- 아카이브

Pantometrum Kircherianum, hoc est, Instrumentum geometricum novum à celeberrimo viro P. Athanasio Kirchero ante hac inventum : nunc decem libris, universam paenè practicam geometriam complectentibus explicatum, perspicuisque demonstrationibus illus

발행: 1660년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Technicus. 7

Multi utuntur fune lineo, aut cannabino, in pedes, palmos, cubitos,ulnas,decempedas &c:diviso. At quoniam funes hujusmodi, cum madefiunt quod Cepe contingit, dum pluvia inter

mensurandum ingruit contrahuntur, &solito breviores reddunturi Cum vero sic ei sunt, facile extenduntur,dc ultra naturalem mensuram excrescunt, ita ut sepe spatio non maiori quam

quatuor aut quinque Decempedarum, unius pedis differentiam inducant, seu per excessum, seu per defectum, quae differentia

. non contemnendum in multiplicationibus errorem inducit;

clarum est hujusmodi funes praedicto negotio minime aptos esse. Alii igitur,ut similes funes a madore, de a nimia siccitate defendant,cera dura illos perfricant,aut liquefactae intingunt: alii

Vero oleo perfusos, ac bene maceratos traducunt per liquefactam ceram ac silphur. At licet hac ratione nonnihil a madore

defendantur,abeXtensione tamen, contractioneque, etiam notabili,minime immunes redduntur, uti experientia docuit. Alii adhibent funes essetis equinis contortos, aut ex aliis capillis confectos. At licet hi commodiores sint prioribu ,,minusque extendantur,ac contrahantur; non sunt tamen ab omni errore liberi. /

Alii praedictorum senium uni extremitati alligant globum

plumbeum duorum, trium, quatuorve librarum ; globum collo' cant paulo ante signum, aut locum, a quo mensurare incipiunt; funem extendunt versus alterum signum , aut locum, e Umque ea moderatione trahunt, donec sequatur nonnihil pondus alligatum. ident faciunt in secundo signo aut loco,versus tertium; & idem in tertio Veisus quartum dcc. conanturque in Omnibus locis eadem vi trahere funem cum pondere; si cque putant, funem in omnibus locis& operationibus servare eandem extensionem. At quis non v:det,quantis erroribus sit haec praxis obnoxia 'praesertim si funis in aliis operationibus siccus est, in aliis madidus. Asii funem, ut dictum,oleo ac cera oblinunt, eumque antequam Operationem incipiant madefaciunt; ,&dum siccari inci-Dit terum hurnectant deria ques pius repetunt Sed hi coguntur Locis omGibus, & tempore omni, dum pro lilias institu urit agrimensior es, aquas secum deferre. Nec tamen Obviant erroribus, cum neque sic extensionem& contractionem funis prohi-

42쪽

Alii non fune, sed perta cautuntur, divisa incertum pedum

numerum. At dum metiuntur, perticam non extendunt per terram, sed posita prius una ipsius extremitate in ligno, a quo incipi unt operationem,dum extremitatem alteram verius terram de-Clinant, eaque signum terrae imprimunt, elevant alteram : idem

faciunt posita prius una extremitate in hoc secundo signo impresso, idem in sequentibus. itaque ab uno ad alterum signum non notant spatium aequale perticae, sed minus; dicuntque, scire se, quantum cuique spatio addendum sit ut perticae sit aequale. At ego huic modo minusquam praecedentibus fidendum censeo: ideoque alium certiorem investigo, Alii igitur,&melius,utuntur pertica duas decempedas, seu

viginti pedes longa,hac ratione. iuxta latus mensurandum, ina

gris ec campis, extendunt funem ab uno signo ad alterum,& jux'ta funem prosternunt perticam , incipiendo a primo signo, no 'tantq; ad ejus extremitate alterii signum; a quo iterum incipiunt perticam prosternere juxta funem ; sicque ad finem usque totius lateris progrediuntur, notantes interim diligenter numerum perticarum. idem faciunt in aliis lateribus dimetiendis, Habet tamen huiusmodi pertica hoc incommodi, quod non ita facilis est ad portandum, uec ita commode adhiberi potest in locis non pla nis. Ideo Alii loco perticae catenam usurpant ex filis seu virgis se eis compositam,atque in decempedas distinctaim Quae quidem vir-Fig VΗ- gazannulis inter sese connectuntur, ut primum Schema rig. V u. Iconis l. lconismi I. monstrat. Quaelibet virga inter duorum annuliarum

