Thesaurus terræ sanctæ, quem seraphica minorum religio de obseruantia inter infideles, per trecentos & amplius annos religiosè custodit, fideliterque administrat. ... Authore r. adm. p.f. Didaco de Cea Agudensi Hispano, ..

발행: 1639년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Liber Primus.

dam ipsius Redemptoris imago cerneretur. Plura In hanc

rsint a. rem exempla refert Pisanus lib. a.consormit. I . &passim. 'Dr Α- sibi. Et sane ex tam frequenti suturorum ,&absentium cognitione, ct cordium penetratione qualem repetitis toties actibus S.Franciscum habuisse deprehendimus in promptu est existimare, hanc mentis illustrationem, & gratiam com dis humani secreta explorandi permanentem,ac stabilem in eo suisset nec ullos accessus habuisse, vel recessus, sicut de alijs legimus, quibus ad tempus talis gratia concedebatur, ut etiam in hac stabilitate,& permanentia Beatus Franciscus Christi similitudinem ostentaret.

Grinyo Domino no Iro, it Orbis Creatori omnia fami labantur elementa: , Francisco ipsias immginem referenti , eundem exhibebant famulatum. ELementorum obedietiam iam olim Christus hominem ,

praeludens in sornace Babylonis dedicauit. Tribus enim pueris in eam coniectis Nabuchodonosor in medijs D . s. flammis quatuor illaesos,& incedentes aspexit. Daniel 3. Ecce ego vidi quatuor viros solutos, ct ambulantes in medio ignis , O nihil corruptionis in eis est. Et species quarti similis Alio Dei. Porro sacrarum litterarum interpretes, quartum virum, quem in fornace Rex viderat, Verbum diuinum specie tenus in hominis figura recognoscunt: Vnde iam tunc elementa ipsum reuerebantur. Et sicut postmodum verus homo factus .elemento aquae, &aeris imperabat. Vnde aiatib.6. alij admirantes sciscitabantur. Galis est hic, quia mare, 7 ct venti obediunt ei I Ita homo quoad speciem tantummo- 'do apparens, clementorum in igne obedientiam iure suo, ut nais; I3. Creator exigebat. Et ideo, Excussit ammam ignis de sum nace,Φjecit media ornacis, quas vcntum rori famem . Et

172쪽

Et quod ibi in humana tantum specie dedicauit, in Beato Franc sco postmodum compleuit, Cui ignis ardor roserat, ct prunas non aliter tractabat quam rosas. Nisi sorte cum Diuo Bernardino Senensi quartum illum similes silio Dei etiam S. Eranciscum intelligere placeat. Qui iam

tunc in figura,imperium, quod in elementis habiturus erat, in igne exercebat. Et sane congruum erat ut ignis nobilius caeteris elementum imperanti Francisco prius obedientiam praestaret; ut in eo viri Dei imperium clarius elu

ceret

Multoties ad Francisci praesentiam vires suas amisisse uisus est ignis. Prouocatus olim in Federici imperatoris palatio ad libidinem vir Dei, nudum se in ardentes prunas coniecit, indeque illaesus, ac si rosis incubaret erigitur. Rursum Saracena exhortante scemina, ut sibi ad luxuriam consentiret, flammas amplectitur: Et non solum vim earum non sensit; sed in hortatrice libidinis flammam extinxit. Quid mirum Θ Iam in Babylonis fornace didicerat ignis ad Francisci famulatum vires suas amittere. Crucem corpori impressam gestare cupiens, statri praecepit, ut candenti ferro illam sibi aperiret; Nec ullam tunc Molestiam, aut ignis Drsionem sensit, cum repetito identidem serro carnem aperiens sulcaret. Cuiusdam fratris caputium ab habitu dilutum in ignem proijesiuiperauit: Flamma vero partem illam habitus etiam alieni reuerita, & viri Dei imperio famulata , intactam reliquit: licet per magnum temporis spatium ibi iacuisset. itaque non soli Francisco p rebat ignis , sed propter ipsius obedientiam rebus alijs parcebat. Et sicut olim trium adolescentum vestes intactae remanserunt, nec ignis ardorem sensisse dicuntur: uoniam nihil potesatis babisset ignis in corporibus eorum , ct capilus capitis eorum non esset adustis, Os bala eorum nonfuissent immutata, ct odor ignis non transsset per eos. Sic caputium illud permansit illaritum, nec flammae asilatum, odoremti corripuit.

