장음표시 사용
161쪽
similem praeter B. Eranciscum reperio. Is enim claritate sibi a Christo concessa caecos plurimos illum inauit, unde viro Dei oppida intrante fas esset dicere, Caeci vident Spe clatim vero in castro Beuani j oblatam sibi puellam oculoruIumnie orbatam vir Dei caecos oculos ter sputo inungens illuminauit. Cum in Trinitatis nomine aisrmat S. Bona uentura Ter Usius oculos liniuisset tamen concupitum resituit. Poterat data sibi claritate aliter uti: voluit tamen a sputo caecitatem auferre, ut non solum Christi virtutem, sed specialem ipsius exercendae rationem aemularetur. Eadem ratione leprosos, quorum Xenodochia libentissime invisebat, cum posset verbo sanitati reddere, ut erga alios varijs languoribus oppressos uti consueuerat, manuutactu persanabat, ut Christum reserret, de quo memorat
Matth. cap. 8. quod Leprosis veniens adorabat eum, dicens: Domine ,si vis potes me mundare, ct extendens Iesus manum tetigit eum, dicens volo: mundare, ct conse Iim mundata es lepra eius. Et cum posset, ait S. Christost. homil. 26. verbo
sanare, vel imperio, sicut fecerat Eliseus, Nahaman praecipiens, ut septies in lordane lauaretur: Noluit tamen, O len Zens, quod non tanquam seruus, sed tanquam Dominus curat, ct tangit. Ingredere cum Francisco leprosoru Xenodochila, ibi quendam intueberis morbi contagione absumptum, cui vir Dei seruiens, quemque lauans sanum reddidit. Iterum alius, cui faciem depauerat morbus, Francisco faciem suam illi iungente, & osculum imprimente, sanus efficitur. Quid sibi vult haec sanandi ratio ξ Cur non orat Franciscus, & sugatur egritudoξCur non alio sanandi organo utitur,sed tamquam Dominus curat, & tangit Z An ut Dominus appareat Absit . Nihil enim magis ipsi cordi erat, quam ut Domini seruus videretur: sed Domino inspirante tali conserendae sani talis ratione utitur, tangens , & sanans , ut ipsius imaginem, & similitudinem praeseserre in miraculorum opera. tione dignoscatur. Atque adeo non solam claritatem, sed peculiarem ipsius exercendae rationem Christo similem ab coaccepisse comprobetur. Iors etiam ut daretur intelligi
162쪽
earnem illam Beatissimi Patris tot ieiunijs, poenitentiis , lemacerationibus castigatam, & castam,& postmodum sacrorum stigmatum imprellione sanestificatam aliquid in se prope diuinum habere, quo veluti organo ad edenda miracula
Cyrillus Alexandrinus in Ioannem expendens quo pacto
Christus Dominus manuum tactu miracula edebat sicut in caeco a natiuitate, in leproso,& in alio, in cuius auriculas
digitos immisit,& linguam tetigit inspicere fas est ideo
carnis suae tactum adhibuisse testatur; ut eam ostenderet estis vivificam. Vere quidem. A veritatis tamen scopo notata. aberrem, si in carne B. Francisci aliquid vivificum,non sicut in Christo, sed tanquam in ipsius imagine; vel signaculo as- firmauerim extitisse. Qia apropter leprosos tangendo ab infirmitate liberabat, de caecam sputo sanitati restituit. Plura ira hac rem miracula producit Author Consormit. lib. 2. p. a.
