Pompeii Sacchi parmensis, in patrio lyceo publ. medic. theor. professoris Iris febrilis foedus inter antiquorum & recentiorum opiniones de febribus promittens ..

발행: 1684년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rso IRIDIS FEBRILIS

de sanguine inflammationem pariente, Vult iIlum incendi Pesservescentiamque calidam pati,

demum corrumpi, & in pus converti, quae sine Febrili exardescentia evenire non possunt. Scio aliquos recentiores,inter quos Zan dentiniam in lib. Pathol. existimare omnes Febres symptomaticas,

quia semper originantur a morbo in sanguine prilis residente: non potest enim Febris accendi nisi sanguis malam contrahat dispositionem , quae cum sit in parte vivente & laedat operationes illius, vitam & animam habentis, morbi

nomen meretur, & huic sententiae Fernes. pr ximus fuisse videtur, dum . Parbol. cap.2-anes Biter ventes symptomaticas vocavit, & omnes qui sanguinein animatum tenent, cogerentur hoc

fateri, si dispositio prava sanguinis praecedens Febrem , sanguinis actiones & operationes sensibiliter laederet, at quia similis laesio selisibus non manifestatur, ideo dispositio Febrem praecedens non dicetur morbus , sed causa

morbi. VIII. Accidentales Febrium disserentia desummtur, a motu, magnitudine, O more, Febri colun

ctis.

IX. Quo ad primum, a distinguimus F brem, in contin am ct intermittentem, prima habet calorem ab Diitio usque ab finem, secunda intermissione gaudet, & per aliquod tempus calor omnino cessat, eo redeunte per determinatos & aequales paroXysmos usque ad integram solutionem, ha fiunt simplices vel composi-ia, implices sum in triplici disserentia,alia est quotidiana, cujus ParoXIsmus quotidio Levertitur , alia

212쪽

CAPUT DECIMUM. 13 et

cujus accessio de tertio in tertium affligit, alia est quartana, quae de quarto in quartum, novos habet accesssus: .Composta vel sum in eadem disserentia, ut quando tertiana conjungitur cum alia tertiana, Ac duplex tertiana escitur, & quando quartana cum una vel duabus quartanis conjungitur, vel x-Si Febres in diversa disserentia existentes conjungantur , & tertiana cum quotidiana, Vel quartana, Hemitriteus advenit. X. Has omnes disserentias secutus est sylviis b. cit.cap. 3o. n. s. quoad intermittentes, cum continuas, & continentes eYDl 'caVerit, cap. 2'. sicut Missis speciatim agit de intermittentibus cap. . s.ct 6. & de continuis cap. 9. 9 II. βάδε intermittentibus compositis est cap. 3. cit. lib. de Feb. & has ultimas admittit Sylvius lib. ciri cap. 27. 1 . 18.e 32.

X I. Magnitudo constituit aliam disserentiam , requamvis il la ad quantitatem pertineat,ad qualitatem tamen extendunt medici per proportionem 3c similitudinem. Magnitudo in Febribus , sicuti in aliis morbis desumitur, vel ab essentia, vel a parte assecta, vel a more. Ratione essentia, Febris dicitur magna ob excedentem calorem, vi est ei essentialis, ratione partis , omnis Febris enet dicenda magna, quia in omnibus cor, parS adeo vita necestaria , & inter caeteras principatum obtinens afficitur,attamen quia aliquando assectio est levis, ut in ephemeris, & intermittentiabus , ideo sollim quae continuo illud afficiunt, is dicuntur magnae : a more magnitudinem acciapiunt Febres , quando malignitatem contra-

213쪽

1 1 IRIDIS FEBRILI s

hunt, Perquam naturam citis a me superant. ιXII. Magnitudinem Febris ab essentia de-