Aer igni vicinus, ct naturae dignitate proximus eum dem v etiam

173쪽

is4 Liber Primus.

etiam obsequium Sancto Francisco praestitit . Cumtali quando per Venetas paludes obambularet, & prae obscuri tate incedere no posset, unico verbo vir Dei clarum reddi dit caelum, & perspicuum, sicut in quinta parte legendae memoratur. Quin etiam Montis Alvernae summitatem, &circumuicina nubium densitate obscura , & frequentibus grandinis tempestatibus obnoxia liberauit, eximiaeque serenitati post receptionem stigmatum reddidit. Et sicut hic grandinantem aerem, & pluuiosum repressit; ita in

loco de Aetone, cum magna siccitas vigeret, frumentique inopiam minaretur, praedicante, populumque exhortante, ut dominicam orationem, & Angelicam salutationem semel recitarent, aer in copiosissimam dissolutus est pi uiam, & magna deinde stumium ubertas prouenit . . Mobile elementum est aquae & tamen ut Francisco ob diret, Caietae vi retulimus ) immobilis stetit, eadem viro Dei obtemperans formam immutauit, & in vinum transiuit, quin etiam in deserto, ut sitientem reficeret imperante Francisco ) e silice mirabiliter erupit. Itaque ut Dei se uo tria haec Elementa seruirent, vel naturam mutabant, vel

amittebant. --

In Terra non minorem inuenies famulatum. Haec In

domo cuiusdam medici dissecta, di hiulca appontis in scissitra Francisci capillis ita conglutinata est, ut nullunt a sectionis indicium videretur. Haec etiam aridum .Sancti baculum , quo ipsam concussit, & effodit, mane germisnans reddidit: Et arbor secta est hucusque soliorum viriditate perseverans . Nec sola tantum elementa recenuis

tam viro Dei obedientiam praestiterunt: Sed etiam quae melementis degunt ipsi obtemperabant. Ex aere Aues ad

ipsius imperium volatum, garrulitatem, cantum non semel deposuerunte & iterum eo licentiam concedente, resumpserunt. Nonnunquam mansuetudinem praeserentes supra caput ipsius circumuolabant,&quasi plaudentes sca' pulis insidebant. In aqua natatilia quoque famulabantur ,

ut pisces ci ranae , quaa cum aliquando coaxentes in quo

174쪽

caput VII. g Ix

dam lacu tacere iusserit, nec ipsum praedicantem impedirent, subito siluerunt: Et Francisco recedente , nus- . quam auditae sunt coaxationem edere, quousque illac regrediens licentiam concessit i ut iterum coaxarent, qua obtenta magnum strepitum ediderunt. Animalia quoque terrestria obediebant. Formicae ipso mandante e quercu recesserunt, cui innixus praedicare inceperat, oves, lep res, cuniculi cicures, & mansueti ad ipsum sine pavore diuertebant, & libenter morabantur. Quin etiam luputria. ita cicurem, &mansuetum reddidit, ut cum ovibus incedens, eas non tangeret ;quinimo cum eis luderet, ut rostri Pisanus lib. a. fruist. I. Christo Domino in Mundum mis. veniente, lupus cum agno accubaturus erat, sicut Isaias i . . promiserat, dicens: Habitabit Lupus cum agno cap. II. En Francisco in terris agente idem apparuit miraculum, ut G militudo, quam cum Christo habebat, cerneretur. Et lupus, qui ad praesentiam Redemptoris feritatem deposit , rus Prophetae oraculo praedicebatur, viso Francisco, &in eo Redemptoris imagine, seritatem exuit, mansuetudinem induit, ct cicur factus cum ovibus pro viri Dei ob dientia stabulabat. Multus in recensendis huiusmodi exemplis est Author Conformit. lib. 2. par. a. fiuct. I. Legat qui volet; & pro omnium

elementorum, ac in eis degentium iobedientia ad satietatem exem- .

pla reperiet.