fruci. I. quorum narrationi supersedeo. Mortuos ad vitam reuocatos commemoro, in quibus eadem similitudo mortuis minime coloribus explesia comparebit. Tres tantum mortuos suscitauit Christus Dominus, Lagarii in in Bethania quatriduum in monumento iacentem Ioan . I I . Filium viduae in ciuitate Naim, quem in seret rosepoliendum extra portam ciuitatis deserebant,Lucae cap. 7. Filiam Principis, quam mors in artatis flore demessuerat. Matth. cap. 9. s. Franciscus triginta mortuos viis reddidit: ternarium Christi, de cuius munere hoc veniebat, decies multiplicans. Quem numerum S. Bonaventura in ultima
parte Legendae maioris colligere incepit. Et postea Author Conformit.ex variss insormationibus fide dignis diligenter compleuit. Tres tantum reseram, in quibus propositam militudo inspicietur. In Hispania in urbe, quam vulgo dicunt Cludad Rodrigo. Anno Domini 13 3. Petrus praediactar ciuitatis Episcopus in langorem incidit,& a familiari saepius admonitus, ut peccata confiteretur erat enim luxuriae deditus ) quia ipsit in in nocturna visione a daemonibus in canum figura comparentibus cillaniandum viderat, nisi a Fratre
163쪽
Fratre Minore prohiberentur, qui ipsum admonuit, ut Epi
scopum ad consessionem hortaretur. ille tamen famuli hortamenta contemnens, nec ita propere se moriturum existimans, consessionem distulit. Tum Frater Minor S. Franciscus hic erat quem, ipsiusque ordinem praecipua deuotione colebat Episcopus, famulum iterum admonuit,ut Dominum suum breui moriturum edoceret, atque ad obeunda poenitentiae Sacramentum adhortaretur. Pergit famulus Episcopum confiteri admonet. Ille mortem vicinam sentiens,concubinam domi retentam non tamen animo dimittendi repulit, & parum poenitens peccata consessus, paulo post exspirauit.Nepotes ut omnem supellectilem domo auferrent, mortuum per tres dies occultarunt; & quarta die ad Fratrum Minorum Ecclcsiam detulciunt. In qua mirum dictu Fratribus ossicium facientibus, de seretro surrexit. Et sugientibus cunctis, elata voce, ne fugerent exhortatus est: seque vere mortuum, & supremi iudicis sententia damnatum contestatus. Attamen S. Francisci meritis ad vitam reuocatum propter insignem erga ipsum deuotionem. pro-ter eleemosynas, quas Fratribus largillime faciebat, & pr pter fiduciam, qua neminem S. Francisci deuotum perire posse arbitrabatur. Deinde viginti dies vitae sibi ad poenitentiam peragendam conccssos assirmauit. In quibus omnia bene moriturus disposuit: Et incidente se sto transtationis
S. Francisci Missam celebrauit, qua peracta tanto spiritus ardore de S. Francisco, ac de ipsius ordine praedicauit , ut magna populi erga S. Patre deuotio creuerit, & filios, quos antea opprobrio habebant, incredibili deuotionis studio
percolerent. Episcopus die praestituta discessit e vita, aeternum victurus. Et sepulchro a se condito sequens inscribi iussit Epitaphium. Hic iacet Petrus Diar Episcopuύ quem ἀm tuis S. Franciscus Ucitauit. In hac Petri suscitatione B. Francisci meritis edita Lagarum mihi videor adumbratum intueri. Vterque languens, licet Petrus alio peccati languore, cuius figura crat Lagatii animita3 vegaretur; uterque quatriduanus. De Lazaro d
164쪽
eebat Martha. Domine iam foetet quatriduanus es. Ioan. xi .& Petrum quarto post mortem die iam foetentem con sanguinei ad Ecclesiam extulerunt. Vterq. suscitatus exur git: Vterq. suum praedicat suscitatorem. Lagarus Christum, Petrus Franciscum. Propter Lazarum a mortuis suscitatum,&propter ipsius predicationem aucta est Christi fides: Nam
ut testatur Ioan .cap. I 2. Cogitauerunt Principes Sacerdotum M l. . ix
