장음표시 사용
151쪽
turbarum plausem, miraculorum virtutem ad Christunt
reserat, qui tot donis, & prodigi js seruum suum caeteris
Iam ad transfigurationem .accedo, in qua multipliciter B. Franciscum in oratione immutatum, admirabili splendore circumfusum, in aere suspensum, & cum alijs dulcissitne colloquentem accipio. Nec vero S. Francisci transfigur tiones , quas reseram,Christi transfigurationi apud OThabor omnino similes extiterunt. Id enim opinari. fatuum est, &monumentis prodere temerarium foret. Quia Christus in transfiguratione gloriosus apparuit: Et sicut ob unionem ad Verbum, ipsius anima Dei visione fruebatur, & beata erat; sic pro illo tempore dotes aliquas corpori communicauit. Hunc autem se transfigurandi modum solus Christus propter visionem beatificam animae habere potuit. Quantum tamen homini puro conFruum erat S. Franciscum multimo. dis transfigurationibqs immutari concessit , ut non semel transfigurationis ipsius imaginem aliqualiter referret. Tres inter alias memoratu digniores recensebo et
Prima sit, quam ex maiori Legenda in pari.transtulit, di illustrauit Pisanus lib. r. Consormit. 3. fiuist. 3. Profectus vir Dei in Assisium, ut ibi praedicaret nocte inὀruente a sochs distractus in hortum Canonicorum seccessit,ibique media serme noctis hora in oratione pernoctabat , Cum tu bito igneo curru incredibili splendore circunfusus, & globo etiam igneo Solis claritatem reserente quasi incedens, domum S. Mariae suit ingressus, quam ter reflexu curru per Iustrauit. Interim eiaculatus ab igne splendor tenebras ei&gauit,& noctem immutauit in diem. Quidam orationi, somno alij indulgebant vigiles stupor insolitus occupauit: dormientes currus circumactio, & repentinus claritatis appulusus excitauit ;virisque aperiuntur oculi, & Patrem corpore
absentem spirituali ei figie transfiguratum, admirandisque fulgoribus radiantem, & diuinae charitatis ardoribus inflan malum globo igneo impositum,& Solis instar plendenter . , aspiciunt. Quin etiam e claritatis repercussi exterius,int riusque
152쪽
liusque illustrati quidquid in cuiusque corde latebat, palam
Iam vero Christi apud Thabor transfigurationis circun-
.stantias recolo; ut quantum S. Franciscus in hac transfiguratione illius similitudinem retulerit,agnoscamus. Igitur, ut ait S. Lucas cap. 9. Asendit Chrisus in montem ut oraret I sue.
O facta es dum oraret species vultus eius altera, ct Hitus eius albus, O refulgens. Franciscus ad orandum se coptulit in hortum, S dum oraret immutatus est, & Solem corporis , & oris splendore retulit, curruque igneo euectus in aerem fratribus sulgore admirabili circumfusus apparuit. In Christi transfiguratione adstiterunt Moyses δε Elias,Petrus, Iacobus,&Ioannes:illi vigilabant,&loquebatur: hi dormi bant. Sic transfigurato Francisco quidam ex Fratribus dormiebant, quidam in vigilia permanebant: Et sicut Apostolos stupor corripuit, & nubes lucida obumbrauit; sic Francisci socios timor inuasit , & globus igneus, ac splendens, qui currui imminebat claritate perfudit, mirificeque illustrauit. Mons Thabor splendore e Christi facie prodeunte illustratus est, ct sugatis tenebris aviculae ibi nida. lantes diem sestinasse senserunt. Et domus Sanctae Mariae, in qua S. Franciscus apparuit transfiguratus tanto radiavit splendore, ut Fratres ibidem adstantes diem affulsisse cogitauerint. Tandem mhd hic ad omnimodam similitudinem desiderabis, nisi quod puro homini dandum non est. Relia qua non casus , sed Dei prouidentia tulit .immutationem, 'vultus, splendorem vestium, loci claritatem, adstantium vigiliam, somnum, pauorem, obumbrationem, & proni be lucida globum igneum, qui transfigurationis testes tu lustrauit . Sola se transfigurantis vox destit, qui deficie
tes erigeret, pariterque adhortaretur ne visionem ali, cui manifestarent , sicuti discipulos adhortatus est Christus, dicens: Nemini dixeritis visionem. Verum hoc trans' orat irfiguratione alia repraesentandum reseruauit, quam statia subiicio.
