Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

desinat. Interdum tutius est, Vulnere et supra et infra costam iniecto, ac in uersa Vel instrumento, catheteris in modum incurudio, et apice, dupliei aramine pertuso filum puluillo instructum introdu cere quo illud circa costam adstrictum arteriam comprimat ' l. I id: Momoire dest Acad. Roy de Chirurgi a pari

Tom. H. I. S. Iab. I. . Aliud instrumentum in hos usus inuentum, sed maxime compositum, id lib. cit. P. I 2S. ab IV.

g. 9 7.

sterni os porosum quidem est et, cum inter costarum appendices cartilaginea haereat, facile cedit; sunt tamen interdum validae laesiones, quibus eius partes diffringuntur, quae quidem, si nullum vulnus coniunctum est, incisione facta leuandae, et in verum stum reducendae sunt. Cum t me utplurimum praeter validam inflammationem, quae acutam febrim inducit abscessus et ulcera cum carie inducantur, haec suo m do depuranda.

et si id aliter fieri nequit, pars sterni modiolo ex. scindenda est, g. 737. seqq.

s. 9 8. Post magnos et validos corporis ;sus spina dorsi

et costae iaspe tensu et atroci dolore asticiuntur. Germani appellan wehe thun vel vetareetin, a cum

352쪽

3 o PAR II. R. IV. PECTORIS MORBI.

eum luxationis vel subluxationis speciem subesse assu mant, sed aliae certe sunt caussae, quae ad ossa ipsa non pertinenti Leuius malum est, si ex nimia ventriculi repletione vel assatibus retentis abdomen vehementer distenditur, ut inde nerui principes, ad spinam positi, spastice assiciantur. Grauior est morbus, si violenta tensio ligamentorum et musculorum, costas et vertebras connectentium, facta suit, si stas serosa et vehemens musculorum spinam dorsi dirigentium rheumatismus inducitur. Num musculi spinae dors vel earum partes valida tensione ex sua sede dimoueri possint ), dubium est.

L id C. O UT EAU Melanges de Chirurgie, pag. opseqq.Τensionissatulentae medentur apta uacuantia, quae a nausea et vomitu indicantur, vel clysmata et alia medicamenta carminatiua et antispasmodica, ex aliis doctrinae medicae capitibus huc transferenda. Ad externa remedia pertinent cucurbitulae magnae, multa cum sanam umbilico impostae, frictio abdominis cum unguentis carminatiuis, a dextro potissimum ad sinistrum hypochondrium producta, quibus flatus et inde oriundae tensiones discutiuntur.

Si valido corporis et nominatim spinae dorsi nisu

Igamenta vertebrarum nimium tenduntur, nec

musculi spinam dors extendentes, a musculis, respira tionem adiuuantibus, et speciatim serrato postico inferiore et concurrentibus latis abdominalibus coercentur, sed sub magno nisu in exspiratione subito facta remittunt, stas es humoris, in fibris musculari bus moti, tensuos dolores relinquunt, quos interduim

353쪽

noua et blandae extensiones vario modo peractae discutiunt interne singuinem hirci, vel uliginem splendentem, vel radicem rubiae tinctorum, ut potentissima resoluentia medicamenta commendantur.

Interdum frictiones spinae dorsi, cum vel sine oleis carminatiuis idem praestant.

Nonnunquam tamen, licet rarius, si magno nisu impetus aliquis spinae infertur, et costae disertebras, et vertebrarum processu articulares, quodammodo e sede dimouentur. Ostae quidem extremitatibus posterioribus ad vertebrarum corpora

et processus transuersos annexae, retrorsum Vix m

dunt, magis tamen sursum et deorsum, vel interdum introrsum dimouentur, quo facto illud latus, in quo costa dimota est, brachio simul eleuat extendatur, et costa pressione digitorum in verum situm reponatur. In altero casu aeger dolio vel corpori cylindrico in- Cumbat, nam sterno tunc vehementius presso id esscitur, ut costa extrorsum dirigatur. Incisione laita costam ex profunda sede digito eleuare, et ita in v rum situm reducere, dissicile curationis genus est.