centra pedem unum exacte adaequat; omnesque numeros suos habent ad Iunctos,ut facile numerari possint. in Utraque a Utem Catenae totius extremitate annuli sunt majoreS, Ut commode manu teneri possint, dc catena eX tendi. Mensor itaque antequam dimensionem inchoet, juxta lineam visualem ab uno ad alter Umdoterminatum signum disponit arundines seu baculos perpendi 'culari ter erectos; deinde in primo signo, in quo dimensionem in cipit,humi defigit, si potest, bacillum breviculum, eique annectit primum catenae annulum majorem & iuxta arundines dispositas extendit catenam, ultimoque ipsius annulo metjori immittit ali

unu bacillum breviculum, eumque terrae infigit: tunc ipse, aut

43쪽

Technicus. 9

es tu; administer priorem bacillum refigit humo, alterique bacilialo adhuc anneXam catenam extendit iterum secundum arundi nes dispositas,& operatur ut antea; sicque procedit ad finem ut que, notando interim bene numerum catenarum integrarum, atque virgarum ferrearum, hoc est, decempedarum ac pedum.

Illustris Dominus Carolus viginti millia, Eques Panormitanus,omni scientiarum genere eXcultuS, dc in Mathematicis, Geometriapraesertim practica, exercitatissimus, in dimesione Siciliae,

quam bis Hispaniarum Regisjussu summa cura peregit,dum inibi degerem , dc jam luci publicae parat, utebatur simili catena, non ex ferreis, sed ligneis virgis composita, quarum quaelibet quinque pedes habebat in longitudine, dc omnes ferreis annulis

erant inter sese connexae, numero decem; unde dc facile complicari,& sine incommodo magno circumferri,in fascem colligatae, poterant,&summa etiam facilitate explicari atque extendi, ut

non semel ipsemet sitim expertus apud ipsum. Inspice secundum

schema Fig. vii. Iconismi I. Haec pro agrorum atque camporum dimensionibus, aliorumque spatiorum longiorum. Pro aliarum rerum non ita longarum dimensionibus non incommodum est instrumentum, quo communiter utuntur Architecti, Arcularii, similesque Artifices Romani, dc repraesentat schema tertium dicta: Fig. via. Bacilli sun t complures prismatici, seu parallelepipedi A B, BC, CD, dcc. singuli longi pedem dimidium ab A ad foramen B, dc a foramine B ad foramen C, & a foramine C ad aliud foramen, aut ad finem D. Hi in B, 6 in C dcc. superponuntur sibi invicem, dc perforamina correspondentia adigitur claviculus teres utrimque repandus, circa quem converti possunt bacilli, dc complicari inter sese,ac sine incommodo circumferri,atque extendi pro libitu. Alii segmenta chartae pergamenae longa ac stricta in funiculum consuunt ad instar praedictae figurae, eaque dividunt in pedes, aut palmos, alias Ve minutiores mensuras. Deinde funiculum circumplicant cylindrulo utrimque chalybeis δcacuminatis apicibus veluti polis armato, ocita complicatum funiculum includunt capsula: rotundae, ac per Centrum tam fundi quam operculi capsulae adigunt polos chalybeos dc acuminatos cylindruli A B, ita ut cylindrus intra dicta centra circumvolvi possit. De-I, mum

44쪽

ro Liber I.

mum in latere capsulae rimam E exscindunt, & peream charta- Ceum e pergameno funiculum exsertum extrahunt ad longitudinem desideratam; factaque dimensione contorquent in gyrum cylindrulum adunco manubriolo A G axis extremitati A percapsuliae operculum transeunti annexo,sicque introtrahunt funiculum. Sed apposita figura um. Icon.I. rem melius ob oculos ponet. Veteres Romani virgas seu perticas mensorias, quibus utebantur, in decem dividebant pedes, easque propterea decempe das appellabant. Hoc tempore diversae nationes diversimode suas dividunt perticas, nimirum aliquae in pedesto,aliae in re, aliae

in I4, aliae in is, aliae in altum numerum. Expediret tamen, ud Omnes uterentur decempeda, ob facilitatem arithmeticarum O-

Perationum, praesertim multiplicationis , supposita praedicta divisione in decem partes, u i dicem us ti b. 3.