Secunda viri Dei transfiguratio euenit hoc modo. Ac cciserae
153쪽
eesserat ad quendam locum Sanctus Pater, in quo frater
adolescens bonae indolis morabatur. Is cum aduerteret RFranciscum ante alios ad quiescendum recessisse , ut dum.
ipsi somno indulgerent , ipse clanculum surgens orationi vacaret , iuxta ipsum ad captandum somnum se proiecit, R chordam suam B. Francisci chordae alligauit; ut quid su gens faceret solicite exploraret. Caeterum vir Dei somno excusso surrexit, & chordam ita caute disso luit, ut socius dormiens nihil senserit. Interim in collem vicinum densis arboribus consitum solus te proripuit, ac in summitate ipsius consistcns , totum se adorationem conuertit, in qua diuino amore inflammatus, admirabilique splendore irradians cum Christon Beata Virgine Maria, Sancto Ioanne Baptista, &Joanne Euangelista, Angelorum adstan te multitudine,dulcissime loquebatur. Inter haec expergiscitur adolescens,&viro Dei non inuento festinus in collem ascendit: Sylvam
ingreditur, collis cacumen tenet, sermones, qui suaviternuscebantur, auscultat: progreditur inspecturus quinam illi sint, qui loquantur. Ecce tibi Franciscum aspicit insolita claritate fulgurantem: Christum, ipsius Matrem, & utrum que Ioannem vicissim loquentes, Angelis circunstantibus ,
intuetur: Timore tamen consternatus in terram semimortuus concidit. Finita demum oratione, & visione recedensi Franciscus, iacentem in via fiatrem pedibus oneri dit: non enini prae nobis obscuritate quidquam videbat exanimem erigit, brachijs sustentat, &ad proprium locum reportat, interim adhortatus, ut nemini quandiu ipse viveret, visionem illam patefaccret. Quod exactissime seruauit: Nam , vivente viro Dei nulli manifestavit. En transsurati Francisci exhortatio silentium imperantis, quae in priori traia figuratione desiderabatur. Et sicut finita Cluisti transfiguratione. Descendentibus illii de montepraecepit Iesus nemini dia: u. tr. Aeritis vrsson 'done tam hominis a mortisresurgat int in. 17. Sic etiam transfigurationis suae spectatorem humi pr stratum Franciscus subleuauit, parit ei que admonuit, ut au- te ipsius mortem visionem illam nemini detegerct.
154쪽
Tertiam commemoro transfigurationem, in qua ali quid novi tatis, & amplioris sorsan admirationis appareat. Non enim inter orandum, sed inter prandendum ,' non ad aras positu , sed mensae accumbens non in solitudine , sed inter epulas transfiguratus apparuit,& alios secum in transfiguratione rapuit Franciscus. instabat magnis precibus Sa cta Clara Assisiensis ut apud se pranderet. Vicit precum instantia Dei virum, petenti annuit, pransurumque promittit ; dies statuitur, & locus designarur, videlicet Sancta Maria de Angelis. Igitur statuta die conueniunt. Clara sororem sociam deseri, Franciscus pluribus socijs comitatus accedit, sacrum locum ingrediuntur, & reuerenter collustrant, sed priusquam corpora reficiant, spirituali orationis pabulo animas recreant: oratione finita disponitur mensa, Franciscus cum socio,& Clara cum socia, mensam occupant humi stratam tali, in alia discumbunt. Fercula pransuris apponuntur:sed vir Dei prandium a verbo Dei faciendo ego dilut; tantaque suauitate, di dulcedine de Caelestibus loqui caepit; ut in extasim raptus, & transfiguratus, alios item raperet , oculisque, & manibus in Coelum eleuatis, a sensu pene alienos redderet. Quin etiam dum sic rapti existerent, igneus plendor Sanctae Mariae locum, &syluam ibi circum sitam ambivit. Vnde Assisienses,&alij circumcirca oppidani flammam aspicientes, Sacram Domum, & lyluam
.comburi existimarunt: subindeque auxilio suturi concurrunt. Sed ecce tibi lacum ingredientes Franciscum , &Claram una cum alijs spiritu eleuatos, claritate circumsi-sos,& extra se positos admirabundi conspiciunt; mensas vident intactas, & flammam, quam longe aspexerant, eius naturae esse cognoscunt, quae olim ardebat in rubo,non tamen ipsum comburebat. Subito recedunt, ct tales inspexisse conuiuas gratulantur. Illi interim finita extasi locum . quisque suum repetunt. Nec dubito, quod mensas intactas reliquerint, quia dum sic rapti transfiguratique extiterunt, eis datum est edere Manna absconditum. Et qui caelestes
gustant epulas saltidiosa corporis obsonia non requirunt. I ita
155쪽
Finita Christi transfiguratione Apostoli, uuantes oeulos suos neminem viderunt nisi filum Iesum. In commemoratis B. Francis ei transfigurationibus, Ego ipsum solum intueor, ipsum considero, & in eo Christi transfigurati imaginem recognosco , non quod eisdem coloribus transfigurationem in Thabor factam retulerit. Hoc enim solus poterat,de quo Patris vox insonuit dicentis :Hic e lius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Matth. 17. Complacuit parcnti in filio, & filius sibi complacuit in seruo. Non poterat tamen sibi complacens seruo dare quod a Patre acceperat, nimirum, ut filius naturalis esset: dedit tamen,ut filii imago, similitudoque existeret: Atque adeo quantum licuit vitae
suae actionibus similem ostendit, ut iam qrosequemur.
