장음표시 사용
411쪽
PARS II. R. U. ABDOMINIS MORBI. 39o
Porro non semper externe, sed haud raro in intestianum ipsum aperiuntur inflammatione igitur dissi. pata, acre pus in contextu celluloso clandestine se,pit. atque in sinus et fistulas inde formatas excurrit.
g. Io9O, In principio quidem, et dolore monente, emollientia cataplasmata applicantur, quo durities molliatur, pus cogatur, et fluctuante humore percepto abscessus incidatur, pure enim excreto durities reis licta digestiuis emolliatur, et cauo depurato tandern cicatrix inducatur. Cum vero interdum abscessus profundus et proxime ad intestinum rectum haereat,t uctuatio materiae purulentae ob tensam cutem non semper tactu percipiatur, immo abscessus furunculo similis videatur tutius est, eundem nondum maturum, ne pus diutius retentum in sinus abeat. aperire, . Io 8. et ita cum sanguine materiam spissam nec satis coctam educere, reliquam autem partem successive emollire et depurare. f. oot.
In ip s vero his abscessibus incidendis vulnutiquantum fieri potest, amplum essiciatur, quo materia contenta libere essivere, et ita depuratio lassiciens fieri possit. Hoc eo magis tum necessarium est, cum. abscessu sponte rupto, pus saepe saniosum per exiguum tantum orificium essivit, et sinum continuo
madenterri relinquit. Cum enim tunc temporis acerbus dolor non urgeat, aeger auxiliun ipse negligit, et ex his paruis initiis ulcera sinuosa et callos siue fistulae verae oriuntur. . soo. Disquisitio itaque et curatio nunquam negligenda est, consi malo enim malo auxilium dissiculter praestatur.
412쪽
oo PARS II. R. . ABDOMINIS MORBI
Situs aegri in disquisitione sinuum et fistularum.
circa anum oriundarum, et in iis recte diiudicandis, et postea incidendis, chirurgo bene attendi meretur. Imo ventre in latus incumbere, et adductis cruribus nates diducere, una situs ratio est aptior vero ea esse videtur, cum aeger pronus, COXis elatioribus, in lectulum transversim, vel super sellam aut mensam
reponitur, et diductis natibus intestini rem orificium eiusquerambitus disquiritur. In utroque situ attendendum est, quomodo situs partium et sinuum decursus sine nimia musculorum adstrictione specillis
disquiri et postea incidi possiti
s. IO93. Anteuisquisitionem aluus exoneranda, vel lotione
eluenda, et urina mittenda est, postea speculo se dicto ani, forcipis obliqui in modum formato, orificium an nonnihil diducatur, et cruribus illius successive ad varias an partes dialis, omnis ambitus intestini pervestigetur. Hoc facto digitus oleo inunctus in anum introducatur, quo durities partium, vel quctuans materia, vel arteria pulsans detegatur. Eo ipso tempore specillum flexile, vel cereuri in aperturam siniis vel fistulae externam intromittatur, et blande adigatur, ne contextus cellulosus sanus pertundatur. Hoc examine sub vario partium sturepetito amplitudo, directio, et aliae conditiones fistulae detegantur In De differentiis fistulae 14 conscius is ΤΕΗ Chi
rurgi Tom. II cap. 63. . . . pag o II 8. Os vlteriorem expositionem mirrimus, et in methodo
medendi potius differentias attendimus.
413쪽
PARDII. R. v. ABDOMINIS MORBI. or
g. 4 Io9 .Fistula itaque disquisita, prognosis sequenti ratio ne sermetur. In sanis et validis corporibus, quibus moderata pinguedinis copia circa anum est, curatio ex voto succedit, inprimis si totus ambitus sinus et specillo, et scalpellis, et medicamentis attingi possit. Incisio quoque intestini rem et sphincterum hi licet attentionem exigat, adeo tamen extimescenda non est, dummodo in curatione et incisio apta perficiatur, et medicamenta selecta ad locum conuenientem applicentur.