CAPUT SECUNDUM.

Se Pedis Romam antiqui genuina mensium, a Hilalpando tradita

OMnes fere Nationes, inrer coeteras intervallorum mensuras, utuntur Pede , eumque in minutiores particulas , puta palmos, pollices, digitos, uncias, aliasve similes dispescunta, extendunt in majores, nempe cubitos, passus, decempedas , perticas, stadia, mill iaria, alias. At tanta est apud diversas nationes pedis varietas, quanta linguarum, & fortassi e etiam maj or: vixque una natio cum altera convenit; imo ne civitas quidem Ur a cum altera civitate . Eademque est de coeteris mensuris pede minoribus aut majoribus, ab ipso tamen dependentibuS, ratio. Et tamen maximopere expediret,ut scriptores diversarum Regionum,qui suis in Libris quoquo modo de mensuris agunt, aut mensuras usurpanr, vel usurpare praecipiunt, inpedio saltem mensura, quae omnes fere Nationes uti diximus, convenirent, utpote aqua caeterae dependent. Ex omnibus igitur omnium nationum pedibus onus eligendus esIet , & in exemplum omnibus proponendus, ad quem eaeterarum genrium pedes compararentur, accommodarenturquo. Quod quidem facere conati sunt non pauci; sed alii

Omni

45쪽

omnibus praeferunt Rhyntandi cum apud Leydenses in Hollan

dia usitatum, ut Willebrordus Snellius in suo Eratosthene Bata. vo; alii Botaoniensem recentiorem, ut P. Ioannes Baptista Ricciolus in suo eruditissimo Almagesto Novo; alii Viennensem, ut Amussis Ferdinan dea; alii Parisiensem, ut Marinus Mersennus in Libro de mensiuris, Ponderibus, ac Numinis, alibique passim; alii alios. Ego ex omnibus jure meritissimo eligendum puto Pedem B omanum antiquum, illum videlicet, qui sub Augusto & Vespasiano Imperatoribus usitatus erat,utpote qui olim communis vel erat, vel esse debebat ut constabit ex dicendis toti Romano Imperio: prauertim cum alii etiam gra vissimi Auctores illo utantur, aut certe uti se autument, eumque aliis in exemplum proponant. Hujus igitur Romani Pedis antiqui mensura vera & genuina cum mihi certissime M indubitanter constet, de eo nonnihil hic disserendum censiui,ostendendumque,quis,& quantus sit,&qua ratione certo inventuS; addendumque deinde, qua arte ipsius mensuram genuinam aliae etiam nationes indagare, invenireque certissimo possint: IUtrumque enim tam gratum, quam utile futurum existimo studioso Lectori, totique Reipublicae Li terariae. Primum praestabimus hoc atque sequenti Capite, posterius Capite quarto. Multi multum laborarunt, ut veram Romani Pedis antiqui

mensuram, aut in Scriptorum veterum monumentis repertam, aut ex Irbis ruderibus erutam assequerentur, ac posteritati transmitterent, at pauci scopum attigerunt. Alii enim desideratam mensuram nunquam attigerunt; alii vero postquam alieno labo re illam obtinuissent, nescio quo errore longe ab illa diversiam aliis vendiderunt. Omnium felicissime in hoc negotio operam suam collocarunt, siub finem si perioris saeculi, viri doctissimi ac diligentissimi e nostra Societate P. Ioannes Baptista Villat pandus, dc P. Christophorus Grunbergerus, His anus ille, iste Germanus M in Romano nostro Collegio tunc Mathematicae Pro- .fessor. Eruerunt enim certissimam , ac prorsus genuinam dictipedis mensuram e CongioFarnesiano, cusus Archetypum etiamnum in Farnesiani Palatii Gazophilacio superstes spectavi saepius summa animi voluptate; ectypum vero, ab ipso met Villat pando extractum e Farnesiano, dc incredibili accurarione elaboratum,