S. Francificus aquam immutans in minum, pluri
mos modico pane saturos Chrino similem se
praenuit. P Rimum miraculum, a quo Dominus Iesus suae potentiae magnitudinem auspicatus est, seque verum Dei filium ostendit, admiranda vini in aquam facta conuersio ει.ε. in Chana Galilaeae recensetur Teste Diuo Ioanne cap. a. Noe fecit initiumsignorum Iesus in Chana Galilaae,omanis sauit gloriam suam, O cre iderunt in eum. Quam quam vero Christus aquam in vinum conuertens, verum se Dei filium naturalem comprobarit, quod Francisco non licuit.' Dum tamen eandem elementi mutationem edidit, Christorias rida smilem se esse demonstrauit. In Eremo S. Vrbani nunci pata vir Dei grauissima aegritudine premebatur; ita quod naturam paulatim deficere sentiebat . Tunc ut aliquant .lum reficeret, vini poculum sibi afferri postulauit: Respon- dent qui aderant, vinum eo in loco non inueniri. Quibus est afferte mihi aquam ; iubςnti obtemperant, & poculsim
156쪽
aquae asserunt. Quod cum vir Dei prae manibus su mpsisset, signo Crucis benedicens, aqua in vinum delicatissimi, suauissimique saporis immutata reperitur. Eo epoto S. Franciscus miram expertus est dulcedinem, &expulsa debilitate pristinam valetudinem recepit. Mirum plane est quantum Dei potentia ad Francisci nutum vertebatur. Plus mihi videtur Christus audacter dico seruo suo apud eremum detulisse, quam matri vinum pro desponsetis in Chana Galileat postulanti. Nam ibi ipsius petitionem cum asperitate primo
retudit; dicens.ίλ- mibiis tibi ili mulier rondum venit hora Iloan. Licet postmodum annuerit petenti, & aqua in vinii immutauerit. At vero in eremo nulla in edendo muraculo mora interponitur: Francisci desideriti nulla verbora asperitate retuditur: aqua profertur,& repente fit vinu. Nec
horae intempestiuitas opponitur. Quippe cum Christus Fra. ciscum sibi similem reddere aquae immutatione decreuisset: Vbi primum ille vinum optauit,eoque deficiente aqua pro . ferretur,repente fit vinu. Quasi diceret Christus. Haec est hora inea,in qua Franciscu eiusdem signi operatione mihi similem apparere decreui. Et ideo aquae poculu non ad Fracisci imperati,sed ad ipsus desideri u ex improuiso rubescat,& vinum fiat, quo suaviter epotus coualescat, & mei similitudine habere in primi signi operatione contestetur. Et sicut ibi in nifestaui gloriam meam, verus'. Dei Filius apparui; ita Fraciscus in hac elementi mutatione,mea imago,vel similitudianis meae signaculum ab hominibus agnoscatur . Semel tantum,ut accepimus aquam in vinum Christus immutauit, i. q. ad Matris petitionem. Pluries tame Franciscus id praestitit;semel ut propriς, iteru ut alioru necessitati subueniret: Ubiq. tamen Christi imagine retulit. Primam aquarconuersione in deserto facta recesui,secunda ςque mirabile μ' si ' prosero. Cu vir Dei in MarchiaAnchonitana se teneret,ibiq. ad dilidanda Ecclesia in loco Trabe animu Operaq. adijc ret;operarij prς calore qstiuo siti ardetissima premebatur, duea vino restinguere a viro Dei postulabat.ille votis annuens
Tratres misit ad castra Iouir ibi propinquit,viIu uFiserrepti
157쪽
Quia tamen morabantur, sitique adurente operari j instibant Franciscus ad sentem ibi scaturientem properauit, oransque,& fgno Crucis benedicens, in vinum immutauri quo omne operaris largiter epoti sitim restinxerunt. Et transacto horae unius spacto aquaesens naturam pristina a resumpsit: ne quae ad subleuandam necessitatem operarum, di ostensionem Christi similitudinis deseruierat; quae in
Francisco temporariam conuersionem illam operante relucebat, ad luxum postea, ebrietatemque verteretur, si pro aqua vini staturigine redundaret. Sic enim Deus pro se uis suis operari allueuit; ut quae ipse dante miracula edunt, ad aedificationem, & doctrinam conserant; nec ad ruinam,
