De censuris ecclesiasticis tractatus. Stephano de Auila Abulensi, presbytero Societatis Iesu, ... auctore

발행: 1623년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ς Secunda pars.

consessionem,ut consessor possit se gere-

te liberius. P. HenriqueZ lib. I s.de excommunicat. cap. 28. num. I .in glossiitera H.

dicit quδd rard expediet hoe mediu. Aliis

autem viris doctis absolute videtur , nec poenitentem ad hoc medium teneri, necesse medium conueniens, & ego idem iudico. Primδ,quia iste adimplet dando ςautionem iuratoriam, si non potest dare pignoratiliam, nec fide tutariam , ut possea videbimus. Secundo , quoniam executio illius obligationis non fieret sine aliqua nota, Sc infamia poenitentis, si postea nol. let restituere. Tertib,quia no expedit consessarium ita se ingerere in negotiis resultantibus ex consessione: nam ex hoc redditur onerosa confessio , & eius sigillum aliquantulum laeditur, saltem in apparet tia. Quod aded verum iudico,ut si aliquis Consellor de facto extraxisset huiusinodi

schedulam, non consulerem , que executeporella al penitente,nec quod eam traderet parti etiam transacto termino, sed quod per illam sollicitaret, Ν incuteret metum poenitenti, ut adimpleret id, ad quod te

nebatur.

Sed quid quando debitum est publicum

de manifestumZAliqui ex praedictis Magistris dicunt tune obligandum esse poenitentem ante absolutionem, ut faciat obligationem coram Tabellione & testibus satisfaciendi intra certum tempus, Jc hoc, si debitum sit magni momenti; at verb si fuerit parui momenti,sussicit ficere schedulam propria manu subscriptam. Allegant isti Medi nam in Sum. lib. 2. c. ra. dicentem,qubd si non potest dare fideiusso.

res, faciat obligationem. Dico secundo, ego credo hoc non ellenecellatium, sed sufiicere cautionem iuratori uri, si non potest praestare pignoratitiam, nec fidei ultoriam. Probomam iura solum iubent praestare cautionem , sed omnes Doctores citati in I. concl. & P. HenriqueZ n. I.citato , & comunis,dicunt in hac materia lassicientem cautionem

este pignoratiliam, vel fideiussoriam,vcl, si hanc non potest , iuratoriam, nulla saeta

pulseptimum.

metione de obligatione.Et multum fauet

C.alma mater.de sentetia excommunicati

in c. ubi dicitur, qu bd debent satisfacere, si possunt, vel si non, idoneam dare cautionem , vel huiusinodi cautioncm praestare iurauerint, quδd,cum poterunt, fatis s cient;in quo textu nec in glossa fit ulla metio de obligatione facienda. Praeterea nam stando in sola ratione iustitiae,qui non te iactur satisfacere, solum tenetur firmitet proponere quod satisfaciet , nec tenetur illam praestare cautionem, ergo solum tenetur eam praestare excommunicatus ex

praecepto iuris positivi; sed iura non praecipiunt aliam cautionem quam pignoratitiam , vel fideiussoriam , vel iuratoriam, ergo non tenetur ad amplius; nec oppositum tenet Medina: solum enim loquitur in casu particulari, scilicet de usurari opi blico. De hoc enim id est expresse dehnitum in cap. quanquam. decensibus. Vide Nau.c. I I. n. 28 o. imbista decisio c. quanquam, habet locum, licet talis usu rarius non sit excommunicatus: suppono enim cum Anton. a. p. tit. I. cap. IO. in princip. quδd in iure non est lata excommunicatio contra usurarium etiam publicum. DuBITAT vR septimo,quid inteI-

ligatur nomine partis,cui debet prius fieri satisfactio Conclusio. Intelligitur pars illa , cui facta est iniuria per illud delictum, pr pter quod incursa est excommunicatioui ue pars illa sit persona publica, siue priua

Ex hac conclusione sequitur primδ, qu δἐ nomine partis non intelligitur Iudex,cui ipso iure applicatur poena pecuniaria,quia Iudex non est pars, sed tertius inter partes,unde per Bulla Crueiatς bene potest absolui,antequa in soluat iura Iudici, vel Tabellioni. ita Soto d. 2 2.qu. 2. art. post 3. conci P. Henriqueet s.& alij. Idem dico,quamuis iste non absolueretur a Iudice nisi prilis solueret aliqua poenam Pecuniaria iure applicatam fabricae, ut olim sebat in matrimoniis clandestinis. Probatura

222쪽

Disput. tertia.

batur,quia hoc non pertinet ad satisfactio nem partis, sed ad poenam delinquentis;

ad poenam autem nemo tenetur ante condemnationem;ita Naua Ir.C. 2 3. u. 66.

Quid si iam est condemnatus per Iudicem ad illam poenam, & consensit senteruiae3Soto su p. dicit,quod non potest absolui, donec eam soluat, quia illa poena iam transiuit in rem iudicatam. Ego vero dico cum aliquibus magistris,qubd quamuis verum sit qubd virtute, Bullae non poterit relaxari huiusmodi poena, nihilominus poterit delinquens absolui ab excommunicatione,antequam illam soluat, nisi

forte lata esset excomna unicatio,quia non soluit eam. Probatur ex conclusione posta.

