Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

indicauimus, . 98s pessima symptomata cito sue- cedunt, curatio impossibilis videtur.

Curatio vulneris in cauitatem non penetrantis, recentis adhuc, nec magnam infJammationem mouentis, labiis quantocyus conglutinati essicitur. Insammationem nimiam si uidem oboritur, venaesectio diaeta antiphlogistica, et medicamenta in hunc finem diresia, coercent. Si vero tumor durior circa vulnus est, et extrauasatus humor inter integumenta et strata musculorum haeret, vulnus ampliandum est, quo stagnans materia vel effluat, vel blande exprimatur, vel suppuratione mota euacuetur. Si vulnus latius patet, nec simul collisum est, sutura administretur.

Vulnere in cauitatem penetrante, nulla tamen visceris laesione ex indiciis certis cognita, . 98 . aeger ita collocandus est, ut humores extra vasa missi facile effluant, vel spiritu interdum cohibito expellantur. Humor, in vulnere nimis angusto retentus, ampliatione eius educendus est. Cum enim extra- uasatus humor, praecipue sanguis, in coagulum prOnus, saepe locum quendam definitum Occupet, nec inter viscera diffundatur, succestu eius euacuatio fieri potest, etsi tunc viscera vicina cum peritonaeo non nihil coalescant. Quod si vero cauum purumst, vulnus aut emplastris gliutinantibus, aut sutura ita coercetur, ut cicatrix fieri possit.

Quoniam ab his laesonibus infestina saepe maxime turgent otio aluina iniicienda est, nisi forte intestina crassa in ea parte laesa fuerint, ad quam clysteres ascendunt Praeterea quoque venaesectio,

372쪽

3co PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI.

diaeta antiphlogistica, et medicamenta temperantia, imminentem inflammationem intra limites coercent. Cum vero sanguis copiosus in cauo abdominis congeratur, non tuto educi potest, nisi iam aliquomodo in ambitu cum peritonaeo coagulatus concreuerit, et eius Huxus exi vasis laesis cessauerit. o M abdominis vulneribus non raro omenti et

intestinorum pars effertur et propendet, de quibus partibus, si sanae inueniuntur, protinus in stum reducendis cogitandum est, quod vulnere etiam ampliato, et digitis oleo madidis, alterna et leni pressione applicatis, essicitur. In his vero quoniam

Inagna eum cura versandum est, de vulneris ampliatione primo, paulo post de omento et intellinis sigillatim agamus. . ' 997.

In ampliando vulnere cauendum est, ne linea alba attingatur,nec arteria epigastrica discindatur; quod si unum alterumue euitari non potest , illa tota di scindenda, haec protinus liganda est. 3.378. Euietandi quoque sunt umbilicatium vasorum tractus. Introducatur ideo specillum sulcatum, cuspide obtusa instruinim, et in media parte lamina oblonga munitum, qua intestina et apy defenduntur scalpello autem super sulcum inducto integumenta et musculi cum peritonaeo simul discindantur spice scalpelli caute directo, ne partes absconditas laedat. Alia instrumenta PLATNE Rus proponit ), ex quibus illud, quod L DRAN ad herniotomiam adap tauit, optimum est. I id. Inst. Chiiuria rat. f. iso

373쪽

PARS II. R. V. ABDOIMINIS MORBI. . 36i

adeo, specillum non admittat, aut primum integumenta, paulo post et musculi discita di debentiquo tandem relaxat non nihil vulnere vel specillum sulcatum, vel alia instrumenta dimitti, et ad vulnus ulterius aperiendum applicari possint Clysmata crebrius intesta et venaesectio vulnus tensum haud raro relaxant, et ad iacili0rem incisionem pra Parantis. Ῥ99. omentum solum elapsum et alienatum interdum

angusto vulnere ita comprimitur, Ut pars corrupta abscedat relicta autem sana cum vulnere coalescat. Si pars elapsa sana est, tutius reponitur, ne ventriculus et colon, cum quibu cohaeret, extra situm trahantur, et in mutabili intestinorum tu tensionum molestarum caussa sint. Id vero tunc non

efiici potest, cum pars propendens aliena ta est sana itaque non nihil protrahi debet, quo is acu stoim rato duplici instructa, ita perfodiatur, ut utrinque filum conuolui et ligari queat parte ergo vitiatai resecta, pars relicta integra cum filis vulneris labiis ita adaptetur, ut cum iisdem coalescat.