IO9s. Corpora impura, inprimis venere labe vel alia grauiori cachexi infecta, vix sanationem facilem promittunt, inprimis si fistulae ad prostatam et
corpora penis Cauernosa excurrant, si cum his vitiis nexae sint, aut vel ex iis oriantur, et excrescentiis ungo si ac putri carne scateant. Simile iudicium ferendum est cum aliae partes simul assectae sunt, V. C. vagina teri et vesica, cum caries ostis saeri et coccygis complicata est, cum contextus cellulosus circa intestinum totus quasi callosus vel destructus est. cum suprema pars fistulae attingi nequit, et ita applicationem auxilii omnino non concedit Rebus vero sies habentibus, cura vel dissicilis redditur, vel multae fistulae sanari nequeunt. g. Io 96. Fistula smplex externe patula. s. Io 93. nec adeo alte ascendens .facile inciditur,et callus, labiis vulneris diduius, vel scalpello vel forcipe praescinditur, qu vulnus, ut recens et purum, consolidari queat. Cum autem vulnus ad intestini recti orificium extenditur, cicatrix non nimis adstricta fiat, ne callosa eius durities in excretione foecum molesta sit. Et in exi-
414쪽
oa PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI tuo ac simplici sinu vel molli vel calloso acto haee
medendi methodus praestat alteri, qua oriscium angustum turundis ex spongia cerata et rapis exsiccatis
ampliatur, et callus lapide inseruali vel aliis causti eis tollitur. s. IO97. Quoties undus fistulae intestino proximus est, vel specillum in cauum intestini, sed non nimis alte
penetrat, specillum sulcatum flexile argenteum apice ferre instructum, introducatur: quod quidem fieri potest, sapex.acutus cera muniatur tum enim paulo supra finem fistulae intestinum pertunditur, specillum non nihil inisectitur et attrahitur, et fistula tota ex contextu celluloso sano exscinditur qua in re tamen integumentis sanis parcendum est, ne nimia earum portio praescindatur, et cicatrix inde arctior reddatur.
Cum vero sstula interdum paulo altius in inte. Binum rectum penetret, disquirendum saepe est, an stercus per eius orificium, an liquor iniectus medicatus per anum exeat, et tandem tentandum, an
via ad intes inum rectum introducto per fistulae orbsicium cereo definiri possit. Si itaque adeo alte ad intestinum penetrat, ut super specillum sulcatum ex. scindi nequeat, incisio tamen specillo duce facienda est. Ad hunc usum alia quoque serramenta, ulter regius, syringotomus, cet inuenta fuerunt ).
415쪽
PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI. o 3
lum destruunt, et medicamentis suppurantibus et adurentibus vulnus purgant alii calpello potius lineas longitudinales et transuersales omni callo incidunt, quo digerentia et alia medicamenta altius penetrare queant. . 92. In quo quidem norma uniuersalis non constituenda, sed a prudenti chirurgo in singulari eas inuenienda est id tamen attendi debet sedulo, ne ex una parte contextus cellulosus sanus nimis destruatur, ex altera callosae partes linquantur Omnibus depuratis balsamica medicamenta, quae leus purum carne replent, admouenda sunt, ne uictior cicatrix fiat.
Si fistula exscissa I. Io 97. vel incisa g. Io 98 sinuum latentium suspicio est, in illos statim ab operatione inquirendum est, quo et hi aperiantur suppuratione enim iam succedente, dissicilius disquirum tur quod si vero vel aegri imbecillitas, vel haemorrhagia superueniens hanc disquisitionem in ipsa operatione impediant, et, ut interdum fieri solet, sinus laterales vel circa orificium ni vel ad vicina loca
excurrant, durante curatione scrutinium attentum instituatur Si enim vel percepta durities, vel sanies, ex laterat orifici essiuens, nos de ea re moneat.
ductu specilli in sinus directionem is quiratur, se
noua operatio priori iungatur.