Secundb sequitur, qu bd qui vendidit

beneficium, vel obtinuit simoniace,potest absolui ab excoinmunicatione,antequam restituat pretium, vel resignet beneficium, quia haec excommunicatio non est directe

imposita propter iniuriam illatam parti. Sie aliqui Magistri contra nonnullos. Tert id sequitur, qvbd si aliquis incutrit excommnnicationem latam cotra non

manifestantes,vel denunciantes tale deli. ctum,potest absolui cum firmo proposito denunciandi,quia illud non est satisfactio partis: Iudex enim non est pars. sic aliqui Magistri. Uerum est, quδd in rebus graui-bus,praecipue si poenitens sit homo ordinarius , curandum est, ut prius de nunciet,& hoe licet nondum incurrit Iet ex communicationem , quia si prius obtinuerint absolutioneni, sicile solent id omittere,in casibus autem Inquisitionis, remittendus est poenitens, ut prius denunciet,ut praecipitur in edicto Inquisitorum. DUBITATUR octavo, quando Bul la, vel Iubilaeum concedit facultatem abso luendi ab excommunicatione satisfacta I arte,&excommunicatus non potest rea- iter satisfacere,virum possit absolui,praestita prius sussicienti cautione

Soto in 4. l. 22. q. 2.art. 3. post 2. concl. qnem iequuntur nonnulli moderni, dicit

quod non potest,& si de facto absoluatur,

Dub. octauum

absolutio erit nulla. Pro resilutione supponendum est primo, qudd in articulo mortis omnes conueniunt polle absolui praestita prius cautionein eam potest dare, iuxta dicta dub. s. notab. vlt. ita Nauar. ca. 27.num. 37.& 47. & alij. Secundo supponendum est, quδd secundum tenorem aliquarum Bullarum nulla est controuersia, verbi gratia , ' in Bulla Cruciatae anni 92. dicitur , haetendo rindeflere necessarios tisfacisu porsi, O uo ρκdiendo eluseorsu heroderos: tunc enim certum est sussicere cautionem , quando non potest realiter satisfacere, & talis absolutio erit non solii invalida, sed etiam licita. Idem dico,quando Iubyaeum nullam facit mentionem de s iis sectione, vel cautione. Idem etiam dico per priuilegia societatis Iesu, in quibus conceditur nostris consesseribus facultas absoluendi ab omnibus censuris,exceptis contentis in Bulla Coenae, nulla mentione facta de satisfactione vel cautione. Uerum

est, quδd semper est obligatio seruandi

ius commune , ut scilicet excommunic

tus pessis satisfaciat, si potest, sit minus,

det cautionem , ut patet ex dictis diab. s.concl. a. nam licet priuilegium non faciat expressam mentionem de satisfactione partis, semper tamen est reducendum ad ius commune; ita desin.qu. 26 ar. I. dub.

vlt. His suppositis, si Conclusio. Licci Bulla dicat , satisfacta parte, poterit quis virtute Bullae non solum valide, sed etiam licitὸ absolui ab excommunicatione praestita cautione,quam

do non potest realiter satis sacere; ita Medina in Sum. lib. 2.c. I a. P. Polanco in Di- rectorio. & multi Theologi , A Iuristae Salmanticeses doctissimi consulti de hoe. Probatur, quia non est credendum, Ponti-fieom per illam clauselam satisfacta parte, voluit Ie excludere a beneficio absolutionis eos,qui non possunt satisfacere. Hi ne sequitur intelligentia illius De-ereti Concili j Trident .sessa s. c. I 2. de T formatio. ubi sic statuit : sui decimas aut

subtrahunt, aut impediunt, excommunicentur,

nec ab hoc crimine , nisi plena repitutione

223쪽

i 9 8 Secunda pars.

sequuta absit iami in dupliciter enim potest intelligi. Primo modo, quod iam sint cxcommunicati ,& tunc debet intelligi, si pol sint restituere , alias sufficit praestare sufficientem cautionem. ita inulti viri docti. Et probatur: nam iam declarauit ius

commune in capitibus citatis diib. O .cocl. in c alma mater. de sententia ex communicat. in c. qubd quando satisfactio realis non potest fieri, detur cautio susti-

ciens. Secundo modo, antequam ex communicentur , 5 tunc debet intelligi , si

possint satisfacere; ita Nauarica P. I 7. num. 6o.&c.ip. D. num. 32. Quod si non pol sunt, credo non requiri cautionem , sed

sussicere firmum propolitum restituendi, cum possint. DUBITATUR nonδ, quando aliquis virtute Bullae, vel priuilegi j continentis

hanc cl-sulam , atisfacta p. rte, absoluat de facto ab excommunication nulla precedente satisfactione, nec cautione, utrum talis absolutio si valida3Omnes conueniunt in hoc, quod si absolutio detur ab habente potestatem ordinariam ad . absoluendum , erit valida; ita Sylvester verbo, absolutio. s. numer. 3.&

verb. excommunicatio. 7. num. 63. Caiet. vcr.absolutio. c. . Nauarr. c. 27. numeri 3 . Couarr. . alma mater. p. I. f. I I .num. 7. alij

communiter. Probatur ex cap. venerabilibus. f. lanc. te sententia excommunicat. in

6. Et ratis est, quia ius no limitauit isti iurisdictionem ad hunc casum ; peccabit tamen sic absoluens,ut vidimus dub. s.cocl. 2. unde controuersia solum est, quando

absolutio datur ab habente potestatem delegatam per Bullam , vel priuilegium, vel alia via;de quo est Prima opinio,qubd talis absolutio non solum erit illicita, sed etiam nulla, ita Syl

