublicae aut fidei christianae damno possint consulore. 8atis de necessitate ac praecepi matrimonii.
Novatores matrimonii necessitatem ac praeceptum plus aequo extendunt, et continentiae legem sacris ministris impositam temerario usu damnant. Quocirca opportunum est omnino, ut de hac lem pauca dicamus. Ac primo inquirimus, an ea sit divina, an apostolica, vel dumtaxat ecclesiastiea Divinam sisnpliciter esse docuit Franciscus Turlianus solus tamen utar scholasticori prout observavit Trudicaeus, sentantiam hanc amidoxus est. Docuerunt alii, sed pauet legem continenuae adstringere sacros ministros iure divam, quatanus
eodem iura divino ab uxoribus post ordinationem
450쪽
ducendis deberiti abstinere. Haec iamen seni-ia non satis sequio cohaerere videtur. Eienim eum admitta iure divino neutiquam adstringi sacros ministros, ut abstineant ab usu uxorum, quae auio ordinationem uetae sunt, incohaerentia redditurm anifesta. Eienim matrimonium per se ac ratione contraetus, qui bonus est, laudabilis, ac sacrame talis, neutiquam prohibetur elericis, sed ratione usus et carnalis copulae, quae viros sacris ualia
steriis addictos dedecet, proindeque si iure divino sacri ministri arcentur ab ineundo matrimonio post ordinationem, eodem iure divino ab usu matrimonii aute contracto arceri debent. Non d sunt qui ab Apostolis promanasse primum hanc imgem tuentur, ei innituntur tum testimoniis Pauli
ad Titum I, 8 l. ad Timoth. IV, 12 V, 22, et II ad
Timoth. It 4 ium facto ipso Apostolorum, qui aut
virgines fuere, aut continentes Ierum ad testimonia quod attinet, illud notamus, primo ea nimis probare, siquidem ex his colligeretur non modo apostolicam esse, sed vere divinam hanc legem continentiae, quam deberent sub poena aeternae damnationis omnino custodire, quod tamen salsum est. Praeterea notamus continentiam, quam Apo lus commendat, non esse continentiam
ab uxoribus, aut dueandis aut ductis, sed esseeontinentiam ab omni illicita voluptate ui enim ait S. Chrysost. , Haec est vera continentia nulli vitio subiici. 3 Atque in hoc sensu S. Petrus p. 1, . t v. 6 iubet omnes doles continentiae operam dare, non quatenus velit omnes ab uxoribus abstinare, sed ab illicius desideriis et voluptatibus. Eodem modo exponi potest Mitas, quam