Longe dissicilior redditur disquisitio et curatio
fistulae, si, orificio externo nullo existente , pus et sanies ex intestino tantum feruntur, et fistulam modo interne perforatam produnt digito tum et specillo in anum immisso, in hoc orificium internum accu C a rate
416쪽
o PARS IL TR. V. ABDOMINIS MORBI.
rate inqu renclum est, quo inde natura et magnitudo calli cognoscatur, et materiae direm versus cutim e Teiatur incisione enim integumentorum externa vel super calluin, vel si fieri potest, super specillum incuruatum et in fistulam introductum, facta haec utrinque patula redditur, et ita reliqua operatio ad normam supra praescriptam administraturig. Iol. cum autem circa anum copiosa vasa excurrant, in omnibus his incisionibus haemorrhagia, eaque interdum insignis excitatur, quae si moderata est, ab initio toleretur, paulo post linamentis siccis vel al-eosole imbutis coerceatur; ubi vero nimium sanguinis profluuium ligatura vasis, in profundo loco siti,
cohiberi coqueat, o fascia quae circa imum ventrem duc itur, et postea utrinque a parte inferiori adsuta habena per anum et perinaeum antrorsum fertur, et ad citcularem iterum firmatur, vas intemnum in vulnere hians non satis comprimat aeger in
usus collocandus est, quo minister orificium vasispuiuillo et digito semper coerceat, 9 37 . donec ef-ssuetis sanguis ssistatur. In his haemorrhagiis aga, rici querni vis optime cognosci potest f. 38 a. Postquam haemorrhagiae metus euanuit, lina.
menta variarum formarum, medicamentis aptis imbuta ita applicanda sunt, ut fundum caui attingant, et altiorem partem primum mundam reddant, orificio quantum fieri potest aperto conseruato. Ex ster. core has vias transeunte multa incommoda orium tur, inprimis s. quod crebrius seri solet, Dequens desidendi conatus adsit semper enim, aluo deposita,
vulnus recte purgari, et deligatio noua institui debet; quam
417쪽
PARS II. R. . ABDOMINI MORBI. os
quam ob causi am necesse est, ut ante operationem aluus repurgetur immissa lotione emolliente, quo aeger deinde illam sacilius comprimere queat. s. II O . In cura fistulae magna attentio adhibenda est, ut pura et ab omni callo libera fiat.' Quotidie it que aut specillo aut digito omnis ambitus cauidisqui. Tatur, puris excreti copia et indoles simul attento examinetur, et perspiciatur, utrum vulnus magis humidum an siccum sit, quo medicamenta in curationem directa seligi, et, si opus est, mutari queant. Et quamquam incisio sphincteris altior extimescenda non est, hae tamen partes, adurentibus praecipue remediis nimium tentatae, callosam saepe cicatricem relinquunt, quae in depositione alui molestias adsert, g Ilo S. Diaeta ut in vulneratis 3 38 . et ebri et in-sammationi accommodanda est praecipue Vero aegrum primis diebus parcius nutrire conuenit. Si fistula altius in intestinum penetrat, ita ut fundus tangi et sanari nequeat vel si sinus nimis late ad vicinas partes excurrunt, ut omnes incidi nequeant, accuratior quidem diaeta aegro aliquod solatium adfert cum tamen pus et sanies quotidie colliganture essiuant, optime caua sinuosa et fistulosa infuso agrimoniae et scordii cum melle, vel aliis infusis et decoctis iniectis eluuntur, ne saniel resorpti cachexiae Occasionem praebeat. Interdum etiam exsiccatio, quacte aqua calcis vivae vel phagedaenica iniecta oritur, nimium sanie essiuxum cohibet.
Crebrior desidendi stimulus, ex acri et irritanteeaussa intestinum rectum et orificium eius maximS
418쪽
assciente, oriunda, v. c. ab ascaridibus, saepe cum tenesmo coniuncta est, hinc vehemens nisus in aluo exoneranda et laxita intestini, et pinguedinis circumfusae copia haud raro efficiundi ut intestinum quasi inuersum exeat, quod vitium procidentiam aniappellanti Hoc in infantibus, utpote laxioribus subiectis, crebrius occurrit, et interdum in his, sed et iam in adultis, in quibus pertinacius est, si aerimo. ni stricturam nimiam sphincteris etficit, cum inflammatione coniunctum esse solet. f. IIO7 . In insantibus, in quibus procidentia an crebrius occurrit intestinum protinus reponendum est, et cura habenda quo primae viae lenioribus laxantibus, mannatis et habarbarinis abstergantur, vel intestinum rectum clysmate eluatur. linteis etiam com plicatis pressius ad anum applicatis prospiciatur, ne nisu aluum exonerandi nimio intesimum urgeatur; praeterea solus et sussimi gia roborantia applicentur. Idem in adultis attendendum est, i a laxitate sola dependet si vero inflammatio imminet, vel aecedit, ea protinus discutientibus non nihi emollientibus latibus et cataplasmatibus resoluenda est, praemiissa tamen, si opus est, venaesectione; intestino autem ut decet reposto, roborantia medi amenta
vel in latu, vel sussimigiis, vel cl) steribus applicentur.