46쪽

I et Liber I.

in celeberrimo R. P. Athanasii K ircheri Museo asservamus. V tvero rem totam, Reipublicae Literariae adeo utilem, intelligas penitius; ex eodem Villat pando TOMO IM . A pparat. par. 2. lib. et Cap. I i. dc lib. 3. cap. 2F. narrandam censui; quae ita se habet. Audierat Villalpandus, Congium antiquum metallicum mensurae exacti fimae pondo decem, olim a Caesare Vespasiano,& Tito e)us Filio, in Capitolio Romano positum, Velut normam omnium Romani Imperii mensurarum ac ponderum, asservari in ditissimo antiquarum rerum promptuario Eminentissimi Domini Odoardi Cardinatis Farne iii. Sciebat etiam, ante non multos annos Lucam Poetum, ingenios tam virum ac solertem, praedictum Congium examinasse, mensurasse, pondera se, ut inducerti aliquid de antiquis Romanorum mensuris ac ponderibus C-

rueret , quippe qui sCiebat, Congium Romanum aqua plenum pendisse olim decem libras Romanas. At cum veritatem quaesitam inde Poetus non fuisset assecutuS, desideravit vehementer Villat pandus eundem Congium inspicere, examinareque, si forte certius quid inde elicere posset. Cum igitur Cardinali praediacto significas et desiderium , quo tenebatur, Videndi, pariterque

mensura ac pondere eXaminandi antiquum illum suum Congi una; is, tum propter innatum studium quo bonarum artium tene batur, tum vel maXi me propter singularem animi benevolentiam, qua ordinem nostrum prosequebatur, annuit; addiditque

se velle experimentum coram spectare, atque aues oritate sua ab

omni falsi talis &deceptionis suspicione tueri. Igitur statuto die, qui fuit tertio Nonas Mart ij anni iJ98, hora quoque statu ta, cum justissimam bilancem, quam attulerat Villat pandus, fune appendisset ex unco ferreo, qui in media fenestra pendebat, variaque pondera, alia majora, alia minora attulisset, eX durissimis saxis, in eadem bilance eXaminata; allatus fuit ipsi Congius, a Luca Poeto olim examinatus. Erat is eX Orichalco due fili; ejusque inscriptio, lineae, ac signa Omnia ita erant f dc etiamnum sunt integra, ac perspicua, ac si tunc diductus, efformatusque fuisset. De ejus tamen antiquitate nuyus aut dubitavit, cui dubitare merito tot erit, inquit Villat pandus. Habebat rimulas Quasdam tenuissimas; quas rubra cera obturavcre praedicti Patres, ut aquam infusam fideliter retineret. Vasis forma crat duplicis decurtati coni, basibus

47쪽

Technicus I

annexis; quam exhibet exactissime aeri incisiam atque impressam Villat pandus loco cit. cap. 2J. inter pag. SOO, & Jo3. Colli summum orificium mensurae terminus erat ; cuJus quasi custodia erat labrum superimpositum, ut praeter alios usus liquorem infusum cohiberet, ne emueret,&deperderetur, neve mensurantis manus inficeret. Inscriptionem exteriori dorso i Rcisam characteribus majusculis hanc habebat.