vii ct Lalarum iurescerent, quia multi propter illum abibant. o Iudaeii, O credebant in Iesum. Ad Pctri praedicationem Sancti Erancisci cultus, ac in ipsius Religionem amor, & rs luerentia mirabiliter creuit. Quidni in Francisco Ciuitatenissem Fpiseopum corpore, animoque languentem, & a morte quatriduanum sulaitatum , Christi Lagarum suscitatis ima- lginem agnoscam Cum utrumque miraculum i)sdem fere lcoloribus depictum intuear. Agnosco plane & Franciscum in fuganda morte, Christi similitudinem praedicare non Aambigo. Suessae in viculo ad columnas dicto, filius mulieris vidui corruente domo, ruina oppressus interijt, quod cum mater agnouisset sestina cucurrit, extractumque e ruina mortuum magnis eiulatibus complectens B. Franciscum elainorosis vocibus identidem compellabat, & filium viri Dei precibus suscitandum precabatur. Ille miserae matris lachrymas conspiciens, & orbitati compatiens,filium e ruina confractum se ac in frusta pene disiectum,&vitae ,&sanitati reddidit, matrique ploranti, & lachri ymis suscitationem imploranti redonauit. In ciuitatem Naim te conuerte: Et ibi viduam plorantem, & filium ad sepulturam insequentem intueberis, am cum vidisset Dominus misericordia motus super eam dia xii tui, noli flere. Luc. 7. & consistentibus qui mortuu m. Ge. efferebant, tacto stetro Christus ait: Adolescens, tibi diaco , surge i Et resedit , qui erat mortuus , ct caepit loqui. Et dedit illum matri suae Vtrobique viduam pro filio plorirantem inuenies; utrobique matrum lachrymas filioruia suscitatores ad misericordiam impulisse deprehendes. i
165쪽
suscitatum dedit. Susana vidua lachrymis etiam fillitaui viatam a Francisco extorque: Itaque dum mors ab utroque fugatur, magna inter Christum Dominum, ct seruum ipsius Ranciscum similitudo conspicitur. t ei l 'PaIn A pulix Montanis Castrum super impositum imminet MPommarcum vulgo nuncupatum. Hic nobilis formina S.Fracisci admodum deuota morabatur: Haec filiam habebat apprime dilectam, quam cum mors immatura praeriperet,ad Francisci patrocinium se contulit: Non aliter, quam Princeps ilIe apud Matth. cap. 9. pro impetranda filiae suscitatione. forsan Matris suasu impulsus Christum Dominum requias Et sicut hic filiam suscitari promeruit ic illa a Francis.1 eo obtinuit,ut sibi cum socio appareret, pariterq. ut nomensiuim inuocaret exhortaretur. Atque adeo sicut Princeps di- saerat. Ddmisi Mia mea modo defun m esse veni is me manumta Musiper eam, ct vivet; Ita materdiceret: Francise e filia mea modo defuncta est, sed Deo volente, teque a Deo postulati te reuiuiscet. Sane reuixit: Nam mater talia repetens manu filiam apprehendit, ct Francisci meritis suscit tam e nersa leuauit. Cemis, ut non sela miraculorum virtus Francis o concessa tuerit, sed insiper peculiarem ipsius exercendae sitionem, Christo similem obtinuerit. Nam de si plures morinos suscitauerit, quorum narrationi supers deo, utram tamen praeterire non positim et quia in aIma Angelorum Prouincia nostri ordinis contigitimultumque utilitatis,&doctrinae ad morum institutionem inde colligi posse non ambigo. Iuxta Pennasson oppidum , sic hispani nuneupatum, tertio distiuas Iapide visitur Monasteritim S ctae Mariae de Bethlehem de Palma eiusdem Prouinciae, maxima oppidanorum deuotione frequentatum. Huc pia qua dam mulier tapius ibasidi tantam erga Beatum Franciscum in animo deuotionem concepit, ut ob ipsius gratiam Franciscanos Fratres quoties illuc accedebant, hilariter, pectu-nianeque hospitaret. Cim autem odis stimulata falsum te stimonium in quandam foemiΠam protulerit, famae iactura minime re arcuac vivis c ccie. Et ad tribunal Dei sistens
166쪽
ab equissimooni uir Iudice Christo Domino Gemi igiκ-bus adiudicata era x. Tum Seraphicus Pater pristinae deuρ-tionis,& beneficiorum erga filios non illamemor, suprem in Iudicem,cui adstabat, ingenua prouolutuS exorauita ut cumidi criminis remissionem largiretur.Annuit silpremus wr- biter: Mortua vitae redditur: Issam mulieris iam anxie lituit: quaeque sibi apud diuinum tribunal accidVran t enarrans, i iterum mortis debitum exoluit. Sic authenticis pluiiun testium omni exceptione maiorum testimonijs, iura:nento confirmatis acceptum, restit Gonzagain 3. p.pro Angclo- rum Prouincia Conuent. 3.In tribus tamen supra recensitis
miraculis Franciscus similem Christo se praestixit, qui non plusquam tres ad vitam reuocauit: Lagarum, viditς filium , Principis filiam: Pro Lagaro Petrum . pro Viduae silio, alterum Suesionae: Pro filia,aliam Franciscus suscitatam ma-ari redonauit. Ubique mortis fugator , α Christo similis apparuit.