Iineauit Sylvius sit. Itib.cap. 29.nmn. 24.. scribendo, primum locum dabimus Fcbri, quae ab aestu, ct odore Dumno ma X ita ιe uretente ardens dicitur: Missis. etiam expressit cit. lib. cap. II. ubi ait, Causses, seu Iebris ardens, ea est quaecum majori aestu, Diseri intol

rabili , alii sique symptomatibus in signiorem sanguinis

thlogose arguentibus , cur unisul λn peragit. literquedinc rentian; complexus est, dum intermittentes, & ephemeras, quae leniter cor

afficiunt,& acutas,qDae continuo, vehementer cor torquent, enumeraVit. Et a more Febres

summe letha s, ob malignitatem concomitaritem, uterque prosecutus est , de Febribus malignis integrum caput compilando. Adver- t' tamen Recentior S, magnitudinem Febris non derivare a calore tanquam ab essentia , sed a consequente ista ira, cum essentia Febrium per eos in praetei naturali effervescentia fundetur, unde ab istius magnitudine,Vel parvitateFebris magnitrido, Vel parvitas, tanquam ab essentia esset colligenda, verum quia ab ista excedente calor proportionaliter intenditur , ab hoc tanquam a signo illius magnitudo denotatur. XIII. Alias Febris disserentias cumulavit Hipp. .ci .epid.tex. 29. ni potius diversitates, & variationes nominare velis, cum II mano a quo totum huc usqued ctona , pro Antiqvorum sententia desumptum fuit, in apolog. pro Gal. lib.

parre 2. Iec2. II. cap. 272. considerando actionum

laesionem,& passo iaces: Febrium sequaces, unde aliquas labo; iosas, alias sudoriscas, alias a rosas, horridias

214쪽

. CAPUT UNDECIMUM.

horridas,trenmirasingultuosas appellat,vel in ordine ad tempus invasionis paroxysmi, unde alias diurnas,atias non tarn s nominat, vel respectit e ad qualitates corporis, vel humorum, undes seu nosy,humectas,urribiles, rubras, pallidas,upidas distin guit. XIV. His vestigiis pedem fixit Sylvius, dum asymptomatibus Febribus alligatis, plures dif- ferentias describit cit.lib.cap. 3 o. a num. IOQ. usque ad II 6.C A P. XI. De causis Febrium Continuarum, Iuxta' Antiquorum dr Recentiorum sententiam. I. Uia nullus, meo judicio, inter Anti- visu oris medicinae sectatotes , magis distincte hanc materiam ponderavit & Illustravit quam Platerus Tom. 2. cap. 2. de causis F

brium agendo, ideo hunc pro duce elegi, ejus. que sententiam in hac materia tamquam exemplar ad ideam medicinet principium efform tum proponere decreVi. . II. Antequam hic ratast. Doctor descendauad explicandum, quomodo Febres Continuae gignantur, praemittit essentiam Finis, esse calorem praeter naturalem, pro cujus diversitate diversa

pullulant. Est enim sati ipse in calor is, vel adventilius, Vel naturalis, quem igneum vocant

215쪽

IRIDIS FEBRILIS

isque vel purus & simplex, corpus tantum endens, puras , seu nqn putridas Febres esse ciens , vel impurus, putredine permixtua corpus simul inquinans,impuras, seu putridas rebres creans,vel inaligi vis,& p utrissimul, Imalignus tantum , corpus insuper inficiens, in lignas putridas, pestile'tes Febres eausans. aut est insitus, & constans, unde corpus calidius redditur , quo Hecticae Febres pro deunt. II. Prior & simplex calor ; qui solius ca- Ioris est exuperantia, prius fere in spiritibus, εο sanguine invenis & arteriis acce'sus, atque per nas vias cordi continuatas in hac materia,quq cordi continub infunditur, illudque alluit, cordi altius impressus, atque inde per cons quens singulis partibus communicatus, Febris efficit puras, seu simplices, vocataS continuaS, omnes calore semel accense non remittente, donec extinguatur, easque vel solitarias, sine alio affectu cursum suum absolventes, vel alio morbo, qui illas sequitur, vel praecedit comutatas. Quae Varietas inde primum procedit, quod causa morbifica harum Febrium , vel in Vasiis permanet, vel extra vasa profundis

III. In vasis venis silicet, & arteriis, si sanguis accensus seu inflammatus cor accendenS, Et Febiem sic inducens, ad solutionem usque persistat, nec ex illis in alias partes effundatur, tunc pro ut, vel non a morbo, vel 1 morbo pro eunt, se litariae vel comitatae fiunt Febres.

216쪽

CAPUT UNDECIMUM.