P. Henri quea lib. .de indulgentii S. cap. I φ. n. 2. circa finem. & aliqui Magistri docti Dsimi. Nauatiqui licet citetur nunc pro hacorinione, nunc pro contraria, tam En I

Caput scptim I.

uera tenet hanc in c. 27.ra v. licet enit,

ibi obscure & ambigue loquatur, tam ei clarius id tenet libr. 1. Consi l. tit. de sena

de reg. ad D. diib. ubi remittit se ad id quod

alibi dixerat,de Ledel m. a. p. 4. q. 26. art. I.

circa finem , ubi addit hoc etiam habere verum, quamuis Bulla , vel priuilegium nullam faciat mentionem de satis fictione partis. Fundamentum huius primae opibnionis est, qudii per talem clausulam restringitur potestas Consellario, de dat ut illi sub hac forma. Secunda opinio dicit, quod talis absolutio licet sit illicita, valida tamen erit, &quoniam haec videtur mihi probabilior, pro resolutione sit Prima coia clusio. Quando ei qui alias

non habet potestatem,committitur potestas absoluendi ab excomunicatione, praescripta noua forma, quae non habetur in iure, absolutio quae datur, non seruata tali forma, est nulla, ut si committat facultatem absoluendi sub hac conditione, quod obliget excommunicatum ad certa cleemosynam, in hac omnes Doctores conueniunt,3c allegant c. finale. de restit. spoli, torum.& c. cum dilecta. de rescriptis. Secunda conclusio. Quando et,qui alias non habebat potestatem, committitur facultas absoluedi, seruata forma iuris communis,nempe satisfacta parte,vel de consensu illius, ut comittitur Consulsori et isto per Bullam , tunc licet absolutio datasne tali sorma sit illicita,erit tamen val da; haec est de mente secundς opinionis,&eam tenuit Magi ster Penna,Magister Sancho,& Nau iunior,& Doctor Acosta Salmanticensis, Jc aliqui Magistri,& videtur de mente Couar. locis statim citandis. Probatur primδ,quia Papa per hanc clausulam non intendit inducere nouam stirmam, nec limitare potestatem, sed tantum admonere Consestorem eius,quod secundum ius commune seruaredes et, scilicet qubd si ex comin unicatus potest , satisE-ciat realiter; si non potest, det cautionem, iuxta ea quae in simili dicit Iunocent. c. fi-- nati.

224쪽

Dissut. teritia.

nati. de praesumptionibus. quem sequitur glossa Clem. i . de ossic. deleg. verbo,repererint . quam Nauar. p. 27. num. I p. dicit cise receptam communiter,& Couar. ap. alma mater. p. t . g. 9.num. 8.dicit,ea quae in

iure insunt, eis ab homine exprimantur, non inducunt formam, quando eo modo,& in eum finem ab homine cxprimuntur, quo de in quem a iure tradita lam. Secundo probatur, si Papa committat alicui fa- eultatem absoluendi,& expresse iniungat quod seruet formam tutis,absolutio data, praetermissa forma iuris, valida crit, sicut si fieret ab habente potestatem ordinaria,

ut ait Nauar. num. 37.citato. Sylvest. verb. indulgentia. g. Io.d. . de habetur cx Couarru.β. I I .num. 7. Vbi contra Caietan.te iret,absolutionem ab excommunicatione praestitam cotra formam iuris communis validam elle,& dicit es Iu commvncm, tu

addit hoc habere verum,licci in constitutione dante formam in specie dicatur, nullatenus detur absolutio, sed quando Papa dicit in Bulla quod absoluat satisfacta parte, nihil aliud facit,quam iniungere,ut absoluat seruata forma iuris, ergo. Et haec conclusio a sortiori erit vera, quando in

Bulla, vul priuilegio, vel Iubilaeo nulla fit mentio de satisfactione partis; ita Sylvest.

ver.absolutio. 3. mim. 2.& alij multi Magistri, etiam ex religione D. Dominici, contra Ledeta. sup.citatum.

Ex dictis sequitur, qudd postquam iste

est absolutus ab excomunicatione etiam iniuste de cum peccato mortali absoluentis, poterit postea licite absolui a peccatis ab alio Conses ore, ut notat Nauarr. c. 2 T. num. 38 ubi loquitur in communi do iniuste absoluto; valide tamen. Vnde hic secundus Confestor potest se gerere cutia

poenitente, tanquam cum non excommu

nicato,& quantum ad satis tactionem observet regulas generales comprehendentes debitores non excommunicatos. Limitanda est tamen secunda conclusio , ni si Decretum, vel priuilegium cxpresse irritet absolutioncm,nis prc mitratur satisfactio, vel cautio idonea,vt si di-

catur qubd absolutio aliter impensa nullius sit roboris, vel momenti, vel aliud huiusmodi:tunc enim certum est, quod talis absolutio aliter ficta, erit nulla, siue committatur dolegato, siue ordinario ; ita Sylvest. vcr.excommunicatio. 7. n. 6 3. Caἰcta. vetb.absolutio ab excommunicatione ex

parte formae. de hanc claui uiam posuit Sixtus IX. in Extrauag. 5 si Dominici gregis .ia 1 .verum est,quis d hqc Extra uagans cellauit cum suo actore, ut ait Sylv. verb. excommunicatio. 7.casii 32. Soto d. 1 2.q.