Humani cordis abscondita perspiciendi facultas Beare Francisio ad chrim imitationem concess. m
Solius Dei est humani cordis abscondita penetrare . Hoc proprium ipsius Diuinitatis insigne; ut quae ibi
latent, omnia ut D. Paulus Hebraeolum . num. II di- μή Hrcebat: Nuda ct apta sunt octilis eiusu, qui tam magnae sunt perspicaciae, ut per omnes pectoris latebras intrent, abstrulosque mentis recessiis explorent. Vnde Hielemiae tir m. dicenti ;& sciscitanti: Prauum es cor Ommum O infirmabile ; quis cognoscet illis I Respondite, Ego Dominus scru-δos cor, o probum NM Icap. 17. nuru. Io. Hinc Vst Vt T α mu
167쪽
murmurantibus intra se Pharisaeis, quod Christus cuidam' paraly tico peccata dimitteret: cum hoc ad solam Dei potestatem spectet: Gis potes, inquiunt, dimittere , peccatanislsolus heus I Dominus Iesus, ut diuinitatis suae fidem faceret , humanarum cogitationum scrutatorem se ostendit. Et ctim vidisseι Iesus cogitationes eorum, dixit: ut quid, ix cogitatis mala in cordibus vestris Matth. s. num. a Et A pocalyp. a. num. 22. eadem Vsus est ostentandae diuinitatis
probatione, dicens. Et scient omnes Ecclesiae, quia egosum scrutans renes corda. Gloriam suam, hoc est, diuinitatem nemini se daturum testatus est Dominus . Et reu ra gloriam illam, gloriam quasi unigeniti a Patre, quam Apostoli in eo fulgurantem inspexerunt, nemini communicare poterat. Huius tamen gloriar, seu diuinitatis stemma, videlicet mentis illustrationem, qua sutura, &a sentia videntur, cordisque occulta penetrantur, quibus placuerit impertire fas erit. Vt quoniam diuini atem assequi nequeunt, diuinitatis signo, demonstrationeque ho- ιμ-.. norentur. Vnde dicebant nonnulli apud Isaiam cap. I. Tu. 23. Annuntiate nobis quae ventura sunt in futurum, O
sciemus, quia Dij Hiis vos. Hanc gratiam, mentisque illustrationem, seu prophetiae spiritum a Domino Iesu largissime coli a tam habuit Sancius Franciscus, ut duobus supra octoginta vaticini js a viris,. M. ro Dei prolatis demonstrat in lib. conformitatum Pilanus. Tantam insuper in internis oculis perspicaciam ei contulit, ut secreta cordium rimaretur, & latentes ibi cogit tiones introspiceret. Et quem sui imaginem, ac similiti dinem in Mundo relinquere statuerat, propriis, verisque ostentandae imaginis coloribus illustrauit. Atque adeo sicut Christus, ut Euangelistae reserunt Matth. & Luc. q. dc ... saepe alibi, latentes Pharisaeorum cogitationes introsp v xit, quippe cuius diuiuae perspicaciae nihil imperuium es epoterat. Ita B. Francisco priuilegium indulsit, ut cordium
Plurimistisc exemplis firmat Pisanus lib. 2.Consem. I S.
168쪽
quorum narrationi supersedendum censui. Duo tantun. modo reseram. Cum aliquando S. Franciscus cum Maseo .is. socio iterfaceret: praecedebat Maseus, & ad quoddam triuium accedens constitit, & Franciscum retrouenientem expectauit: Cum autem propior factus esset, interrogat: quanam ex tribus vijs arripere debebant. Tunc B. Franciscus Maseo praecepit, ut se rotaret in gyrum, quousque capitis vertigine correptus in terram eoncideret, cui sic iacenti B. Pater dicebat: versus quem locum habes faciem o Maseeesu Ie paulu se eleuans,Senas versus respodit. Illuc ergo eunt r urbem ingrediuntur, &seditionibus,ac homicidijs turbata inueniunt. Praedicat vir Dei: ponuntur arma, quielcit tumultus : pax redit, & amicitia resarcitur, cuius rei conscius
Vrbis Episcopus Franciscum acciri iubet , honorificeaexcipit, ad carnamque inuitat . Postquam vero pernoctauerate valde mane Franciscus laudis humanae fugiatans in salutato Episcopo discessit. Dum autem iter facerent , Maseus retro sequebatur obmurmurans , & s
cum iterans ; Quid bonus iste, ac simplex egit Z Nam me velut puerum in orbem agi praecepit , & Episcopum , a quo ita benevole , honorificeque suit exceptus , insalutatum reliquit, nec unum proserens verbum , quo gratiam referret. Percussit post haec cor suum Maseus, di murmurationis paenitens , seque grauiter insimulans omnia recte, & Dco inspirante secta confitebatur . Dum autem haec in corde agitaret, Franciscus ad eum conuersus , dicebat: ut quid o Masee mala in corde tuo cogitabas ξ Quae modo mente tractas recta sunt, a Deoque inspirata : sed prior obmurmuratio caecitatis ,& supcibiae plena erat, & daemone fugerente in corde prognata. Obstupuit Maseus , & Sanctum Franciscum cordis indagatorem existete, latentesque ibi cogitationes explorare deprehendit.. Recole nunc Pharilaum in mensa de Christo in corde
murmurantem, quod se a peccatrice tangi permitteret . Di
creat iurea se, bisso Propheta sciret utique quaenam,
169쪽
o qualis es ista mulier, quae tangit eum, quia peccatrix e .