84 a causa procat hartica initium sumpserint, sanguisque,ut dictum,accensus in Vasis perma beat, tunc solitariae incipient, & pro ratione

Hloris, plus minusve acutae, & breviores,eum illarum calor die uno vel altero penitus cesset, quod illis non ea ratione, sicuti voluerunt ac-

sidit, ut nimirum si spiritus tantum incales

cant, eodem die eator rursus evanescat, ephemeraeque tunc fiant Febres, si sanguis vero accendatur, paulo longius calore p severant

synochi, si cordis substantiam oscupet, diuturnae & hecticae fiunt. Cum in omnibus hisce speciςbus & spiritus, & sanguis. quae in vasis confusa separatim accendi nequeunt, simul de ima cum illis eordis quoque substantia inflammentur, omnisque Febris, uti &moibi omns pro subjecto in quo resideant, non spiritus, εο numores, sed partem solidam habere debuerint. Sed haec Febrium diversitas, cum ratione causae a qua excitantur, tum subjecti corporis, quΘd occupant, accidit. Ex quibus deducitur Platerum velle calorem primb in sanguine ac-ςendi, & hujus medio cor inflammari, & quatenus ratione causae efficacis, vel debilis magis, vel minus durat calor in humoribus, Sccorde, fieri ephemeras, & synochas imputres,&sic ratione dispositionis corporis perquam brevius, vel Iongius calorem retinere valet, fit Febris plurium, vel unius diei.& ita continuitas praedictarum Fubrium dependet ab emeaci

causae, calorem pro tali tempore conservantis,& a dispositione corporis habilitati ad calorem magis vel minus conservandum.

217쪽

ktA IRIDI' FEBRILIS

V. Ex his a Platero descriptis , apparet iri ephemera, & synocha imputri spirirum solum

aestuantem non admittere, sed totum sanguinem prout alii determinaverunt, nec admitte

vesanguinem &spiritus pro subjecto Febris,ex eo quod non sint animati, & ejus ratione quod sisjectum morbi & Febris non sint spiriciis &hu mores, Respondent Casalpinus lib. I quasi.M s. quod subjectum morbi, & Febris, non silum sunt partes solidae,& viventes,sed etiam fluidae, quae usum ad vitam praestant, & cum

eo Bh ιιmus lib. citisec. II. cap. 26 Altimarus I de Feb. cap Ir. Massar. Quinto de Feb. cap. I. Sennertus I. de Feb. cap. . cum aliis citatis cap.

a. n. I. & clarior potest desumi responsionem . a. n. 2 unde deducitur utramque sententiam inter Galen. sequaces fautores invenisse. VI. Ad hujus mentem loquitur Wistis. lib.de Teb. cap. 8. chm inter causas ephemerae proca- rariticas, &dispositionem cornoris recenseat, dum ait , eas flent inducere labor immodicus, vigilia, Pasito animi ubita, pororum constrictio, ct crapula, dc saperius enumerauit motum corpori S, calorem ambientis, &postea addit, pia ad has dissonuntisam temperies calida corpori ., habitus athleticus , Vita sedentaria, ct exercitii desuetudo. Ab his causis totum sanguinem incalescere concedit, sed cum hac differentia. quod spiri mosior pars illius ex- eandescit, & impetuosus commovetur, sulphurea vero tantum incalescit, & per minutas solum partes, non in totum, unde totus sanguis accenditur, & in hoc omnino similis es

218쪽

Platera. Ab hac accensione spiritu os et substantiae, ει calefactione sulphureae, calorem cordis a geri denotavit Wissis, quando dixit, ab hoc Pirituum motu si phar,seu pars sanguinis otiosa, magis excoquitur, at quantulum plus dissolauum , ct in corde

non nihil uberru, accenditur,ab accensione vero sanguinis in corde illius calorem augeri offensum fuit praecedenti cap. n. . Io. quamvis WHis. eL ' sentiam harum Febrium, non in calore, sed in effervescentia inordinata ponat, continuitatem vero unius, vel plurium dierum deducere a

causis procatarcticis, & a dispositione sanguinis cum Platero colligo, ex illis verbis , quod sob majoremsanguinissimmo si aestam diutius prorogetur,rriduum raro excedit, aestus verost major in sanguine, O ab efacta causa calefacientis, ct ab innata dis time