Et vertebrarum processus articulares, sue obliqui, inprimis in confiniis dorsi et lumborum, valida vi externa, in summa extensone vel flexione dorsi admota dimouentur, quae res magnum dolorem et haud raro inflammationem et immobilitatem spinae dorsi inducit. Inflectendum est corpus super cylindrum seu dolium, et inter inflexionem spinao successu tentatam processus in verum tum dirigendi sunt. Crudeles veterum in hoc genere Operationes LATNE Rus commemorauit Haec

354쪽

luxatio, inprimis cum fractura complicata, ob laesionem medullae spinalis tristia symptomata inducit et

mortem saepe accelerat.

Quae in adultior aetate post annum vicesimum

firma sunt corpora vertebrarum, ea sub incremento in puerili et adolescente aetate saepe laeduntur, et distorsionem spinae inducunt. Distinguunt vero gibberositatis vitia in hyphosi seu incuruationem versus posteriora, in ordo sin se incuruationem versus anteriora, et seolio sin se tortuositatem ad latera conspicuam, de quibus omnibus nunc sigillatim agendum est. I. M , Infantes teneri, quorum corpora vertebrarum multa cartilagine comprehenduntur et crescunt, per gestationern in uno brachio interdum flexionem spinae dorsi in unum latus patiuntur; qui, si prosperum ui crementum et vegetum corpus nacti sint, erecto corporis habitu per elasticitatem artilaginum rectitudinem spinae restituunt si vero imbecilles corpore antrorsum inclinato diu saepe in sedili relinquuntur, tunc in confiniis vertebrarum dorsi et lumborum harum corpora ab anteriore parte comprimuntur et hyphos oritur. Morbus hic tolli nequit, inprimis in rhachiticis infantibus, si nimirum

355쪽

materia acris ad corpora vertebrarum coniec sta est. eaque arro sit. ordosis rarior morbus est, qui ex nimia reclinatione corporis et maiori pectoris prominentia ortum ducit.

Mala puerorum consuetudo semper inclinandi corpus in unum latus corpora vertebrarum in latere incuruato comprimit, et nisi cita correctio sat eam figuram confirmat. Si hoc adolescentum corporibus accidit, obliquitas corporum ut plurimum tantum in confiniis vertebrarum thoracis et lumborum nascitur interdum spina in thorace in unum, in lumbis in oppositum latus inflectitur. Curuitas spinae in thorace obuia costas oppositi lateris eleuati et sursum premit, quamobrem et scapula et hume. Tu eleuantur, Omnes vero hae partes in incuruato latere magis depressae apparent. Haec duplex spinae incuruatio magnam corpori deformitatem adfert, cum ossa coxarum in similem obliquitatem du

cantur.

tantum oritur, cum in adultis fabrica ossium et spinae dorsi eonfirmata sit laesa tamen ossium nutritione 9. 49 seqq. quae mollitiem et Jexibilitatem ossium cylindricorum fieri, praeternaturalis haec

spinae dorsi incuruatio quoque locum habet, Ass.

In senio etiam spina dorsi in vertebris thoracis, quaa in sanis modice ins ex est, magis inflectitur, et kyphosis senilis a pondere capitis et artuum superiorum antrorsum directo inducitur. Licet vero gibberositas validis nisibus et tensionibus corporum iuniorum quae caussae externae luxa-

356쪽

3 PARSIL TR. IV. PECTORIS MORBI.

luxationum vel subluxationum putantur, tribui se Ieat, rarius tamen ad eas, sed potius ad internas respiciendum est. Vera enim elasticitas cartilaginum et

ligamentorum, Orpora vertebrarum cingentium et intercurrentium, in incremento puerorum et adolestentum saepe deficit, et imbecillitas musculorum, corpus non recte sustinenthim, deprauatum spinae situm et inde malam conforrn tionem inducit Firmat hoc latus hachiticus et gibberositas, in urbibus popul0soribus frequentior, ubi vitae mollities, desidia et exercitationum rarior usus infantes saepe eneruat, ut robur aetati conueniens acquiri nequeat: ad caussas itaque re notas ex/minandas nunc nos convortimu .