I MP. CAESARE

T. CAE S. AUG. E IIII ' MENSURAE EXACTAE. IN

CAPITOLIO

A Derat, dum P. Villalpando a merebatur Congius, Emineri tissimus Cardinalis; de Nobilis vir Petrus Albertinius Iuris utriusque Doctor, ejusque publicus Professor in Alma hujus Urbis Academia, ejusdem Cardinalis familiaris;aliique ex eadem familia aliquot viri Nobiles pariter, atque ingeniosi. Aderat & Pater

Christophorus Grunbergerus, ut supra dicebam, publicus Collegii nostri Romani Mathematicarum disciplinarum Professor, miraque cum in Mathesi universa,tum in sumendis experimentis solertia praeditus: quem proinde socium sibi adsciverat Villat- pandus, vel potius eorum omnium, quae peragenda forent, experimentorum estectorem, & judicem. Ministrabant ipsis ad nutum, Cardinalisjussu, adstantes eiusdem famuli. Igitur primum vas illud antiquum meum aqua bene dilutum fuit, ne quid postea aquae ponderandae sua imbiberet siccitate. Lotum, atquci exinanitum, in altera pendentis librae lance erectum constituerunt; in altera vero lance pondera temperaverunt, inani vasi az- qui ponderantia. Mox eidem lanci, in quaerant pondera, lapidem unum imposuerunt decem aequas libras pendentem. Attu

48쪽

14 Liber I.

rae uncias viginti, quae sunt Sextarii mensura, & Congii pars

sexta assignaverantque extrinsecus in angustiori collo ejusmodi aquae terminum. Et quoniam Congii denae librae quas Congium capere diximus uncias viginti supra centum complectuntur, quarum sexta pars sunt unciae viginti; ideo rogati constanter asserebant, ampullam illam ad usque praedictum colli signum plenam, sexies effusiam, totum illud magnum vas eXpleturam .Quod quamvis admirationi fere omnibus, qui tunc aderant, fuit; rem

totam brevissimo experimento mox secuturo confirmandam te.

stabantur. Allata est igitur continuo e limpidissima cisterna aqua purissima. Quinquies ampullam in vas illud magnum effuderat

Pater Grunbergerus, dc bonam sextae partem, cum adhuc vas elevatum, sidente pondere, manebat: tantaque omnes exspectatione, ac sollicitudine tenebantur, ut vehementer etiam ipse PGrunbergerus dubitare inceperit. Nec tamen propterea paulatim aquam infundere desistebat. Mirum dictu: effusa tandem ampulla, vas usque ad colli terminum ex aequo plenum, pondera simul elevata, libraeque examen ita in medio fixum stetit, ut non mobilis libra videretur, sed fixa & permanens; atque ita permansit, donec cominus omnes accedentes, oculati possent esse testes iustae librationis vasis ex aequo pleni, ita tamen, ut aqua madefaceret potius quam operiret latiorem illam vasis partem a labro superimposito efformatam. Verum quo omnes certiores magis multo redderentur, non defuit adstantium unus, qui numerum infusarum aquae ampullarum in dubium revocaret. Quare Con-gium in argenteum magnum guttum paulatim profundere caeperunt, ne quidquam aquae emueret, a tque eo deinde ampullam impleverunt, & in argenteam concham sexies, omnibus pariter numerantibus, effuderunt. Quo factum est, ut eadem aqua, Congii mensurae, sextariorum numero, ac decem librarum ponderi, omnium probante judicio, eX aequo respondere probar

tur.

Supererat tamen aliud experimentum, quo non minus tunc indigere se arbitrabatur Villat pandus,quam reliquis nondum enim illas omnes mathematicas rationes, quas postea citato sup ratomo 3. lib. I. explicavit fuse, docteque, excogitaverat cubicumjnane ligneum vas e cupressinis tabulis, ac nuceis,E semipede R O-

49쪽

Technicusis mano antiquo, quem perlectis plurium Scriptorum sententiis se

Iegerat tanquam legitimum, suis permotus rationibus, Confece rat, secumque attulerat. Quod quidem vas ita oleo, coloribus que quibus pictores utuntur,obliniverat, ut aquam continere facile posset; effundere, aut imbibere nulla ratione posset. Hoc igitur vas aquam illam, quam mensura, pondereque eXaminaverant Villalpandus & Grunbergerus, ex aequo capere testabantur. Id quod tamen minus verisimileadstantibus videbatur: nam late patens in argentea concha limpida illa aqua tanta erat, ut ligneum illud vas bis expletura videretur. Verum ita illud exacto complevit, ut ne una quidem aquae gutta vel addi,vel detrahi poste ad justam cubi mensuram judicaretur. Quapropter mens atque animus Villat pandi α Grunbergeri ejusmodi experimentis ita