9. IIO8. In infantibus recens natis anus interdum membrana tenui praeclusus est, quae a Decibus urgentibus praecipue distenta mox inciditur quo aluus XO- Meretur, postea iurunda immissa orificium apertum seruetur, ne denuo coalescat Si vero intestinum
ipsum coalitum altius cincidendum est similis quidem medellidi ratio tentetur, deprauata tamen haec
419쪽
PARS II TR. . ABDOMINIS MORBI o
haec conformatio utplurimum lethalem morbi exi. tum inducit, vel tristia incommoda relinqvit: terdum enim Deces aluinae in foeminis per vulvam, in pueris per vesicam X eunt.
S. IIO'. ariae sunt et internae caussae quibus expedita urinae se et excretio cohibetur, de quibus, quatenus curatione interna tractari possunt, iam alibi m. c. 9 a 6 seqq. disseruimus cum vero et ipsis urinae viis varia occurrant impedimenta, quae medicamentis externis et pluribus in hunc sum uentis instrumeatis corrigi et leuari possint, de his nunc potissimum ρgendum est, antequam ad praecipuum morbum, qui vias urinae assicit, calculum accedimus, et de variis chirurgicis auxiliis ad lithotomiam pertinentibus exponimus. g. III O. Vrina ex renibus per reteres descendens in vesica saepe copiosius colligitur ibique ex variis caussis nimis diu retenta distensione et partium vicinarum pressione dolorem essicit, quem, cum a m-mia tensione et spasmo partium membranacearum et musculosarum, quae vescam urinariam constituunt, oriatur, haud raro, nisi medela asseratur, inflammatio et gangraena sequuntur. Alia ratione, et in senibus potissimum, a nimia laxitate, vel para lysi vesicae urina in terdum in ea accumulatur, e-
420쪽
ox PARS II. R. V. ABDOMINIS MORBI.
pius tamen incontinentia Vrinae et continuum eius
g. I PII. His vesicae vitiis accedunt interdum tumores, in interiori vesicae ambitu nati, nec non calculi, rimie iter praecludentes. In sexu potiori vero, et inprimis in iis, qui gonorrhoea, eaque virulenta laborant, sanguinea, viscida et purulenta conCrementa nonnunquam urinae iter cohibent, idque eo magis euenit,
si crebrius hoc morbo assecti fuerint aegri, isque inueterarit aut male tractatus sit, unde vel ulcerasnuosa et callosa, vel tumores varicosi, fungosi et scirrho si inprimis ad collum vesicae, prostatam, et glandulas capiti gallinaginis proximas oriuntur, et ita spasmo simul accedente, rethram vel ex parte, vel tot m coarctant.
g. IDa. In tanta varietate caussarum, quae efficiunt urinae difficiliorem exitum, aut eum prorsus obturant, disquisitio earum, etsi summe necessaria, maxime tamen dissicilis est. Ex dispositione enim aegri uniuersa et morbis praegressis caussa praedis ponens intelligitur ex tumore vel supra os pubis, vel infra iis lud, vel in perinae et ad intestinum rectum oriundo gradus distensionis vesicae aestimantur ex reliquis tandem signis, inprimis inflammatoriis, vehementia morbi eiusque tristes mutationes cognoscuntur. Singularis vero partium in viis urinae
mutatio, cum saepe alte repetenda sit, vel occulta lateat, omnem medici et chirurgi disquisitionem confundit, nec nisi attento studio detegitur. f. ira, His quantum fieri potest examinatis prognosis stolligitur. cinertia fibrarum muscularium, vescam