In hac menti, inprimis autem intestinorum elapsorum, repositione efiicienda aeger ita collocandus est, ne moles viscerum versus vulnus pressa impedimento sit melius aegri corpus retrorsum vel monum alterumque latus reclinatur tentandum

itaque est, an in tu hoc apto econdi possint intestina elapsa, ita ut, si fieri possit, extremum inferius citius reponatur. Eandem ob caussam interdum fomenta ex aqua et oleo vel lacte, quae moderato

374쪽

36 PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI.

calore placent, cum spongia vel linteis applicentur, ne interea partes elapsae siccescant, vel prorsus emoriantur Caute tamen in his festinandum est.

Si intestina elapsa aere vel cybalis distenduntur, quidquid inhaeret, blanda compress1one in intestina vicina, abdomine adhuc recondita, repellendum est in auxilium simul vocatis clysteribus. Aeris ex intestinis per acupuncturam emissio inflammationiansam praebet, hinc, si pressioni non protinus cedit, proderit interdum, et partem vicinam intestini reconditi extrahere, et it viam liberiorem reddere, quo tandem et intestina vacua immitti possint. Tum

abdomen quodammodo concutiendum est, ut omnes partes hactenus tensae in verum situm reducantur, et vulnus suo modo conglutinetur. f. IOo2.

Longe difficilius tramntur intestina, s vulnerata, vel pallida liuida et nigra, ideoque gangraenae sphacelo affecta sunt in priori enim casu vulnus

intestini cum vulnere abdominis conglutinandum in altero vero, resecta portione corrupta, margo intestini superioris abdominis vulneri ita adaptandus est, ut orificium fiat, per quod contentae Oeces an quam per nouum anum exeanti Tenendum enim est, intestinorum teneram fabricam coalitionem vulneris et cicatricem in intestino solo formandam, vel prorsus non vel rarissime admittere ). I id. Memoires de l'Aead Ror de Chirurgi a Paris. Om. III. p. I S. seqq. Commentarius de curatione herniarum cum gangraena Auctore Cl. Lo Uas, ubi simul de uniendis intestinis, gangraena destructis, agituta

375쪽

PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI. s63

oo'. Vulnus itaque intestino inflictum aut conside randum est: nam primum recen tantum suturam admittit, deinde alienatum agglutinari non potest, tertio longitudinale, in intestinorum parte me senterio opposita inflictum, melius suitur, quam aliud obliquum et transuersum. Duplici autem sutura utuntur chirurgi, altera pellionum, qua filum continuum margini utrique vulneris circumuoluitur, extremis utrinque propendentibus altera nodosa dicta, qua rario sutura fit, filis singulis distinctim per opposta labia transductis, leuiter tantum contortis et vulneris margini applicatis. ερ. ICO Hacte vero enter ora phia ita optime administratur. Chirurgus intestinum mistra manu linteolo madido interposito, blande arripiat, et acu triquetra, cuspide instructa, qua pellione Utuntur, suturam ita perficiat, ut fila per quodlibet labium sigil. latim transducantur nec sortiter adducantur, nee nodo firmentur, sed ut his filis ad marginem vulneris dispositis intestinum saueiatum ita in suspenso sustineatur, ut cum vulnere abdominis cun glutinari queat. IOOS. Cum intestini spha celo corrupti, et ab integra eius parte separati, margo interior, interdum abscessu abdominali rupto, cum orificio abdomini coal Uerit, in eo quoque casu, bi intestina tota discissa fuerunt, difficilio chirungia in leo potis iamiam et colo intestino, tentata fuit. Ligata enim extremitate inferiore, ad anum spe itante, superior, ex qua in leo alimenta digesta et in colo Deces descendunt, ita ars