Iam alium colorem addo reddendae similitudini,quam in titulo promisi, aptissimum: videlicet plurimorum satura tuonem paucis panibus operatam: In quo Dei virtus,ac potentia non minus splendet. Tam improba enim est Mundi s mes, tamque insedata cupiditas: tam parua, & inania ipsius bona; ut plurima exaturandae, paucorum auiditati non siissiciant. Nusquam enim ipse plurimos paucis adimplere nouit, nec potest. Noverat hoc , qui recensitis apud Ioann. c. 6. quinque panibus dicebat. Est puer unus hic.qui habet quimque panes hordeaceos, duospiscessed haec qui sunt inter tantos Apte quidem inspecta Mundi sanae ,&panum paucita te. Si tamen diuinae potentiae magnitudinem inspiceret, ne-lsus dixisset: Quid ad tot panes haec hominum paucitas. Impletis namque omnibus,& saturatis cophini duodecim fragmentorum pleni superfuerunt. En Franciscum admirabili tribus tantum panibus multorum saturatione Christo simile produco,sicut apud antiquam legendam reperi. Habebatur Assisij Capitula Generale annuatim apud S. Mariam de Portinucula celebrandv. Euntibus vero fratribus, triginta in di uersas Orbis partes profecturi rein inserunt,in quibus Frater
Monaldus, qui postea in Capitulo Arelatensi , B. Antonio de Crucis titulo verba faciente, S. Franciscum in aere suspe- sum, ac in modum Crucis extensum benedicentem aspexit. Ciun
158쪽
Cum igitur S. Pater cum paulo post discessuris epulari
vellet mensam parari,& omnes simul discumbere praecepit. Tres tantu panes domi erant, quos cum B. Franciscus prae- manibus sumeret: Ternario familiari, &ausipicacissimo sibi numero applaudens forsan memor, quod hospitator isse Euangelicus ad excipiendum iu um hospitem tres tantum ab amico panes intempesta nocte postulauerit & gratias agens Deo,frangere carpit,& inter dilcumbentes diuidere. Mirum dietu, tam magna secuta est panum multiplicatio ubi primum sanctas viri Dei manus tetigerunt, ut triginta,qui aderant in illa paupertatis mensa largillunc resecii suerint. & fragmenta, quae remanserunt, trium panum quantitate notabili plane excessu superarint. Quidni Franciscum hoc loco Christi similitudinem appellabo)Christus in deserto quinque panibus , quinque fere millia saturauit, & collecta ab Apostolis
fragmenta panum quantitatem excesserunt. Franciscus, &si numero patruum,& comedetium impar tres enim habuit panes, & triginta conuiuas in eoru tamen multiplicatione, di refectione Dei virtus nominor apparuit. Et sors nec plures panes, nec hospites Dei prouidentia habere permisit. Quia in utroque numero ternarius Francisco mysticus, &amabilis elucebat. Aliam refero saturationem, ex antiqua lege nda transu mptam
Ad Burgum S. Domni ni in Lombardia se contulit Vir Dei
nocte compulsus,& multis fratribus associariis. Cumque ad fratrum hospitium diuertisset,& prae itineris labore fameliacus aliquid tibi,& socijs manducadum apponi flagitaret Illi
ad pauperem penum recurrentes,nec panem quidem unum
inuenerunt. Vere sui parentes filii,& Christi discipuli,qui de crastino no esse solliciti didicerat;& ideo nihil in penuariis
repositum asseruabant. Ad Pat rem reuertuntur,& nihil esse, quo famem pellat,nec ubi conquaeri posStaifirmant.Tum S. Franciscus regredimini,inquit,ad locii ubi panis seruatur,&canistrum panibus plenum reperietis.Eunt, panes inuentutici ad miraculum obstupentes ad mensam afferunt. Comedit S. Pater, vescuntur desiij, omnes plane miraculoso su . S a uiter
159쪽
ulter resecti Dei potentiam collaudant, ct in parente suo
Christi imaginem agnoscunt: qui ut triginta reficeret, tres panes, ut supra retulimus,mul tiplicauit: modo ut plurimos saturaret, panes ubi no erant, mirabiliter inueniri fecit:virobique Christi saturationem in deserto factam, quantum fas erat aemulatus. Sola hic desideranda videtur ingens homianum multitudo, quae illam Redemptoris saturationem amplius admirabilem effecit; & ideo ab Euangelistis notata est. Ioa n. cap. 6 . ait,Numero quasiquisque millia. Luc. 9. Erant autem fere viri quinque multa. Matthaeus, & Marcus similiter eundem numerum recensent.