similis clausula solet poni in Bulla Coe nae. quae diligenter inspicienda est,cum occuriarens casus id exigit,quonia solet variari,& nunc est strictior, nunc latior; sed nota, qudd quantumuis strictE ponatur, si ita

instaret articulus mortis, ut non es let locus cautioni,absolutio erit valida , & licita, ut vidimus dub. s.notab. vla. Ex secunda conclusione inserunt nonnulli iuniores, quod si aliquis est ex communicatus excommunicatione exigente' satisfactionem partis,& oblitus est confiteri peccatum illud , propter quod incurrit excommunicationem, de confessis est Conses lori habenti saeuitatem ad absoluendum 1 tali excommunicatione virtute

Bullae Cruciatae, vel alterius priuilegij per absolutionem generalem , quae datur ad

cautelam, verc manet absolutus a tali excommunicatione. Veruntamen quamuis

hoc sit probabile, oppositum iudico probabilius ; quia non est praesumendum, Confessorem habere intcntionem absoluendi a tali excommunicatione quae si a poenitente nranifestaretur , de ab solii cree ab eas ne satisfactione, vel cautionc,pces

caret mortaliter.

Quae autem verba inducant annullationem ,& vird in dam inducat haec dictio

Duni TATVR decimo , quar do ali quis est nonuuatim excommunicatus, vel quamuis

225쪽

Σoo Secunda pars.

quamuis sit excommunicatus a iure,tameres deducta est ad forum contentiosum,&adhuc pendet lis ; verbi gratia , percussit quis clericum,& res deducta est in iudicium, δέ durat iis, virum possit absolui a Confestore per Bullam, vel priuilegium λPrima conclusio. Si absoluatur, valida erit absolutio; ita Ledes Conina b. 2.P. .

q. 16.art. I .colum. 3.& Mexic.disticuli. I 3. de excommunicatio Circa secundam conclusionem.Couarru. cap.alma mater. p. I. f. r I .num. 6. Medina in Sum. lib. 2. c. I a.

in fine. & multi Iurisperiti Salmanticcnses,& Magistri, & eam clare supponit P.

Henriq. lib. II. de excommunicat. cap. 28. num. 2. Probatur, Bulla generaliter concedit absolutionem ab excommunicatione a iii re, vel ab homine,ergo debet verificari no solum in excommunicatione ab

homine,in generali, sed etiam in speciali,

iuxta cap.solitae .de maiorit.& obedientia. Secundo probatur ratione: nam cui conceditur facultas absoluedi a peccato, propter quod incursa est eae communicatio, consequenter conceditur facultas absoluendi ab excommunicatione, siquidem haec ab lutio debet necessarib praecedere absolutionem a peccatis, argumento exl. 1.Ede iurisdictione omnium Iudicum, di capraraeterea. de offic.delegati. Difficultas solum est, utrum liceat, vel expediat impendere huiusmodi absolutionem Sit secunda conclusio.Via Regia & plana est illum remittere ad Iudicem,qui excommunicauit,vel coram quo pendet lis, ut accepta satisfactione, vel cautione illum absoluat, vel det licetiam in scriptis, ut absoluatur a Consessario, imδ ut plurimum erit hoc expediens,quando aliquis

est ex comunicatus nominatim,licet nulla

requiratur satisfactio partis. Tertia conchissio. Nihilominus si talis excommunicatus est in to eo distanti, ubi ignoratur exed municatio, vel quod tendet lis de ea re,tunc licith poterit absolui in soro conscientiae per praedicta priuilegia, praemissa sati actione,vel si non po-

Caput septimum.

test,praestita lassicienti cautione; ita tenet

Didaeus Perea lib. 8. ordinamenti. tit. I.l. I. P. Polancus in Dilectorio,cap. . de absolutione. circa finem. P.Henriq. num. 2.citato. Emanuel Rod in Bulla, f. t I .nu. S.

limitat. O.& multi Magistri doctissimi. Probuur,quia tunc nullum sequitur scandalum , nec perturbatur exterior iurisdictio, quia talis absolutio solum valet pro soro interiori, ut postea dicemus , nec fit vlla iniuria parti, squidem reus facit to. tum , ad quod tenetur , & ideo pars non potest iuste conqueri ;& nota, qudd quando parti est realiter satisfactum,conclusio est omni tib certa, in qua nullus, ut credo, dubitat.

Quarta conclusio. Quando excommunicatus est in loco, ubi excommunicatio

est publica, vel ubi litigatur, probabilius est, quδd non potest licite absolui etiam in

soro conscientiae,ita multi viri doctissimi. Probatur: nam talis absolutio esset scanda-losa, & perturbaret iurisdictione Iudicis, coram quo pendet lis. Confirmatur: nam Concit.Triden. sessi χ .cap.6.de reformat. ideδ non concedit Episcopis facultatem absoluendi a censuris reseruatis Papae deductis ad forum contentiosum,ne pertu betur exterior iurisdictio. Noli desunt Magistri qui dicant etiam in casu huius conclusionis licitam elle absolutionem, quia cum solum valeat pro sero interiori, non perturbatur exterior iurisdictio : potest enim Iudex procedere contra illum, ac si nunquam cu et absolutus, ut postea dicemus. Verum hane sententiam solum

admittam ego in tribus casibus. Primus, quando excommuni iures se composuit cum parte,C : casus, ut credo, etiam admittitus ah Autoribus quartae conclusonia. Secundus est, quando Iudex malmose denegaret absolutionem , pro quo est bonus textus cap. venerabilibus,f. sane. de sententia ex comm tinicat. in 6. Tertius, quando Iudex licet non deneget malitiose absolutionem , denegat tamen rigido, ut cum non vult illum absoluere,