gini vulneris per fila introducta applicata fuit, ut

376쪽

3 PARS II. R. V. ABDOMINI MORBL

orae conglutinatae lumen apertum siue nouum anum reliquerit excrementa tunc vasculo stanneo, vel alio cauo abdomini alligato suscipiuntur. f. IOO6. His itaque debita cum cura praestitis, vulnus ad suppurationem blandam disponatur, quo margines leni inflammatione turgeanti fila mobilia reddantur, et tandem post sextum circiter diem apte remoueri queant. Licet vero tam ardua chirurgia non nisi in vulneratis aegris,integra alias valetudine gaudentibus, spem prosperi successus faciat tamen et in his omnia, quae vulneris curationem tuu nt, externa interna que remedia accurate applicanda et propinanda sunt, ne ex una parte inflammatio nimis intendatur, ex altera ulcera sordida relinquantur, et chirurgica auxilia inutilia reddantur. S. Io T. VH nera etiam abdominis, inprimis ampliora su tura coniungenda sunt Haec autem gastroraphia variis modis a veteribus magis adhibita fuit, quam a

recentioribus, quippe qui eandem, si ullo modo fieri potest, euitant ex labia vulneris emplastris glutinantibus adducunt. Cum autem variae suturarum disserentiae breuiter vix describi, sed coram melius demonstrari possint, monit tantum primaria indic bimuS. I. Ioz8. Fila cerata et apte coniuncta g. 36 . per dupli-eem acum incuruam traiiciantur, quo una et altera in utroque vulneris latere ab interna parte extrorsum transmitti possit cuspides laedentes digito applicato defendantur, ne partes internas vicinas laedant, attamen peritonaeum quodammodo retractum

simul tranasodiant et adducant reliqua ita perficiun

377쪽

ΡARS II. R. U. ABDOMINIS MORBI. 36stur virin duplici triplicique sutura diximus. g. 363.

seqq. Postea fila vario modo super linteolum conuo. lutum, et utrinque appositum, et super vulnus ipsum ad utringantur et firmentur, ita tamen, ne fortius adstricta egressum materiae purulentae impediant. Qua in re etiam reliqua monita, de vulnerum cura. tione in genere proposita, observentur.

In hydrope astite aquae effusae in cauitate abdom, nisi haerent in hydrope saccato aqua interdunt in magnis et callosis factis hydatidibus continetur, m.

c. g. 7 o. rarius ea inter peritonaeum et musculos,vel strata musculorum abdominalium effusa deprehenditur quodsi igitur aqua,vi medicamentorum euacuantium mota per varia corporis colatoria duci nequeat, chirurgia variis modis viam aperiens aquam subducit g. IOIO. Haec ipsa aquarum euacuatio artificialis, si in corporibus satis validis, quibus nimirum post eductionem tonus viscerum restitui potest, administratur, prospero saepius cum succeis perficitur ); si vero cachexia, viscerum labes, corriaptio aquarum et imbecillitas aegrorum accessat, frustraneum est auxilium, neque tamen tunc intermitti, sed ai, quam palliatiuum usurpari debet, si insignis spirandidissicultas animia aquariam mole inducitur morbus enim, qui curari nequit, repetita tamen aquarum

subductione interdum trahit . I De

378쪽

366 PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI.

I De inieξtionibus roborantibus post aquas subductas nonnulli cogitarim , sed praeterquam quod cum iniectionibus saepe aer noxius ingemur, adstri-ertio nimia in viscerum superficie tenera extimescenda est.

Paracentesis autem dicitur si abdomen tumidum acu triquetra no ictu perfoditur. Aeger supinus iaceat, vel in sedili sedeat, et abdomen ab altera parte versu latus transfodiendum prematur. Praecipue autem ille locus punctioni aptus est, qui in abdomine extenso inter umbilicum et mediam partemeristae ossis ile medius est. Integumenta vero. musculi et peritonaeum, uno ictu tuto perfodiuntur. quod viscera subiecta ob aquae distendentis copiam non laeduntur. Ac retracta, fistula, quae acum vaginae ad instar cingit, relinquatur, quo aqua

per eius marginem externum, ab ima parte prominentem et excavatum, successive essiuat. . Io I 2.