Nihilominus, quod in hac occasione defuit, alibi admira.da S: Francisci virtus demonstrauit. Memorandum est G nerale Capitulu de Caricis dictum in planitie Assisiana celebratum,in quo quinque fratrum millia conuenerunt. Adsuit etiam Cardinalis Ugolinus tunc temporis nostri ordinis Protector, fratrumque amantissimus; unde turmatim dispositos cernens saepe enim visendi gratia illuc veniebat modestiam, silent tum, paupertatem, humilitatem singulor ademiratus, aiebat Uere Casera Dessunt baee. Speciali tamen amore S. Franciscum percoluit ;& Pontifex creatus, sicuti vir Dei illi praedixerat, Gregorius nonus dictus est, Sanctuque Franciscum Sanctorum numero adscripsit. Dum tamen ibi aderat vir Dei per stat rum stationes discurrens magno spiritus seruore verba faciebat. Diuina prouidentia fretus, paupertatisque Euangelicae amore inflammatus praecepit, ut omnem abijcientes solicitudinem nihil de cibo, aut potu cogitarent,vel postularent. Et quamquam B. Dominicus,qui aderat,& Franciscum praedicantem,& fratribus ne quid p terent praecipientem audierat, imperium illud non ita pru-.dentiae conforme iudicauerit. Dei prouidentia, quae in Fracisco Christi similitudinem essiciendo, multipliciter ludebat Virum Dei ad ita pr cipiendum impulisse demostrauit; ut in illo agro quinque fratrum millia deportatis undique alimentis mirabiliter pasceret. Quemadmodum Christus quinque millia pauerat in deserto. Et numerus, seu multit
160쪽
do hominum quae in memoratis saturationibus desiderabatur,in hac Assisiensi compleretur. Quod cum B. Dominicus aspexisset Dei prouidentiam S. Francisco famulantem agnotiit, & ante tempus iudicasse paenitens, & quasi veniam postulans Dei virum amanter fuit amplexatus.
Dum B. Franciscus miracula ederet, quaedam in iis patrandis Christi eriles relucebat.
AEternum Paretem allocutus Saluator noster, antequaad ipsum ex hoc mundo transiret;& pro Apostolis r gans, ut ipsos in Mundo relictos seruaret, inter alia haec dicebat apud Ioan . II. Et ego claritatem quam dedi mihi dedim. Porro claritas hoc loco virtute operandi miracula significat ,quam Dominus Apostolis contulit, & eam exercendo clari reddebantur. Sic interpraelatus est Chrysostomus ho- mil. 8i .Claritatem dicit quae sit per gna. Et sane claritatem huiusmodi Apostolos habuisse, nemo est qui ambigat: cum alijs etiam comunicatam fuisse videamus. Modii tamen speciale quo huiusmodi claritate, seu virtute utebantur B. Fracisco sic atteperatum indulsit, ut non solii in claritate, quod alii , sed in modo claritatis exercedi; Christi similitudine r
serret. Apud Ioan. c. 9. inueniens qua ratione. Praeteriens Issus vidit homin caecu is natiuitate. Et di scipulis super miseri caecitate colloques. pust in terra. fecit lutum ex puto. liniuit lutum super oculos eius, praecipiensque, ut in Natatoria Siloe se luaret , obedienti illico visum restituit. Ingens admiraculii consecutus est populi applausus, & sanitati redditus dicebat: Asaeculo no es auditu,quia quis aperuit oculos caeci nati. Multos plane caecos id uminauerat Christus. Na inter miracula quae Ioanni resereda eius discipulis imperauit,caec orum illuminationem primo loco constituit. Caeci vident, claudi ambulant, leprosimundantur. Matth. II. Nullum tamen praeter hunc sputo illinens persanauit. In quo nemine mea Apostolis, aut alijs, qui post illos vixere Christo