ejus. S lvius a procatarticis causis Vbemeram agnoscis lib. cit. cap. 28. neque excludit dispositionem

corporis pro breviori , vel longiori duratione,&pro aliis symptomatibu S, duna n. I . ait, omnia Febrium diariarmis tomata, pro memoratarum causar- corpor que continentis, tum praesertim conten-ri , hoc est hΗmortim multifariorum consti utione varia non parum variaresolent. Calorem in sanguine accendi cum Platera docet, unde postea deducitur , ab hoc calorem cordis accendi, praecedente effervescentia. VII. Animadvertendum autem est,causam externam , sicuti dispositioncm corporis . ara debere esse constitutas, ut ad unum , vel tres dies ad summum, caloaem in corde & sanguine introducant, & conservent& si hos excesserint ex ephemera, & synocha , a-

219쪽

138 IRIDIS FEBRILI s

tiud Febrium genus prOVenit. VIII. Ephnneras Febres symptoma,ticas Plate Madmittit, quae a morbo calorem effundente originantur, excalefacto in primis sanguine magis vicino parti cui inhaeret, atque inde continuatione actionis calefacientis, tota massa sanguinea per partem post partem accensa , ejus intermedio cor accenditur, & Febris fit. In quo sequacem habet millistrum qui cit. lib. cap. 8. Febres ephemeras a bubone, vulnere, & a lactis in puerperis proventu recipit, nec alia ratione ex praedictis Febrem provenire arguere possumus, uralis fundamentis insistendo, quam anserendo sanguinis effervescentiam praedicta inducere, ex qua calor major accenditur, qui postea intensionem caloris cordis efficit, dum

sanguis per illud circulatur, & in eo magis enfervescit.

IX. Calor putredine permixtus, in putres

centibus humoribus, vel corporis partibus eπ- citatus , atque inde cum exhalatione putri, vel aliqua putredinis portione, ad cor usque delatus , illudque putri calore accendens, & a comde in singulas partes corporis effusus, Febres facit putridas dictas,quarum continuitas habetur, ex eo quod in amplissimis vasis per unia versum corpus dispersis, quales sunt venae, Se arteriae magna humor putrescat, cui per dicta vasa, in quibus latet, ad cor aperta semper patet via, assiduo putres vapores, vel ipsius quoque putridi humoris portiones demandans, a

quibus continuo etiam cordis calor accenditur, in hoc perseverando donec putridae e halam

220쪽

halationes, vel materia putrida deficiat. Pro putredinis loci diversitate vult Platerus Febres variari, non tantum secundum di versas d ει- tentias, sed etiam secundum modum continu tatis, nam putredo Vicina cordi in trunco venet cavae sursum , deorsumque a cordis regione juxta spinam, vel in ramis majoribus circa j Mium ,& inguina, cum pari vehementia his an locis cor exerceat, ipsique tum portionem materiae putridae, tum exhalationes continubdemandet, Febres quae nullo ordine exacem bantur, quales synochos esse diximus procreat,& si sanguis qui putrescit, augetur vel minuiatur, vel aliquandiu aequalis persistit, fit Febris quae vel decrescit, vel crescit, vel in eodem si tu permanet,in continuitate tamen semper pe manens. Et in Causone, quia focus illius cordi propinquus, illini q uoq; aequali igne continuo flagrat live ulla mutationis apparentia, praese tim cum ad summum progressus calor amplius intendi non possit, nisi quod aeger intensum calorem percipit circa cordis regionem,& continuitas hujusFebris est fere semper cum eadem

caloris intensione, praeterquam in declinatione. X. Distans non nihil a corde putredo in venae cavae ramiS, quia cor pari impetu, uti ea quae cordi propinqua est non pulsat, idcirco Febres, quarum calor non semper idem existit, sed quae suas habent exacerbationes , seu piuo-xysmos gignit, Variata per parOXysmos continuitate, quae observatur in Febribus nullo ac-eessione interruptis,quia exhalatio ruatris,cujusiscus procul abest, oo viarum ambos non nis

SEARCH

MENU NAVIGATION