conquievit, ut non amplius in dubium revocarint, aquam , cujus

Congius ille capax erat, pondere lapidi decem librarum, quem lanci alteri antea, praeter lapides Vasi aequiponderantes , imposuerant, aequallam esse; & semipedem illum, quem ad construena, dum praedictum cubicum vas adhibuerant, esse similiter genuinum semipedem Romanum antiquum ; & tandem Congii Fatanesiani praedicti altitudinem ab interiori fundo ad summum labrum,ejusdem Romani antiqui pedis integri longitudinem exauetissimam exhibere Hactenus de Congio Farnesiano: cujus cum Villalpandus dimensiones omnes, omniaque signa diligentius notasset, & capaci ratem; aliam Congium materia, forma, magnitudine ,ac Ca

pacitate similem formari curavir, quem a Patre Gri inbergero sibi traditum asservat in Museo suo, ut supra innui, P. Athanasius Tircherus. Diu quaesiverat villat pandus Romae artificem, qui metallum, Farnesiani Congii materiam,deducere posset,aut vellet, utpote quod malleo vix cedat, quin frangatur. Tandem ea-men incidit in alienigenam , qui id praestitit. Fateor ea mea, no'. strum Congium Farnesiano longe inferiorem esse, si vasis nitorem, M aerisdiducti aequat itatem consideres; quamvis quoa a formam, altitudinem, capacitatem, ab illo ne hilum disserat. Absolverae paene alienigena praedictus Congium inchoatum inaediabus suis, ad stante, ac opus di rigente villaipando, um castu illa

pertransiit vir quidam ipsit tunc ignotus, qui simile quoddam vas

in in

50쪽

interpretiosa maximi cujusdam Principis, tanquam minus pretiosum asservare se a)ebat. Cujus videndi cum fac ut talem petiisset Villalpandus, liberaliter dc videndi, & apud se habendi diebus non paucis permisit, ea lege, ut ne C Ut manifestaret, a quo, a V t apud quem vas illud vidisset. Credi vix potest, ac ne cogitari quidem, ipsom et Villat pando teste, quanta perfusus sit laeti tia, ejus modi vase perspecto; quod cogitaret, plurium testium auctoritate rem scitu jucundam pariter, ac necessariam magis ac magis confirmari. Erat hoc fusile ex aere, quod vulgo dicitur bron

exterius affabre elaboratum, sed altera ex parte exesiam, atque instauratum, ita ut refossum fuisse videretur ex antiquorum ted ifi- Ciorum ruinis. Sed, ut semper animus contraria iis, quae desiderat, suspicatur, dubitare mox coepit, num recens factum ad imitationem Farnesiani vas illud fuisset, praesertim cum facile modi plures ipsi occurrerent, quibus illa omnia, quae videbat, antiqUitatis argumenta, ementita esse a solerti artifice potuissent. Coepit anceps animus in novo Congio rimari mensuras Omnes,atque artificiolas illas observationes, quas in antiquo illo admirabatur, atque ita ad amussim omnia respondere comperit, ut nulla ratio- . ne persuadere sibi potuerit, ea omnia ab aliquo artifice observari potuisse, cui nota omnino non essent. Misi hunc Congium videre non contigit: Farnesianus autem, ac noster cum mihi cogniti sint,ac de illius antiquitate, hujusque cum illo conformi late dubium nullum habeam, credamque firmissi me quod & alii viri doctissimi faciunt, quos paulo post adducam utriusque altitudinem Romani Pedis antiqui mensuram exactam referre; cognita etiam mihi erit certissimo ejusdem Pedis genuina mensura;

quod principio asserebam.

C A PUT TERTIUM.

aut jquo, a Villa ando prodito.

REperi Romae inter Patris Christophori Grunbergeri Vanu scripta chartam, in qua notata est linea recta, aequalis dimidio pedi Romano antiquo, de quo agimus, cu in adiun cha Nota,

manu

SEARCH

MENU NAVIGATION