nisi satisfaciat eum detrimento sui starus,

226쪽

Dis ut tertii. Sub. decimum G Undecimum. zor

quom casum admitto contra Ei Danuel. in quin realiter satisfaciat; ergo non est in Bulla. f. '. nu. 18. in fine. & cohtra P. Hen- mora culpabili; at vero si res est deductariqueet lib. 7.de indulgentii S. cap. I s. n. 2. circa medium. Admitto autem hos casus cum hac conditione, qudd admoneatur poenitens, huiusmodi absolutione ni nihil

prodesse illi pro soro exteriori, & quod

poenitens sit vir timoratus, de quo praesumat Confestor, qud dexterius legeret tan- qu in excomunicatus,& quod nunquam accedet ad sacramenta,nec ad audiendum MisIam,nisi secretδ, Jc sine scandalo : nam hac semata conditione nec orietur scandalum, nec irrogatur iniuria parti, siquidem excommunicatus facit totum quod potest , nec Iudici,quandoquidem manet illi integrum iiis procedendi contra reum, sieut antea, & taliter absolutuS non exqu- satur, quin teneatur se praesentare Iudici, de quamuis hoc ita sit, quia tamen reus eo ipsoqubd sit absolutus etiam pro soro interiori tantum, minus timet iudicc, quam antea,& miniis dependet ab illo , & solet Iiberius se gerere, ideo non teneo contra quartam conclusionem absolute, sed in

specialibus casibus iam praedictis. Dixi in titulo , Dub3, 3c adhuc pendet lis; nam si est finita iam absoluit Iudex,uel dedit licentiam, ut ab Iueretue,dc se cessat dissicultas; at verb si excommunicatio crat a iure, ut propter percussionem clerici , tunc libere potest eum Consessor absiluere per Bullam , quia ludex iam sunctus est os scio suo. Ex dictis ficile constat resolutio alterius quaestionis,utrum scilicet per Bullam possit quis absolui praestita cautione re- Clamante parte verbi gratia,percussit quis clericum,& osteri sufficientem satisfactionem arbitrio boni viri, quam tamen pars non vult acceptare, ut illum vexet

Dicendum est enim, qribd si res non est deducta ad forum contentiosum , licite potest absolui praestita susscienti cautione; ita Caiet. verbo, absolutio. c. 4. Medin. in Sum. lita r. c. I 2. P. Henrique E lib. I de excommunicat .c. 23. num. 4. & Magistri.

Probatur, quia iam non stat per ipsum,

lulia de censuris. ad forum contentiosum, licitum erit a soluere in castu tertiae conclusionis, non tamen in casu quartae, nisi in duobus vltiniis casibus eχceptis.

Vlti md notandum cst,qtidit si quis suit

simpliciter absolutus etiam a Iudice,praestita cautione de satisfaciendo, licet postea non satis siciat, non re incidet in priorem cxcommunicationem, sed requiriturquδd iterum excommunicetur; colligitur ex cap. ad reprimendum. de ossic. ordinari j.ubi id notant Abbas,& Felin. colum. 2. Probatur, quia talis absolutio non fuit data cum conditione. DUBITATUR. undecimo,quando

aliquis est excommunicatus propter iniuriam alteri illatam , verbi gratia, propter percussionem clerici, quae satisfactio est praemittenda 3 Prima conclusio, quδd arbitrio boni viri. Videtur autem congrina satisfactio se humiliter subiicere lς se petendo veniam, consideratis circunstantiis percussionis,&personarum praeterea si laesus liberaliter remittat iniuriam, non requiritur alia satisfactio. Petis, utrum passus iniuriam censeatur illam remittere per hoc qubd amicabilitet

conuersetur cum iniuriatore Secunda conclusio affirmat tua , cum Sylvest. ver. contumelia.q. q. SI Nau. c. I 8. num. 6.ad 3. quod maxime aduertendum

est pro percussoribus clericorum,qui alias erant amici: nam si redeant ad pristinam amicitiam & familiaritatem , censetur iniuria remissa;ubi notandum est,quod licet percuties clericum vel monachum, faciat etiam iniuriam Ecclesiae , vel monasterio, tamen satisfacto perculso , vel remittente iniuriam, censetur pars satisfacta, ut ait Nauar. c. inter verba. & consequenter potest absolui, nisi sorte fieret Ecclesiae aliqua notabilis iniuria, ut quando delinquens extrahitur iniuste ab Ecclesia; in xime qudii aliqua satisfactio videtur fieri ipsi Ecclesiae, per Eoc quod excommuni-C c catus

227쪽

ΣO2. Secunda pars.

cntus subiicitur clauibus Ecclesiae, ut absoluatur , & imponatur ei congrua p Tnitentia,& itiret obedire mandatis Ecclesiae,& qu bd deinceps non percutiet clericum. Quod verb satisfacto percusso,vel condonante iniuriam, censeatur pars latis facta,

probat Nauar. dicto c. inter verba. corol. vlt. mim. IS. Scin Manuali. c. i 8. latria . o.

nam quando damnum infamiae principaliter tangit infamatum . & secundat id S minus principaliter bonum publicum, sufficit condonatio eius,ad quem principali ter pertinet.c.quamuis pactum.iuxta glocsam, de pactis .in 6. unde quod ait iple Nauar. p. I .ra.' s.lcilicet uxorcui, filium δε-

milias nondum emancipatum , & religio in non posse remittere iniurias : iram actio contra iniuriantem pertinet ad superiores; ego intelligo quoad forum exterius, non quoad interius. DV 3ITAT v R duodecim δ, utrum absolutio ab excomunicatione dacii virtute Bullae vel Iubilei, valeat pro soro exteriori, iudiciali 3 Quam quaestionem late &