In his enarrandis ea repetere nolumus, quae de rhachitide, . S63. proposuimus, et quae in insantihus et pueris saepe animaduertuntur addimus Otius ea, quae in adolescente quoque aetate attendenda sunt: vidimus enim, qui post annum aetatis decimum quartum demum gibberos facti sunt, quoniam et veneris praematurae et illicitae permatis excretionis damna imbecillitatem genuerant,et inde spinam in cur uatam reddiderant , Praecipue autem situs corporis vel negligens, vel peruersus in variis laboribus perficiendis et spinam in unum latus recuruat, et COXarum ossa obliquo situ confirmata sistit Addantur morbi grauiores, quorum exitus fuit imbecillitas spinam insectens

Gibbero stas itaque in principio attendenda et in singulis aegris ex suis caussis diiudicanda est: in distorsione autem partium examinanda ad sani sceleti dispositionem, ad ligarnentorum nexum, nec non

357쪽

PARS H. R. IU PECTORI MORBI. a s

musculorum,quibus actiones variaeperficiuntur,situm respiciendum est. Ea distorsi partium sic cognita, caussis in principi protinus remotis, corrigi potest morbo autem obfirmato, applicati fasciarum et a. chinarum artificialium raro, vel nunquam curuitatem tollit, nimia potius adstrictio saepe corpora magis torquet, et una lesurinitate correcta alteram inducit. g. 96O. Cum itaque caussae remotae in initio curationis

omnino remouendae sint, imbecillit s corporum apta nutritione, corporis exercitatione in aere libero, et medicamentis roborantibus, corrigatur, quae quidem medendi ratio ex aliis doctrinae medicae capitibus cognosci, et singulorum aegrorum con, stitutioni accommodari debet. Sigillatim vero οὐ tandum est, balnea non calida adeo et emollientia, sed frigidiuscula et robor ntia cum frietione corporis vigorem musculorum, et erectum corporis situm inde expectandum multum iuuare. mitionem olea et unguenta efficaciora reddunt, modo ne cutem nimium emolliendo et relaxationem inducas, et perspirationem impedias unguentis etiam olea destillata parcius addantur, ne aromatica indole neruos nimis excitent. O6 I. Praecipua autem correctio gibberosorum est in admonitione adstantium et attentione ipsius aegri. Dormientium corpus cubet extensum, non incuruum et contractum sedilis et mensae altitudo

corporis magnitudini aequalis sit, quo aegri erecti. nec in latus inclinati scribam, vel alios labores suscipiant diu stantes non nisi utrique pedi insistant, ne eleuatis ex uno latere coxis spina, in situm erectum s oor

358쪽

3 6 PARS II. R. IV. PECTORIS MORBI.

eorporis ducenda, in alterum incurvetur humeri eum scapulis utrinque in aequali situ seruentur. Haec et alia consilia initium morbi optime corri-

sunt, inprimis si thoraces imbecillitatem iuuent.

O62. Thoraees et asciae infirmitati medentur, neque lamen partes in incremento constitutae iis nimium eomprimantur, aut directione una peruerse correcta, altera inducatur Thoraces itaque ex virga balenaria, non ex laminis ferreis, ita construantur, ut superius ad scapulas coercendas humerosque retrahendos adaptari queant, ex qua re rectitudo spinae omnino pendet, ideoque non opus est, ut ad costas spurias strictius adducantur, et abdomen nimis comprimant; rectitudo enim spinae lumbaris non vi essiciatur, sed a vigore musculorum pendeat.