175쪽

i s 6 Liber Primus.

communis hominum applausus , , bonor Franciscum

nominis Tettius Beatum Franciscum meritissimo dec rauit: ille mihi videtur illastrior, quo Dei virum Principem incIytum, regale signum deserentem nnncupauit. Vnde Princeps Dei Fraciscus, ct signiser incredibili locorum,ad qua pergebat appIausu excipiebatur. Non aliter filij Heth in terra Chanaam venientem si Iuc Abraham humani re ceperunt, ct sepulturae Iocum gratis Uargiti sunt , dicentes r in s. H. Audi nos Domi-princeps Dei es apud nos. Genes. 2 3. itaque Principis Dei nomenclatura profuit Abrahamo adue , dc peregrino, ut praecipuo honore ab Hethae is coIeretur. Pseri ratione Fraciscus Dei Pi inceps,&divisereum ad Christi imitationem Oppida,pr dic ado circuiret Principis nometa profuit: noniam accedens incredibili a Bononiesibus honore sui Lexceptus - Nam ubi primum fama percrebuit,virum Dei ilIuc accedere, sicut olim Christo Hierosol imam

--σ.ω intrante. Commota es rariare riuitas, dicenue, quis eIi bic. Populi autem dicebant . . Hices Iesias Propbeta ἀ mPreio Galilaae. Matth. II. ita Bononiensis ciuitas quasi ' a sund mentis cxcita commoueri caepit. Et tam magna populi a plaudentis concursatio facta est, ut Franciscus terram min me contigeteret sed prementium undiqne manibus eIatus, veluti curru triumphabundus in vinem veheretur. Dum

autem sic procederet non semel dicebant. ais es bio hoc est, magnus est hic. Franciscus iste est, Princeps Dei apud nos. Tantum namque vaIet iIIa interrogatio auis es bic t Alij nouum mundi florem dicebant, & Dei Angelum se videre , O audire testabantur. Cum vero ad urbis pIatea a 4- - r I cessisset,

176쪽

faput VII. g. X. is

eegni; ibi consistens, in ea populi frequentia, cuiusque .

sesus, & aetatis conciunem habuit. Et de peccatorum ps nitentia tanto spiritus ardore suit elocutus ; ramque potenti verborum acumine audietium corda penetrauit , ut quidam in lachrymas & suspiria soluerentur, alij in stuporem acti viri Dei sapientiam,virtutem, dicendique efficaciam praedic Drent . in quo Franciscumi Christo assimilatum agnosco. Nam cum olim apud Hierosolymam Dominus Iesus turbis praedicaret: adeo magnus consequutus est populi applausus, ut quidam admirabundi dictitarent. Vnde huic haec omnia I Naub. Et qua sapientia, qua data es tui, Θ virtutes tales, quae pepmanum eius inciuntur I Marc. 6. Non aliter Bononientes im itrante in urbem Francisco,admirabiles ipsius virtutes contemplati , & communem populi prae hetitia gelentis com- motionem intuentes quς rere potuissent. Unde Hic comnia I Quibus responderi pollet, quod Frater Leo in carta super Francisci caput e caelo descendente i conscriptum inspexit, nimirum. Hices gratia Dei. Dubitandum vero non eii, eum, quem diuinae gratiar habitaculum Christus essecerat summo ab omnibus honor habendum. Prauertim quia Dei gratiam in Francisco inhabitantem signis,&mirabilibus illustratam aspiciebant. Vnde virtutum odore illecti omnis aetatis, sexuique post ipsum serebantur. Et beatum se quisque reputabat, si hominem, ut dicebant nouum, & Mundo caelitus datum cernere, audire, & tangere potitissem. Vnde deiertis domibus ad ipseni quocunque pergeret, sestinanter concursabant. Quod de

Christo Redemptore nostro meminit Lucas cap. 6. Et omnis turba quaerebat , eum tamere, quia vinus de illo exibat, Osa natat omnes. Et Iuan. cap. 6. multitudinem ad Christis quelami proptermiracula ab ipio' edita impulsam comm moraX. Et se ebatur eu- multitudo maxin quia videbant eta qua jactiebat. Testern appello Reatinam urbem, ad quam cum Francit cus,vocante Ugolino Hostiensi Episcopo, accederet. Tanta populi multitudo confluxit,vtintrantem Dei risum honoreicio acclauiauomba ta utaret,excIPeretici D

177쪽

Ys8 Liber primas.