'time tractant Couarru. cap. alma mater. I . p. g. t I. num. I 6. Ledeta. 2 p. .q. 26.

arric. I. dub. vlt.& Ioannes Gutierrea Canonicarum quaest. cap. 1. Et imprimis supponendum est cum GutierreZ num. to. Ser i. qti bd quando in Bulla . vel priuilegio fit expressa mentio, quod absolutio possit

fieri in foro conscientiae , non prodest in foro exteriori & iudiciali. Praeterca quando conceditur facultas absoluendi in utroque soro, secundum Gutier.& aliquos M gistro , valet in foro exteriori & iudiciali. Dico , secundum aliquos: nam alij dicunt, quhd iolium valet pro soro exteriori in hoc se illa,qubd possit extet ius admitti ad sacramenta Jc ossicia diuiua, non tamen pro foro iudiciali, ita ut sic absolutius maneat omnino liber a iurisdictione exteriori, nec teneatur se Iudici praesentare, quod clarius constabit ex dicendis in fine diibij;vnde praecipua dissicultas est, quando nullius sori fit mentio , sed simpliciter conceditur ut possit absolui per Consessariam ab excommunicatione a iure vel ab

Caput septimum.

homine, ut regulariter dicitur in Bullis

Cruciatae.

De hoc est prima opinio assirmativa; se Medi n. in Sum. lib. 2.cap. I a. in fine.&addit,quod Confesser absoluens det absoluto schedulam absolutionis, ut per eam se defendat in soro exteriori; eandem tenet Emanuel Rod rigue et in Bulla. j. 9. n. s s. in fine. Secunda opinio est negativa, quae lon

muniter moderni Theologi , & Canonia me, & exndem videtur clare tenere Soto dist. 2 2. q. 2. art. r. quae sententia probatur

primo: nam si talis absolutio prodestet in foro exteriori , plurimum detraheretur iurisdictioni fori exterioris , si publice excommunicatus,& de nunciatus,& absolutus a Conses Ibre per Bullam publice limgerat se diuinis in contemptum Iudicis, cui non est congrue satisfactum dicet partis.Wisfactum fit. Secundomam forum conscientiar,& sorum exterius multum differunt, ergo absolutio data pro soro conscientiae , non prodest pro foro exteriori. Tertib: nam in aliquibus Bullis, vel priuilegiis dicitur,ablolutionem datam a Co Ir- Iario prodesse etiam in foro exteriori, ergo quando id .non exprimit Pontifex, signum est, eius intentionem elle , quὁd tantum prosit in foro interiori. Quarto, probant Couar. Sc Gulier rcg ex stylo amtiqitissimo Roim ne Curiae: nam quando in lacra poenitentiaria in foro conscientie petitur absolutio, committitur Conscii ri, ut id expediat, nullis te sis bus adhibitis. literis statini lacerandis , neque ulla fit compositio pecuniaria cum datario, quae tamen fieri solet, quoties obtinetur aliqua gratia pro foro exteriori. Quintd: nam in compendio gratiarii societatis Icsu verb. ablolutio. S. I. in fine.dicitur, qudii Con-

selibres Disiligod by Corale

228쪽

sello res admoneant poenitentes absolutionem a censuris datam virtute talis priuilegii nihil eis prodeste in soro exteriori. Vla imo probatur ossicaciter ex verbis P ij V. reserendis in fine dubij. Ex dictis sequitur , quod .sic absolutus per Bullam, debet se gerere in publico

tamquam excormia unicatus ad vitandum

scandalum , 3c praeiudicium sori contentiosi, & Iudex potest procedere contra illum in omnibus, ac si non esset ablolutus, unde si sit Clericus S celebrat, potest procedere tamquam contra irregulare , iuxta

glosi cap. de his. de acculationibus . in fine.

approbatam secundum Couarr. a. variar. cap. I o. mina. s. Dico , potest procedere non tenetur, unde si velit esse benignus, poterit acceptare hanc absolutionem etia pro foro exteriori, de repellere accusationem fis alis accusantis illum , quod celebrauit; ita P. HenriqueZ lib. I s. de e

comm . cap. 27. n. s.circa finem. idem tenet

Nati . lib. s. cons de poenit. Se remissi consas. limitat tamen ni si aduersirius peteret eum puniri. Recte tamen faciet, si procedat contra illum : nam ita pr. idticatur; Parochus autem praecipue debet attendere forum conscientiae, & id ed quando ex admissione se absoluti ad dium a sequetur scandalum, non debet illum admittere, sicut nec ipse absolutus de bot audire; atqui ve id si cesset scandalum , poterit, si

velit. illam admittere, sed non tenetur. Verum ab hac sententia, quam sequi- mirr,excipio vniam casum,scilicet quando aliquis est excommunicatus a iure , verbi

gratia , propter percussionem Clerici, de res deducta est ad forum c tentio sitam lis est finita: tunc enim nullum fit praeiudicium Iudici, nec stiae iurisdictioni exteriori, quod in conueniens intendit Ponti sex vita rein dico, quod in illoc casu potest Consessarius dare testimonium absoluti otiis, en et Nauarr. lib. s. de poenit. dc remis. consi. 2 a. n. 1. Qua autem forma sit dandum, ut fidem faci at,videte in Nauarr. lib. s. conii l. te sentent.excomm . coris 26.