Luc num .sso. Et quamquam intra se loqueretur,Christus, cui patefacta sunt humani pectoris abscondita, murmurante redarguit. Rccole etiam quod refert Matth.Cap. 9. num.2. de Pharisaeis, qui propter paralyticum in Sabbato sanitati redditum in corde murmurabant. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit, ut quid cogitatis mala in cordibus -- Liris I Ubi hominum corda sibi patentia, omninoque retecta demonstrauit. Omnia haec ad B. Eranciscum reflecte Maseum inspice secreto murmurantem, quod se in orbem agi praeciperet, quod admissus ad Episcopi mensam,nec gra. tes egerit, nec recedens vale dixerit. Franciscum audi occulta secum itersacientis susurria penetrantem, ac si palam , & in os proijcerentur: Et cernes,non solum alieni cordis exploratorem suisse, verum etiam in hoc Christum Doc, minum, cuius in eo similitudo enituit, aliqualiter retulisse. Atque adeo non in sola occultorum exploratione quod alijs etiam datum est Christo similis exitii it, sed in euentibus, eorumque circunstant ijs umbras intueberis, e quarum repercussu aliquam tibi videberis similitudinem videre , qu e tibi Chi istum cordium secreta cognoscentem repraesentent.
Secundum exemplum mihi subministrat Frater Rufinus, ille de quo S Franciscus aliquando socios allocutus,haec dixit : Videtis vos illum Fratrem, Duemistis mihi reuelauit , quod anima eius es de tribus sanctioribus, quas Deus habet nunc in hoc Mundo. Is igitur antequam ad hoc perfectionis culmen ascenderet a daemone illusus a Francisci sodalitio recedere statuit, de viri Dei simplicitate obmurmurans, idiotam appellans, pariterque insimulans, quod per hospitalia leprosorum saepe discurrendo, socios ab orationis studio retrahebat. Quamquam vero a Sancto Francisco, cui
haec nota suerunt, accersitus, peramanterque exceptus r
spuit, ac in viri Dei societate degere statuit: Nihilominus a daemone iterum tentatus resiliuit: nec amplius cum Francisco,&socha incedere volebat. Satanas enim in An
170쪽
gelum lucis se transfigurans ipsi persuasit S. Francissicum esse de numero damnatorum; & ideo societatem ipsius omnino deserendam,nec ultra cum tali homine congredienda . Et quanquam hac omnia Occulte secum tractaret, identidemque repeteret: Quid mihi cum filio Petri nernardonis Franciscum intelligebat) qui& pater eius est damnatus Omnia cordis indagator Franciscus agnoscebat,& Fratrem Maleum misit, qui errantem reduceret. Pergit ille,& Ruf- num inueniens, ad pium parentem euocat . Renuit venire, respondet q.Quid mihi cum Franciscoὸ Quid cum Petri Be naidonis filio utroque damnato ξ Persuasus tamen a socio redijt adparentem, a quo benigne suit exceptus, & agnouit quo pacto abiens omnia viderat, & cordis ipsius occulta penetrauerat. Vnde&resipuit, seque daemonis suggesti ne deceptum intellexit. En iterum in hac cordis exploratione Christi similitudinem ostendo. Legendum apud Luc. cap.6. num. 8. quomodo Pharisi intra se murmurabant,stobseruabans Omnum, ut accusarent eum: Si in Sabbato curaret diominem manum aridam habentem. Ipse vero sciebat cogitationes eorum. .
Ecce tibi Rustinus obmurmurat, quod Fnaciscus ad lepros rum hospitalia diuertat, & latens in ipsius pectore murmuratio viro Dei manifestatur: murmurans blande corrigitur, salubriterque reuocatur. Iterum Phari eos contemplare. 2 videbis in pectore detrahentes,ac intra se dicentes Christum pactum cum daemone inijsse, ac in ipsius virtute d naones expellere . Murmurabant, ct dicebant , hic non ae,cit daemones nisi in Beri ebub principe daemoniorum. Iesus au tem sciens cogitationes eorum, blande redarguit, &sea tali calumnia liberum manifestauit. Prope similia cum parente suo egit Rurinus, damnatum,ct daemoniorum iam numero adscriptum assirmauit. Liuctvero haec interius, veIabsente viro Dei protulisset: omnia tamen nuda, & aperta suerunt oculis eius, quibus Dominus Iesus non solum perspicaciam contulit, ut secreeta cordium penetrarent, sed insuper VQluit, ut dum haec afra cto peragebantur, quae