Sunt et aliae machinae ad correctionem gibbero. sorum inuentae. Lamina ferrea non nimis lata, Corio obducta, ab osse sacro usque ad primam collivertebram extensa, aliam super scapulas crucis figura afflixam habeat, quatuor eius extremae parte Circaeollum humeros, et abdomen, loris et fasciis aptis, minime vero serreis circulis affligantur, et ita spinam ad rectitudinem disponant. In his ver adornandis magna circumspectione opus est interdiu etiam applicentur, quo infirmitatem iuuent; interdum vero, haprimis noctu, corpus omni adstrimone liberari debet, ut eius sit apto et quiescentis lassiciente extensione g. 6i correm obtineatur.

CAPUT

359쪽

PARS II. R. IV. PECTORIS MORBI. 3 7

VULNERIBUS PECTORIS.

Et haec quidem vulnera ex generali ostrina

S. 39 seqq. diiudicantur et curantur: magna tamen ad partes nobiliores, in pectore sitas attentiono opus est, quae tractationem horum vulnerum dissiciliorem reddit magnam porro curam flagitat aerimorrhagia corrigenda et sistenda, et sanguis extra uasatus educendus accedunt tandem varia symptomata, inprimis emphysema, quae nos mouetat, Vt

Vulnus omne pectoris, etsi tantum utaneum, attentius disquirendum est quo ex considerationa externa et anstrumenti laedentis figura cognoscatur. mim forte, et quousque in auum pectori penetrauerit. Si spirandi dissicultas adest, magis attenti esse debemus. Disquiritur autem vulnus specillo retuso non laedente, illud vero non valide in contextum cellulosum protrudatur, sed sub vario corporis situ suspensa manu eo dimittatur saepius enim musculi, situm mutantes, vulnus in auitatem penetran praecludunt. In corporibus obesis, cum copiosa pinguedo disquirentem confundat, attentius versan dum est. 966. In grauioribus vulneribus, quibus cor et maiora vase a corde progredientia laeduntur ea OX Oboriuntur symptomata, quae lethalem exitum non prae

dicunt tantum, sed subito inducunt Si vulnus amplum

360쪽

plum est, multum sanguinis ex eo essivit si vero an gustum est et cruoris parum dimittit, maxima breui temporis interuallo oritur spirandi difficultas, pulsus paruus, inaequalis et intermittens, sudor frigidus, syncope et mors interdum tamen lipothymia, in imbecillis a magna, sed haud lethali sanguinis Llasione orta, fluxu hoc cohubito remittit, et chirudirum in ulteriori disquisitione attentum esse iubet. Pulmonis laesionem praecipue Isanguis, cum tussi per os reiectus, indicat, et ex maiore vel parciore eius copiara esionis ratio definitur, sanguis etiam

spumosus ex vulnere profuit. De ea tamen re Certior redditur chirurgus, si iniectionis medicatae in pectus immissae sapor ab aegro percipitur. Tandem ex loco laesionis in pectore, eiusque superiori vel inseriori parte cognoscitur, qualis forte lae

si pulmoni inflim uoxit.

Sanguinem post pectoris vulnera copiosus in eius cauitates effluxisse, ex ponderis sensu et dissicul. late spirandi coniicitur. Locus, in quem sanguis confluxerit, ex aegri situ cognoscitur; si enim in latus vulneratum inclinatus vel supinus iacet, minora eius incommoda sunt; si in latus sanum inclinatur,

disseilis inspiratio et breuis exspiratio si sanguis diaphragmati incumbit, facilior exspiratio, quam inspiratio. Uulnera, quae mediastinum perfodiunt, sanguinem in utramque cauitatem effundunt et absolute lethalia sunt, quamquam interdum, cum Vulnus sanguine grumoso tegitur, vita aegri trahitur. g. 969. Vulnera pectoris, quae in cauitates eius Tenetrant, caute disquirenda sunt, cum symptomata, ab

initio

SEARCH

MENU NAVIGATION