Petis, quid dicendum sit, quando Iubi-

Dub. duodecimum. Oi

laeum concedit, quod absoluatur ad rein - cidentiam in foro conscientiae tantum ad effectum lucrandi Iubilaeum. Prima opinio est Cordub. in Sum. q. 1 o. puncto 3.& Emanuel Rod rigueZ in Bulla.

f. 9. num. 18.qu δέ si excommunicatus non

potest statim satisfacere sine graui incommodo , potest absolui virtute talis Iubilaei in foro conscientiae N etiam in foro exteriori, quantum ad effectum lucrandi Ilibis laeun, , in hoc sensi, quod exterius possit

admitti ad confessi: onem, & communionem,quoniam alias multi non postent lucrari Iubilaeumo tamen mens Pontificis est, quδd omnes lucrentur illud , quo lucrato reincidit in soro exteriori, quamuis non sit negligens in satisfaciendo, & in interiori, si fuerit negligens. Secunda opinio est Ioannis Gut terrea supra num .i 8.quδd si iste satisfacit parti, potest ab lolui etiam in foro exteriori adestectum luerandi Iubilaeum,taliter quod Iudex durante tempore Iubiiqi,non posset illum impedire a consequutione Iubilaei, quamuis transacto Iubilaeo, poterit illum repellere a diuinis;at verb si non satisfecit parti, quamuis possit absolui in foro interiori, non tamen in exteriori, & tunc Iudex, de pars, de Sacerdotes possunt illum arcere a consequutione Iubilaei. Probat ex quodam Iubilaeo Pij V.relato inter motus proprios eiusdem Pontificis, ubi dicitur,

Per has,si similes concessiones a nobis, ct pra- decessoribus nostris has leni/s emanatisti , vel in futurum quomodolibet emanandas , f. delib., nisi ad eorum essectum in foro consciemia , crpaenitentiali dumtaxat , non autem in forosori, aut contentios,msi satisfacta p.me,vPatem uifragari,quini m. incidere, δέ c.prout latius resertin explicat GutierreZ.

Mihi sane probabilior videtur prima

opinio. Vnde dico , qudd secundum praedicta verba Pij V haec versatur di fierentia, quando pars est satisfusta in quando non,qubd in primo casu Iudex durante Iubilaeo non potest illum rc pellere a Sacramentis, nec a consequutione Iubilaei; at

verb transusto Iubilaeo, potest se geret e

229쪽

xo Secunda pars.

eum illo tamquam cum cxcommunicato,

quia licet satisfecerit parti, requiritur tamen, qudd se presentet Iudici. Et quδd i stesit legitimus sensus,patet:nam si satisfacti

parte,m meret i ite ab lolutus, quantum ad omnes iudicij effectus,ita ut nec teneretur

se praesentare Iudici, cederet hoc in contemptum Iudicis , & iurisdictionis exterioris ; ergo solum intendit Papa, quδd iatis facta parte maneat absolut tu pro foro contentioso tempore Iubilaei dumtaxat. In secundo autem casu , scilicet quando pars non est satisfacta , potest impediri,&arceri per Iudicem a Sacramentis, cum hoc tamen st. it,qubd pars nisi implorando osticium Iudicis,non possit illum arcere a Sacramentis,& consequutione Iubilaei;&quod Sacerdotes libere possint illum admittere ad Sacramenta,& lucrationem Iubilaei,& hoc non est prodeste in foro contentiose,sed in soro exteriori, id est, iubdexterius possit admitti ad Sacramenta; neque ex hoc sequitur aliquod detrimentum parti,siquidem transacto Iubilaeo reus, est habendus in foro exteriori tamquam non absolutus. Neque etiam aduersimur verbis, nec menti Pij U. nam ipse dicit,qubd parte non satis fusta non prosit abs lutio in foro seri, & contentioso , id est, quantum ad exteriores effectus iudicij p terit enim iudex procedere contra illum, de autoritatiue repellere a Sacramentis; nos autona solum concedimus, quod potest exterius admitti ad sacramenta, quod longe dissert a foro contentiolo , & haec explicatio est de mente Cordiab.& locun-d im eam dissert sorum contentiosum a

foro exteriori. Duni TATVR decimo tertili , utrum

per Bullam Cruciatae, vel similia priuil gia possit quis absolui ab excommunicatione extra consessio irem Dico,virtute

Bulla : nam quando Confestor absoluit ab

CX communicatione ex commissione Iudicis, cortum est, quod potest absoluere

extra consessionem. Praeterea certum est,

quod Parochus potest absoluere extra consessionem ab excommunicatione non

Caput septimum. i

re seruata , quia eius iurisdictio est ordinaria ; ita tenet Emanuel in Bulla. f. y. n. J .& alij. Praeterca suppono,qudd ab excommunicatione minori potest quis absolui extra confessionem, quia sic habet coinnitinis usus, eo quhil frequenter incurritur; unde solum manet dissicultas de a, solutione ab excommunicatione maiori,

data virtute Bullae, vel similis priuilegi j.