di urbeari ingredi non potuerit. Quin etiam honorem Illum mi impensum effugiens, ad Ecclesiam ab urbe duo mi litaria

distantem se contulerit. idem etiam apud Senas,Caietam,di alias urbes euenisse refert Author. Consorm. lib. 2.frua I 6. Nec sola plebis multitudo hac honoris praefatione erga Franci scum utebatur. Magnates etiam viri, & Orbis Principes illum honorabant. Nec fideles tanthin, sed a fide abhorrentes Dei virum mirifice colebant, summisque honoribus prosequebantur.Romam venietem Cardinales, & alij Ecclesiae Principes invisebant, honorabant, reuerenterque alloquebantur. Aegypti Sullanus deposito fastu,seritateq. exuta totus ad mansuetudinem compositus,Franc istum benigne excepit, gratam praestitit audientiam, oblatisque muneribus apud se diutius commorandum inuitauit. Commune omnibus erat hoc honoris obsequium viro Dei frequenter impensum. Vnde Frater Maseus non equidem in uidens, sed admiratus dicebat: Vnde tibi, unde tibi, unde tibi. Totus te Orbis insequitum, omnes quaerunt te videre, O audire, O tibi obedire. Quaeris unde Francisco tantus h nor ipsum contemplator, & Christi in eo imaginem cernes Proindeque admirari. & quaerere desistes, cur adeo ab omnibus honoretur. Ideo en im Orbis tam impense colit F ranciscum , quia in eo sui Redemptoris similitudine veneratur. Recolendum est, quod viro Dei accidit per Burgum S.

Sepulchri,castrum certe populosum transeunti. Nam cum

prς debilitate asello vectus incederet. Turba quasi Christum apud Hierosolymam pullo asinae equitantem, dc triumpham iis instar festiuis Solymeae gentis plausibus exceptum vid re sibi visa esset, ad Franciscum sestina cucurrit, magnisque

acclamationibus venientem excepit. Tanta erat freque

tis populiconcursatio, ut ubique compressus, & se inuicem

prementium occursu constrictus incedere non posset. . Franciscus interim mente absertus, quasi nihil senties, hos pIai sus, has gratulantis populi voces non audiebat. Et ideo si cui olim clamantibua pueris, & dicentibus: Hosanna Aio

178쪽

Sic Francisco in illo humilitatis tritipho dicere sis e citias

dis quid isi dicunt/ Et respoderet plane non audio. Ita cu ibi incessit, quasi corpus exanime deserret, nihil audivit. Et si quid audiuisset, totu ad Christu honoris authore retulisset. Et sane quotiescunque aliquid sibi laudis & honoris impendi intuebatur,totum ad Deum referre consueuerat. C6tigit aliquando, ut in ciuitate Iteramnensi simul cum socio iter faceret. Cumque Civis obuiam factus viro Dei appla deret,manu'.&pedes reuerenter oscularetur: Socius quasi indignatus, quod S. Franciscus cultum illum sibi impendi sustinebat: tanquam honoris appetitorem acerbe redarguit. Cui vir Dei mansuete respondit: Non tantii reuerentiae iste exhibet quantum deberet. Qua responsione stimulatus frater amplius indignari visus est . Tum Sanctus Pater socij indignationem iterata huiusmodi resposione repressit. Atte de stater: Cultus,qui mihi exhibetur, totum in Deu auth rem resero,& humilitatis, ac indignitatis meae conscius,homines, non me ipsum , sed in creatura sua Deum colere, ac venerari recognosco. Nec inde quicqua veluti propriu ms. hi vendico. Non aliter, quam ligni simulacrum, vel pictura, in quibus Christus,seu B.Virgo honoratur,quidquam ext

Ii honore sibi adscribunt. Vera quidem,& humilis responsior

humilis,quia omnem cultum, ac honorem sibi ab hominibus impensum ad Deum reserebat,a quo prorsus acceperat, ut ita impense coleretur. Vera, quia Franciscus Christi plagati vivum exljtit simulacrum.Vnde quidquid cultus,& reuerc-tiae ei exhibebatnr,non ipsi,sed Christo,cuius simulacrum erat, praestitum reputabat. Quinimo prae humilitate seipsum respectu Dei minus,quam picturam,& lignum arbitrabatur. Atque adeo soli Deo gloriam,& honorem reddeda esse,sibi vero confusionem,& verecundiam quamdiu inter mudi huius misierias ageret attribuenda latebatur. Plurima,& prope admiranda honoris, di plausus Sancto Francisco conianiter praestiti exempla reserre potuissem. Videndus consermitata Author locis citatis,&saepe alibi,in quibus relatis assatim

e xemplia hanc materiam illustrat.