Adstans minister vola manus et digitis expansissu effluxu aquae abdomen Derceat et comprimat, hac enim pressione et aegro respiranti solatium accedit, lipothymia alias extimescenda praecauetur. et aquae essi laxus iuuatur. Cannulae relictae orificium interdum obturare, et aqua per partes subdu.

Cere, minus conuenit, cum non raro ulcera remaneant, melius itaque est puncturam abdominis notiqforamine facto repetere. Aquis quantum fieri potest eductis, cannula protinus educatur, et fora-rnini mox contrait puluilli ex linteo carpto et emplastrum apponatur, abdomen fascia ampla circumducta bene constringatur, eaque diu relinquatur, vel denuo

379쪽

PARS II. R. . ABDOMINIS MORBI. 367

denuo adducatur, quo partibus relaxatis robur restituatur.

g. tot 3. In hydrope saccato eadem operatione aquae subducuntur, sed dissicilior saepe est, si plures saeci

sunt, ex quibus omnibus una punitione aqua educi nequit. Interdum ex vena varicosa laesa sanguis cum aquis, vel ob diuturnam humorum stasin viscida et purulenta materia eductum Quod si itaque, repetita euaeuatione affluxus non cohibe tu et tumor fixus peritonaeo adhaerere percipitur, in eisio sat ampla per integumenta et musculos usque ad saccum fit, ut materia stagnans successive educatur auum iniectionibus detergentibus et mundis. cantibus eluitur, quo facto, si accus hydropicus contrahitur et exulceratione ex parte consumitur, noua collestio humoris fieri nequit. Sed raro ex voto succedit haec curationis ratio, cum raro hydatis singularis inueniatur sed potius, asilum humorum in unam cohibito, alia extendatur.

IOI . Ρrtes organicae ex definitis limitibus cedentes, et a tumorem constituentes, interdum herniae dicuntur, v. c. hernia cerebri inprimis tamen cauitates humoribus distentati hoc nomine insigniuntur, V. c. hernia sacci lacrymalis. Cum vero in infimo ventre potissimum ex utraque causia non raro tumores oboriantur, hi potissimum et proprio magis vocabuli

380쪽

368 PARS II. R. . ABDOMINIS MORBI.

eabuli significatu herniae appellantur. Earum vero

magna differentia nunc paulo accuratius examinanda occurrit. g. Io I s. Peritonaeum non tantum viscera abdominis, sed et hanc auitatem ipsam interius inuestit musculiseeterisque partibus mediante contextu cellulari annexum. In abdominis cauitate autem, praeter alia viscera intestina et vesica urinaria continentur, quae partes varie distentae peritonaeum musculos, et integumenta simul distendunt Si itaque musculi et

integumenta vel vulnerantur vel relaxantur, ideoque partes infimi ventris minus ecte coercent, peritonaeum interdum extenditur, saecum quendam vel cauum format, in quo partes, quae pressione urgem tur, suseipiuntur et herniam veram constituunt. s. IOI6.

Hae expansiones a variis locis varia nomina sortiuntur vel enim passim in anteriore et posteriore abdominis ambitu herniae ventrales, vel circa umbilicum herniae umbilicales, vel circa inguina herniae inguinales, vel in scrotum descendentes herniae scrotales, vel ob descensum ad ductum vasorum cruralium herniae crurales oriuntur, Vel vesica, in inguine vel ad foramina anteriora ossium coxarum protuberatis, herniis variis vesicae generandis occasionem praebet.

In omnibus his tumoribus ad abdomen oriundis, et herniae verae nomine insignitis, peritonaeum extensum, si per aliquod tempus substiterit, callosum redditur lamellae enim cellulares glutinoso succo intercurrente et in spissato densantur, crassiores fiunt, et tumorem non tantum augent, sed et confir

mant.

SEARCH

MENU NAVIGATION