Sum. l. I 9.& I 87. Emanuel in Bulla. ε. y. num. sq.dietis s. Et ait ita declarasse Piu in v. in illis verbis relatis a nobis dubio pr cedenti, scilicet in soro consei cratiae tan-

tim,non autem in soro contentioso. Pro eadem opinione citatur Couar cap. alma at r. p. I. g. l I .nu. I 6. scd immerito, quia

solum ait, quod virtute similium priuilegiorum non potest quis absolui quoad

forum exterius, 'od tantum quoad forum conscientiae ; hoc autem multum dissert a praesenti quaestione , vi videbimus in solution ad 3. Hanc tenent nonnulli Magistii , & quidam ex eis ita mordicus, ut assii ment absolutu n. m aliter datam este nullam. Probatur primo opinio, quia in

Bulla ibi ei at dici, qudd poenitens possit

eligere Gnsellorem approbatum,qui audita confessione possit absoluere a peccatis, Sc censuris. Sccundo: nam licet haec clausula non habeatur modo in Bulla habetur tamen alia ςqui ualens, scilicet quod pos lint elisere Confellari uin ex approbotis ab ordinario, tui postit illos absoluere ab omnibus poccatis,& consuris. Confirmatiar primd:nam pulla requirit, qudd eligatur m Confestorem. Confirmatur sociando:nam Bulla dicit,

s malis Sedi ostolica posit absoluere Icties quoties lis confusaran. Tortid, quia per talia priuilegia solum post int absolui in foro conscientiae. Secunda opinio est in contrarium, &hoc , quamuis Bulla dicat, qui audita confusione psit absoluere a peccatis, Ur censuris.

Hanc

230쪽

Disput. tertia. Dub. XIII. X IV. Loue

Hanc tenuit Uictoria, Pena, & quidam Theologos putantes idem este dicere in alii Mastillii Salmanticenses doctissimi: foro conscientiae tantu in . & intra consecpro eadem. citatur Guerrero Archiepiscopus Granat ensis vir doctissimus , & fertur ita practicari per Consellarios doctissimos; ita referunt viri fide digni, inter quos est P. Henrique Z lib. 7. de indulgentiis,

cap. I s. numer. 1. qui etiam testatur ita declaralle commillarium Cruciatae; quae opinio adhuc est longe certior modb, quia Bulla non habet illam clausulam, susAuditii confessione, δύα qua clausula sublata, tenet hanc opinionem P. HenriqueZ, &hanc reputo probabiliorem. Probatur primo , quia nulla est necestaria connexio inter absolutionem a censuris, & absolutionem a peccatis. Secun d b, quia multoties Occurrit casus, in quo expedit stati ira absoluere ab excommi inicatione, quia est dies festus solennis,3c tamen reuS non est paratus , ut confiteatur, praecipue si est longa cousessio. Ad primum respondetur, quod reserenda sunt lingula singulis,ita ut illa verba , .rudita confessione, reserantur ad absolutionem a peccatis,non ad absolutionem ab excommunicatione. Ad secundum . cum prima confirmatione respondetur, nihil probare : nam bene potest quis eligere Consessarium approbatum ab ordinario, ut eum ab lotis uat ab excommunicatione, suae hoc, quod

eligat illum in Consessarium, neque id requirit Bulla, satis est, quod ipse sit Con- fellior approbatus ab ordinario. Merit d. autem decreuit hoc Pontifex , ne eligeretur aliquis idiota ad absoluendum ab

excommunicatione, qui nesciret utrum excom numicatus teneretur suis iacere, nec utrum petendum esset iuramentum,

nec alia requisita secundum ius in absolutione ab excommunicatione , ex quo sequitur,Sacerdotem non approbatum ab ordinario non polle absoluere ab excommunicatione virtute Bullae. Ad secundam confirmationem respondetur, sicut ad primum argumentum. Ad tertiam respondetur, longc deviare a veritate quosdam sonem : nam prima verba solum sigini ficant, quod talis absolutio non prodest in foro exteriori, ut docent multi viri docti, dc Nauarr. lib. s. consiliota de sentent. excomm . consili. i F.ad a. q. Et probat: natristylus Curiae Rotranae habet, ut aliqui Poenitentiarii absoluant sine literis a censuris extra consessioneira per facultatemsbi Acham a sumino Poenitentiario ad a soluenduin in foro consistentiae.

Hinc sequitur primδ, qudd Episcopus per concessionem sibi factam a Concilio

Tridentino les 24 cap. 6. de reformat. ad absoluendum in foro contaciatiae a censuris occultis reseruatis Sedi Apostolicae, potest absoluere extra confossioneni; ita Nauarta ibidem. P.Henriqueet supra,& alij multi.

Secundδ sequitur,quδd superiores Societatis Iesu,qui possunt dispensare in foro conscientiae cum suis subditis in multis irregularitatibus, possimi id iacere extra

confessi em.

Terti δ sequitur , Emanuelem RodriagueZ male intellexisse verba Pij U. relata in fine dubi j praecedentis, scilicet, in foro

conscientia tantrem, non ar rem in foro con

tentiose , quia tantum intendit Pontifex talem absolutionem non prodesse in sorocontentioso. DuBITAT v R decimoquarib , virum

per Bullam , vel similia priuilegia possit quis absolui ab excommunicatione ad reincidentiam 3 Pro explicatione tituli supponendum est, quδd absolui ab e

communicatione ad reincidentiam , est absolui ad certum tempus tantum , vel ad certum actum, quo tempore transacto, vel actu peracto, statim absque noua seniatentia incidit in priorem excommunica

tion m.

Prima conclusio. iudex, qui alias potest excommunicare , & Conseilarius ex consensu ludi eis, bene potest absoluere ad

reincidentiam; ita Couarr. cap. alma mater. p. I. S. II . num. 6. & est communis.

SEARCH

MENU NAVIGATION