179쪽

Liber Primus.

VNDECIMUM.

Sacra Beato Francisco Hirmata imprimuntur, mi sicut internam ChriΠi simillitudinem iam babebat,

DVpliciter ad Christi similitudinem figurari quisque

potest, interius scilicet, & exterias i eum ad eam viatae rationem se componit, ut viilutum coloribus, ct gratiae luminibus Christi imaginem animo reserat, & Corpore nomnulla portet insignia, quibus Christo configuratus appareat. Vtramque retulit Franciscus e Nam ad Christi imagineu virtutum exercitio se studiosius confinxit. Et Christus quasi talionem redderet, extema quaedam si nain Beati Francisti corpore impressit, quibus sibi configuratum, & exte- xius similem demonstrauit. Haec vero signa Christi stigm rasuerunt, quorum impresso admiranda, prodigiosa,& pronsus inaudita dicenda est. His enim titulis, speciosisque n minibus plurimi,& grauissimi authores illam condedec rarunt. Praeibit ad hanc rem B. Amadaeus in raptu q. in quo ab Archangelo Gabriele haec verba sibi dicta commemorat . Paterveser Franciscus in monte cum clauis in manibus , ac pedibus insignitus admirabili modo Domini Saluatoris passionem renouauit. God fuit aecipuum s gulare, ct Inau ritum dinum. D. Bonaventura in legenda cap. I 6.Nouum, supendum miraculum dixit. Alexander I V. in Bulla, quae incipit Gmnis. Et habetur infirm. trium Ord. Tract. I p a. Grande, ac Angulare miraculum, quo B. Francisum omnium Sanctoram splendor, o gloria Dominus Iesus Cbri Ius mirabiliter de rauit. Cardinalis Baronius in Martyrolog. II. Septembris . Miraculum immensum . Cardinalis Bella minus concione habita Loiianij in Dominic.Sexages apud . Henris

180쪽

Caput VII. g X I. 161

Henricum sedulium in Elogiis S. Francisci. me gnum, in

quit, omnium maximum,ac gulare, O quasiprodigium prodigiorum Sacra illa StigmataDemit. Episcopus Aquitanen- Η Γ sis serm. 6. de S.Catharina de Sena cap. 3. & serm. q. de Sac. Stigmat. Sancti Francisci cap. a. Inter miraculagrandia mina fidei Francisci consignatio supremum oblinet gra- , . Fuit autem hoc priuilegium non sollim nouitate, & raritate magnum, sed etiam singularitate aestimandum. Quia nulli praeterquam Beato Francisco datum est. Et plurimi pro hac re faciendum est S. Antonini a Florentia testimO- s. --.nium, qui titulo et q. cap. a. g. 3. expressis verbis id astruit. Goddam , inquit, Angulare concessum fuit B. Francisco , qvid nulli inter natos mulierum legitur fuisse rivatum . Et hoc es impresso Stigmatum facrorum. uamuis enim Pa tus dicat de se ad Galatas 6. Ego Stigmata Domini IESVin corpore meo porto. ullus dicit quod habuerit corporaliter Pamtai Agua Passionis in manibus, ct pedibus, ct latere: fed dicuntur Stigmata, passiones multae, ct affictiones, quar patie batur. Dicittir etiam de aliquibus deuotis homin. bus, quod sentiebant magnum dolorem in manibus, ct pedibus latere , ac si baberent ibi vulnera; sed tamen non ita expressa corporaliter, ut in Beato Francisco. Et vero D. Pauli Stigmata plagarum Christi impressiones non extitissis , sed verberum , vel catenarum, quibus constrictus fuerat , cicatrices, sentiunt interpretes. Videndus Haymon in cap. 6. MDin. ad Galatas , ubi ita. Et Beatus Apsolus sigmata , siue notas ferebat , quae pro Chrso su inuerat e quia adhuc plagae virgarum , O lacerarionum in corpore eius pare bant , ct quomodo catenis fuerat astrictus, ct per plateas

tractus.

Modus autem,quo secta est sacrorum Stigmatum impressio iniolitus plane,& omni admiratione superior extit,ut ex circumstant ijs in ipsius narrationibus contentis patefiet. Duas inuenio fide dignas. Aliam tres Socij B. Francisci contexuerunt. Aliam vero dedit Sanctus Bonavent. c. I S.

X legendae

SEARCH

MENU NAVIGATION